Nuntii Latini

Finnish Broadcasting Company

(Radiophonia Finnica Generalis)

 

Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:

Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002)         Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)    

Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004)   Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)

Tabularium V (1.1.2006 - 31.12.2006)    Tabularium VI (1.1.2007 - 31.12.2007)

Tabularium VII (1.1.2008 - 31.12.2008)

bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)

 

Vade retro ad paginam domesticam "prolatein.de"

 

"Nuntii Latini", 28.11.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

IMF: Pessima imminent

Olivier Blanchard, qui est oeconomista principalis Fundi Monetarii Internationalis (IMF), praemonuit discrimen mundi oeconomicum etiam peius futurum esse neque condiciones ante annum bis millesimum decimum (2010) in melius mutatum iri. Postea adhuc unum annum necessarium fore, antequam incrementum oeconomicum restitueretur. Fieri non posse, ut IMF omnia problemata solveret, ex quibus praecipuum esset liquiditas. Inter proximas duas hebdomadas Fundum iam ducenta quinquaginta miliarda dollarorum sive ducenta miliarda euronum ad crisim mitigandam adhibuisse, quae pecunia quintam fere partem ex omnibus eius opibus faceret.

 

Duma praesidentatum Russiae produxit          

Duma sive camera inferior parlamenti Russiae decrevit, ut praesidentatus, qui ex lege fundamentali est quadriennis, in sex annos produceretur. Rogatio, quam praesidens Demetrius Medvedev de lege mutanda tulerat, etiam consilio foederali camerae superioris placuit. Mutatione approbata etiam munus delegatorum parlamentariorum ex quattuor in quinque annos continuabitur.

 

Suetia tractatum Olisiponensem approbavit

Tractatus Olisiponensis de Unione Europea renovanda in Parlamento Suetiae approbatus est. Hucusque viginti quinque nationes, inter illas Finni, ex viginti septem membris Unionis in suis parlamentis tractatum acceperunt. In dubio de tractatu Olisiponensi restat Tzekia. Irlandia autem  illum suffragio populari reiecit.

 

Ecclesia furto ablata

In vico Komarovo mediae Russiae res inaudita incidit: ecclesia orthodoxa bis saecularis furto ablata est. Loco suo adhuc mense Iulio steterat sed ineunte Octobri mense fures singulis latericiis ablatis totam ecclesiam paulatim subduxerant. Furtum occulte fieri poterat, cum locus ecclesiae esset avius neque officia divina constanter ibi fierent.

 

Rushdie et Saviano convenerunt

Scriptores Salman Rushdie et Robertus Saviano, uterque propter scripta sua capitis damnatus, ab Academia Suecana Stockholmiam in colloquium invitati erant, cuius argumentum erat "Verbum liberum et violentia illegalis". Saviano, origine Neapolitanus, a custodibus circumdatus vivit, postquam ante duos annos opus eius "Gomorra" editum est. Nam Camorra, societas nefaria Neapolitana, quae in hoc opere singillatim describitur, minitata est se illum occisuram esse. Rushdie autem opere "Versus Satanici" iram extremistarum islamicorum in se adeo incitavit, ut iam anno millesimo nongentesimo undenonagesimo ab eis ad extremum supplicium damnaretur. Oratione in colloquio Stockholmiensi habita Saviano monuit de vi litterarum, quanti esset, cum malo obsisteretur. Uterque scriptor censebat libertatem scribendi hodie non nimis bonam esse: diurnarios in Mexico alibique occisos, magnos auctores ex mundo Arabico in exsilium ire coactos esse, censuram litterarum in Sinis exerceri.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 21.11.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Piratae naves occupaverunt

Praedones maritimi in Sinu Adenensi grassantes in dies impudentius se gerunt. Eo enim audaciae venerunt, ut non solum navigia oneraria minora in aquis Cornus Africae currentia occuparent, sed etiam amplissimam navem petroleariam Arabiae Saudianae propriam caperent captamque in oram Somaliae abducerent.

 

De incendiis Californianis

California, regio Americae Septentrionalis occidentalis, tantis incendiis silvestribus vexata est, ut multa dena milia hominum suis bonis relictis vim flammarum effugere cogerentur. In territorio Angelopolitano paene mille domus et amplius octoginta chiliometra quadrata locorum terrestrium igne consumpta sunt. Neque abest suspicio, quin incendia aliqua ex parte dolo malo conflata sint.

 

Quid Barack Obama dixerit

Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum nuper designatus, pollicetur se castra carceralia Guantánamo clausurum esse. Constat in hac statione militari in Cuba posita plus ducentos homines terrorismi accusatos adhuc captos teneri. Complures eorum iam sex annos indicta causa in custodia habentur.

 

Cuniculus Europaeo-Asiaticus

Cuniculus subaquaneus, quo Europa cum Asia coniungeretur, iam perfectus est. Fabris enim in hoc labore occupatis contigit, ut ultimam ferriviae submarinae partem in Bosporo Thracio feliciter submergerent. Recep Erdogan, princeps minister Turciae, de re bene gesta gavisus ait nihil iam impedire, quin aliquot annis peractis incolae urbis Londinii Pekinum ferrivia usi veherentur.

 

Musica iucunda cordi saluti

Musica iucunda etiam cordi hominis saluti est, ut investigatores Baltimorenses animadverterunt. "Si quis", inquiunt, "musicam praeoptatam audit, vasa eius sanguinea dilatantur, ut in ridendo fieri solet aut tum, cum aliquod remedium cardiovasculare sumitur. Nihil interest, de cuius generis musica agatur, dummodo placeat."

 

Textus vetustissimus hebraicus

In regione Hierosolymorum occidentali fragmentum testaceum cum inscriptione hebraica omnium vetustissima inventum est. Illud frustulum pars est vasis, quod abhinc circiter tria milia annorum confectum esse existimatur. Textus monumenti e quinque lineis atro colore conscriptis constat. Quid autem singula verba hic reperta sibi velint, rerum periti adhuc ignorant.

 

De somno hiberno ursorum

Ursi in Finnia iam in nidos suos se receperunt, ut ad somnum hibernum ducendum procumberent. Hoc quidem nonnisi ad regiones terrae nostrae septentrionales valet. Ex tempestatibus enim umidis et calidis sequi videtur, ut ursi, qui in silvis Finniae meridianis versantur, solito serius ad cubilia sua hiberna proficiscantur.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 14.11.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Recessio in USA gravescit

Exeunte mense Octobri recessio oeconomica in USA gravescere pergebat. Uno anno, ut Institutum ECRI (id est Economic Cycle Research Institute) collegerat, index incrementi oeconomici viginti quinque centesimis descendit, quod plus est quam umquam his sexaginta annis. Consumptio privata lentescit, industria recedit, servitia fiunt languidiora, numerus opere destitutorum augescit.  Quia petitio mercium et servitiorum decrescit, societates mercatoriae vim operatoriam deminuunt. Catenae mercatoriae Americanae rettulerunt venditiones denis vel vicenis centesimis (10-20%) cecidisse. Emptoribus rarescentibus mercatus autoraedarum maxime laborat et pretia habitationum descendere pergunt. Neque crisis pecuniaria mitescere et relaxari videtur.

Nox crystallorum commemorabatur

Die Dominico (9.11.) fuit anniversarium septuagesimum noctis crystallorum, quae nomen ex fenestris mercatorum Iudaeorum confractis habet. Illa nocte nazistae eorumque fautores et asseclae Iudaeos in Germania habitantes aggressi plus septem milia tabernarum aut domorum, ducentas sexaginta septem synagogas, complura sepulcreta Iudaeorum deleverunt. Plus triginta milia Iudaeorum tum deprehensi postea in campos concentrationis deportati sunt. Complures deni trucidabantur. Nox crystallorum, ex quo pogrom sive insectatio Iudaeorum initium habuit, in synagoga Berolinensi commemorabatur praesente cancellaria foederali Angela Merkel, quae monuit, ut antisemitismus et discriminatio ethnica vigilanter comprimerentur.

Serbia generalem Mladic persequitur

Serbia nuntiavit inquisitiones quam latissime susceptas esse, ut generalis Ratko Mladic comprehenderetur. Mladic reus principalis habetur scelerum, quae Serbi inter bellum Bosniense Croatis et musulmanis fecerunt. Accusatur inter alia de genocidio, de criminibus contra humanitatem, de strage in urbe Srebrenica commissa. Hucusque illi domum identidem mutando contigit, ut vigiles falleret et carcerem evitaret. Tribunal autem Haagense Nationum Unitarum iam ante tres annos flagitavit, ut Mladic ad iudices portaretur. Cooperatio cum illo tribunali condicio est sine qua Serbia membrum Unionis Europaeae fieri non potest.

Nova pyramis reperta    

Archaeologi Aegyptii die Martis (11.11.) rettulerunt novam pyramidem pulvere sepultam ante duos menses in necropoli Sakkarae prope Memphim repertam esse. Est pyramis Aegypti centesima duodevicesima, altitudine quinque metrorum, sed olim decem metris altior fuisse creditur. Veri simile est pyramidem esse reginae Sesheshet. Illa mater erat pharaonis Teti, qui ab anno bis millesimo trecentesimo vicesimo tertio (2323) a.Chr.n. regnavit et sextam in Aegypto dynastiam condidit. Archaeologi nondum in ipsum sepulcrum penetraverunt, sed thesauri ibi vix invenientur, quia exstant vestigia, quae ostendunt fures iam temporibus antiquis sibi aditum in illud fodisse.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 7.11.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Comitia Americanorum praesidentialia

Die Martis (4.11.) Americani novum sibi praesidentem in quadriennium designaverunt. De munere hominis in orbe terrarum potentissimi duo candidati inter se differentes certaverunt, Barack Obama, democrata quadraginta septem annorum, et John McCain, republicanus annos natus septuaginta duos. Illius domicilium est Chicago, huius Arizona. Ut demoscopiae ante comitia indicaverant, victoriam haud dubiam reportavit Obama, qui primus in USA erit praesidens nigricolor. Vicepraesidens fiet Iosephus Biden, senator Delavariae. Etiam in parlamento democratae maiorem delegatorum partem habebunt. Democratas ad victoriam adiuverunt crisis oeconomica et bella republicanis gubernantibus male gesta.

Qualis sit novus prasidens

Barack Obama in Insulis Havaianis ex patre Keniano et matre Americana natus est. Pater discessit, cum filius duos annos natus esset. Mater mox novum maritum invenit et cum filio ad illum in Indonesiam migravit. Cum ne id quidem matrimonium longum fuisset, mater et filius in Havaianas Insulas reverterunt. Ibi Barack a matre et avis educatus est. Studia exercuit primum Angelopoli, deinde Neo-Eboraci, tum in Universitate Harvardiana, unde iurista evasit. 

Primum munus Chicagiae habebat, ibique, cum in grapheo iuridico laboraret, Michaëlam (Michelle) Robinson convenit, quam postea uxorem duxit. In politica valere coepit, cum in senatum civitatis Illinois creatus esset. Ibi operam dedit, ut cura valetudinis et condiciones oeconomicae pauperum meliorarentur. Praeter politicam, etiam institutionem academicam exercuit, cum duodecim annos de iuribus civilibus et de lege fundamentali Americanorum in facultate iuridica Universitatis Chicagiensis lectiones habuit.

