Nuntii Latini

Finnish Broadcasting Company

(Radiophonia Finnica Generalis)

 

Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:

Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002)

Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)

Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004)

Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)

Tabularium V (1.1.2006 - 31.12.2006)

Tabularium VI (1.1.2007 - 31.12.2007)

bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)

 

"Nuntii Latini", 28.12.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Castro potestatem depositurus

Fidel Castro, dux Cubanorum, ambigue indicavit se potestatem esse depositurum. In epistula, quae in televisione lecta est, ait se nolle iunioribus obstare aut statu suo haerere. Experientiam autem suam verbis tollebat. Mense Martio, quo consilium rei publicae administrandae a conventu nationali creabitur, secessio Castronis forsitan confirmabitur.

Secretum longaevitatis

Gregori Nestor, pastor Ucrainus, qui vir in orbe terrarum veterrimus habebatur, centum sedecim annos natus in urbe Stari Jaritshiv Ucrainae occidentalis nuper (15.12.) diem obiit supremum. De secreto longaevitatis suae quaerentibus responderat: "Si uxorem habuissem, iam multis annis ante in cista funerali positus essem." Praeter caelibatum, etiam modus vitae Spartiacus valetudini Nestoris serviebat. Non fumificabat, alcoholo parcissime utebatur, cibis salubribus vescebatur, constanter orabat et paenitentiam exercebat. Adhuc centenarius pecora pascebat et usque ad finem vitae sine perspicillo legebat. Natus erat Idibus Martiis anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo.

Est Iosepho et Mariae locus in deversorio

In evangelio secundum Lucam de nativitate Christi in Bethlehem haec narrantur: "Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut (Maria) pareret. Et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio". Hodie res melius succedunt quam praeside Syriae Quirino, nam societas deversoriorum Travelodge nuntiavit se coniugibus, quibus nomina essent Iosephus et Maria, in deversoriis suis Britannicis, Irlandicis Hispanicisque cubiculum gratuitum ad unam noctem  inter vigiliam Nativitatis Domini et Epiphaniam daturam esse.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 20.12.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De conventu climatologico

In conventu climatologico in insula Balio acto consensum est, ut colloquia de emissionibus deminuendis continuarentur. Propositum enim est pactum Kiotense de atmosphaera tuenda intra biennium renovare. Novus tractatus eo maioris momenti erit, quod etiam Civitates Americae Unitae et aliae nationes, quae pactum Kiotense quondam repudiaverant, se eum accepturas esse promiserunt. Nondum tamen constat, quantopere emissiones ex nova lege circumscribantur.

Collegium trium sapientium

Moderatores Unionis Europaeae tres sapientes elegerunt, qui considerarent, quibusnam periculis Europa annis futuris occursura esset et quae facultates ad progrediendum ei offerrentur. Consilio praefectus est Felipe Gonzales, pristinus princeps minister Hispaniae. Cetera huius trigae membra sunt Vaira Vike-Freiberga, bis praesidens olim Lettoniae, et Jorma Ollila Finnus, qui usque ad annum bis millesimum sextum (2006) societati telecommunicativae Nokia praefuit.

Custodia terrarum Balticarum

Septimana vergente custodia spatii aerii Baltici a Portugallis ad Norvegos transiit. Secutum est, ut quattuor aeroplana insectatoria ex Norvegia in stationem militarem in Lithuania sitam mitterentur. Terrae Balticae, postquam annis nonagesimis sui iuris factae sunt, fines suos aerios a Russis iterum atque iterum violari animadvertebant. Cum satis virium ad hoc malum avertendum non haberent, auxilium a Confoederatione Atlantica (NATO) petere optimum factu esse iudicabant.

De poena mortis sublata

Nova Caesarea, vulgo New Jersey, quae una e civitatibus Americae Septentrionalis est, poenam mortis tolli iussit. Praevaluit haec sententia in parlamento, quod maiore ex parte in legatis democratis consistit. Ordines iurum humanorum decretum laudaverunt dicentes eo gradu viam praeparatam esse ad supplicium ubique gentium abrogandum.

