Finnish Broadcasting Company
(Radiophonia Finnica Generalis)
Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:
Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002) Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)
Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004) Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)
Tabularium V (1.1.2006 - 31.12.2006) Tabularium VI (1.1.2007 - 31.12.2007)
Tabularium VII (1.1.2008 - 31.12.2008)
bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)
Vade retro ad paginam domesticam "prolatein.de"
|
"Nuntii Latini", 24.8.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Arctic Sea tandem inventaNavis oneraria nomine Arctic Sea, quae per tres septimanas in aquis ignotis navigaverat, die Lunae (17.8.) in Oceano Atlantico apud Insulas Capitis Viridis inventa est. Eodem tempore quindecim nautae Russi, qui in manus octo piratarum pervenerant, ex obsidione abductorum incolumes liberati sunt. Hoc factum est opera militari a classiariis Russis perfecta, cui exsequendae etiam magistratus Finniae, Suetiae, Melitae consiliis intererant. Arctic Sea materia lignea onerata ex portu urbis Iacobstadii Finniae mense Iulio profecta ad Algeriam versus iter faciebat. Telonarii Mexici a munere amotiModeratores Mexici omnes septingentos officiales in re teloniali occupatos a magistratu amoverunt. Hoc ideo fecerunt, ut corruptionem in illo munere altius inhaerentem radicitus exstirparent. Constat ingentem drogarum armorumque copiam per fines Mexici assidue transire. In locum hominum ex officio expulsorum succedent circiter mille quadringenti novi telonarii, qui ad iustitiae opera eruditi sunt. Quid Dmitri Medvedev dixeritPraesidens Russiae Dimitri Medvedev de ebriositate civium suorum sollicitus est. Querebatur enim, quod omnes actiones publicae, quibus magistratus Russi abusum alcoholi coercere conati essent, effectu carerent. Copia spiritus fortis, quam singuli Russi quotannis bibunt, duodeviginti fere litrorum esse aestimatur. Illa alcoholi vis altero tanto maior est quam quae optabilis habetur. Usain Bolt 9,58 cucurritBerolini, in urbe principe Germaniae, his diebus certamina athleticae campestris mundana aguntur. In cursu centum metrorum victor manifestissimus evasit Usain Bolt, Olympionices Iamaicanus, qui illud spatium incredibili fere pernicitate sive novem secundis et duodesexaginta centesimis (9,58) confecit. Neque mirum est praestationem eius novum principatum mundanum excellentissimum esse.
"Nuntii Latini", 14.8.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Calamitates naturae in AsiaDie Martis mane regiones Asiae duobus terrae motibus afflictae sunt. Quorum fortior insulas Oceani Indici vexavit, alter in Iaponia accidit, ubi commeatus ferriviarius et tramina maximae velocitatis sistenda erant. Etiam duo reactoria electrificinae nuclearis Hamaoka clausa sunt, donec securitas eorum inspiceretur. In Taivania autem procellae typhonicae et imbres urceatim cadentes labinas terrae limosae effecerunt, quibus quattuor vici obruti sunt. Ex horum incolis septingenti vitam servaverunt, sed quadringenti homines nondum inveniri potuerunt. Quid Amnesty International dixeritAmnesty International, ordo internationalis a iuribus humanis, magistratus Russiae et Tzetzeniae accusat, quod consequenter praetermittant, ne in homicidia eorum, qui pro iuribus humanis provehendis egerunt, inquiratur. Die Martis in Tzetzenia corpora duorum hominum occisorum inventa sunt, quos apud ordinem ?Servate generationes? vocatum operatos esse constat. Amnesty International caedes huiusmodi et in Russia et Tzetzenia crebro commissas vehementer condemnat. De camelis Australiae mactandisModeratores Australiae in animo habent multa centena milia camelorum mactare, ut prohibeatur, ne systema oecologicum huius continentis in periculum vocetur. Administratores venatoribus iam magnam pecuniam ad illa animalia occidenda concesserunt. Populatio camelorum in Australia his decem annis tantopere crevit, ut numerus eorum in praesenti decies centena milia esse aestimaretur. De Ara Pacis Augustae foedatumAedificium, quo Ara pacis Augustae Romae tegitur, pigmento foedatum est. Auctores sceleris ignoti rubrum et viridem, colores vexilli Italiae proprios, in parietem eius candidum iniecerunt et sellam pertusam iuxta eum reliquerunt. Gianni Alemanno, praefectus urbis Romae, qui ipse anno praeterito novum museum ex sua sede demoveri volebat, facinus condemnavit.
"Nuntii Latini", 7.8.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Rex Hispaniae Etam condemnatJuan Carlos, rex Hispanorum, flagitat, ut pugna contra Etam renovetur. Rex cum coniuge ferias aestivas quotannis in Baleari maiore (hodie Mallorca) agit, ubi nuper duo ictus terroristici facti sunt. Palatium regis aestivum est prope Palmam, urbem insulae principalem, in cuius propinquitate die Iovis (30.7.) bomba explosa est, qua duo custodes publici mortui sunt. Pridie eius diei Burgis (hodie Burgos), in urbe Hispaniae continentalis, sexaginta quattuor homines explosione bombae autocineticae vulnerati sunt. Regimen Hispanorum de his malefactis Etam accusat. Ordo ille Vasconum separatistarum die Veneris (31.7.) anniversarium quinquagesimum habuit. In variis Hispaniae partibus homines contra terrorismum Etae vehementer reclamitaverunt. Vas rituale Hierosolymis repertumGrex investigatorum Britannicorum rem raram Hierosolymis invenit, scilicet vas fictile eiusdem generis, quod tempore Iesu Christi ad manus ante cibum lavandas adhibebatur. Similia quidem vasa apud Hierosolyma vetera antea reperta sunt complura, sed hoc est eo speciale, quod habet inscriptionem. Litterae sunt sive Hebraicae antiquae sive Aramaicae. Investigator Shimon Gibson dixit scriptionem esse facile legibilem sed quid textus significaret, nondum bene constare. Vas venit in lucem inter excavationes, quas archaeologi Universitatis Carolinae Septentrionalis prope veteres thermas rituales Hierosolymis fecerunt.