In politica civitatum foederatarum factus est clarissimus , cum anno bis millesimo quarto (2004) in conventu democratarum Bostoniensi orationem habuisset, qua fiduciam civium confirmabat: ?Non exstat America liberalis?, inquit, ?non America conservativa ? sunt tantum Civitates Americae Unitae. Non exstat America albicolor, non America nigricolor, non America Latinorum, non Asiaticorum, sunt tantum Civitates Americae Unitae.? Paucis mensibus post hanc memorabilem orationem Barack Obama senator Illinoisiensium in Congressum creatus Washingtoniam migravit, et vix ibi sedem collocaverat, cum iam nuntiavit se in praesidentatum Americanorum tendere.

Hereditas, quam a praesidente Bush habebit

Barack Obama, qui die vicesimo mensis Ianuarii munus praesidentiale suscipiet, difficillimam a praedecessore hereditatem habebit. In Iraquia et Afganistania bella geruntur, crisis ex mutuis non solutis orta oeconomiam non tantum Americanorum sed totius orbis perturbavit, inopiam quaestus auxit et praesertim homines pauperiores in angustias adduxit.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 31.10.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Rerum in Congo condicio

Operarii auxiliarii internationales e re publica democratica Congo frequentes effugere coacti sunt propter pugnas ibidem in dies aggravescentes. Tutsi rebelles abhinc unam septimanam copias administratorum bello lacessere coeperunt, quo factum est, ut tota civitas in magnam perturbationem vocaretur.

De aggressione Americanorum

Moderatores Syriae sedem culturalem et scholam Americanam, quae in media urbe Damasco sunt, claudere decreverunt. In causa est impetus, quem Americani ante aliquot dies in vicum quendam limitaneum Syriae orientalis fecerunt, ubi stationem islamistarum militarem esse putabant. Hanc aggressionem, qua octo cives vitam amiserunt. multae nationes vehementer condemnaverunt.

Metropolitana Varsaviensis

In Polonia incolae urbis Varsaviae prima ferrivia metropolitana in usum recepta gavisi sunt, cum eam per viginti quinque fere annos frustra exspectavissent. Primae enim munitiones ad eam perficiendam iam anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto (1985) incohatae sunt, sed deinde inceptum propter res adversas oeconimicas in posterum dilatum est.

Novum opus Mozartianum

In archivo bibliothecae urbis Francogallicae Namnetum (Nantes) opus musicum Wolfgangi Amadei Mozart antea incognitum in lucem venit. Illa plagula notis musicis referta sine dubio Mozartii est, ut ait Ulrich Leisinger, princeps investigator Thesauri Mozartiani Salisburgensis. "Agitur", inquit, "de prima quadam compositionis adumbratione, sed nihilominus inventum maximi est momenti".

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.10.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Duces Russorum et Americanorum in Finnia

Summi duces militares Russorum et Americanorum die Martis (21.10.) in Finnia  convenerunt.  Michael Mullen, admiralis Americanus, et Nikolai Makarov, generalis Russus, in palatio Königstedt prope Helsinkium una prandium officiale sumpserunt et inter alia de crisi Georgiae  collocuti sunt. Ut colloquium in Finnia fieret, Russi proposuerant.

Russiam nulla territoria postulare

Sergei Ivanov, vicarius minister primarius Russorum, cum a societate BBC interrogaretur, affirmavit patriam suam nulla territoria a pristinis rebus publicis sovieticis postulare. Russos fines omnium terrarum agnovisse neque  illis consilia esse, ut nova bella susciperent. Monuit Russiam, aliter ac Americani et Britanni, nullum hoc tempore bellum gerere.

Inopia quaestus augetur

Juan Somavia, moderator Ordinis internationalis a laboribus (ILO),  censet crisi oeconomica internationali effici, ut numerus opere carentium in mundo viginti fere milionibus augeatur. Anno proximo exeunte numerum opere destitutorum ducentos decem miliones aut etiam maiorem fore, nisi status oeconomiae hodiernus quam primum in melius vertatur. 

Consumptio privata coercetur

Neque tantum centra mundi argentaria sed etiam singuli homines crisi oeconomica tanguntur. Quod ad Finnos attinet, quartus quisque ex eis se abstinet, ne novam domum, autoraedam, apparatus electronicos vel instrumenta domestica hoc tempore emat. Pauperiores etiam res fundamentales, ut cibum et vestimenta, parcius emunt quam ante.

Sepulcrum Gladiatoris repertum

Archaeologi Romani nuper in ripa Tiberis fluminis prope viam Flaminiam sepulcrum antiquum reppererunt, in quo sepultus erat Marcus Nonius Macrinus, amicus et dux exercituum imperatoris Marci Aurelii. Magna pars sepulcri in flumen prolapsa erat, sed restant columnae marmoreae, picturae et inscriptio sepulcralis.  Macrinus fuit exemplum Maximo Decimo Meridio, personae  fictae, cuius partes Russel Crowe in pellicula cinematographica egit, cui "Gladiator" titulus est. Uterque contra Marcomanos in Germania pugnavit, sed Macrinus servus et gladiator non est factus sed consul suffectus et proconsul Asiae finem vitae felicem habuit.

Hora hiemalis incipit

Die Dominico multo mane, cum hora aestiva finietur, horologia retrorsum movebuntur. Tum incipiet hora hiemalis, una hora anterior, quae usque ad ultimum Dominicum mensis Martii in usu habebitur. De utilitate huius mutationis variae sunt opiniones. Multi censent in horologiis identidem promovendis et removendis nullam esse rationem. Investigatores Finni nuper ostenderunt transitionem ex hora aestiva in hiemalem et vice versa saluti hominum nocivum esse, cum somnus nocturnus etiam hominum bene valentium in multas post mutationem noctes perturbetur. Finni horam aestivam anno millesimo nongentesimo octogesimo primo assumpserunt.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.10.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Ahtisaari Nobelista factus

Praemio Nobeliano pacis afficitur hoc anno Martti Ahtisaari, pristinus praesidens Finniae unum et septuaginta annos natus. Collegium Nobelianum Norvegicum, dum rationes eligendi explicat, ait eum illo honore dignissimum esse, quoniam munere pacis et concordiae inter civitates conciliandae per triginta annos in compluribus continentibus functus esset. Unam e rebus ab Ahtisaari bene gestis esse, quod principes Indonesiae cum rebellibus provinciae Aceh anno bis millesimo quinto (2005) foedus pacis icissent.

Nobelistae quondam nostrates

Ante hunc annum in Finnia tantum tres Nobelistae fuerunt. Anno millesimo nongentesimo undequadragesimo (1939), cum in Europa bellum oreretur, scriptor Frans Emil Sillanpää praemium litteraturae accepit. Pace restituta anno quadragesimo quinto (1945) Artturi Iivari Virtanen praemio chemiae ornatus est. Tertius Nobelista est Ragnar Granit, qui, quamquam in Suetia vivebat, tamen in Finnia natus erat. Anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo (1967) ei praemium Nobelianum medicinae datum est.

Nova missilia a Russis probata

Septimana vergente Russi arma sua intercontinentalia probaverunt. Ipse praesidens Dmitri Medvedev praesens aderat, cum missile nomine Topol, cuius iactus decem milium chiliometrorum est, e Russia Septentrionali sublime evolavit. Duo reliqua missilia eiusdem generis e navibus submarinis ad caelum eiecta sunt; quarum una in Mari Barentsico versabatur, altera autem in Oceano Iaponiae circumfuso navigabat.

Electrificina nuclearis Coreana

Moderatores Coreae Septentrionalis decreto statuturi sunt, ut electrificina sua nuclearis destituatur et observatoribus internationalibus liber aditus in eam detur. Quod se facturos esse polliciti sunt, postquam audiverunt civitatem suam, si illas condiciones accepissent, ab indice nationum terrorismo faventium ablatum iri.

Pons in Mari Baltico futurus

Ministri Daniae et Germaniae consenserunt, ut inter utramque civitatem pons viginti chiliometra longus aedificaretur. Hoc opere in freto Fehmarniano futuro Rodby, oppidum Danorum, cum Puttgarden, emporio Germanico in insula Maris Baltici sito, coniungetur. Pons, qui latissima via autocinetica et geminis ferriviis munitus erit, ab anno bis millesimo duodecimo usque ad annum bis millesimum duodevicesimum (2012-2018) exstruetur.

 

 

"Nuntii Latini", 10.10.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De discrimine Georgico

Die Mercurii (8.10.) copiae Russorum a regione Georgiae adiacente reduci coeptae sunt. Tum accidit, ut machinae tractoriae castra Russorum demolirentur observatoribus internationalibus astantibus. Milites Russi ex omnibus sex stationibus, quae proxime Georgiam collocatae erant, domum redire parabant. Praesidens Russiae Dmitri Medvedev oratione in Francogallia habita moderatores Americanos reprehendit, sed Unionem Europaeam laudavit, quod in controversia Georgica tractanda se bona sodalitate praebuisset.

Conventus Luxemburgensis

Ministri aerarii publici Unionis Europaeae polliciti sunt se prohibituros esse, quominus ea instituta pecuniaria, quae rei nummariae Europae maximi momenti essent, omnino decoquerent. Congregati erant in Luxemburgum ad conventum necessitatis agendum, ut rationes quam optimas invenirent, quarum ope universum discrimen oeconomicum solvi posset. Etiam Argentaria centralis Europaea rei succurrit promittens tamdiu mercatui pecuniam suppeditatum iri, quamdiu opus esset.

Tumultus in Afganistania

In Afganistania meridiana saltem quadraginta tres Talibani rebelles interfecti sunt proelio vehementissimo cum copiis administratorum commisso. Dicuntur impetum in milites securitatis Afganistaniae et cohortes Americanorum ex insidiis dedisse, quo facto defensores exercitu aërio auxilio arcessito hostibus aggredientibus obviam ierunt. Hoc anno iam quattuor milia septingenti homines tumultibus in Afganistania factis vitam amisisse existimantur.

IRA tandem dissolutus est

Exercitus Irlandiae liberandae, vulgo IRA appellatus, in praesenti dimissus et dissolutus fere est neque iam paci in Irlandia Septentrionali factae imminet. Hoc apparet ex relatione, quam collegium observatorum neutrius partis nuper divulgavit. Constat circiter mille octingentos homines occisos esse ictibus terroristicis, quos milites illius ordinis saeculo praeterito exeunte commiserunt.

Praemium Nobelianum litteraturae

Praemium Nobelianum litteraturae, quod amplius unius milionis euronum est, accipit hoc anno Jean-Marie Le Clézio, scriptor Francogallus, qui in fabulis Romanensibus componendis et libris ad usum puerorum edendis insignis est. Rem nuntiavit Horace Engdahl, permanens secretarius Academiae Suetiae.