Nova serpentium species

Zoologi in Kenia novam serpentium speciem eamque quam maxime venenatam invenerunt. Pertinet ad genus Naiae, quam ob rem huic reptili nomen scientificum Naia Ashei datum est ex appellatione cuiusdam praedii Keniani, ubi nova belua primum reperta est. Anguis ille fusci coloris ad longitudinem duorum metrorum et semissis crescit et tam letale virus evomit, ut uno ictu etiam viginti homines occidere possit.

De arboribus nataliciis

Hoc anno ex Dania centies centena milia arborum nataliciarum exportantur. Quae quamvis ita sint, productio earum in praesenti a cultoribus deminuta est propter nimiam oblationem annis praeteritis factam. Neque productio celeriter augeri potest, quod ad abietes natalicias colendas octo aut etiam decem anni requiruntur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 14.12.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Medvedev a Putino sustinetur

Praesidens Russiae Vladimir Putin nuntiavit se Demetrio (Dimitri) Medvedev, ministri primarii primo vicario favere, ut ille proximus praesidens crearetur. Eundem etiam factio Russia Unita et tres aliae partes politicae sustinent. Quae cum ita sint, iam certum esse videtur eum mense Martio successorem Putini creatum iri. Medvedev, annos natus quadraginta duos, est origine Petropolitanus. In Universitate Petropolitana, sicut Putin, iurisprudentiae studuit et iurista factus est. Anno undebismillesimo Moscuam venit, ubi ambitioni praesidentiali Putini praefuit, cuius sodalis fidelis habetur. Dicitur esse politicus liberalis, qui potius compromissa quam conflictus quaerit.

Belgae regimine carent

Belgae iam semiannum regimine carent. Flandri, qui Nederlandice loquuntur, maiorem sibi autonomiam postulant. Vallones autem, qui sermonem habent Francogallicum et de subsidio oeconomico Flandrorum pendent, huic postulationi obsistunt. Cum de discordia inter utrosque conveniri non potuit, regimen post comitia parlamentaria mensis Iunii nondum constitutum est.

Suetia scandalo quassatur

Vetus scandalum Suetiam denuo vehementer quassat. Duae feminae, quae ante triginta annos, cum puellae quattuordecim annorum essent, in circulo meretricio Stockholmiensi laboraverant, affirmaverunt multos politicos in Suetia clarissimos inter clientes suos tum fuisse. In his primi ministri Olof Palme et Torbjörn Fälldin ab illis nomine nominantur. Circulus ille prostitutionis anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo palam factus est et Doris Hopp, moderatrix illius, carcere duorum annorum multata est. De clientibus autem prostitutarum inquisitum non est, etsi stuprum puellarum erat crimen, quod quattuor annorum carcere tum puniri potuit. Nomina clientium in documenta inquisitionis accepta non sunt, quamquam multae prostitutae de politicis clientibus separatim et independenter narraverant. Erant inter eos, praeter politicos clarissimos, etiam negotiatores et multi homines in regno Suecorum celeberrimi. Olof Palme, qui ante unum et viginti annos (1986) occisus est, a multis in Suetia sancti loco habetur.

Cave carnem!

Eodem fere tempore, quo lascivia politicorum in lucem venit, alterum quoque scandalum animos Suecorum perturbavit. Iam multos annos suspicio erat de catena alimentaria ICA, quod carnes tempore corruptas venderet. Nunc autem magnetoscopia, in compluribus tabernis mercatoriis eius societatis occultata, abusum patefecerunt et confirmaverunt. In imaginibus magnetoscopicis clam factis operarii tabernae carnes corruptas ex involucris veteribus tollunt et in novis ponunt atque nova diei ascriptione in locum prioris addita denuo venales proferunt. De illo abusu, quo salus emptorum periclulo obiecta est, societas radiophonica Suetiae (SVT) narravit.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 5.12.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Comitia Russiae parlamentaria