"Nuntii Latini", 12.6.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Partes dextrae in Europa fortioresIn comitiis Europaeis partes dextrae et centrales fortiores quam sinistrae factae sunt. Etiam virides numerum delegatorum suorum auxerunt. Frequentia suffragantium ad quadraginta centesimas (40%) descendit, cum ante quinque annos quadraginta quinque et dimidium (45,5%) fuisset. Apud Finnos ex civibus suffragium habentibus quadraginta centesimae (40,2%) ad urnas accesserunt. Apud Finnia creatae sunt octo feminae et quinque viri, cum antea viri numero praevaluissent. Et conservativi et centrales trinos delegatos acceperunt, democratae sociales et virides binos, Finni originales, democratae Christiani, factio popularis Finno-Suetica singulos. Maximum suffragiorum numerum (130.432) occupavit Timo Soini, praeses factionis Finnorum originalium. Socialistae in Europa tantam cladem tulerunt, ut multi quaesiverint, an democratia socialis apud Europaeos iam mortua sit. Anniversarium LXV invasionis NormandiaePostridie Nonas Iunias (6.6.) ab invasione Normandiae sexaginta quinque anni acti erant. Illo enim die copiae confoederatorum occidentalium in oram Normandiae maximis copiis invaserunt, quo facto secundum bellum mundanum ad interitum Germaniae nazisticae appropinquare coepit. Dies anniversarius in ipso litore invasionis commemorabatur. Aderat Barack Obama, praesidens Americanus, qui etiam coemeterium militare in litore Omaha Beach situm visit, ubi multa milia militum Americanorum in Normandia mortuorum requiescunt. Francia, in quam Obama ex Germania volaverat, ultima erat statio itineris, quod ille in Proximum orientem et in Europam fecit. In Germania praesidens Obama Dresdam visit, quam urbem confoederati bello mundano iam ad finem vergente bombardationibus aereis penitus deleverunt, ibique cancellariam foederalem Angelam Merkel convenit. Una cum cancellaria Merkel etiam campum concentrationis Buchenwald obiit. Erat cum illis Eli Wiesel, scriptor nobelista, qui ex illo campo inter paucissimos vivus evaserat. Vaccae mutationem climatis accelerantMetabolismus vaccarum in climatis mutatione insignem partem habet. Una vacca singulis annis etiam centena chiliogrammata methani emittit, quod clima fortiter calefacit. Itaque educatores armentorum Americani rationes excogitaverunt, quibus emissiones deminuerentur. Exempli gratia seminibus lini in alimentum vaccarum additis emissiones methani duodeviginti centesimis deminuuntur. Cancer cutis augeturCancer cutaneus apud Finnos celeriter augetur. Praecipue casus melanomatis ab anno bis millesimo secundo frequentiores facti sunt. Adulescentes et iuvenes saepius quam ante hoc morbo afficiuntur. Cancer cutis plerumque oritur ex radiatione solis ultraviolacea. Praesertim homines pallidi, qui intus laborant, propter apricationem incautam hoc cancro implicantur.
"Nuntii Latini", 29.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Comitia EuropaeaComitia, quibus delegati in parlamentum Europaeum eliguntur, his diebus (4. - 7.6.) in omnibus membris Unionis Europaeae fiunt. Ex viginti septem nationibus delegati in quinquennium ab anno bis millesimo nono usque ad annum bis millesimum quartum decimum designantur. Omnino delegati erunt septingenti triginta sex, ex quibus Finni tredecim. Comitia EuropaeaComitia, quibus delegati in parlamentum Europaeum eliguntur, his diebus (4. - 7.6.) in omnibus membris Unionis Europaeae fiunt. Ex viginti septem nationibus delegati in quinquennium ab anno bis millesimo nono usque ad annum bis millesimum quartum decimum designantur. Omnino delegati erunt septingenti triginta sex, ex quibus Finni tredecim. Vir genocidii accusaturVir Ruandensis, qui anno bis millesimo tertio asylum petens in Finniam venit, crimine genocidii accusatur. Illi crimini datur, quod anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto in Ruanda particeps excidii octingentorum milium hominum fuerit. Iudicium in virum, qui iam duos annos incarceratus accusationem exspectat, in urbe Borgoa hoc anno constituetur.
"Nuntii Latini", 29.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. De experimento nucleariDie Lunae (25.5.) mane Coreani septentrionales se experimentum nucleare subterraneum cum successu fecisse nuntiaverunt. Magistratus eorum dixerunt illud consilium partem esse incepti, quo formido nuclearis Coreae Septentrionalis corroboraretur ac salus et pax nationis confirmarentur. Neque sola bomba atomica displosa contenti erant, sed etiam complura missilia brevis distantiae probandi causa in Mare Iaponicum iaculati sunt. Ex fontibus exploratoriis Civitatum Americae Unitarum patet Coreanos communistas etiam vetere electrificina nucleari denuo uti coepisse. Neque abest suspicio, quin illic materia armis atomicis conficiendis paretur. Quid Ban Ki-moon dixeritBan Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, experimentum atomicum Coreae Septentrionalis vehementissime condemnavit. Sententiam suam aperuit in Finnia, quo hac septimana iter triduanum fecit. Moderatores Coreanos ad colloquium cum Corea Meridiana hortatus est iisque suasit, ut ad consultationes, quas antea cum sex civitatibus de suo programmate nucleari habuissent, nulla mora interposita redirent. Sollemnitas GermaniaeDie Saturni (23.5.) sexaginta anni acti erant, cum Res publica Foederata Germaniae condita est. Dies anniversarius magno festo populari Berolini ad portam Brandenburgensem instituto celebrabatur civibus ex omni Germania eo magna multitudine confluentibus. Eodem die accidit, ut Horst Köhler praesidens foederalis iterum eligeretur, cum iam primo suffragio maiorem sententiarum partem sibi paravisset. De mortibus voluntariisMortes voluntariae virorum Groenlandiensium imprimis mensibus aestivis, cum sol dies noctesque in caelo lucet, committi videntur. Quae cum ita sint, rerum periti putant luciditate continua effici, ut aequilibrium serotonini in cerebro hominum perturbetur, quod saluti eorum noceat. Si quis etiam insomnia laboret, eo maiori periculo sui interficiendi expositus esse existimatur.
"Nuntii Latini", 22.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Obama et Netanyahu conveneruntBenjamin Netanyahu, primus minister Israelis, itinere in Civitates Americae Unitas suscepto praesidentem Barack Obama in Aedibus Albis convenit. Inter colloquium discordes videbantur esse de quaestione, quo modo res in Oriente Proximo pacarentur. Obama ait se civitati Palaestinensium creandae favere, cum Netanyahu nonnisi de proprio regimine eorum loqueretur. Bellum civile Srilancae compositumDie Dominico (17.5.) rebelles Tamili, qui in partibus Srilancae septentrionalibus suam civitatem condere conati erant, se cladem accepisse concesserunt. Ita factum est, ut bellum civile atrocissimum, quo illa terra per viginti sex annos arsit, tandem finem caperet. Praesidens Srilancae victoriam de rebellibus reportatam toti mundo insignem descripsit. Nova praesidens Lituaniae creataNova praesidens Lituaniae creata est Dalia Grybauskaite, commissaria Unionis Europaeae a rebus oeconomicis quinquaginta tres annos nata. In munere suo potestatem admodum magnam habet, quippe quae e lege fundamentali non solum rebus exteris una cum regimine praesit, sed etiam iure parlamenti dimittendi utatur et recusare possit, quominus leges rogatas accipiat. Scandalum politicum in BritanniaPraeses camerae inferioris parlamenti Britanniae Michel Martin nuntiavit se munus deponere, ut unitatem parlamenti servaret. Officio desistere coactus est, postquam fidem complurium legatorum parlamentarium amisit. Causa eius rei est scandalum propter compensationem sumptuum ortum. Dies festus maritimus UnionisDie Mercurii (20.5.) dies festus maritimus Unionis Europaeae celebrabatur. Mos talis sollemnitatis agendae anno praeterito usu receptus est, cum parlamentum Europaeum rogationem de communi politica maritima comprobasset. Die festo celebrando cives monentur, ut meminerint, quantam vim maria et opes naturae ad prosperitatem et progressum Unionis habeant. Alexander Magnus maximus GraecusAlexander Magnus civis Graecus omnium temporum maximus electus est suffragio per canalem televisificum nomine Skai facto. Constat eum saeculo ante Christum natum quarto regem Macedoniae fuisse et bellis in partibus orbis terrarum orientalibus gestis regnum ingenti magnitudine creavisse, cuius fines a flumine Nilo per regiones Persarum usque ad fluvium Indum pertinebant. Templum antiquissimum inventumTemplum antiquissimum optime conservatum in Turcia meridionali ab investigatoribus universitatis Toronti inventum est. Originem ab aetate regis Salomonis trahere existimatur. Detectae sunt exempli gratia necrologiae lapideae litteris hieroglyphicis scriptae. Templum in oppido nomine Tayinat situm est, de cuius exitio forsitan etiam in Bibliis sacris narratur.
