Nuntii Latini

Finnish Broadcasting Company

(Radiophonia Finnica Generalis)

 

Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:

Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002)         Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)    

Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004)   Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)

Tabularium V (1.1.2006 - 31.12.2006)    Tabularium VI (1.1.2007 - 31.12.2007)

Tabularium VII (1.1.2008 - 31.12.2008)     Tabularium VIII (20.2.2009 - 24.8.2009)

bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)

 

Vade retro ad paginam domesticam "prolatein.de"

 

"Nuntii Latini", 19.2.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Bellum in Afganistania

Copiae consociationis NATO una cum exercitu regiminis in Afganistania impetum magnum in Talibanos susceperunt. Confoederati, quamquam in hac re militari etiam fortuna adversa usi sunt, saltem talem victoriam iam tulerunt, ut ducem Talibanorum ceteris notabiliorem nomine Baradar deprehenderent.

Custodia oeconomiae

Commissio Unionis Europaeae novas rationes praeparat, quarum ope progressus oeconomicus civitatum Unionis accuratius custodiatur. Commissarii enim metuunt, ne ceteris quoque terris Europae idem accidat quod Graeciae, quae multo aere alieno oppressa est. Custodia rei nummariae cavebitur, ut oeconomia totius regionis Unionis Europaeae in aequilibrio maneat.

De gasiductu aedificando

Societas Nord Stream etiam a Finnis licentiam accepit gasiductum subter mare Balticum agendi. Quae cum ita sint, nihil iam impedit, quin ille tubus submarinus amplius mille ducenta chiliometra longus e Russia in Germaniam ducatur. Propositum est, ut hoc opus magni laboris mense Aprili incipiatur.

De motu elephantorum

Quaestio, qui fieri posset, ut elephanti tam perniciter progrederentur, ab investigatoribus soluta esse videtur. Animadverterunt enim illos eodem tempore et currere et ambulare, cum prioribus pedibus cursu irent, posterioribus autem gradus ambulandi facerent. Hunc motum duplicem causam esse, cur celerrimi elephanti velocitatem horalem etiam duodeviginti chiliometrorum assequerentur.

Roma nivibus completa

Quanta fuerit hoc anno hiemis saevitia, vel inde apparet, quod proximo die Veneris Romae quoque et in insulis Maris mediterranei nives ceciderunt. Quo factum est, ut Colosseum et Forum Romanum omnino clauderentur. Nivibus etiam impediebatur, quominus aeriportus Ciampino prope Romam situs in usu esset. In Sardinia autem tempestas nivalis scholaribus diem feriarum dedit.

Ambidexteritas et ADHD

Ambidexteritas efficit, ut liberi propensiores ad perturbationem activitatis et attentionis (ADHD) sint. Ex investigatione in Finnia facta patet apud liberos et iuvenes, qui ambabus manibus aeque utuntur, multo crebrius hyperactivitatem inveniri quam apud homines dextrales. Qui ex illa perturbatione laborant, in schola minores facultates discendi habent. Symptomata a functionibus motoriis loborum cerebri oriuntur.

Verbum maxime romanticum

Sub diem Valentini (14.2.) trecenti viginti linguistae sententiam rogati sunt, quod verbum inter omnes gentes maxime romanticum esse sentirent. Victoriam reportavit amour, vox amoris Francogallica. Secundum locum obtinuit amore, forma Italiana eiusdem vocabuli. Ceteroquin verba Italiana in hoc certamine tantum successum habuerunt, ut lingua Italianorum omnium venustissima eligeretur.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 12.2.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Debita Haitiae dimissa      

Principales terrae industriales promiserunt se Haitiae debita dimissuras esse. De dimissione debitorum Jim Flaherty, minister aerarii publici Canadensium, inter conventum a grege septem terrarum (G7) in Canada habitum nuntiavit. Gordon Brown, primus minister Britanniae, propositum laudavit admonens Haitiam ruinis obrutam etiam debitis obruendam non esse.

Olympia hiemalia inaugurantur

Olympia hiemalia proximis duabus septimanis Vancuverii, in urbe Canadae, celebrabuntur. Post Montem Regalem (1976) et Calgariam (1988) Vancuverium est iam tertia urbs Canadensium, quae ludos instituit. Inauguratio sollemnis fit hodie. Primum certamen est ludus exclusorius desulturae scridatoriae.

 

 

 

"Nuntii Latini", 5.2.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Toyota detrimentum fecit

Toyota, societas Iaponiensis autocinetis fabricandis, his septimanis magnam iacturam negotiorum fecit. In causa est vitium technicum in pedali accelerationis vehiculorum eius repertum. Qua re cognita multas miliones autocinetorum huius notae ad reficiendum revocari necesse erat. Neque directores Toyotae abstinere potuerunt, quominus se peccasse faterentur et a clientibus suis veniam erroris peterent.

Lacuna nigra remotissima

Astronomi in observatorio meridionali Europae laborantes in spatio cosmico lacunam nigram invenerunt, quae a nobis remotior est quam ulla alia antea nota. Magnitudine inter lacunas eiusdem generis secundum locum obtinet et massa sua quindecim partibus maior est quam Sol. Constat lacunam nigram tum oriri, cum stella propter suam gravitationem collabitur.