Die Dominico (2.12.) in Russia comitia parlamentaria habita sunt. Victoriam eorum manifestissimam tulit factio nomine "Russia Unita", praesidenti Vladimir Putin fidelissima, cum amplius sexaginta quattuor centesimas sententiarum sibi paravit. Etiam tribus aliis partibus contigit, ut satis magnam votorum copiam adipiscerentur ad candidatos suos in dumam eligendos. Communistae suffragiorum duodecim fere centesimas acceperunt, cum democratae liberales circiter octo centesimis potirentur. Etiam factio, quae "Russia Iusta" appellatur, limen parlamenti intravit octo centesimas suffragiorum sibi colligendo.

Observatores comitia condemnant

Observatores Consilii Europaei comitia Russorum dumalia iniusta fuisse censuerunt, quibus leges de suffragiis perlatae ex multis partibus violatae essent. Idem senserunt rerum periti Unionis Europaeae: ante diem comitialem suffragatores Russiae a magistratibus impeditos esse, quominus suo arbitrio loquendi et iure conveniendi libere uterentur.

De sede nucleari Coreana

Coreani septentrionales, promissis servatis, programma suum nucleare dissolvere coeperunt. Nonis enim Novembribus (5.11.) prima consilia ad sedem nuclearem Yongbyonensem claudendam ductu et auspiciis Americanorum ad effectum perducta sunt. Propositum est, ut reactorium eiusdem ergasterii nec non officina plutonio fabricando ante finem huius anni omnino exstinguerentur.

Inflatio monetalis Europaea

Inflatio monetalis Unionis Europaeae mense Novembri usque ad tres centesimas ascendit, quo altiore fastigio ea sex annis proxime praeteritis numquam stetit. Qui progressus oeconomicus Argentariae Europae centrali sollicitudinem attulit, quippe quae maxime niteretur, ut inflatio intra fines duarum fere centesimarum remaneret. Pretia imprimis ideo aucta sunt, quod petroleum et res alimentariae carius constant quam ante.

In Indonesia silvae plantantur

Indonesiani, qui his annis plures silvas quam ulli alii ceciderunt, in terra sua undeoctoginta miliones arborum plantaturi sunt. Hac ratione usi sperant ea detrimenta, quae natura Indonesiae propter incendia silvestria funestissima accepit, paulatim sartum iri. Sed ipsi quoque silvas suas longe lateque vastaverunt, cum in loco earum magna praedia ad oleum ex palmis producendum condere vellent.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 30.11.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Navis in montem glacialem impacta

Navis epibatica nomine Explorer, in Mari antarctico die Veneris (25.11.) ante solis ortum monti glaciali impacta, tanta damna cepit, ut nocte sequenti submergeretur. Omnes vectores et nautae, quorum numerus erat centum quinquaginta quattuor, salvati sunt, nam relicta nave calamitosa in scaphas auxiliarias temperi descenderant. Naufragi alia nave, quae illis succurrerat, in  stationes antarcticas Chiliensium et Uruguaianorum portati sunt, unde die Dominico aeroplanis in Chiliam venerunt. Navis Explorer, in Finnia ante duodequadraginta annos facta, sub vexillo Liberiano navigabat. Maior pars vectorum erant Britanni, Americani, Canadenses.

Calamitates naturae quadruplices factae

Calamitates naturae, ut diluvia, fluctus, imbres tempestatesque, quarum causa in mutationibus climatis quaeritur, his viginti annis quadruplices factae sunt. Ordo beneficialis Britannicus nomine Oxfam rettulit ineunte nono decennio saeculi praeteriti circiter centenas vicenas calamitates naturae quotannis accidisse, cum nunc plus minus quingentae fierent. Augmentum cladium, quibus homines pauperes maxime afficerentur, in calefactione caeli et condicionibus climaticis inopinatis originem et ortum habere. Barbara Stocking, moderatrix ordinis Oxfam, censet hunc annum cum magnis et frequentibus diluviis non esse statistice insolitum sed consequentiam evolutionis recentioris.