"Nuntii Latini", 15.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Papa Orientem Proximum ad pacem hortaturSummus pontifex Benedictus XVI Israelem per quinque dies visit. Ubi in urbem Tel Aviv venit, Israelianos et Palaestinenses pro pace appellavit. Moderatores Orientis Proximi hortatus est, ut omnes vias rationesque examinarent, ut Palaestinenses et Israeliani suas civitates haberent, in quibus viverent. "Berlusconi pudor Europae"Erkki Tuomioja, delegatus parlamentarius et pristinus minister a rebus exteris Finnorum, Silvium Berlusconi, primum ministrum Italiae, verbis durissimis vituperavit: Eum esse pudori non tantum Italiae sed toti Europae et ita se gerere, ut in alia terra humanitate exculta munere primi ministri fungi vix posset. Tuomioja est hodie praeses Magnae Commissionis parlamenti Finnici, quae res ad Unionem Europaeam spectantes curat. Berlusconi, sermonibus suis insulsissimis notus, nuper dixerat se portatum esse in ecclesiam ligneam Finniae, quae, si in Italia fuisset, iam destructa esset. At constat eum in ecclesia lignea Finniae numquam fuisse. Febris suina in Finniam venitDuo casus febris suinae in Finnia confirmati sunt. Morbo affecti sunt duo homines adulti, femina et vir, qui eodem volatu postridie Nonas Maias ex Mexico in patriam reverterunt. Aegroti, in regione Helsinkiensi habitantes, domi curantur. Dubii et fundo carentes casus suinae febris apud Finnos complures exstiterunt. Collisiones cum cervis frequentesAnno proximo in Finnia mille quingentae nonaginta tres (1593) collisiones inter alces et automobilia acciderunt. Cum cervis aut capreolis tria milia quadringentae quadraginta tres (3443) collisiones fuerunt. Praeterea in regionibus Finniae septentrionalibus autovehicula quattuor milibus septem (4007) tarandris impacta sunt. Propter venationem et saepimenta collisiones inter vehicula et alces his decem annis dimidio rariores factae sunt. Eodem autem tempore cervi duplo frequentiores calamitates viarias effecerunt. Maior pars harum calamitatum in Finnia occidentali-meridionali fiunt. Collisionibus proximo anno factis centum sexaginta (160) homines vulnerati, quattuor mortui sunt. Praemium Humboldt professori Solin datumPraemium, dictum ab Alexandro von Humboldt, datum est professori emerito Heikki Solin, qui philologiam classicam in Universitate Helsinkiensi profitebatur. Fundatio Humboldt rationem affert, quod Solin inscriptionibus Latinis investigandis maxime insignis inter nationes habetur et in studiis onomasticis Graeco-Latinis auctoritate excellit. Russi magistri hoccei glacialisLudi mundani hoccei glacialis die Dominico (10.4.) Bernae ad finem venerunt. In certamine finali conflixerunt greges Russorum et Canadensium. Russi, iam anno proxime praeterito superiores Canadensibus facti, tropaeum ludorum etiam hac vice retibus duobus ad unum (2-1) reportaverunt.
"Nuntii Latini", 11.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Febris suina remittere videturFebris suina iam aliquantum remisisse videtur. Quae cum ita sint, Ordo sanitatis mundi (WHO) censet causam non esse, cur status periculi a quinto gradu, ubi nunc est, ad sextam seu summam classem extollatur. Etiam vita incolarum urbis Mexici paulatim ad pristinum restitui coepit. Illis enim diu interdictum erat, ne propter morbum contagiosum in publicum prodirent. Constat virus illam epidemiam efficiens in viginti quattuor terras diffusum esse eoque amplius quadraginta homines perisse. Quid Barack Obama dixeritIam centum dies acti sunt, cum Barack Obama Civitatibus Americae Unitis praeest. Oratione ad honorem diei insignis habita ait se omnia facturum esse, ut res oeconomicae in America denuo florere inciperent. Neque se variis periculis Americanis imminentibus cessurum, sed contra ea omnimodis pugnaturum esse. Tum, cum munus susciperet, se exspectare non potuisse ruinam oeconomicam tantam fore, quanta re vera futura esset. Exercitus Australiae renovaturRegimen Australiae consilium exercitus sui renovandi divulgavit. Propositum est, ut Australiani viginti annis proxime futuris sibi saltem duodecim naves submarinas et centum aeroplana insectatoria pararent. Dicunt necesse esse sibi consulant, quod condicio rerum militarium in Asia et in regione Oceani Pacifici mutata sit. Lacus Oxianus reviviscitCazastaniani omnimodis prohibere conantur, ne Lacus Oxianus in sua regione situs siccescat. Constat eum, quamquam olim in maximis orbis terrarum lacubus numerabatur, aetate Sovietica fere interisse, cum flumina in eum influentia propter irrigationem artificialem aruissent. Sed iam in eo est, ut systema illius lacus oecologicum paulatim reviviscat. Pars enim eius septentrionalis tam bonae condicionis esse dicitur, ut ibidem piscari operae pretium sit.
"Nuntii Latini", 4.5.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Febris suina grassari coepitIn Mexico et in America Septentrionali novum morbi genus grassari coepit, quam febrim suinam appellaveris. Virus hanc epidemiam dispergens ex iisdem microbiis constare videtur, quae antea in hominibus, suibus, avibus inventa sunt. Magistratus nuntiaverunt amplius centum quinquaginta homines in Mexico ex illa febri mortuos esse et multo plures in eam incidisse. Propter naturam huius aegrotationis contagiosam metuendum est, ne ea in pandemiam per totum orbem manantem crescat. Hoc periculum eo verisimilius habetur, quod infectiones iam in omnibus continentibus repertae sunt earumque numerus in dies augetur. Albania societatem petivitAlbani societatem Unionis Europaeae petiverunt, cum princeps minister Sali Berisha libellum de ea re moderatoribus Unionis tradidit. Inde sequitur, ut comitia parlamentaria mense Iunio in Albania futura ab observatoribus Unionis Europaeae diligenter custodiantur. Id quoque accurate examinabitur, quantopere Albania corruptione, criminalitate, iuribus humanis violatis dedecorata sit. Res periegetica GraecaMultitudo viatorum in Graeciam proficiscentium deminuta est. Haec regressio non solum discrimini oeconomico tribuitur, sed etiam frequentibus motibus violentis, qui anno vergente Athenis orti sunt. Quantum res periegetica ad reditus Graecorum conferat, vel inde conicitur, quod quotannis quindecim fere miliones peregrinorum ibidem ferias agere solent. Activitas Solis deminutaActivitas Solis magnetica, quae decenniis proximis maior quam plus mille annis fuit, iam ad finem venisse videtur. Unum eius rei testimonium est, quod vis campi magnetici Solis ad dimidium redacta est. Investigatores censent has mutationes nonnihil momenti ad clima Telluris habere ac quidem ita, ut temporibus futuris temperatura frigidior fieri possit.