Urbs vetus in Brasilia reperta

In Brasilia et quidem in finibus fluminis Amazonii metropolis antiqua reperta est, quae urbibus Europaeis aetatis mediae magnitudine par erat. Ex relatione in commentariis periodicis ?Science? divulgata apparet numerum incolarum in illo tractu habitantium eo tempore, cum Europaei abhinc quingentos annos eo advenerunt, quingentorum fere milium fuisse. Postea tamen cultus ille civilis omnino deletus est.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.10.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Dies Lunae ater

Die Lunae parlamentum Americanorum legem de mercatu monetario salvando praeter opinionem reiecit. Contra legem suffragati sunt ducenti duodetriginta delegati, pro illa ducenti quinque (228-205). Propositum erat, ut mutua, quae debitores solvere non possent, ex domibus argentariis liquiditate laborantibus in fundum specialem transferrentur. Maior pars delegatorum censebat fundum ingentem, in quo septingenta miliarda dollarorum collocarentur, civibus tributariis nimis carum fore. Ubi primum sententia parlamenti palam facta est, chaos mercatum monetarium Americanorum occupavit et omnes indices actionum bursariarum praecipites descenderunt, unde perturbatio in forum argentarium totius orbis invasit. In USA Dow Jones, index magnarum societatum industrialium, plus septingenta puncta descendit, quod numquam antea factum erat. In bursa technologica Nasdaq actiones paene decimam partem valoris amiserunt. Contagione timoris etiam tituli, qui ad mercatum nummarium non pertinent, praecipitaverunt. Praesidens George W. Bush illam legem civibus et delegatis vehementer commendaverat, sed tantum tertia pars republicanorum illam accepit. Delegati parlamentarii ad comitia mense Novembri futura spectant, in quibus etiam de electione ipsorum agetur, ideoque, etsi sciunt oeconomiam patriae periclitari, opinionem civium respicere debent.

Domus emptores exspectant

Decretum parlamenti Americani etiam oeconomistas Finnos inopinatos deprehendit. Fiducia civium in evolutionem oeconomicam, quae iam antea vacillaverat, novum vulnus accepit. Mutuam pecuniam a domibus argentariis accipere difficilius est quam ante et faenora sunt maiora, quo fit, ut novae domus pauciores emptores habeant. Hoc tempore ex novis habitationibus in Finnia aedificatis quarta quaeque emptorem non invenit. In regione Helsinkiensi numerus novarum habitationum non venditarum est minor, circiter sedecim centesimarum (16%). Condiciones oeconomicae structorum, quamquam peiorantur, novis operibus restrictis apud Finnos adhuc tolerabiles manserunt.

Exercitus Russiae renovatur

Discrimen internationale mercatus argentarii non impedit, quominus exercitus Russiae renovetur. Praesidens Demetrius Medvedev, cum stationem navalem paeninsulae Camtzatcae viseret, affirmavit novas naves submarinas Russis esse faciendas et arma modernizanda. Idem classiariis dixit rem publicam Russiae ad meliores habitationes militibus parandas se obligavisse.

Novum lexicon

Lexicon Theodisco-Latinum terminorum iuridicorum et politicorum nostrae aetatis nuper Saraviponti auctore Johanne Paulo Bauer divulgatum est (www.verlag-alma-mater.de). Hoc opus paene sescentarum paginarum omnibus Latine studentibus maximum est adiumentum, nam praeter terminos politicos et iuridicos docet etiam, quo modo permultae res ad studia humaniora  pertinentes Latine exprimantur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 26.9.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Strages maxima in Kauhajoki

Die Martis (23.9.) ante meridiem in sede scholari oppidi Kauhajoki, quod in Ostrobothnia Finniae Meridiana situm est, strages maxima edita est. Grex studentium in parte subterranea scholae suae professionalis in examine faciendo occupatus erat, cum vir quidam capite persona tecto in classem ex improviso irruit ibique horribili modo furere coepit. Lagoena incendiaria in medios discipulos coniecta et compluribus glandibus e pistolio emissis effecit, ut decem homines statim vitam amitterent. Quo facto sclopetator, postquam se ipsum gravissime vulneravit, moribundus in nosocomium deportatus est, ubi eodem die sub vesperum animam efflavit. 

Parricida consilia sua divulgavit

Caedes illa crudelissima in Kauhajoki facta eo magis animos Finnorum commovet, quod scelus eiusdem generis abhinc decem menses apud nos in Jokela commissum est. Ambo parricidae consilia sua in antecessum patefecerant, cum aliquot diebus ante facinus admissum in Interreti imagines minaces divulgaverant itaque plane ostenderant, quantopere genus humanum odissent et quid brevi perpetraturi essent. Neque abest suspicio, quin illi homicidae occisores scholarium Americanorum admirati et modum operandi eorum imitati sint.

Luctus in Finnia publicus

Die Mercurii (24.9.) hortatu ministerii rerum domesticarum vexilla in tota Finnia mediis palis proposita sunt in memoriam iuvenum in Kauhajoki mortuorum et ad signum luctus publici. Eodem die princeps minister Matti Vanhanen iter in oppidum Kauhajoki suscepit et, dum discipulos scholae calamitosae convenit, cunctam nationem una cum eis lugere dixit.

Scandalum cibarium Sinense

Parentes Sinenses magna sollicitudine affecti sunt, cum cognovissent pulverem lacteum, quo ad infantes nutriendos lactis materni vice utuntur, melamino venenoso infectum esse. Agitur de re gravissima, nam saltem quattuor neonati illa materie chemica perierunt et amplius quinquaginta milia morbo implicita sunt. Scandalum in peius mutatum est, cum idem venenum etiam in quibusdam alimentis adultorum inesse apparuisset. Quae cum ita sint, mirum non est cives Sinenses iram in magistratus suos evomere.

De ludis Parolympicis

Post ludos Olympios Pekini institutos ibidem Parolympia celebrata sunt, in quibus athletae oculis aut membris corporis capti inter se certaverunt. His sollemnibus Finni optimum successum habuerunt, quippe qui omnino sex nomismata sibi pararent. Olympionicae facti sunt Leo-Pekka Tähti, victor cursus brevioris sellarum subrotatarum, et Markku Niinimäki, qui ex certamine hastae palmam tulit.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 19.9.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Discrimen argentarium gravescit

Anno ineunte, cum debitores  auctis faenoribus et pretiis habitationum minoratis debita argentariis solvere non potuissent, res nummaria in USA in discrimen vocata est. Multae et magnae domus argentariae decoxerunt, unde sollicitudo in oeconomiam totius mundi invasit. Discrimen adhuc gravescit et pretia titulorum in bursis praecipitare pergunt. Maximum his diebus fuit chaos in Bursa Moscuensi. Sollicitudo hominum crescit, cum nemo adhuc sciat, quando mercatus monetarius aequilibrium inventurus sit. Dominique Strauss-Kahn, moderator Fundi Monetarii Internationalis (FMI), discrimen hodiernum tempestatem argentariam appellavit, cui par numquam ante fuisset.

Ictus terroristici commemorati 

Die Iovis (11.9.) Barack Obama et John McCain, candidati praesidentiales, una Neo-Eboraci aderant, ut ictus terroristicos ante septem annos factos recolerent. Uterque dixerat se ambitione praesidentiali ad viginti quattuor horas abstenturum esse. Illis ictibus, undecimo die mensis Septembris anno bis millesimo primo factis, paene tria milia hominum interierunt.

Nullam esse ad bellum frigidum causam ideologicam

Vladimir Putin, primus minister Russiae, censet nullas inter Russiam et nationes occidentales esse controversias ideologicas, ex quibus bellum frigidum denuo oriatur ; econtra multa esse problemata, quae tantum unitis viribus solvi possint. "Nulla habemus", inquit, "proposita imperialistica, de quibus accusamur."

Jaruzelski ante iudicium

In Polonia iudicium contra generalem Wojciech Jaruzelski, pristinum moderatorem militarem, susceptum est. Accusatur, quod anno millesimo nongentesimo octogesimo primo statum belli in Polonia indixerat. Propositum eius erat ita impedire, ne motus democraticus, cui Lech Walesa praeerat, altius surgeret. Multa milia hominum capti, complures deni tum occisi sunt.

Iaponia senescit

In Iaponia plures homines septuagenarii sunt quam umquam ante, nam plus viginti miliones numerantur et paene sedecim centesimas (15,8%) totius populi faciunt. Qui sexaginta quinque annos superaverunt, sunt triginta miliones sive quinta fere pars omnium. Eodem tempore natalitas est minima. Iaponia celerius senescit quam aliae terrae industriales.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 12.9.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De discrimine Georgico

Inter moderatores Russiae et Unionis Europaeae convenit, ut consultationes de discrimine Georgiae solvendo Idibus Octobribus Genavae inciperentur. Colloquia eo spectabunt, ut rerum in Caucaso condicio paulatim stabiliatur. Sergei Larov, minister a rebus exteris Russiae, nuntiavit copias Russorum in Abhasia et Ossetia Meridionali 'diutissime' mansuras esse. Id fieri necesse esse, ne moderatores Georgiae illas regiones denuo obsidere conarentur.

Condoleezza et Gaddafi

Condoleezza Rice, ministra a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum, ducem Libyae Muammar Gaddafi in urbe Tripoli convenit. Res digna est, quae memoretur, si respicis omnino quinquaginta quinque annos elapsos esse, cum nemo minister Americanus Libyam visitavit. "Iam speramus fore", inquit Condeleezza, "ut inter utramque civitatem commercia legatorum aperiantur et inimicitiis veteribus tandem finis fiat."

Acceleratrum corpusculare

Die Mercurii meridie in Helvetia acceleratrum corpusculare omnium maximum feliciter in usum receptum est. Experimentum in Sede Europaea ab investigatione nucleari (CERN) susceptum initium cepit, cum prima particularum elementarium copia per cuniculum orbicularem viginti septem chiliometra longum tam celeriter circummissa est, ut velocitatem lucis fere consequeretur. Illud periculum physicum, ut perscrutatores naturae arbitrantur, utile erit ad structuras rerum elementarium explicandas.

Inventum archaeologicum

In area archaelogica in Turcia meridionali sita fragmenta statuae marmoreae imperatoris Romani Marci Aurelii reperta sunt. Inventis continentur caput unum metrum longum, manus sesquimetrica partesque pedis alterius. In loco inventionis olim thermae Romanae assurgebant, donec saeculo p.Chr.n. septimo terrae motu partim deletae sunt. Archaeologi iam duodecim fere annos parietinas illius constructionis investigant.

De annona hornotina

Copia frumenti hornotini in Finnia multo minor remanebit quam in votis erat. In causa est, quod tempestas segetibus surgentibus hoc anno parum opportuna fuit. Sationes enim mense Maio siccitate et frigoribus nocturnis laborabant, cum aestate extrema imbres assidui prohiberent, ne agri satis multam et bonam frugem proferrent. Sterilitas agrorum imprimis ad frumenta cerealia, ut triticum et secale, pertinet.