Maxima inter Sinas et Galliam negotia

Praesidente Nicolao Sarkozy Sinas visente Sinenses et Franci maximas inter se pactiones commerciales fecerunt. Areva, societas Francica energiae nuclearis, duo reactoria nuclearia novae generationis et uranium illis ad undeviginti annos necessarium in Sinas ministrabit. Airbus, officina aeroplanis faciundis, centum sexaginta aeroplana epibatica Sinensibus vendet. Quae negotia viginti miliardis euronum constare aestimantur. De iuribus humanis parum dictum est. Oratione habita Sarkozy quidem obiter et admodum generaliter ait concives suos progressum in his iuribus a Sinensibus desiderare et addidit se sperare capitis poenam rarius quam ante damnandis impositum iri.

Duces oppositionis in Russia deprehensi

Cum oppositio politica nuper Petropoli et Moscuae reclamaret, complures centeni homines, in his duces oppositionis Garri Kasparov et Boris Nemptsov, deprehensi et in carcerem coniecti sunt. Quam ob rem Terry Davis, secretarius Consilii Europaei principalis, monuit Russiam se ad ius humanum obligavisse, quod omnibus libertatem conveniendi praestaret. Idem magistratus Russos hortabatur, ut civibus facultatem liberas et iustas electiones habendi concederent. Vladimir Putin, praesidens Russiae, de electionibus futuris dixisse fertur : "Alii nasos suos pituitosos in res Russiae ne trudant !" Comitia Russorum parlamentaria proximo die Dominico (2.12.) fient.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 23.11.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Tempestas in Bangladesha

Die quinto decimo huius mensis (15.11.) in Bangladesha tanta procella typhonica saeviit, ut vi eius et magnis inundationibus exinde ortis saltem tria milia hominum perirent et multo plures domum amitterent. Timetur autem, ne numerus mortuorum etiam maior sit, nam, quanta calamitate quaeque regio afflicta sit, nondum satis constat aditu ad multa loca intercluso.

Reclamationes Bruxellenses

Belgium iam per quinque menses regimine caret. In causa sunt discordiae vehementissimae, quae inter politicos Francogallice et Flandrice loquentes de civitate administranda ortae sunt. Quam ob rem his diebus multa dena milia hominum in mediam urbem Bruxellas convenerunt, ut pro unitate patriae reclamitarent. Agminibus eorum cives omnium factionum interfuerunt, sed plerique reclamantium ex Vallonia, cuius populus Francogallice utitur, ad opinionem suam monstrandam venerant.

Gasiductus Turco-Graecus

Die Dominico (18.11.) moderatores Turciae et Graeciae sollemnitatem gasiductus communis inaugurandi celebraverunt. Ille tubus subaquaneus trecenta chiliometra longus Bursa, ex oppido Turciae, proficiscitur et per mare Aegeum currens usque ad oppidum Graecum Komito extenditur. Quo ductu patefacto primum fit, ut civitatibus Unionis Europaeae ex regione Maris Caspii gasum Russis non intercedentibus suppeditetur.

Tirana urbs sordidissima

Tirana est urbs in Europa omnium sordidissima, ut ex relatione ab Ordine mundi sanitario (WHO) facta apparet. Ex ea re sequitur, ut praecipue valetudo infantium in periculum vocetur. Nard Ndoka, minister sanitatis, existimat aetatem in Albania mediam propter pollutiones certe duobus annis deminui. Causa mali aeris dicuntur esse benzinum pessimae qualitatis et sedes industriales collapsurae.