"Nuntii Latini", 24.4.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Medvedev Finniam visitDmitri
Medvedev, praesidens Russiae, Finniam biduo officialiter visit. Die Lunae
(20.4.) paulo post meridiem aeroplanum eius in aerodromon Helsinkiensem
appulit, unde ad palatium praesidentis vectus a praesidente Tarja Halonen
sollemniter salutatus est. Post colloquia officialia praesidentium Medvedev
parlamentum Finnicum visit et in Universitate Helsinkiensi orationem habuit.
Russi sperant fore, ut Finni ductui gasali societatis Nord Stream faveant, erga
quem Sueti et Estonienses cautius et cum circumspectione se gerunt. "Finnis
ductus ille gasalis", ait praesidens Halonen, "est imprimis quaestio
oecologica. Si oecologice et tute fieri potuerit, illi incepto favebimus." ALF in Villa Lante sedem habetAcademia Latinitati Fovendae (ALF) in Villa Lante, Instituto Romano Finlandiae, die Veneris (17.4.) sessionem anniversariam habuit. Professor Nicolaus Sallmann de duodecimo Academiae conventu internationali Ratisbonae celebrando (ALF XII 15. - 19.9.2009) rettulit et professor Andreas Fritsch orationem habuit, cuius argumentum erat "Comenii 'Latium redivivum' utrum fuerit consilium serium an phantasma inane". Academia, cuius sedes est Romae, hospes Instituti Romani Finlandiae iam saepius fuit, sed cum professor Heikki Solin, vicepraeses Instituti administrationis, officialiter nuntiavisset Academiam in Villa Lante sedem perpetuam habituram esse, propositum eius a sodalibus magno plausu acceptum est.
"Nuntii Latini", 15.4.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Papa pro pace et iustitia appellavitComplura dena milia hominum in plateam Petrianam civitatis Vaticanae die Dominico paschali convenerunt, ut missam a summo pontifice Benedicto XVI celebratam audirent. Papa erga victimas terrae motus Aprutiensis solidarietatem petivit, de violentia in Africa et in Proxima Oriente monuit atque ad mundum pro pace et iustitia appellavit. Nullam pacem sine ordine HamasPraesidens Martti Ahtisaari, praemio pacis Nobeliano praemiatus, censet conflictum inter Israelem et Palaestinenses sine ordine Hamas solvi non posse. "Processus pacis Proximi Orientis", ait Ahtisaari, "cum novo regimine Americanorum promovetur. Discrimen oeconomicum efficit, ut possibilitates cooperationis politicae ad pacem faciendam meliores sint quam ante." De tumultibus ThailandiaeIn Thailandia Thaksin Shinawatra, pristinus primus minister, et reclamatores eum sustinentes nova comitia flagitant et primum ministrum Abhisit Vejjajivam deponere volunt. Exercitum, iudicia magistratusque accusant, quod democratiam despiciant. Thaksin, qui in exsilio vivit, iram populi contra regimen hodiernum iam tres annos incitat. Culmen discriminis politici fuit, quod tempore paschatis tumultuantibus contigit, ut conventum principum terrarum Asiaticarum Pattayae impedirent, cum in ministerium rerum domesticarum penetraverunt et ministrum Vejjajivam fugere coegerunt. Participes conventus, qui iam Pattayam venerant, de tecto deversoriorum in tutum helicopteris deportati sunt. Die Lunae (13.4.) tumultus Thailandiae violentiores facti sunt, cum milites in vias Bangkokii missi reclamationes armis coercere coeperunt. In pugnis inter exercitum et oppositionem ortis duo homines mortui, plus centum vulnerati sunt. Erant in viis Bangkokiensibus circiter quinque milia reclamatorum et sex militum milia. Die Martis (14.4.) duces oppositionis ab exercitu circumdati nuntiaverunt se manifestationes ad interim Bangkokii interrupturos esse. Ut fautores ipsorum tuti essent, promiserunt se a palatio regiminis, quod tres per septimanas obsederant, abituros esse. Peregrini in Thailandia versantes ex tumultibus nulla damna ceperunt. Inscriptiones Alhambrae investiganturInvestigatores Hispani interpretationi inscriptionum Arabicarum Castelli Alhambrae operam dare coeperunt. Numerantur circiter decem milia et constant ex singulis verbis, carminibus aut sententiis Alcorani. Propositum investigatorum est omnes inscriptiones ante annum bis millesimum undecimum in interrete inferre. Hoc tempore tertia fere pars Hispanice versa in disco compacto parata est. Multae inscriptiones sunt attritae et vix legibiles. Verba usitatissima sunt "felicitas" et "benedictio", saepius occurrit sententia "Nulla est victoria nisi Deus". Alhambra, quae inde a nono saeculo nota est, margarita culturae Islamicae Hispaniae habetur et inter hereditates mundi culturales numeratur.
"Nuntii Latini", 13.4.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Motus terrae Italiam concussitPostridie Nonas Apriles (6.4.), quarta noctis vigilia, regio Aprutiensis Mediae Italiae motu terrae violenter concussa est. Epicentrum motus, cuius vis erat circiter sex gradus in scala Richteriana, ab urbe Aquila decem fere chiliometra distabat. Tot aedificia damna ceperunt aut corruerunt, ut viginti septem milia hominum domos relinquere cogerentur. Mortui ducenti undeoctoginta esse dicuntur, vulnerati plus mille. Sors multorum est adhuc incerta. Concussio etiam in Campania et Latio sentiebatur, etsi nihil gravius in eis provinciis accidisse nuntiatur. Romae quidem Thermae Caracallae sive Antoninianae leviora damna ceperunt. Albania et Cratia membra NatonisConfoederatio ex pacto Atlantico septentrionali duo nova membra accepit. Kalendis Aprilibus, quo die anniversarium sexagesimum Natonis celebrabatur, Albania et Croatia membra eius officialiter facta sunt. Caerimoniae in summo conventu confoederationis in urbibus Argentorati (Strasbourg) Franciae atque Aureliae Aquensi (Baden-Baden) et Kehl Germaniae fiebant. Albani et Croatae in Afganistania copias habent, ubi maxima operatio militaris Natonis his temporibus fit. Illis in confoederationem acceptis etiam Georgii et Ukraini sperant fore, ut Nato, quod de ipsis in confoederationem accipiendis olim spoponderit, aliquando efficiat. Corea Septentrionalis missile probavitCoreani septentrionales satellitem in orbitam mittere conati sunt, sed missile eorum, postquam mille trecenta chiliometra volavit, in Oceanum Pacificum decidit. Experti Americani et Russi censent satellitem ex rocheta non esse solutum, quia illa potentiam necessariam non haberet. Nihilo minus Coreanis septentrionalibus contigit, ut missile longius quam umquam ante mitterent. Sueti matrimonium homosexualium accipiuntParlamentum Suetiae legem sanxit, ex qua sexus in matrimonio iungendo nullius est ponderis. Lex ducentis sexaginta uno suffragiis contra viginti duo (261-22) confirmata est. Coniuges eiusdem sexus iam ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo consuetudinem suam in tabulas referre apud Suetos possunt. Aequum ius matrimonii a Kalendis Mais valebit.
