(Traduxit: Gero Pius Caputsapiens)
|
Die II mensis maii MMIV: In Croatia: Ioannes Paulus II vir civitate Ragusae Croaticae donatus Ioannes Paulus II rursum viri civitate donati ornamentum cepit et quidem urbis Ragusae Croaticae. Qua de causa hic singularis apparet honor. Occasione litteras, quibus honor traditur, accipiendi Summus Pontifex in memoriam revocavit "Margaritam litoris maris Hadriatici prope Croatiam siti", uti Ragusa Croatica vulgo appellatur, anno priore se adisse. Huius urbis episcopus, cui nomen Zelmir Puljic est, declaravit Croatiam ipsam omnibus rebus ornare hoc ornamentum: "Re vera permagnum nobis affert gaudium nos aliquot minutas esse cum Sua Sanctitate, qui nobiscum communicavit sibi esse laetitiae se nobis occurrere et capere ornamentum, quod Sancti Blasii die festo annuntiatum est tamquam signum, quo et urbs et diocesis Summum Pontificem aestimantes laudent quoque ab oblivione hominum vindicetur cum eo centies peregre ad Croatiam iter faciendum proficiscente se anno praeterito convenisse.
Diei XXV mensis aprilis MMIV: De sacramento, quo tirones Cohortis Helveticae obligabuntur In Civitate Vaticana: Sacramento ad Summum Pontificem Ioannem Paulum II tuendum, protegendum defendendumque die qui sequetur VI Maii tirones numero triginta tres Cohortis Helveticae obligabuntur. Iuris iurandi verba Theodisce ab viginti tribus tironibus, Francogallice autem ab septem, Italice porro ab duobus, lingua vero Romana Helvetica ab uno eorum elaturum iri, huius manus militaris, quae amplitudine centum decem viros complectitur, nuntiabat praefectura. Intererunt et hospites a Civitate Vaticana vocati atque legati, qui ad Civitatem Vaticanam publice missi declarati sunt, necnon milites ex variis Europae civitatibus venientes illo die his ritibus symbolicis in cavaedio Pontitifci Maximo Damaso dedicato peragendis. Mos est, ut haec obligandis sacramento Cohortis Helveticae tironibus caeremonia memoriae recolendae fiat die, quo Urbs anno millesimo quingentesimo vicesimo septimo direpta est, militibus Helveticis centum quadraginta septem, dum Urbs diripitur, Romani Pontificis tuendi, protegendi defendique causa mortem occumbentibus. Quae hoc die gerebantur in Urbe, ex eo tempore Italice "Sacco di Roma", Latine autem "Direptio Urbis" appellantur.
Hibernae Regiae (PCN: Procuratio Catholica nuntiis in vulgus edendis): Numero magis magisque crescit pars Theodiscorum, qui etiam mirum volunt modum, postquam de vita decesserunt, requiescendi. Ex investigatione quidem ab instituto rebus investigandis, "Emnid" nomine, incepta patet tantum sexagesimam partem ex centum Theodiscis usitatum cupere sepulcrum, cum alii aut sine nomine, aut in arbore, aut in mari condi, alii vero in cinerem redacti spargi aut, conservati in urnis supra focum domesticum positis, servari aut alio modo sepeliri malint. Die Veneris Hibernae Regiae de his rebus certiores nos fecit associatio, cui nomen est "Aeternitas ab quibusdam consumentibus ad sepeliendi artes fovendas constituta". Sex ante annos octogesimam ex centum Theodiscis partem solitum sepulcrum voluisse illa associatio dicit adiungens potissimum modi sepeliendi argumentum saepe esse pretium. Tertiam civium partem non plus quam tria milia Euronum sepeliendi causa erogare velle, in parte etiam orientali Germaniae plus quadragesimam ex centum partem. In Germania, ut dicitur, funus plus minusve quinque miliis Euronum constare atque tres ex decem civium foederalium nondum pecuniarie, ut de vita decederent, providisse.
|