Lupercal Romuli et Remi

Lupercal sive spelunca, ubi Romulus et Remus, conditores urbis Romae, lupa a deo Marte missa nutriti esse traduntur, iam repertum esse videtur. Archaeologi enim Italiani, dum prope Domum Augustanam in colle Palatino sitam effossiones faciunt, specum conchis et opere musivo ornatum invenerunt. Idem animadverterunt summam cupolam eiusdem camerae figura aquilae albae praeditam esse.

 

 

 

"Nuntii Latini", 21.11.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Septentrionales aequaliores

Forum mundi oeconomicum (WEF) censuit aequalitatem virorum et feminarum in terris Europae septentrionalibus maiorem esse quam alibi. Primo loco posita est Suetia, secundo Norvegia, tertio Finnia, quam Islandia sequitur. Comparatae sunt differentiae mercedum, possibilitates se erudiendi et scholam frequentandi, iura politica, sanitas. Terrae septentrionales in eo excellunt, quod mercedum differentiae in illis usque contrahuntur et feminae aequaliter cum viris in mercatum laboris admittuntur. Pessimae in rebus ad aequalitatem sexuum pertinentibus sunt condiciones in Pakistania, Tzadia, Iemenio, quae in hac comparatione ultimos locos tenent.

Mercator drogarum iugulatus

In Arabia Saudiana vir Pakistanus, importationis drogarum damnatus, die Sabbati (10.11.) gladio iugulatus est. Magistratus Saudiani rettulerunt illum deprehensum esse, cum heroinum et hasisium furtim importaret. Supplicium sumptum est in urbe Dammam Arabiae Saudianae orientalis. Hoc anno in Arabia Saudiana iam prope centum quinquaginta homines morte multati sunt. Quod multo magis est quam longo tempore. Nam anno proxime praeterito minus quam quadraginta, anno bis millesimo circiter centum supplicia apud Saudianos sumpta sunt. Scelera, quae poena mortis puniuntur, sunt inter alia, praeter commercium drogarum, rapina cum armis facta, homicidium, stuprum.

Templum vetustissimum in Peruvia repertum

In ora septentrionali Peruviae, inter maiores ruinas vallis Lambayeque, repertum est templum quattuor milium annorum, quod inter antiquissimas reliquias archaeologicas Americae numeratur. Archaeologi arbitrantur in illo ignem olim cultum esse. Mirabiles ibi esse dicuntur picturae parietales, quibus vetustiores in continente Americana vix inveniuntur.

Equi feri in Australia pullulant

In Australia equi efferati tantopere pullulant, ut civitas Queenslandia sive Terra reginensis ad circumiacentia tutanda plus decem milia illorum interficere moliatur. Magistratus enim Queenslandenses censent equos feros erosionem soli provocare, fontes aquae dulcis corrumpere, locis culturalibus aboriginum damna afferre atque cum animalibus Australiae originalibus de pabulis pugnare. Societates animalibus tutandis haec argumenta non negant sed consilium equos ex aere sclopetandi, sicut factum est, temporarium et nimis crudele iudicant. Meliores solutiones problematis iam multis annis ante quaerendas fuisse. Potius esse equis feris medicamenta inicere, quibus steriles fiant et ita paulatim deminuantur.

Periculum vehiculum

Nimia velocitas vehiculi et ebrietas aurigae saepissime est causa calamitatum viariarum letalium. In alternis calamitatibus letalibus anno proximo in Finnia factis velocitas erat pro condicionibus nimia et triginta centesimae ex aurigis, qui in calamitatem inciderant, erant ebrii. Porro usus baltei securitatis vitam quinquaginta vectorum servare potuisset. In commeatu viario Finniae anno proximo trecenti triginta sex homines perierunt.

 

 

 

"Nuntii Latini", 9.11.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Strages magna Jokelaensis

Die Mercurii in sede scholari Jokelaensi, quae in paroechia Tuusula est, strages miserabilis facta est, cum octo homines, scilicet quinque pueri, una puella duaeque feminae adultae, vitam amiserunt. Occisi sunt ab adulescente duodeviginti annorum, qui, postquam in schola sua ex improviso furere coepit, eos glandibus pistolii percussit. Quo facto sclopetator eodem ferro usus se ipsum interficere conatus est et vix vivus in nosocomium deportatus, ubi postea animam efflavit. Illo tumultu etiam circiter decem cives sauciati sunt, sed vulnera eorum tam levia erant, ut illi iam eodem die vesperi domum reverti possent.