Novum remedium naturale

Curatores rei medicamentariae Finniae decreverunt, ut unguentum e resina abietis pharmacis Finnicis publice adnumeraretur. Agitur de primo remedio a natura dato, cui hic status medicinalis concessus est. Constat quidem Finnos, cum bene scirent, quanta esset vis medicatrix naturae, ex temporibus antiquissimis pice abietaria usos esse ad tumores, ambustiones, exanthemata sananda.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 5.9.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

XX Nuntiorum Latinorum annus incipit

A Kalendis Iuniis redactio Nuntiorum Latinorum ferias trium mensium habuit. Hodie iam vicesimus annus incipit, quo de rebus praesentibus Latine narramus, nam prima transmissio radiophonica Nuntiorum Latinorum  Kalendis Septembribus anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1.9.1989) facta est. Ab eodem anno textus nuntiorum etiam in Televisione textuali Finnorum (p. 365,1-10) divulgantur. In Interreti Nuntii Latini per tredecim annos et legi et auscultari potuerunt. Ad Colloquia Latina, quae in eodem situ interretiario fiunt, omnes scripta sua Latina mandare possunt, dummodo nomen suum in registrum dederint. In his scriptis, quae iam complura dena milia numerantur,  argumenta linguistica et culturalia Latine tractantur.

Olympia Pekinensia

Mense Augusto (8-24.8.) Olympia Pekinensia animos hominum res athleticas amantium ad se adverterunt. Circiter decem milia sescenti athletae ex omnibus mundi partibus oriundi inter se de nomismatis aureis, argenteis aëneisque certaverunt. Caerimoniae inaugurationis et conclusionis ludorum tanta pompa in novo stadio Pekinensi celebratae sunt, ut pares illis numquam fuerint.

De bello Georgico

Cum Mihail Saakashvili, praesidens Georgiae, rebelles Ossetiae meridionalis armis coercere conaretur, Russi copias in Georgiam miserunt. Unde ortum est bellum, quod, etsi brevi compositum est, relationes inter Russiam et nationes occidentales in tantum discrimen vocavit, ut etiam de sanctionibus Russis imponendis deliberaretur. Kalendis Septembribus moderatores Unionis Europaeae in sessionem extraordinariam Bruxellas convenerunt, ut decernerent, quid faciendum esset. Moderatoribus placuit, ut Unionis in Russiam relationes denuo definirentur atque accuratius et penitus inquireretur, quid in Georgia fieret. Sanctiones autem nullae propositae sunt.

Barack Obama et John McCain candidati

Barack Obama democrata et John McCain republicanus officialiter candidati praesidentiales in USA nominati sunt, ex quibus alter  in comitiis mense Novembri (4.11.) futuris praesidens Americanorum designabitur. Obama vicarium sibi nominavit Iosephum Biden, senatorem Delavariae, McCain autem senatricem Sarah Palin, gubernatricem Alascae quadraginta quattuor annos natam. In conventu nationali democratarum Denverii habito senatrix Hillary Clinton fautoribus suis Obamam commendavit eosque hortata est, ut illi suffragarentur. Republicani autem, cum Obama senatricem Clinton vicepraesidentem non designaverit, sperant fore, ut Sarah Palin vota feminarum ad McCain alliciat.

Nova imago Iulii Caesaris

Imago marmorea Iulii Caesaris, in flumine Rhodano prope urbem Arelate (hodie Arles) iam autumno anni bis millesimi septimi reperta, mense Maio huius anni publice praesentata est. Illa sola imago ex multis hodie notis vivo Caesare sculpta est. Sunt autem nummi illo vivente signati, ex quibus lineamenta oris et aliae illius statuae agnoscuntur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 30.5.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Clades naturae Myanmariae

Septimana vergente Myanmaria, quae olim Birmania vocabatur, tanta tempestate afflicta est, ut complura dena milia hominum interirent et multo plures tecto privarentur. Societates auxiliares internationales una cum diversis nationibus auxilium humanitarium et technicum civibus clade oppressis obtulerunt, sed difficillimum fuit subsidia in loca deleta perferre.

Hu Juntao Iaponiam visitat

Praesidens Sinarum Hu Jintao die Martis iter statale quinque dierum in Iaponiam suscepit, quod signum habetur relationes inter utramque civitatem intercedentes meliores factas esse. Visitatio eo pluris aestimatur, quod iam decem anni acti sunt, cum nemo princeps Sinarum Iaponiam officialiter obiit. Moderatoribus propositum est, ut discordiae ad opes energiae et quaestiones securitatis pertinentes paulatim componerentur.

Enterovirosis Sinas grassatur

Magistratus sanitarii Sinenses cives praemonent, ut enterovirosim caveant, quae totam civitatem grassari coeperit. Quam funesta haec aegrotatio sit, vel inde patet, quod ab mense Martio ineunte iam plus viginti infantes vitam amiserunt et decem fere milia hominum contagione eius infecta sunt. Qui hunc morbum sibi contraxerunt tam ex febri et pustulis quam ex ulceribus oris et exanthemate manuum et pedum laborant. Sunt, qui metuant, ne enterovira calidis mensibus aestivis latius diffundantur.

Cooperatio terrarum Asiaticarum

Inter civitates Asiae meridionalis convenit, ut cooperationem in mercatura oryzae meliorem redderent. Fieri non potuit, quin hoc consilium inirent, quod pretium huius alimenti terris Asiaticis pernecessarii, triplex fere factum erat. Aliquot terrae, ut India, Vietnamia, Indonesia, Brasilia, quaedam cibaria peregre exportari vetuerunt, ut inflationem monetalem compescerent et petitioni domesticae satis facerent.

Tutatio avium migratoriarum

Tribunal Unionis Europaeae incolis Melitae venatione avium migratoriarum vernali interdixit. Iam in eo erat, ut moderatores Melitenses legem de aviculis captandis perferendam curarent, cum decretum id prohibens venit. Iudicium imprimis ad duo avium genera, scilicet coturnicem et columbam turturem, pertinet. Quae volucres enim in Africa septentrionali hiemant indeque vere appetente in terras septentrionales nidificandi causa emigrant.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 2.5.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Zingari ex Romania mendici

Postquam Romania ad Unionem Europaeam adiuncta est, zingari, qui ibi in condicionibus miserrimis vivunt, per Unionem vagari coeperunt sibi victum mendicando quaerentes. In urbe Helsinki singuli mendicorum greges inde ab autumno fuerunt, sed aestate appropinquante etiam in oppida provincialia transierunt. Mendicatio per se non est legibus contraria et, cum commeatus inter terras Unionis Europaeae sit liber, cuivis civi Unionis in Finniam venire licet. Etiam in Norvegia et Suetia numerus mendicorum crevit. Magistratus Finni adhuc deliberant, quid de gregibus zingarorum circumvagantium faciendum sit. A Francis zingari ex Romania oriundi aeroplanis in patriam gratis remittuntur data insuper pecunia, illa scilicet condicione, ne rursus reveniant. Assisii, in urbe Italiae, mendicatio prope ecclesias et aedificia publica nuper vetita est et praeterea magistratus urbis decreverunt, ut castra zingarorum prope urbem sita demolirentur.

Quo blattae ex Russia disparuerint

Hodie dici solet blattas futuras esse in terra superstites etiam si genus humanum semet ipsum bello nucleari delevisset. Nunc autem illa animalia, quae melius radiationem nuclearem ferunt quam homines, in Russia rarissima facta sunt, quod investigatores naturae pessimum omen iudicant. Problema est, quod nemo scit, quid de blattis factum sit. Ante decem annos Moscuae et Petropoli nulla fere domus sine sua populatione blattarum inveniebatur. Iam tum quidem copia illarum erat minor quam annis nonagesimis. Sed nunc de blattis nullum fere vestigium. In Russia variae causae huius phaenomeni prolatae sunt, ut hygiene melior et cura purgamentorum, quae tamen investigatoribus non sufficiunt.

De inauguratione Olympiorum

Multi moderatores Europaei propter res Tibetanas inaugurationem Olympiorum Pekinensium boicotizare volunt. Cum inter ludos praesidium Unionis Europaeae sit penes Francos, praesidens Nicolas Sarkozy sperat fore, ut nationes sodales de consiliis capiendis inter se consentiant et constituant, utrum moderatores inaugurationi ludorum adsint necne. Sarkozy enim censet melius fore, si Unio Europaea de ea re una voce sententiam dixerit. Matti Vanhanen, primus minister Finnorum, iam nuntiavit se inaugurationi adfore et ludos compluribus diebus spectaturum esse. Politicam et res athleticas non esse inter se miscendas. Colloquia de iuribus humanis alibi esse facienda.

Petroleum in Mari Baltico quaeritur

Societas Suetica petroleum in Mari Baltico quaerere incipiet, si a ministerio oeconomiae licentiam acceperit. Campus, ubi terebrationes probativae suscipientur, centum decem chiliometra in meridiem ab insula Gotlandia distat. Ad novos petrolei fontes quaerendos imprimis pretium petrolei incitat, quod pro dolio iam centum viginti dollaris appropinquat.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 24.4.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Gravissima calamitas viaria

Die Saturni (19.4.) vesperi in Hispania calamitas viaria gravissima facta est, qua novem homines Finni vitam amiserunt et multo plures sauciati sunt. Viatores e litore solari domum revertentes ab urbe Marbella in aeriportum Malagae transportabantur, cum autoraeda longa, qua quinquaginta fere periegetae vehebantur, in saepimentum viae autocineticae tanta vi impacta est, ut inde resiliret et paulo post tota subverteretur. Neque ille casus tristissimus obvenisset, nisi quidam autoraedarius ebrius petorritum Americanum nimia velocitate gubernans hoc laophorum praetervehi conatus esset.

Iter Americanum papae Benedicti

Papa Benedictus XVI itinere statali sex dierum in Civitates Americae Unitas suscepto praesidentem George Bush in Aedibus Albis convenit. Hoc ipso tempore Beatus pater duo sollemnia celebrabat, cum et diem natalem suum octogesimum primum et tertium anniversarium pontificatus sui agebat. Ultimo visitationis die in urbem New York deversus eum locum adiit, ubi ictus ille terroristicus anno bis millesimo primo (2001) factus erat.

Pretium cibi valde auctum

Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, monuit pretium annonae ubique gentium valde auctum iam pugnae, quae contra paupertatem fieret, detrimento esse. Idem dixit discrimine cibario internationali effici, ut etiam securitas et incrementum oeconomicum in toto orbe terrarum in periculum vocarentur. Neque ignorabat in Haitia et diversis partibus Africae tumultus violentos ortos esse cibo cariore facto.

Athenienses sua urbe non contenti

Plerisque Atheniensibus in sua urbe habitare displicet, ut ex interrogatione nuper divulgata apparet. Dicunt condiciones vitae ibidem pessimas factas esse e causis diversis, in quibus sint affluentia vehiculorum, criminalitas aucta, pollutiones aeriae. Iis autem, qui Athenis suo autocineto utuntur, difficillimum est aream ei statuendo invenire.