"Nuntii Latini", 3.4.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Obama in Europam venitPraesidens Barack Obama hac septimana iter in Europam suscepit, ut cum aliis moderatoribus mundi de rebus maximi momenti colloqueretur. Obama apud Europaeos multum gratia valet, quam ob rem exspectatio eius videndi magna erat. Primum quidem Londinium volavit, ubi die Iovis conventus oeconomicus internationalis habebatur. Deinde in Germaniam transiit, ut anniversarium sexagesimum consociationis militaris NATO celebraret. Die Dominico autem Pragae summus conventus Unionis Europaeae et Civitatum Americae Unitarum instituetur, in quo cum de securitate energiae tum de mutatione climatica agetur. Lumina electrica exstinctaDie Saturni (28.3.) vesperi lumina electrica monumentorum et aedificiorum publicorum in duodenonaginta civitatibus et circiter in quattuor milibus urbium ad unam horam exstincta sunt. Tenebris igitur obvolutae sunt verbi gratia pyramides Aegypti, basilica Sancti Petri, turris Eiffeliana. Hac actione ostendebatur, quanti interesset energiae parcere consuetudines consumendi mutando. Speculatio computatoria repertaInvestigatores Canadenses amplissimum speculatorum circulum in Interreti operatum patefecerunt, cuius participes in programmata computatoria multorum regiminum et societatum in centum tribus civitatibus irruperunt. Effracturae informaticae imprimis e Sinis commissae esse videntur, sed, utrum illi usurpatores hortatu moderatorum Sinarum egerint necne, parum constat.
"Nuntii Latini", 27.3.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Obama Iranianos allocutusPraesidens Americanorum Barack Obama taenia magnetoscopica divulgata populum Iranianum allocutus proposuit, ut in relationibus inter Iraniam et Civitates Americae Unitas intercedentibus novum initium tandem sumeretur. Dixit Americanos velle, ut Irania suum locum in communitate nationum occuparet. "Vos" inquit, "eo iure utimini, sed novus status neque terrore neque armis obtinebitur, sed rebus pacificis gerendis, ut ostendatur, quam magna civitas Irania vere sit." Quid papa in Africa dixeritPapa Benedictus XVI iter unius septimanae in Africam fecit. Die Dominico (22.3.) Luandae, in urbe principe Angolae, missam sollemnem subdialem procuravit, ad quam celebrandam saltem decies centena milia hominum convenerant. Contione habita Pontifex Maximus de nubibus mali super Africam congregatis locutus est, quibus effectum esset, ut multa bella, largitiones, tumultus tribuarii ibi orerentur. Pompa contra mafiososDie Saturni (21.3.) Neapoli ingens pompa instructa est, qua circiter centum quinquaginta milia hominum coniurationi mafiae reclamitabant. Dum haec geruntur, nomina amplius nongentorum civium, qui a mafiosis occisi erant, publice pronuntiabantur. In numero reclamitantium erat etiam Roberto Saviano, qui praecipuo suo periculo librum de mafia Neapolitana nomine Camorra non ita pridem divulgavit. Hafnia urbs viridissima futuraModeratores Hafniae, capitis Daniae, urbem suam omnium viridissimam reddere volunt idque se ante annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) consecuturos esse sperant. Consilium eorum ex quinquaginta inceptis constat, quorum unum est omnem electricitatem ex energia pneumatica gignere. Huc accedit, quod emissiones carbonei dioxydati iam sexennio proxime futuro vicenis centesimis (20%) deminuentur. Shakespeare anno 1610 depictusInvestigatores Britanni credunt se picturam William Shakespeare figurantem primam eo vivente depictam repperisse, quae ab anno millesimo sescentesimo decimo (1610) originem trahere putatur. Effigies igitur ad id fere tempus pertinet, quo Shakespeare librum carminum edidit et tragoediam de ardenti amore Antonii et Cleopatrae composuit. Feminae custodes commeatusLimae, in urbe principe Peruviae, circiter quingenti custodes commeatus publici operantur. Condicio eorum autem mox ita mutabitur, ut omnes viri illo munere fungentes ad alia officia transferantur et in locum eorum feminae succedant. Repertum enim est vigiles viatorias feminas in Peruvia multo difficilius pecunia corrumpi posse quam viros.
"Nuntii Latini", 20.03.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Medvedev arma nuclearia renovaturusDemetrius (Dmitri) Medvedev, praesidens Russiae, arma exercitus renovaturus est. Iudicat terrorismum internationalem et amplificationem Natonis postulare, ut copiae Russorum efficaciores fiant. Maximi esse arma nuclearia strategica renovare. Medvedev ab armis veteribus reparandis ad nova acquirenda transire vult, nam censet in bello Georgico apparuisse, quantum in exercitu Russorum desideraretur. Secretum argentarium in Helvetia laxaturHelvetiis tandem persuasum est, ut strictas secreti argentarii regulas laxarent. Posthac domus argentariae Helvetiorum, si qui clientes de fraude fiscali suspecti habebuntur, aliis nationibus de illis referent. Omnino autem secretum argentarium non deponetur, nam rationes, nisi in singulis casibus et aliis nationibus particulatim rogantibus, non reddentur. Gratificationes ignominiosaeAIG (American International Group), societas cautionum, propter crisim oeconomicam ingentibus difficultatibus laborat et sine subventionibus centum septuaginta trium miliardorum dollarorum, quas ab Argentaria centrali Americanorum impetravit, iam decoxisset. Pecuniis publicis ita acceptis AIG consilium cepit, ut gratificationes centum sexaginta milium dollarorum moderatoribus suis tribueret. Hoc consilium iram civium apud Americanos excitavit. Lawrence Summer, consiliarius oecomicus Domus Albae, illas gratificationes ignominiosas appellavit. "Inter proximum sesquiannum", inquit, "multa atrocia acciderunt, sed quod AIG fecit, turpissimum est omnium." Urgente ministerio aerarii AIG gratificationes et stipendia moderatorum minuere intendit. Consumptio recessione decrescitDuodeviginti centesimae (18%) ex Finnis ad interrogationem recentem responderunt se propter recessionem his duobus mensibus consumptionem restrinxisse. Mense Ianuario centesimae correspondentes erant tredecim (13%). Maxima deminutio in pecuniis ad cibum et potum et commeatum consumptis facta est. Maior autem pars (72%) rettulit se usum pecuniae non mutavisse. Recessionem hoc anno transituram?Ben Bernanke, moderator principalis Argentariae centralis Americanorum, putat recessionem oeconomicam forsitan iam hoc anno in USA remissuram esse. Si consilia ad domos argentarias salvandas capta ex proposito successerint, fieri posse, ut oeconomia mox crescere incipiat. Paul Krugman, oeconomicus Nobelista, censet ea, quae in Europa ad crisim solvendam facta sint, multo languidiora esse quam quod Americani hucusque fecerint. Europam et Argentariam eius centralem in crisi oeconomica domanda hucusque parum processisse ideoque terras Europaeas in recessionem multorum annorum illapsuras esse. Hodie est aequinoctium vernumHodie (20.3.) est vernum aequinoctium. Posthac in hemisphaerio septentrionali dies fiunt longiores quam noctes, donec tempore aestivi solstitii (21.6.) dies est longissimus. In partibus Scandinaviae extremis tum est dies continuus sive, ut dicitur, nox sine nocte. Post autumnale aequinoctium (23.9.) usque ad hiemale solstitium (21.12.) dies rursus fiunt noctibus breviores.