Parricida consilia divulgavit

Crudelitas facinoris Jokelaensis eo immanior fuit, quod parricida consilia sua iam in antecessum patefecerat. Namque aliquot diebus ante in Interreti textum et imagines divulgaverat, quibus plane ostendit, quale scelus in Jokela perpetraturus esset. Admirabatur occisores scholarium Americanorum et modum operandi eorum imitabatur.

Rerum in Pakistania status

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, collegam suum Pervez Musharraf hortatus est, ut status extraordinarii, quem Pakistaniae imperavisset, nulla mora interposita finem faceret. Democratiam patriae primo quoque tempore in pristinum restitueret neve iam exercitui Pakistaniae praeesset. Neque tamen Bush nuntiavit, quales rationes suscepturus esset, si Musharraf recusavisset, quominus ad voluntatem suam se accommodaret.

De origine Etruscorum

Iam scriptores antiqui originem Etruscorum in Asia Minore collocandam esse censebant. Nuper nova indicia reperta sunt, quae opinionem eorum confirmare videntur. Investigatores enim Italici, Antonio Torroni ex universitate Papiensi et Alberto Piazza ex universitate Taurinensi, aliquot homines in Tuscia habitantes de constitutione genorum inspexerunt. Tum invenerunt vestigia, quibus populus Tuscus cum gentibus Asiae Minoris coniungi potest.     (Jokke Häsa)

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 1.11.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Comitia Argentinae

In Argentina Christina Fernández de Kirchner, coniux praesidentis hodierni, nova praesidens creata est, cum in comitiis die Dominico (28.10.) factis circiter quadraginta quinque centesimas (45%) suffragiorum cepit et aemulam principalem, Elisam Carrio, plus viginti centesimis superavit. Christina Fernández est prima femina praesidens Argentinae suffragiis democraticis designata. Summa potestas Argentinae in eadem familia manebit, cum mense Decembri a marito Nestore Christinae coniugi transferetur. Christina est iurista, iam diu senatrix et consiliatrix mariti. Cives sperant fore, ut illa investitores peregrinos in Argentinam revocet et oeconomia publica, iam inter praesidentatum mariti ex pristinis ruinis recreata, ita confirmetur.

Nulla de programmate Iraniae nucleari testimonia

Mohammed El Baradei, moderator Ordinis internationalis ab energia atomica (IAEA), rettulit nulla testimonia reperta esse, ex quibus appareret Iraniam programma ad arma nuclearia praeparanda habere. Idem in colloquio percontativo televisionis CNN (Cable News Nework) comminationes Americanorum vituperavit, quibus illi contra Iraniam uterentur.

Infantes Sinensium invalidiores

Numerus infantium invalidorum aut mancorum apud Sinenses his quinque annis paene quadraginta centesimis auctus est. Singulis annis a binis usque ad trinos miliones infantium nascuntur, in quibus perturbatio evolutionis est iam visibilis, atque a denis usque ad duodenos miliones, quorum evolutio annis sequentibus perturbatur. Causa invaliditatis crescentis est rapidissimum incrementum oeconomicum, quod sine respectu pollutionis naturae factum est. In multis regionibus et aer et aqua, quam necesse est bibere, sunt inquinatissima. Ex infantibus Sinensium invalidis tertia pars brevi moritur, reliqui perturbationibus insanabilibus affecti sunt.