Arbor omnium vetustissima

In Suetia reperta est abies quattuor fere metra alta, quae omnium arborum viventium vetustissima esse putatur. Dendrologi enim Sueti eam iam aetate glaciali ultima natam esse existimant, quam ob rem radices eius saltem novem milia quingenta quinquaginta annos crevisse videntur.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.4.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

De problemate Tibetano

Praesidens Sinensium Hu Jintao de rebellione Tibetanorum, die decimo mensis Martii orta, opinionem suam primum declaravit: "Tibetum non est problema ethnicum", inquit, "nec religiosum nec de divisione patriae". His verbis dictis Tibetanorum rebellionem esse voluit conflictum suorum cum factione Dalai Lamae, ducis spiritalis Tibetanorum. Addidit quidem Sinenses paratos fore Dalai Lamam convenire, si ille destitisset conatu patriam dividendi et Olympia Pekinensia fraudulenter pervertendi. Dux Tibetanus autem in colloquio televisifico repetivit se secessionem Tibetanorum nolle sed tantum veram autonomiam desiderare. Negavit se velle Olympia boicotizari.

Comitia Italiae parlamentaria

In Italia comitia parlamentaria praemature habita sunt. Praesidens Georgius Napolitano mense Februario parlamentum dimiserat, cum inter partes politicas de legibus electoralibus convenire non potuisset. Regimen Romani Prodi, de fiducia suffragio repulsum, duabus septimanis ante ceciderat. Prodi  consilio ministrorum tantum biennium praefuit. Aemuli principales in comitiis die Dominico et Lunae factis erant Silvius Berlusconi et Walter Veltroni, hic candidatus partium mediarum-sinistrarum democraticarum, ille partium mediarum-dextrarum. Victoriam reportavit coalitio Silvii Berlusconi. Veltroni cladem a suis acceptam agnovit et Silvio de victoria gratulatus est.

Operae novo regimini imminentes

Novo Italiae regimini, quod est secundum et sexagesimum post alterum bellum mundanum, ingentes operae societatem civilem modernizandi et competitivitatem meliorandi imminent. Debitum publicum est mille sescentorum viginti unius miliardorum euronum, cuius faenora millenos ducenos eurones pro singulis civibus annuatim faciunt. Productivitas laboris est minima terrarum industrialium et integra productio nationalis crescere prope destitit. Corruptio et criminalitas ordinata coerceri non potuerunt et ad haec omnia velut cumulus accessit vera calamitas oecologica, cum id, quod cura purgamentorum per multos annos neglecta effecerat, in lucem venire coepit. 

Berlusconi latinista

Silvius Berlusconi, cum interrogatus esset, quem hominem in historia memorabilem potissimum convenire vellet, gloriabatur se tam bene Latine scire, ut etiam una cum Iulio Caesare libenter prandium sumeret. Ait se in lyceo optimum fuisse discipulum Latinum ideoque saepe electum esse, ut cum cardinalibus aliisque hospitibus illustrioribus Latine colloqueretur.

ALF Romae sessionem annuam habet

Academia Latinitati Fovendae (ALF) in Instituto Romano Finlandiae hodie (18.4.) sessionem annuam agit, in qua  duodecimus Academiae conventus internationalis, Ratisbonae anno proximo futurus, praeparatur. Praeterea de rationibus pecuniariis disputatur et Pater Caelestis Eichenseer, sodalis Academiae illustrissimus, qui mense Februario obiit, oratione commemorativa recolitur. Die Sabbati monumenta Campi Martii lustrabuntur.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 10.4.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Causa mortis Dianae cognita

Iudices iurati Britanniae, cum per sex menses in causam mortis principissae Dianae inquisivissent, sententiam de ea re pronuntiaverunt. Ex decreto eorum patet calamitatem viariam, qua Diana et amicus eius Dodi al-Fayed anno nonagesimo septimo Parisiis vitam amiserunt, ab autoraedario ebrio et a photographis Dianam arrogantissime insequentibus ortam esse. Discrepat hoc iudicium ab opinione eorum, qui credunt aliquos de Diana interficienda coniuravisse.

Inopia aquarum in Hispania

Hispania diu longis siccitatibus laborat, sed praesertim regiones Cataloniae in maximam penuriam aquarum venerunt. Res iam eo deducta est, ut necesse esset huc aquam e Francogallia navibus cisternariis apportare. De quanto discrimine agatur, vel inde apparet, quod copiae aquarum subterranearum Hispaniae dimidia fere parte exhaustae esse existimantur.

De usu telephonulorum

Telephonulis in aeroplanis uti iam per Unionem Europaeam licet. Commissio enim Unionis novam legem sanxit, ex qua viatores, cum in finibus Europae volant, telephonum gestabile tam ad colloquendum quam ad textus telephonicos scribendos et ad epistulas electronicas mittendas adhibere sinuntur. In arbitrio tamen societatum aeriarum erit, utrum vectores hac licentia frui possint necne.

Dies sanitatis celebratus

Die Lunae in orbe terrarum dies sanitatis celebratus est. Tum maxime id disputabatur, qualem vim mutatio climatica ad valetudinem hominum habitura esset. Investigatoribus persuasum est fieri non posse, quin caelum calescens etiam saluti publicae detrimento esset. Metuunt enim, ne fontibus exarescentibus et inopia frumentaria augescente etiam varii generis pestilentiae et morbi contagiosi grassari incipiant.

Thesaurus Vikingorum repertus

Archaeologi Sueti in oppido Sigtunia haud procul a Stockholmia sita thesaurum inde ab aetate Vicingorum repetentem invenerunt. De improviso enim in locum inciderunt, ubi omnino quadringenti septuaginta duo nummi argentei Arabicae originis reconditi erant. Rerum periti censent illis denariis ostendi incolas huius regionis iam saeculo p.Chr.n. sexto commercium cum gentibus longinquis habuisse.

Itinera Finnorum aucta

Finni, cum otium habent, plura itinera faciunt quam ante, ut ex Instituto statistico refertur. Peregrinationes, quarum plurimae in Estoniam suscipiuntur, amplius tertia parte auctae sunt. Etiam numerus itinerum domesticorum crevit isque denis centesimis. Causa eius rei esse videtur, quod cives etiam saepius apud propinquos et familiares suos deversari volunt et magis magisque aestatem in propria casa rustica agere gestiunt.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 4.4.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Inspectiones in aëriportibus regionis Schengeniensis finitae

Inspectiones inter veteres et novas terras, quae tractatum Schengeniensem acceperunt, etiam in commeatu aërio sublatae sunt. In limitibus terrestribus et maritimis inspectiones internae iam mense Decembri finitae erant. Novae terrae Schengenienses sunt Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Hungaria, Slovakia,Tzekia, Slovenia, Melita. Limites interni regionis Schengeniensis nunc ubique sine inspectionibus transiri possunt. Leges autem nationales postulant, ut omnes viatores documentum identitatis in unaquaque terra sodali validum secum habeant. Finnia tractatum Schengeniensem mense Martio anni bis millesimi primi accepit. Ex membris Unionis Europaeae tantum Britannia et Irlandia eundem nondum comprobaverunt.

Concilium Samicum inauguratum

Lappones, qui malunt sua lingua Sami appellari, in Finnia octo milia septingenti (8700) numerantur, sed sexaginta centesimae ex eis extra regionem Samicam vivunt. Omnino numerus Samorum in terris septentrionalibus plus septuaginta quinqe milium esse aestimatur. Maior pars ex eis in Norvegia habitat. Concilium Samicum (Sámediggi), anno millesimo nongentesimo nonagesimo sexto conditum, est organum Samorum Finniae autonomum et culturale. Habet viginti unum membra, quae in quadriennium creantur. Praeses concilii Samici actiones et operam eius moderatur et in rebus tam nationalibus quam internationalibus delegatus est Samorum Finniae. Concilium potest magistratibus proposita facere et de rebus ad Samos spectantibus sententiam officialiter dare. Etiam de pecuniis ad culturam, res sociales, sanitatem materiamque scholasticam destinatis constituit. Die Sabbati (29.3.) novum quadriennium (2008-2011) concilii Samici in ecclesia paroeciae Utsjoki officio divino Samice celebrato inauguratum est.

Minister a munere amotus

Postquam nuntii telephonici, quos Ilkka Kanerva, minister a rebus exteris Finnorum, saltatrici gregis erotici miserat, palam facti sunt, fieri non potuit, quin ille munus ministeriale deponere cogeretur. Causa erat, quod minister, qui in rebus suis privatis inconsultius egerat, fidem apud collegas amiserat. Ministro Kanerva in munere successit Alexander Stubb.

Fumificatio Pekini non permittitur

Sinenses sunt acerrimi in mundo fumatores, nam ex statisticis officialibus quartus quisque Sinensis sive circiter trecenti quinquaginta hominum miliones tabaco indulgent. Olympiis autem appropinquantibus magistratus Pekinenses fumificationem in publico vetant. A Kalendis Maiis in cauponis, grapheis vehiculisque publicis fumificare non licebit.

Visones fugitivi multiformitati naturae nocent

Visones nutriti, qui ex caveis effugerunt aut fraudulenter a tutatoribus animalium liberati sunt, diversitati naturae Finnicae magna damna faciunt. Pullos avium et ranas comedentes visones fugitivi effecerunt, ut harum populationes in insulis archipelagi corruerunt. Vescuntur etiam talpis, quarum deminutio multiformitatem herbarum restringit.

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 28.3.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Ignis Olympicus accensus

Die Saturni (24.3.) Olympiae, in oppido antiquo Graeciae, ignis Olympicus ritu sollemni accensus est. Quo facto fax illa longissimum iter centum triginta septem milium chiliometrorum ad urbem Pekinum versus suscepit. Caerimonia in luco Olympiae celebrata paulisper perturbata est, cum tres viri politicae Sinarum reclamitantes ex improviso ad oratorem Sinensem accurrerunt. Brevi tamen a custodibus publicis e conspectu remoti sunt.

De Olympiis Pekinensibus

Aliquot principes civitatum, cum considerarent, quae facinora Sinenses in Tibeto commisissent, iam deliberare coeperunt, utrum athletas suos Olympiis Pekinensibus interesse sinerent necne. Nicholas Sarcozy quidem, praesidens Francogalliae, nuntiavit fieri posse, ut patria sua, nisi rerum in Tibeto condicio melior facta esset, ab Olympiis recederet.

Operistitium in Argentina

Agricolae et pecuarii Argentinae de tributis auctis irati operistitium inierunt, quo factum est, ut cives frumento ac commeatu privarentur. Minati sunt se tamdiu laborare intermissuros esse, donec administratores portoria reliquaque rerum rusticarum vectigalia deminuerent. Monuerunt magnos sumptus in causa esse, cur non iam operae pretium esset agros in parvis vicis colere.

Quid WWF de Finnis dixerit

Ordo internationalis naturae tuendae (WWF) relationem divulgavit, qua societatibus Finniae ab industria silvestri id, quod in silvis tropicis egerint, vitio dat. Docet enim eas in Asia, America Meridionali aliisque orbis terrarum partibus magna praedia silvestria condidisse sed ostendere vix potuisse, num hae sedes industriales aut cum pactis de tutela naturae factis congruerent aut incolis indigenis prodessent.