"Nuntii Latini", 20.02.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Quid Barack Obama dixeritPraesidens Barack Obama ad disciplinam bellicam Americanorum in Afganistania mutandam paratus est. A diurnariis interrogatus ait Civitates Americae Unitas consilia cum factionibus Talibanorum moderatioribus communicare velle. Idem dixit ordinem terroristicum al-Qaida ea tantum ratione opprimi posse, ut duces tribuari Afganistaniae una cum primoribus Talibanorum temperatioribus ad commune colloquium convocarentur. Clinton et Lavrov conveneruntRussia et Civitates Americae Unitae consultationes de armis nuclearibus circumscribendis suscepturae sunt. Ita decretum est inter cenam Genavae apparatam, cui aderant Hillary Clinton et Sergei Lavrov, ministri rerum exterarum utriusque nationis. Clinton censet multo tempore et mutua fide ad novas rationes inter utramque partem corroborandas opus esse. Lavrov autem credit fieri posse, ut de argumentis discordiarum conveniat. Ictus in Irlandia SeptentrionaliDie Saturni (7.3.) aggressores ignoti impetum in stationem militarem Britannicam in Irlandia Septentrionali collocatam fecerunt, quo duo milites occisi et quattuor homines sauciati sunt. Sunt, qui timeant, ne res in illa regione iam per decem annos admodum pacatae denuo in discrimen vocentur. Gordon Brown et Brian Cowen, ministri principes Britanniae et Irlandiae, illum ictum condemnaverunt et iuraverunt eum paci non imminere. Sueti regno suo adhuc faventTres fere partes populi Suetici sive septuagenae quaternae centesimae (74%) monarchiam, qualem hodie habent, servare volunt, ut ex demoscopia de ea re facta patet. Abhinc quattuor annos numerus eorum, qui sub regno vivere volebant, quaternis centesimis maior erat. Favor civitatis regiae praesertim apud viros triginta annis maiores decrevisse videtur. De primo equorum usuAmicitia hominis et equi mille annis vetustior est quam antea credebatur. Si investigationi Britannicae nuper editae fidem habemus, incolae Cazastaniae hoc animal iam abhinc quinque milia quingentos annos domuerunt. Ex inventis archaeologicis apparet priscos Cazastanianos equis multis modis usos esse, quippe qui eos non solum ad onera portanda et trahenda adhiberent, sed etiam ex iis lac mulgerent et carne eorum vescerentur.
"Nuntii Latini", 5.3.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuom Pekkanen. USA copias ex Iraquia reducetPraesidens Barack Obama nuntiavit Americanos ante Kalendas Septembres anni proximi operationibus militaribus in Iraquia finem facturos esse. Postea quinquaginta milia militum unum annum ibi mansuros esse. Nouri al-Maliki, primus minister Iraquiae, dixit copias Iraquianorum iam ostendisse se ad securitatem patriae tuendam paratas esse. Ex statisticis nuper divulgatis in bello Iraquico iam quattuor milia ducenti quinquaginta quattuor milites (4254) Americani mortui sunt. Milites Britannici centum undeoctoginta (179) ceciderunt, omnium aliarum nationum milites, qui in confoederatione militabant, centum undequadraginta (139). Victimarum civilium numerus a nonaginta milibus ad centum milia esse aestimatur. De longaevitate IaponumIapones diutius vivunt quam ceteri populi, nam ex centum viginti septem milionibus incolarum triginta sex milia quingenti centum annos superaverunt. Longaevitas apud Iapones multas causas habere putatur, ut cibum salutarem et optimam valetudinis curam. Anno proximo (2008) paene viginti milia Iaponum centum annos compleverunt. Mos est Iaponibus, ut civitas homini centenario dono det pocillum argenteum. Quod factum est primum anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, quo numerus centenariorum erat centum quinquaginta tres. Hodie, numero centenariorum valde aucto et crisi oeconomica urgente, pocillum minus quam ante illis donatur. Vestigia hominis erecti repertaIn Kenia vestigia hominis reperta sunt, quae ante sesquimilionem annorum nata esse existimantur. Illa veterrima ex omnibus hucusque notis vestigiis habentur, quae homo erectus fecerit. Signa pedum sunt duorum hominum adultorum et unius pueri. Ex his conici potest pedes illorum hominum similem structuram habuisse quam hominum hodiernorum, qui erecti ambulant. Asteroides Terram praetervolavitDie Lunae asteroides, diametro inter viginti et quadraginta septem metra, inter Terram et lunam periculose volavit. Distantia eius minima a Terra erat tantum septuaginta duorum milium chiliometrorum. Velocitas asteroidis, qui non ante quam die Sabbati (28.2.) observatus est, erat vicena chiliometra singulis secundis. Moderatores UE Bruxellas conveneruntKalendis Martiis moderatores Europaei Bruxellas convenerunt, ut ostenderent Unionem Europaeam in hodierna crisi argentaria consentire et novas rationes ad res restituendas excogitare. Ille conventus inofficialis protectionismum intra Unionem damnavit, sed crisi gravescente unaquaeque natio maxime de sua oeconomia curam agere videbatur. Ferenc Gyurcasány, primus minister Hungariae, petivit, ut centum nonaginta miliarda euronum terris Europae orientalis concederentur. Idem monuit periculum esse, ne Unio Europaea novo aulaeo ferreo divideretur. Moderatores autem Unionis censebant magnas inter terras orientales esse differentias neque auxilium omnibus, sed singulis, cum opus esset, datum iri.