Beatificatio in bello civili Hispaniae occisorum

Civitas Vaticana die Dominico (28.10.) maximam in historia sua beatificationem instituit, qua paene quingenti (498) catholici in bello civili Hispaniae occisi inter beatos relati sunt. In illo bello, quod ab anno millesimo nongentesimo tricesimo sexto usque ad annum millesimum nongentesimum undequadragesimum (1936-1939) gestum est, plus septem milia sacerdotum mortui sunt. Plerique sacerdotes catholici generali Francisco Franco favebant, qui contra regimen partium sinistrarum bellum civile commiserat et, postquam victoriam reportavit, dictator Hispaniae factus est. Maior pars sacerdotum, qui ut martyres die Dominico colebantur, ab adversariis Franconis occisi magna multitudine mortem obierunt.

Reclamationes contra bellum Iraquicum

Cum a consulto senatus Americani, quo secundum contra Iraquiam bellum committeretur, quinque annos acti essent, multa milia civium in variis partibus Civitatum Americae Unitarum convenerunt et flagitaverunt, ut quam primum finis belli fieret. Pecunias publicas in cura valetudinis, non in bello esse collocandas.

 

 

 

"Nuntii Latini", 25.10.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Pingues vectores periculum

Societas aeronautica SAS (Scandinavian Airline System) censet vectores pinguiores quam ante periculum facere. Ante decem annos magistratus Europaei de securitate aeroplanorum responsales virum cum sarcinis manualibus pondo duodenonaginta, feminam septuaginta chiliogrammata esse aestimaverunt. Nunc autem medium pondus tribus chiliogrammatis maius est. Ideo societas SAS anno proximo viginti milia vectorum ad pondus medium probandum pensabit. Magistratus aeronautici periculum ex pinguitudine hominum ortum bene intellegunt, nam pondus aeroplani vel una tonna opinione maius ad stabilitatem, consumptionem carburantis, longitudinem aerodromi suam vim et effectum habet.

Gorbatshov novum motum condidit

Mihail Gorbatshov, pristinus moderator Unionis Sovieticae, in Russia Foederationem socio-democraticam condidit. Propositum est ante comitia parlamentaria mense Decembri futura pro democratia libera pugnare. Foederatio a Gorbashov condita non est in repertorium factionum officialiter relata neque rebus sic stantibus comitiis intererit. Gorbatshov ab anno bis millesimo primo (2001) usque ad annum bis millesimum sextum (2006) factioni socio-democraticae Russiae praeerat, cui non contigit, ut delegati eius in Dumam crearentur. In comitiis Decembribus victoriam verisimiliter reportabit factio Russia Unita, cuius candidatus principalis erit praesidens Vladimir Putin.

Delictum in armis nuclearibus portandis

Mense Augusto in USA accidit, ut aeroplanum B52, sex cuspidibus nuclearibus oneratum, trans Americam septentrionalem volaret. Ille volatus  inter delicta in armis nuclearibus tractandis gravissima habetur. Moderatores exercitus aerei affirmant similes errores numquam ante factos esse. Quattuor colonelli propter illud peccatum a munere amoti sunt.

Kimi Räikkönen victor

Ultimum huius anni certamen in serie autoraedarum Formula 1 Paulopoli, in urbe Brasiliae, die Dominico factum est. Kimi Räikkönen Finnus non tantum huius certaminis sed etiam totius seriei victoriam reportavit. Inter ergasteria autocinetica plurima puncta adepta est officina Ferrari, cuius auriga Räikkönen est.

Lex de servitiis sexualibus

In Finnia lex lata est, ne servitia sexualia a victimis proxenetismi aut commercii hominum emerentur. Emptio autem ab aliis prostitutis lege non vetatur. Nemo ex illa lege, quae a mense Octobri anni bis millesimi sexti valet, adhuc damnatus est. Emptori enim difficile est scire, an prostituta sit victima necne. Neque, etsi emptor id scivisset, vigiles rem facile comprobare possunt. Ideo Anne Holmlund, ministra rerum interiorum Finniae, censet hodierno statu rerum clarius et melius esse, si emptio servitiorum sexualium omnino vetetur aut permittatur.