Vestigatio maris Antarctici

Grex oceanologorum, dum mare Antarcticum perscrutatur, maiores beluas marinas, quam exspectaverat, in profundis eius invenit. Investigatores enim inter alios cetos cyclopteridas ingenti magnitudine animadverterunt, item medusas, quarum manus in longitudinem quattuor metrorum extendebantur, ac stellas marinas catinorum instar. Expeditio illa ad amplum inceptum scientificum pertinebat, cuius est regiones polares hoc biennio examinare.

Domus Augustana in publico

Die nono huius mensis (9.3.) Domus Augustana, quam primus imperator Romanus in colle Palatino sibi aedificavit, in publicum proposita est. Aperta sunt quattuor conclavia, scilicet triclinium, cubiculum, oecus magnus, diaeta imperatoris Augusti privata. Hoc loco archaeologico spectatoribus copia offertur cum alias res veteres tum pulcherrima opera tectoria admirandi, quae in parietibus illius domus picta sunt. Dicuntur et arte et usu colorum picturas parietarias Pompeianas et Herculanenses aequiperare.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 25.3.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Tumultus in Tibeto orti

Tumultus violenti, in urbe Lhasa orti, etiam extra Tibetum in aliquas provincias Sinarum vagati sunt. Tibetani, quorum patria est in dicione Sinensium, contra horum potestatem et pro Dalai-lama reclamitaverunt, sed protestationes eorum a Sinensibus vi et armis suppressae sunt. Dalai-lama, dux spiritualis Tibetanorum, qui in India exsulat, postulavit, ut de rebus Tibeti recentioribus inquisitio internationalis fieret. Censebat causam esse inquirendi, an genocidium culturale in Tibeto factum esset. Esse orbis terrarum Sinenses etiam de Olympiis Pekinensibus bene gerendis commonere.  Sinenses autem Dalai-lamam et regimen Tibeti fugitivum, quod Dharamshalae, in urbe Indiae septentrionalis, versatur, de tumultibus ante Olympia Pekinensia movendis accusaverunt. Sed Dalai-lama illas accusationes refutavit dicens se tantum autonomiam Tibeti, velut partis Sinarum, non plenam de Sinis independentiam sustinere.

Impossibile est, ut non veniant scandala

His temporibus amores moderatorum Finniae animos civium excitaverunt. Primum aliquot feminae lamentabantur sibi molestias sexuales in parlamento a collegis delegatis allatas esse. Deinde amica primi ministri librum de amoribus ipsorum mutuis divulgavit, cui minister tantopere suscensuit, ut litem contra illam intenderet. Iudices autem amicam absolverunt.Tum iuvenis saltatrix cuiusdam gregis erotici palam fecit se ducentos nuntios telephonicos a ministro rerum exterarum sexagenario accepisse. Postremo, in cumulum horum scandalorum, rumores de relationibus, quas marescalchus Mannerheim in famulum suum Kirgisianum olim habuisset, in fabula scaenica expositi sunt.

Dorotheus in Kremlinum migrabit

Cum Demetrius Medvedev munus praesidentiale susceperit, in Kremlinum etiam Dorotheus (Russice Dorofei), cattus eius Sibirianus quattuor annos natus migrabit. Deliciae praesidentis Putin est Conni, canis Labradoriensis, qui solet una cum illo summis conventibus interesse et in multis programmatis televisificis apparere. Neque Dorotheus rerum gestarum omnino imperitus est. Nam olim, cum Medvedev prope Michaelem Gorbatshov, moderatorem Sovieticorum, habitaret, Dorotheus cum catto huius rixam habuit, ex qua inferior discessit. Denique coniuges Medvedev decreverunt, ut Dorotheus castraretur, ne iterum in rixas perniciosas incideret.

Hiems globaliter frigida

Etsi caelum in Finnia aliisque terris Europae septentrionalis hac hieme mitissimum fuit, globaliter frigidissimum quattuordecim annis fuisse aestimatur. Causa est phaenomenon La Niña, quod in Oceano Pacifico effecit, ut  summae aquae marinae circa aequatorem frigescerent. La Niña anno proximo oriri coepit et effectus eius nunc est conspicuus.

 

 

 

"Nuntii Latini", 14.3.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De comitiis Hispaniae

Die Dominico (9.3.) in Hispania comitia parlamentaria instituta sunt, quorum victoriam factio socialistarum reportavit. Inde sequitur, ut José Luis Rodriquez Zapatero, princeps minister hodiernus, munere suo alterum quoque quadriennium fungatur. In parlamento Hispaniae trecentae quinquaginta sedes sunt, e quibus centum undeseptuaginta socialistae sibi paraverunt, cum conservativis centum quinquaginta tres obtingerent.

Arctopolis 450 annorum

Pori, urbs maritima Finniae occidentalis, quae Latine Arctopolis audit, die Saturni (8.3.) quadringentos quinquaginta annos complevit. Dies anniversarius variis sollemnitatibus celebrabatur, quibus etiam praesidens rei publicae Tarja Halonen interfuit. Pro conditore Arctopolis habetur Iohannes, dux Suetiae, quippe qui, dum urbem mediaevalem Finniae Ulvila obit, in litore maris vicini novum emporium constitui iusserit. Hoc factum est postridie Nonas Martias anno millesimo quingentesimo duodesexagesimo (8.3.1558).

Expositio 'Domus Pompeiana'

Kalendis Martiis in museo artis Helsinkiensi Amos Anderson appellato expositio nomine 'Domus Pompeiana' inaugurata est. Qua monstratione spectatoribus occasio datur domum Marci Lucretii, quae media urbe Pompeiis reperta est, suis oculis cognoscendi. Ex ornamentis illius domus nec non ex aliis rebus ante oculos positis iudicari potest, qualis fuerit vita Pompeiana ante eruptionem Vesuvii anno p.Chr. n. undeoctogesimo factam. Expositio usque ad mensem Maium exeuntem aperta erit.

Russi praedia Finniae emunt

Cives Russi maiore studio quam umquam ante arationes et praedia in Finnia emunt, ut ex statisticis Sedis geodeticae apparet. Namque anno praeterito inter Finnos et Russos octingenta quinquaginta fere commercia rerum immobilium facta sunt, cum numerus talium negotiorum prioribus annis nonnisi ducentorum aut trecentorum fuisset. Plerique emptores maxime id agunt, ut villam in partibus Finniae orientalibus sitam sibi acquirant.

 

 

 

"Nuntii Latini", 6.3.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Medvedev praesidens Russiae designatus

Demetrius Medvedev, candidatus factionis Russiae Unitae, suffragatoribus gratias egit, qui comitiis praesidentialibus eum praesidentem Russiae designaverant. Medvedev plus septuaginta centesimas (70,28%) votorum accepit, Gennadi Zjuganov, candidatus communistarum, prope duodeviginti (17,72%), Vladimir Zhirinovski, factionis democratarum liberalium, minus decem (9,34%). Medvedev affirmavit se politicam praesidentis Putin continuaturum esse. Observatores occidentales, quod in comitiis Russiae vituperarent, viderant:  Electionem non fuisse omnino democraticam, nihilo minus eventum satis bene voluntatem populi praeferre; defectus fuisse eiusdem fere generis, cuius in comitiis parlamentariis mense Decembri factis. Id observatores praesertim animadverterant, quod candidati in instrumentis informaticis inaequaliter visibiles fuissent. Moderatores Unionis Europaeae Demetrio Medvedev de victoria gratulabantur et multi ex eis sperabant fore, ut illo praesidente relationes in Russiam meliores quam ante fierent. Causae discordiarum fuerunt inter alia missilia Americanorum, quae in Polonia collocarentur, independentia Kosoviae nec non de energia quaestiones. Praesidens Finniae Tarja Halonen telephonice praesidenti designato gratulata eum invitavit, ut Finniam visitaret. Halonen et Medvedev iam antea ter convenerunt, proxime Moscuae mense Septembri. Medvedev Finniam bene  novit et conscius est et bonarum relationum Finno-Russicarum et problematum practicorum, quae in cooperatione inter utramque nationem occurrunt.

Clinton Obamam assequitur

Postquam Hillary Clinton in suffragiis primariis Texianis et Ohioensibus superior facta est, certamen de candidatu democratarum intentius fit. Barack Obama, qui antea in duodecim civitatibus vicerat, adhuc numero delegatorum praevalet, sed Clinton in certamine perseverat neque spe victoriae desistit. In partibus republicanorum John McCain, gubernator Arizonae, iam munus candidatorium, ad quod mille centum nonaginta unus (1191) delegati postulantur, pro certo occupavit. Nam Mike Huckabee, aemulus eius principalis, cognito eventu comitiorum in Texia et Ohio factorum, re desperata certamen de candidatu deposuit.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 29.2.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Raúl Castro praesidens

Novus praesidens Cubae consensu omnium electus est Raúl Castro, frater minor Fidelis septuaginta septem annos natus. Nec mirum, si respicis eum iam inde ab anno bismillesimo sexto, quo Fidel enterotomiam subiit, munere praesidentis fungi. Vicarius eius designatus est José Ramon Machado, communista durissimi generis, qui cum fratribus Castro annis quinquagesimis pro causa communi commilitavit.

De rebus Americae Latinae

Inter moderatores Argentinae et Brasiliae de reactorio nucleari communi aedificando convenit, ut caveretur, ne copiae energiae deficerent. Inceptum palam factum est in urbe Bonaëropoli, ubi praesidentes utriusque civitatis conventum habuerunt. Inter colloquium id quoque disputatum est, quibusnam rationibus consilia ad defensionem pertinentia opera coniuncta perficerentur.

De praesidente De Gaulle

Die Saturni Parisiis museum vitam et res gestas praesidentis Charles de Gaulle illustrans inauguratum est. Praeterea Francogalli statua posita memoriam ducis sui magni recolere voluerunt. Haec monumenta iuxta sepulcrum Napoleonis collocata eo spectare dicuntur, ut praesertim iuventus Francogallica intellegere doceatur, qualem vitam et quales cogitationes ille vir de historia Francogalliae tam bene meritus habuerit.

Memoria Belli Finnici

Die vicesimo primo huius mensis (21.2.) ducenti anni acti erant, cum copiae Russorum in Finniam, quae tunc temporis pars Suetiae erat, infestis signis invaserunt. Causa belli erat, quod Gustavus, rex Suetiae, Napoleoni et imperatori Russiae adversatus recusaverat, quominus ad societatem militarem contra Britanniam factam accederet. Bellum Finnicum, ut in annalibus nostris appellatur, vario Marte gestum anno millesimo octingentesimo nono (1809) compositum est. Condiciones pacis convenerunt, ut Finnia sub potestatem Russiae redigeretur.

Dies intercalaris 29.2.