 

 

 

"Nuntii Latini", 29.1.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Ali Chemicus laqueo suspensus

Ali Chemicus sive Ali Hassan al-Majid in Iraquia die Lunae (25.1.) laqueo suspensus est. Ante unam septimanam capitis damnatus erat propter impetum chemicum in vicum Halabja factum, in quo quinque milia Curdorum perierunt. Iam antea propter stragem shiitarum ter capitis damnatus erat. Cognomen Chemici ex eo habuit, quod armis chemicis, ut gaso ypritide, ad Curdos exstirpandos importune utebatur. Erat consobrinus dictatoris Saddam Hussein et ex eodem vico Tikrit oriundus. Praefectus erat illis regionibus, quas Curdi tenebant, ideoque illi saepe mandatum est, ut seditiones Curdorum reprimeret.

De calamitate Haitiana

Unio Europaea rettulit in motu terrae, sicut ex Haitia officialiter nuntiatum esset, circiter ducenta milia hominum interisse, ex quibus centum viginti milia repertos esse. Numerum vulneratorum esse centum nonaginta trium milium. In regione Portus Principis circiter sescenta novem milia hominum domos suas amisisse.

Victimae persecutionum commemorabantur

Die Mercurii (27.1.) a liberatione campi concentrationis Auschwitz sexaginta quinque anni acti erant. In illo campo circiter quindecies centena milia hominum, maximam partem Iudaeorum, a nazistis crudelissime interfecti sunt. Anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) parlamentum Europaeum decrevit, ut dies liberationis campi Auschwitz dies memorialis Europaeus esset. Ita Auschwitz factum est symbolum rerum, quae neque oblivione obrui neque repeti debent. Propositum est, ut die memoriali in scholis et aliis studiorum institutis celebrando iuventus de persecutionis tam prioribus quam hodiernis doceatur simulque admoneatur, ut pro dignitate humana et tolerantia operetur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 22.1.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

De opera in Haitia auxiliaria

Ordo a Cruce Rubra Finniae Haitiae auxilium diversi generis suppeditavit.  Misit enim in aream terrae motu afflictam multas res necessarias ut stragula et tentoria familiaria. In subsidiis erant etiam conclave sectionibus chirurgicis exsequendis et lecti ad usum aegrotantium destinati, qui postea in valetudinario campestri e Germania importato collocati sunt. Saltem quindecim operarii auxiliarii e Finnia in Haitiam profecti sunt, ut incolis inopia omnium rerum laborantibus subvenirent.

 

 

 

"Nuntii Latini", 15.1.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Motus terrae in Haitia

Portus Principis (Port-au-Prince), caput civitatis Haitiae, die Mercurii saevissimo terrae motu devastatum est. Complura dena milia hominum interisse narrantur. Portus Principis cum circumiectis in ruinas redactus est concussione, qua fortior his ducentis annis ibi non exstitit. Ex novem milionibus Haitianis tertia pars celeri auxilio egere nuntiatur.

Corea Septentrionalis foedus pacis poscit 

Corea Septentrionalis Americanis proposuit, ut consultationes susciperentur, quibus armistitio belli Coreani foedus  pacis substitueretur. Bellum Coreanum anno millesimo nongentesimo quinquagesimo ortum armistitio post tres annos facto finitum est sed foedus pacis officiale nondum exstitit. USA nuntiavit consultationes fieri non posse, antequam Coreani Septentrionales programma nucleare deposuissent.

Mona Lisa cholesterolo affecta?

Vito Franco, investigator Universitatis Panormitanae, in tabulis multorum pictorum signa morborum invenit, quibus homines in eis delineati gravarentur. De Mona Lisa vir ille doctus censet surrisum eius aenigmaticum forsitan significare, quod femina a Leonardo da Vinci depicta gradum cholesteroli habuerit altissimum. In angulo oculi eius sinistri apparere subcutaneam accumulationem cholesteroli, quod xanthelasma dicitur, et in una manu visibilem esse tumorem adipatum. In tabulis, quas Dick Ket, pictor Nederlandensis, de se ipso pinxit, Franco signa morbi cardiaci ingeniti observavit.

 

 

 

"Nuntii Latini", 8.1.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Aedificium omnium altissimum

Pridie Nonas Ianuarias (4.1.) in civitate Dubaia aedificium in orbe terrarum omnium excelsissimum inauguratum est. Culmen enim eius ad altitudinem octingentorum duodetriginta metrorum surgit. Constat haec domus turrita e centum sexaginta tabulatis, et in ea insunt plus mille habitationes, complura graphea, deversoriumque, quod vestium delineator Georgius Armani decoravit.

Quid in Iemenio acciderit

Americani et Britanni, cum ictum terroristicum metuerent, aedes legationis suae in Iemenio ad aliquot dies claudere decreverunt. Moderatores enim Civitatum Americae Unitarum suspicantur Iemenium unum ex illis locis esse, ubi terroristae ordinis al-Qaida latebras suas habeant. Paulo post nuntius emanavit bellatores eiusdem consociationis cum copiis regiminis Iemenii conflixisse et inter illos tumultus duos homines mortuos esse.