"Nuntii Latini", 27.02.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Sanctiones contra Cubam laxabunturRelatio Americana, commissioni rerum exterarum senatus Americani data, commendat, ut sanctiones contra Cubam positae laxentur: Circumscriptiones commeandi, pecunias transferendi, fruges et cibaria vendendi tollantur atque cooperatio inter Americanos et Cubanos suscipiatur, ut commercio drogarum obsistatur. Haud procul abest, quin omnes sanctiones commerciales auferantur. Hillary Clinton, ministra rerum exterarum, iam antea promisit se Americanorum in Cubam politicam revisuram esse. Limitationes autem commeatus praesidens Barack Obama pollicitus est laxatum iri. Cuba et USA post annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum (1962), quo sanctiones commerciales Cubae indictae sunt, relationes diplomaticas non habent. Australia victimas incendiorum lugebatIn Australia die Dominico (22.2.) memoria hominum, qui in incendiis silvarum vitam amiserant, colebatur. Caerimonia principalis fuit Melburni, in urbe principe civitatis Victoriae, cui ignes maximas clades attulerant. Kevin Rudd, primus minister Australiae, affirmavit regionem vastatam reaedificatum iri. Mille octingentae domus igne deletae sunt, plus ducenti homines interierunt. Arma in Orientem Proximum ne veneantAmnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, flagitat, ut Consilium securitatis Nationum Unitarum vetet, ne arma Israeli atque ordini Hamas aliisque ordinibus Palaestinensium veneant. Amnestia utramque partem accusat, quod inter impetum Israelis mense Ianuario in zonam Gazae factum crimina belli commiserit. Dimidia pars ciborum interitOrbis terrarum tantum cibi producit, ut paene decem hominum miliardis sufficiat, sed plus quam dimidia pars corrumpitur aut aliis de causis non comeditur. Quod apparet ex relatione, quam UNEP, programma circumiectale Nationum Unitarum (United Nations Environment Programme) divulgavit. In hac relatione rationes tractantur, quibus condiciones mundi alimentariae meliores reddantur. Principissa Victoria desponsaPrincipissa Victoria, heres regni Suetiae, Danieli Westling, amico diutino desponsa est. Nuptiae anno proximo Stockholmiae celebrabuntur. Nuntius de sponsalibus apud cives et politicos et in instrumentis communicativis magna cum laetitia acceptus est. Sponsus, ex plebe oriundus, matrimonio iuncto titulum habebit principis et ducis Vestrogothiae. Regnum Suetiae inter vetustissima in mundo numeratur, nam iam Tacitus narrat apud Suiones sive Suetos unum imperitavisse. Monarcha autem ex lege fundamentali potestatem politicam non habet sed munera eius sunt caerimonialia. Paucissimis exceptis, reges et reginae Suetorum coniuges ex nobilibus aut domibus regiis peregrinis sumpserunt.
"Nuntii Latini", 20.02.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta.
Medvedev arma nuclearia renovaturusDemetrius (Dmitri) Medvedev, praesidens Russiae, arma exercitus renovaturus est. Iudicat terrorismum internationalem et amplificationem Natonis postulare, ut copiae Russorum efficaciores fiant. Maximi esse arma nuclearia strategica renovare. Medvedev ab armis veteribus reparandis ad nova acquirenda transire vult, nam censet in bello Georgico apparuisse, quantum in exercitu Russorum desideraretur. Secretum argentarium in Helvetia laxaturHelvetiis tandem persuasum est, ut strictas secreti argentarii regulas laxarent. Posthac domus argentariae Helvetiorum, si qui clientes de fraude fiscali suspecti habebuntur, aliis nationibus de illis referent. Omnino autem secretum argentarium non deponetur, nam rationes, nisi in singulis casibus et aliis nationibus particulatim rogantibus, non reddentur. Gratificationes ignominiosaeAIG (American International Group), societas cautionum, propter crisim oeconomicam ingentibus difficultatibus laborat et sine subventionibus centum septuaginta trium miliardorum dollarorum, quas ab Argentaria centrali Americanorum impetravit, iam decoxisset. Pecuniis publicis ita acceptis AIG consilium cepit, ut gratificationes centum sexaginta milium dollarorum moderatoribus suis tribueret. Hoc consilium iram civium apud Americanos excitavit. Lawrence Summer, consiliarius oecomicus Domus Albae, illas gratificationes ignominiosas appellavit. "Inter proximum sesquiannum", inquit, "multa atrocia acciderunt, sed quod AIG fecit, turpissimum est omnium." Urgente ministerio aerarii AIG gratificationes et stipendia moderatorum minuere intendit. Consumptio recessione decrescitDuodeviginti centesimae (18%) ex Finnis ad interrogationem recentem responderunt se propter recessionem his duobus mensibus consumptionem restrinxisse. Mense Ianuario centesimae correspondentes erant tredecim (13%). Maxima deminutio in pecuniis ad cibum et potum et commeatum consumptis facta est. Maior autem pars (72%) rettulit se usum pecuniae non mutavisse. Recessionem hoc anno transituram?Ben Bernanke, moderator principalis Argentariae centralis Americanorum, putat recessionem oeconomicam forsitan iam hoc anno in USA remissuram esse. Si consilia ad domos argentarias salvandas capta ex proposito successerint, fieri posse, ut oeconomia mox crescere incipiat. Paul Krugman, oeconomicus Nobelista, censet ea, quae in Europa ad crisim solvendam facta sint, multo languidiora esse quam quod Americani hucusque fecerint. Europam et Argentariam eius centralem in crisi oeconomica domanda hucusque parum processisse ideoque terras Europaeas in recessionem multorum annorum illapsuras esse. Hodie est aequinoctium vernumHodie (20.3.) est vernum aequinoctium. Posthac in hemisphaerio septentrionali dies fiunt longiores quam noctes, donec tempore aestivi solstitii (21.6.) dies est longissimus. In partibus Scandinaviae extremis tum est dies continuus sive, ut dicitur, nox sine nocte. Post autumnale aequinoctium (23.9.) usque ad hiemale solstitium (21.12.) dies rursus fiunt noctibus breviores.
"Nuntii Latini", 13.03.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Quid Barack Obama dixeritPraesidens Barack Obama ad disciplinam bellicam Americanorum in Afganistania mutandam paratus est. A diurnariis interrogatus ait Civitates Americae Unitas consilia cum factionibus Talibanorum moderatioribus communicare velle. Idem dixit ordinem terroristicum al-Qaida ea tantum ratione opprimi posse, ut duces tribuari Afganistaniae una cum primoribus Talibanorum temperatioribus ad commune colloquium convocarentur. Clinton et Lavrov conveneruntRussia et Civitates Americae Unitae consultationes de armis nuclearibus circumscribendis suscepturae sunt. Ita decretum est inter cenam Genavae apparatam, cui aderant Hillary Clinton et Sergei Lavrov, ministri rerum exterarum utriusque nationis. Clinton censet multo tempore et mutua fide ad novas rationes inter utramque partem corroborandas opus esse. Lavrov autem credit fieri posse, ut de argumentis discordiarum conveniat. Ictus in Irlandia SeptentrionaliDie Saturni (7.3.) aggressores ignoti impetum in stationem militarem Britannicam in Irlandia Septentrionali collocatam fecerunt, quo duo milites occisi et quattuor homines sauciati sunt. Sunt, qui timeant, ne res in illa regione iam per decem annos admodum pacatae denuo in discrimen vocentur. Gordon Brown et Brian Cowen, ministri principes Britanniae et Irlandiae, illum ictum condemnaverunt et iuraverunt eum paci non imminere. De primo equorum usuAmicitia hominis et equi mille annis vetustior est quam antea credebatur. Si investigationi Britannicae nuper editae fidem habemus, incolae Cazastaniae hoc animal iam abhinc quinque milia quingentos annos domuerunt. Ex inventis archaeologicis apparet priscos Cazastanianos equis multis modis usos esse, quippe qui eos non solum ad onera portanda et trahenda adhiberent, sed etiam ex iis lac mulgerent et carne eorum vescerentur.