Hodie sive pridie Kalendas Martias (29.2.) diem intercalarem habemus, quam ob rem mensis Februarius uno die longior est. Ratio annos bissextiles observandi C. Iulio Caesare auctore usu recepta est, quippe qui ordinem annorum ad cursum solis accommodans decerneret, ut singuli anni trecentos sexaginta quinque dies haberent, sed quarto quoque anno post tertium et vicesimum diem mensis Februarii unus dies intercalaretur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 22.2.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Kosovia sui iuris facta

Die Dominico (17.2.) in Europa nova civitas orta est, cum parlamentum Kosoviae patriam suam rem publicam sui iuris factam et potestate Serbiae liberam declaravit. Quae cum ita sint, Kosovia iam sexta in numero earum civitatum est, quae a pristina Iugoslavia separatae se in libertatem vindicaverunt. Terra Kosovia tota aream undecim fere milium chiliometrorum quadratorum complectitur, et in finibus eius circiter duae miliones hominum habitant. Longe maxima pars incolarum Albani sunt, quippe qui plus nonaginta centesimas totius populi efficiant. Pristina, urbs caput Kosoviae, sexies centena milia habitatorum numerat.

Fidel Castro munus deponit

Fidel Castro, praesidens Cubae unius et octoginta annorum, qui iam per duos annos propter causas valetudinarias a negotiis publicis vacat, ad munus gerendum non redibit. De hoc consilio in paginis interretialibus actorum diurnorum officialium Cubae nuntiavit. Successor eius die Dominico creabitur, cum parlamentum ad proximam sessionem convenerit. Castro civitati suae per dimidium fere saeculum praefuit, nam summam imperii anno millesimo nongentesimo undesexagesimo assecutus est, cum eversione rerum in Cuba facta pristinum praesidentem Fulgentium Batista potestate expulit.

P.C. Eichenseer mortem obiit

Pater Caelestis Eichenseer, vir de Latinitate viva egregie meritus, pridie Nonas Februarias (4.2.) diem supremum obiit octoginta tres annos natus. Per multa decennia princeps redactor erat Vocis Latinae, commentariorum Latinorum, qui Saraviponti, in urbe Germaniae, quater in anno eduntur. Huc accedit, quod Eichenseer socius Acedemiae Latinitati Fovendae fuit et innumerabilia seminaria Latina moderabatur sermone Romanorum mira arte usus.

Hymnus nationalis Hispaniae

Hispanis non contigit, ut hymnum suum patrium verbis ornarent. Nam Consilium Olympicum Hispaniense, quod hoc mandatum sibi perficiendum susceperat, conatu destitit, quia de delectu verborum non convenit. Antea quidem Hispani carmen quoddam militare pro hymno nationali habebant, sed anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto (1975) eo uti desierumt, cum verba eius aetatem dictatoris Franco in memoriam reducere viderentur.

Tempus dormiendi Finnorum

Finni breviores noctes agunt quam ante, et adhuc plures insomnia laborant. Quod apparet ex investigatione, quam Institutum a sanitate publica faciendam curavit. His triginta annis somnus nocturnus civium adultorum duodeviginti fere minutis brevior factus est. Numerus enim eorum, qui singulis noctibus octonas horas dormiunt, deminutus est, cum multitudo hominum septenas horas somniantium augeretur.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 14.2.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Caveant consules, ne NATO dissolvatur

In Conventu de securitate Monaci habito Robert Gates, minister a defensione Americanorum, Europaeos hortatus est, ut suam in Afganistania responsalitatem assumerent. Si Europaei partem oneris non portavissent, periculum fore, ne NATO dissolveretur. Gates Europaeis persuadere conatus est bellum Afganistaniae cum periculo terrorismi globalis coniunctum esse. In Afganistania responsalitas rerum gerendarum inaequaliter divisa est, nam Britanni et Americani partes meridionales periculis expositas tenent, Germani autem et nationes, quae membra Natonis non sunt, in regionibus septentrionis tranquillioribus operantur. Neque peregrini facile discedere possunt, nam adhuc procul abest, ut regimen Afganistaniae de securitate curare valeat.

Russiam non esse periculum

In eodem conventu Monacensi Sergei Ivanov, vicarius primi ministri Russorum, affirmabat Russiam, etsi plus quam ante in politica mundana valere conaretur, securitati ceterarum nationum nullum esse periculum. Russiam id agere, ne confoederationes militares orerentur neve in conflictus cum partibus adversis incideret.

Consilium Europaeum sollicitatum

Consilium Europaeum, unicus ordo occidentalis, qui comitia Russiae praesidentialia observat, rettulit se de honestate suffragiorum sollicitari. Comitia, in quibus omnibus candidatis eadem facultas oblata non esset,  iusta haberi non posse. Vulgo creditur Demetrius Medvedev, cui Vladimir Putin favet, ceteris superior in comitiis fore.

Laboratorium spatiale Europaeum

Primum laboratorium spatiale Europaeum, nomine Columbus, quod navicula Atlantis ex Florida ad internationalem stationem spatialem (ISS) portavit, in latere eius ab astronautis fixum est. Laboratorium, quod pondus habet decem tonnarum, inter alia investigabit, quo modo variae materiae variique liquores in spatio cosmico se gerant. Inest in Columbo etiam instrumentum Finnicum, quod metietur, qua frequentia micrometeoroides et particulae scrutorum cosmicorum in spatio inveniantur. Propositum est, ut navicula Atlantis, in qua sunt quinque astronautae, ex statione spatiali die Sabbati (16.2.) solvatur et biduo post in Floridam revertatur.

Fumificatio funesta

Ordo Mundi Sanitarius (WHO) rettulit unum hominum miliardum, nisi nationes mundi ilico consilia contra tabacum cepissent, hoc saeculo a fumificatione tabaci periturum esse. Saeculo proximo centum miliones ita perisse. Augmentum igitur decemplex fore. Maxima damna a tabaco futura esse apud nationes egentiores.

Potator capitis damnatus

Vir Iranianus, viginti duos annos natus, capitis damnatus est, quod vinum combustum biberat. Ex lege sharia in Irania vigente potator quater deprehensus, qui facinus confessus est, morte multari potest. Iuris consulti dicunt supplicia de hoc scelere sumpta esse rarissima.

 

 

 

"Nuntii Latini", 8.2.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

 

Dies Martis supernus

Die Martis primaria suffragia praesidentialia in viginti quattuor civitatibus Americanis facta sunt. In partibus democratarum Hillary Clinton et Barack Obama aequo Marte certabant neque adhuc pro certo scitur, uter eorum munus candidatorium sibi vindicet, etsi iam plus quam dimidium civium ad urnas accesserunt. Ex duobus milibus viginti quinque (2025) delegatis, qui ad candidaturam democratarum quaeruntur, Hillary Clinton octingentos quadraginta quinque (845), Barack Obama septingentos sexaginta quinque (765) habet. Apud republicanos John McCain optime procedere perrexit, sed competitores Mitt Romney et Mike Huckabee in certamine perseverant.

Tadic in Serbia victor

Boris Tadic, praesidens Serbiae hodiernus, cum suffragiis die Dominico factis de adversario suo Tomislavo Nikolic victoriam reportavit, in alterum praesidentatum designatus est, Nicolic, qui nationalismo extremo favet, se cladem accepisse confessus est. Tadic, ut observatores censent, politica sua iter Serborum in Unionem Europaeam maturabit.

De missilibus defensivis in Polonia collocandis

Americani et Poloni de systemate missilium defensivorum in Polonia construendo decreverunt. Rem palam fecit Radek Sikorski, minister a rebus exteris Polonorum, qui Washingtoniae cum Condoleeza Rice consultaverat. Americani defensionem aeriam Polonorun renovabunt, Poloni autem hac condicione missilia Americanorum in patriam accipient.

Suetia a Consilio Europaeo reprehenditur

Consilium Europaeum Suetiam iterum reprehendit, quod ibi linguae minoritatum neglegantur. Censet enim minoritatum linguas, ut Finnicam, in scholis Sueticis parum doceri. In relatione recens a Consilio divulgata Suetia illa vitia et defectus nondum correxisse dicitur, de quibus Consilium Europaeum iam antea admonuerit.

Sarkozy et Bruni in matrimonium

Nicolas Sarkozy, praesidens Franciae, et Carla Bruni matrimonium iunxerunt. Caerimonia nuptialis in palatio Elysaeo privatim, proximis praesentibus, die Sabbati celebrata est. Bruni, olim erat monstratrix vestimentorum, postea facta est cantatrix musicae popularis. Sarkozy cum Caecilia, coniuge priore, mense Octobri divortium fecit.

Carnisprivium iniit

Dies carnisprivii inceperunt. Celeberrimae sunt feriae, quae tempore carnisprivii ineunte apud Flumen Ianuarii (Rio de Janeiro) in Brasilia per quinque dies fiunt. Culmen feriarum faciunt processiones, quibus scholae sambicae in Sambodromo urbis inter se certant. Hoc anno circiter septingenta milia hospitum Brasiliensium aut peregriniorum sollemnitatibus intererant. Prope decem milia vigilum ordinem et securitatem urbis viarum custodiebant.  Hilaritatem hominum pluviae, hoc anni tempore in Brasilia haud rarae, aliquantulum perturbaverunt. In regione Itaipava, prope Flumen Ianuarii sita, vespere Sabbati (2.2.) una hora tantum pluebat quantum tribus fere septimanis solet.

 

 

 

"Nuntii Latini", 1.2.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Suharto mortem obiit

Suharto, pristinus praesidens et dictator Indonesiae octoginta sex annos natus, die Dominico mortem obiit, postquam e comate, quo eodem die mane afflictus erat, non iam experrectus est. Per tres septimanas in periculo mortis fuerat, cum ex insufficientia viscerum laboraret et cerebrum eius duobus infarctibus laesum esset. Suharto, qui cum suis ministris tam de iuribus humanis violatis accusari quam propter civitatem suam bene constitutam laudari solet, plus triginta annos in Indonesia rerum potitus est.

Quid George Bush dixerit

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, cum die Martis mane apud congressum orationem in munere suo ultimam de statu nationis haberet, animos civium sollicitudinibus oeconomicis liberare conatus est. "In praesenti, 'inquit', res pecuniaria publica quidem vacillat, sed dubium non est, quin, ubi paulum temporis elapsum erit, novum incrementum oeconomicum visuri simus." Praeter negotia domestica Bush etiam mentionem belli Iraquici fecit et quaestionem de armis nuclearibus Iraniae attigit.

Operatio paci tuendae

Unio Europaea operationem paci tuendae in Tzadia et in Re publica Africae Mediae officialiter incohavit. Ministri enim Unionis a negotiis exteris decreverunt, ut Patrick Nash, praefectus legionis Hibernus, qui huic actioni praeest, initium copiarum in Africam mittendarum faceret. Ex Finnia in Tzadiam sexaginta fere milites profecturi sunt.

Observatores in Russiam

Consilium electorale Russiae trecentos quinquaginta legatos internationales ad comitia sua praesidentialia observanda invitavit. Septuaginta eorum ex Ordine de securitate et cooperatione Europaea venient. Vladimir Tshurov, praeses illius Consilii, promisit observatoribus liberam licentiam operandi datum iri, dummodo ne leges Russiae violarent.

Hiems Sinarum saevissima

In Sinis saltem quinquaginta homines vitam amiserunt tempestatibus hiemalibus, quibus saeviores semisaeculo proxime praeterito nullae ibi fuerunt. Nivibus densis et imbribus gelidis cadentibus factum est, ut multae miliones civium electricitate privarentur et commeatus publicus in magnum discrimen vocaretur. Neque rerum condicio in melius mutari videtur, nam meteorologi praedixerunt hiemem durissimam in Sinis continuatum iri.

Novae animantim species

In silvis Finniae nuperrime mille quingentae novae animantium species inventae sunt, quarum paene ducentae ante hoc tempus peritis scientiae animalium et herbarum incognitae erant. Quibus continentur et fungi et insecta, quorum in numero muscae quaedam sunt. Zoologis persuasum est in natura Finniae adhuc decem milia aut etiam triginta milia organismorum ignotorum latere.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 24.1.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Sedes cursualis direpta

Die Martis multo mane latrones armati sedem cursualem urbis Gothoburgi diripuerunt. Hoc in scelere, quod de secunda vigilia noctis commissum est, nemo vulneratus est, sed operarii ibidem tunc temporis laborantes humi iacere coacti sunt, donec praedatores ereptione facta se foras eruperunt. Spoliatores sex autocinetis incensis et bombis in viis urbis dispositis fugam suam faciliorem reddere conabantur. Quantam autem pecuniae summam secum tulerint, nondum constat.

Vexillum Iraquiae mutatur

Parlamentum Iraquiae sententiam pro vexillo civitatis mutando tulit. Placuit stellas exinde auferri, ut impediretur, ne memoria dictatoris Saddam Hussein per illam figurationem in mentem nationis revocaretur.

Quid Nokia in animo habeat

Nokia, societas Finnica telephonulis conficiendis, fabricam suam Bochumi, in urbe Germaniae, sitam claudere eamque in Romaniam transferre decrevit. Causam novi consilii esse, quod sumptus fabricandi in Germania tantopere crevissent, ut non iam operae pretium esset illic negotia gerere. Mirum non est tale decretum Germanis stomachum movisse, quapropter ipsa cancellaria foederalis Angela Merkel rei intervenit dicens se sperare fore, ut Nokia de officina sua Germanica ultra deliberaret.

De superficie Maris interni

Superficies Maris Mediterranei usque altius ascendit idque tanta celeritate, ut hic rerum progressus iam multis peritis sollicitudinem afferat. Ex investigatione, quam Institutum geographicum Hispaniae faciendam curavit, apparet fieri posse, ut aquae eiusdem maris quinquaginta annis proxime futuris in fastigium dimidio metro superius attollant. Si id, quod praedictum est, evenerit, civitates maritimae sine dubio in magno periculo versabuntur.

Flocculus, parvus ursus marinus

Pullus ursi marini, quem curatores vivarii Norimbergensis sibi tuendum susceperunt, Flocculus nuncupatus est et ab omnibus in deliciis habetur. Quod animal nefrens in fidem hominum recipiendum erat, quod metuebatur, ne, nisi id factum esset, ipsa mater ei nocitura aut etiam interfectura fuerit. Flocculus iam eadem fere celebritate fruitur ac Canutus, alter ursus marinus parentibus orbatus, qui anno proxime praeterito incredibile quantam viatorum multitudinem ad vivarium Berolinense allexit.

 

 

"Nuntii Latini", 17.1.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Forum argentarium fluctuat   

Cum homines degentiores, qui ad domos emendas pecuniam mutuam acceperunt, auctis faenoribus et pretiis habitationum minoratis debita argentariis rite solvere non potuerint, res nummaria in USA in gravius in dies discrimen vocatur. Anno proximo centum quinquaginta domus argentariae propter pecunias mutuas temere datas decoxisse aestimantur. Citigroup, maximus in USA complexus argentarius, rettulit se ultima quarta anni proximi plus duodeviginti miliardorum dollarorum damnum ex mutuis non solutis cepisse. Anno ante idem lucrum plus quinque miliardorum fecerat. Pessimi nuntii etiam ab aliis magnis argentariis, ut Merrill Lynch, JPMorgan, Wells Fargo, allati sunt. Ex America sollicitudo in forum argentarium totius orbis invasit et in plerisque bursis pretia titulorum male descenderunt. In bursa Helsinkiensi descensus huius mensis est iam decem fere centesimarum, qui maior est quam alibi. Stockholmiae condiciones sunt similes. Etiam in Norvegia et Dania pretia bursaria praecipiter descenderunt.

Facinora piratarum aucta

Ordo maritimus internationalis (IMB) rettulit facinora piratica post aliquot annos tranquilliores praeterito anno in orbe terrarum valde aucta esse. Augmentum a priore anno fuit decem centesimarum. Piratae in ducentas sexaginta tres naves invaserunt, duodecim naves omnino occupaverunt, sexaginta nautas vulneraverunt, quinque occiderunt. Piratica est problema gravissimum navigationis mundanae, nam plus quam nonaginta centesimae mercium via maritima transportantur. Regiones maritimae periculosissimae sunt orae Nigeriae et Somaliae, ubi nonaginta centesimae latrociniorum fiunt. In Indonesia autem, quod fuit olim receptaculum et perfugium piratarum, numerus invasionum factus est minor.

Beneficia vitamini D

Investigatio Americana ostendit defectu vitamini D periculum ictus cardiaci augeri. Ex illa investigatione homines, qui eo defectu laborant, sexaginta centesimis(60%) maius periculum subeunt quam alii. Qui praeterea hypertoniam habent, in periculo etiam maiore sunt. Ex quo sequitur, ut vitaminum D a morbis cardiovascularibus tueri possit. Vitaminum D accipias ex oleo iecoris piscini, pisce crasso, lacticiniis. Illud vitaminum etiam effectu radiationis solaris ultraviolaceae in cute nascitur. Sufficit ter singulis septimanis quindecim minutas apricari, ut satis vitamini accipias. Tempore hiemali, cum lux solis est exigua, fons praecipuus D vitamini est cibus.

Lapidationem in Irania finiendam

Amnestia Internationalis, ordo a iuribus humanis, ab Iranis flagitat, ut lapidationem ad capitis poenam expetendam finiant. Lapidationem esse poenam foedam et immanem, quae hodie quoque novem feminis et duobus viris immineat. In causa adulterii capitis poenam non omnino esse constituendam.

 

 

 

"Nuntii Latini", 11.1.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Electiones in Nova Hantonia primariae

Novus praesidens Americanorum mense Novembri designabitur, sed antea electiones primariae utriusque factionis principalis in singulis civitatibus fiunt. In Nova Hantonia (New Hampshire) senatrix Hillary Clinton insignem victoriam reportavit, cum undequadraginta centesimas (39%) ex votis democratarum cepit. Barack Obama, aemulus eius principalis, triginta sex centesimas sibi conciliavit. Victoria senatricis fuit inopinata, nam septimana proxime praeterita, cum Barack primum et John Edwards secundum locum apud democratas civitatis Iowae obtinuisset, multi experti illam iam pro candidata mortua et sepulta habebant. Apud republicanos victor evasit senator veteranus John McCain. Electiones primariae in civitatibus Michigania, Nevada, Carolina Meridionali proxime continuabuntur.

Neapolis purgamentis obruitur

Neapoli, in urbe capite Campaniae, curatio purgamentorum in singulos annos magis magisque neglecta est. Mense Decembri res adhuc gravescere coepit, cum comportatio reliquiarum et eiectamentorum in suburbiis Neapolitanis omnino cessavisset. Postea altissimi acervi purgamentorum etiam in media urbe surrexerunt. Cives Neapolitani problemate purgamentorum excitati lapidibus contra vigiles coniectis  cum illis vehementer conflixerunt. In viis urbis etiam purgamentorum acervos incendendo et vehicula subvertendo protestationes sponte susceperunt. Una ex causis neglectae reliquiarum curationis esse dicitur corruptio magistratuum et criminalitas ordinata.

Tertius quisque Arabs litteras nescit

Ordo ab educatione et cultura Foederationis Arabicae rettulit tertium quemque incolam terrarum Arabicarum legere et scribere nescire; ex feminis paene dimidiam partem ignaram litterarum esse. Foederatio Arabica censet illud problema esse gravissimum et terras sodales hortatur, ut ad rem reficiendam celeria consilia capiant.

Emissiones carbonei dioxydati mortem maturant 

Investigatio in Universitate Stanfordiana recens facta ostendit emissiones carbonei dioxydati in USA singulis annis complures centenas mortes praematuras facere. Ex illa investigatione emissiones officinarum et vehiculorum causa sunt morborum cardiovascularium, qui mortem maturare possunt. Globaliter bini miliones hominum annuatim propter aeris inquinationem moriuntur.

Salvatio mirabilis

Alcides Moreno, qui fenestras quadragesimi septimi tabulati caeliscalpii Manhattanensis lavabat, ex altitudine centum quinquaginta metrorum decidit, cum sustentaculum, in quo stabat, repente solutum esset. Frater, qui una cum illo ibi laborabat, ilico mortuus est, Alcides autem superstes in nosocomium portatus inter quattuor septimanas novem operationes orthopedicas passus est. Damna capitis eius erant levia et iam membra normaliter movet, respirat, loquiturque. Medici censent salvationem Alcidis esse magnum miraculum, nam etiam ex hominibus, qui ex tertio tabulato deciderunt, dimidia pars intereunt.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 4.1.2008 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Novus annus inauguratus

Novus annus bis millesimus octavus (2008) toto orbe caerimoniis consuetis inauguratus est. In urbe New York sollemnitates quidem metu terrorismi aliquantum obscurabantur, sed Bagdati dies festus mirum quam laetus erat. Berolinum idque ad portam Brandenburgensem circiter decies centena milia hominum convenerant, ut anno incipienti propinarent. In sinu urbis Londinii totidem fere Britanni congregati erant exspectantes, donec Big Ben, campana aedium parlamentarium, ad signum anni vertentis sonaret.

Rerum in Pakistania status

Benazir Bhutto, dux partium popularium Pakistaniae, septimana proxime praeterita, ut iam inter omnes constat, caede clandestina occisa est. Ei in praesidatu factionis successit filius Bilaval Zardari, adulescens undeviginti annorum, et vicarius eius electus est Asif Ali Zardari, pater novi praesidis et vir clara coniuge Benazir orbatus. Propositum erat, ut in Pakistania electiones parlamentares mense Ianuario ineunte haberentur, sed violentiae ex homicidio exortae prohibuerunt, ne comitia die constituta fierent.

Praesidatus Unionis Europaeae

Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus semestris Unionis Europaeae a Portugallis ad Slovenos translatus est. Janez Jansha, princeps minister Sloveniae, ait civitatis praesidis hoc tempore maxime interesse, ut quaestio de statu politico Kosoviae modo iusto et pacifico solveretur. Slovenia, quae olim pars Iugoslaviae erat, se pro conciliatrice quadam inter Unionem Europaeam et Balcaniam occidentalem intercedente habet.

De recensu Indianorum

Ultimis mensibus anni praeteriti in Peruvia recensus populi Indiani actus est, quam ob rem magna investigatorum multitudo fines Amazoniae circumiit. Secundum pristinam percontationem ibidem mille quadringentae quinquaginta communitates Indianorum erant, in praesenti autem numerus earum plus quam duo milia centum efficere videtur. Maior pars tamen Indianorum in regionibus montanis habitat.