"Nuntii Latini", 5.03.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. USA copias ex Iraquia reducetPraesidens Barack Obama nuntiavit Americanos ante Kalendas Septembres anni proximi operationibus militaribus in Iraquia finem facturos esse. Postea quinquaginta milia militum unum annum ibi mansuros esse. Nouri al-Maliki, primus minister Iraquiae, dixit copias Iraquianorum iam ostendisse se ad securitatem patriae tuendam paratas esse. Ex statisticis nuper divulgatis in bello Iraquico iam quattuor milia ducenti quinquaginta quattuor milites (4254) Americani mortui sunt. Milites Britannici centum undeoctoginta (179) ceciderunt, omnium aliarum nationum milites, qui in confoederatione militabant, centum undequadraginta (139). Victimarum civilium numerus a nonaginta milibus ad centum milia esse aestimatur. De longaevitate IaponumIapones diutius vivunt quam ceteri populi, nam ex centum viginti septem milionibus incolarum triginta sex milia quingenti centum annos superaverunt. Longaevitas apud Iapones multas causas habere putatur, ut cibum salutarem et optimam valetudinis curam. Anno proximo (2008) paene viginti milia Iaponum centum annos compleverunt. Mos est Iaponibus, ut civitas homini centenario dono det pocillum argenteum. Quod factum est primum anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, quo numerus centenariorum erat centum quinquaginta tres. Hodie, numero centenariorum valde aucto et crisi oeconomica urgente, pocillum minus quam ante illis donatur. Vestigia hominis erecti repertaIn Kenia vestigia hominis reperta sunt, quae ante sesquimilionem annorum nata esse existimantur. Illa veterrima ex omnibus hucusque notis vestigiis habentur, quae homo erectus fecerit. Signa pedum sunt duorum hominum adultorum et unius pueri. Ex his conici potest pedes illorum hominum similem structuram habuisse quam hominum hodiernorum, qui erecti ambulant. Asteroides Terram praetervolavitDie Lunae asteroides, diametro inter viginti et quadraginta septem metra, inter Terram et lunam periculose volavit. Distantia eius minima a Terra erat tantum septuaginta duorum milium chiliometrorum. Velocitas asteroidis, qui non ante quam die Sabbati (28.2.) observatus est, erat vicena chiliometra singulis secundis. Moderatores UE Bruxellas conveneruntKalendis Martiis moderatores Europaei Bruxellas convenerunt, ut ostenderent Unionem Europaeam in hodierna crisi argentaria consentire et novas rationes ad res restituendas excogitare. Ille conventus inofficialis protectionismum intra Unionem damnavit, sed crisi gravescente unaquaeque natio maxime de sua oeconomia curam agere videbatur. Ferenc Gyurcasány, primus minister Hungariae, petivit, ut centum nonaginta miliarda euronum terris Europae orientalis concederentur. Idem monuit periculum esse, ne Unio Europaea novo aulaeo ferreo divideretur. Moderatores autem Unionis censebant magnas inter terras orientales esse differentias neque auxilium omnibus, sed singulis, cum opus esset, datum iri.
"Nuntii Latini", 20.03.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Tuomo Pekkanen. Sanctiones contra Cubam laxabunturRelatio Americana, commissioni rerum exterarum senatus Americani data, commendat, ut sanctiones contra Cubam positae laxentur: Circumscriptiones commeandi, pecunias transferendi, fruges et cibaria vendendi tollantur atque cooperatio inter Americanos et Cubanos suscipiatur, ut commercio drogarum obsistatur. Haud procul abest, quin omnes sanctiones commerciales auferantur. Hillary Clinton, ministra rerum exterarum, iam antea promisit se Americanorum in Cubam politicam revisuram esse. Limitationes autem commeatus praesidens Barack Obama pollicitus est laxatum iri. Cuba et USA post annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum (1962), quo sanctiones commerciales Cubae indictae sunt, relationes diplomaticas non habent. Australia victimas incendiorum lugebatIn Australia die Dominico (22.2.) memoria hominum, qui in incendiis silvarum vitam amiserant, colebatur. Caerimonia principalis fuit Melburni, in urbe principe civitatis Victoriae, cui ignes maximas clades attulerant. Kevin Rudd, primus minister Australiae, affirmavit regionem vastatam reaedificatum iri. Mille octingentae domus igne deletae sunt, plus ducenti homines interierunt. Arma in Orientem Proximum ne veneantAmnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, flagitat, ut Consilium securitatis Nationum Unitarum vetet, ne arma Israeli atque ordini Hamas aliisque ordinibus Palaestinensium veneant. Amnestia utramque partem accusat, quod inter impetum Israelis mense Ianuario in zonam Gazae factum crimina belli commiserit. Dimidia pars ciborum interitOrbis terrarum tantum cibi producit, ut paene decem hominum miliardis sufficiat, sed plus quam dimidia pars corrumpitur aut aliis de causis non comeditur. Quod apparet ex relatione, quam UNEP, programma circumiectale Nationum Unitarum (United Nations Environment Programme) divulgavit. In hac relatione rationes tractantur, quibus condiciones mundi alimentariae meliores reddantur. Milionarius tuguriopolitanus excellitPraemia Oscar Angelopoli distributa sunt. Optima pellicula iudicata est "Milionarius tuguriopolitanus" (Slumdog Millionaire), in regionibus egenis urbis Bombaiae facta, cui octo praemia data sunt. Pro persona feminea principali palmam cepit Kate Winslet, pro principali parte virorum Sean Penn. Inter personas secundarias praemiati sunt Heath Ledger et Penelope Cruz.
"Nuntii Latini", 20.02.2009 (Radiophonia Finnica Generalis) redegit Reijo Pitkäranta. Plebiscitum VenetiolaePraesidens Venetiolae Hugo Chavez plebiscito facto legem perferendam curavit, quae vetat numerum periodorum praesidatus in illa civitate sua ullo modo circumscribi. Ex hoc sequitur, ut praesidens hodiernus Chavez, quotiescumque suffragiis superior discesserit, Venetiolam in sua potestate ac dicione tenere possit. Etiam gubernatores, praefecti urbium, legati parlamentares, alii magistratus in Venetiola iterum atque iterum ad munus suum eligi poterunt. Calamitas navalis submarinaMense Februario ineunte duae naves submarinae nucleares, una Britannica, altera Francogallica, in altitudine Oceani Atlantici inter se collisae sunt. Calamitas quidem utrique navigio aliqua detrimenta attulit, sed securitas nuclearis in periculum non est adducta. Nec quisquam unus ex ducenis quadragenis militibus, qui in his navibus stipendia merebant, illa collisione sauciatus est. Ministra Arabiae SaudianaeAbdullah, rex Arabiae Saudianae, feminam in collegium administratorum regni sui cooptavit, cum mulieri nomine Nour al-Fayez ministerium feminis erudiendis gerendum commisit. Nulla femina in Arabia Saudiana umquam tam amplam dignitatem obtinuit. Nominatio signum habetur alias quoque res in illo regno islamismum priscae severitatis confitente paulatim renovatum iri. Catacumbae virtualiter obeunturIn Academia scientiarum Vindobonensi apparatus lasericus excogitatus est, cuius ope catacumbae Romanae virtualiter obiri possunt. Agitur de tabula tridimensionali, qua qui utuntur in labyrinthis catacumbarum circumvagari et picturas parietarias sepulcrorum antiquorum intueri videntur. Prima ambulatio virtualis in catacumba Domitillae quindecim chiliometra longa fit. Vis discriminis oeconomiciDiscrimen oeconomicum effecit, ut consumptio electricitatis in Finnia multum deminueretur et commeatus vehicularius vehementer decresceret. Eodem tempore emissiones carbonei dioxydati imminutae sunt, cum carbo, caespes, gasum terrestre minus quam ante ad energiam gignendam adhiberentur.
|