 

 

 

"Nuntii Latini", 19.10.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Quid Gordon Brown dixerit

Gordon Brown, princeps minister Angliae, nuntiavit numerum Britannorum in Iraquiam missorum vere proxime futuro ad dimidiam partem redactum iri. Cum hoc factum erit, in Iraquia, ubi hodie quinque milia Britannorum stipendia faciunt, tantum duo milia quingenti milites remanebunt. 

De rebus Nationum Unitarum

Consilium securitatis Nationum Unitarum, quod in quinque nationibus permanentibus consistit, sibi quinque civitates socias in biennium proximum cooptavit. Quae sunt Burcina Faso, Libya, Vietnamia, Croatia, Ora Dives (vulgo Costa Rica). Sunt, qui societatem Libyae, civitatis de terrorismo sustinendo accusatae, mirentur, sed haec res votis a legatis terrarum Africae datis decreta est. Ad Croatiam et Oram Divitem in Consilium securitatis eligendam duobus suffragiis opus erat.

Piratica hoc anno aucta est

Ex Instituto internationali rei navalis nuntiatum est piraticam in maribus orbis terrarum hoc anno evidenter increbruisse: Praedones maritimos praesertim in aquis nationalibus Africae versari, quam ob rem prudentis non esset in oris Somaliae et Nigeriae navigare. Regionem autem periculosissimam esse Indonesiam, ubi novem primis huius anni mensibus iam triginta septem latrocinia maritima facta essent.

Partes Saharae virides fient

Aegyptiis in animo est loca deserta Saharae magnam partem in terram cultam mutare. Sperant enim fore, ut area ad exarandum idonea ibidem decenniis proxime futuris usque ad quattuordecim fere milia chiliometrorum quadratorum pateat. Hoc propositum eo facilius perfici posse existimatur, quod iam hodie in septentrionali parte urbis Cairi per medias solitudines fructus varii generis crescunt, ut melo, armeniacum, brassica cauliflora.

In quibus viis tutissimus eas

Numerus hominum calamitatibus viariis in Europa morientium maximus est in terris Balticis, ut apparet ex investigatione, quam Consilium Europaeum a securitate rei vehicularis faciendam curavit. Tutissimus autem commeatus videtur esse in viis publicis Melitae, Hollandiae Suetiaeque. Laudantur etiam Luxemburgum, Francogallia, Portugallia, quippe quibus contigerit, ut multitudinem mortium inde ab anno bis millesimo primo (2001) quadraginta centesimis deminuerent.

De prisca pictura parietaria

Apud urbem Aleppo, quae temporibus antiquis Beroea appellabatur, pictura parietaria omnium vetustissima, quod sciamus, inventa est. Originem enim ab aetate lapidea ducit, nam abhinc undecim milia annorum confecta esse existimatur. Credideris hoc opus e quodam genere artis modernae esse, quoniam tribus coloribus, scilicet rubro, nigro, albo, pictum est et imprimis ex figuris quadratis constat.

 

 

 

"Nuntii Latini", 12.10.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Sarcozy et Putin convenerunt

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, die Martis iter in Russiam faciendum suscepit et eodem die vesperi Moscuae cum collega suo Vladimir Putin cenavit. Putin, ubi primum hospitem recepit, dixit Francogalliam in sodalibus Russiae maximi momenti numerari. Sarcozy autem de invitatione gratias agens respondit patriam suam amicam Russorum manere velle. "Speramus fore", inquit, "ut vestram indolem intellegamus. Constat enim quendam poetam vestrum scripsisse Russiam ratione percipi non posse."

Musharraf iterum praesidens

Pervez Musharraf, summus dux Pakistaniae, comitiis in parlamento habitis praesidens iterum creatus est. Neque tamen prius eventus suffragii ratus erit, quam iudicium supremum Pakistaniae decreverit, utrum Musharraf candidatus legitimus fuerit necne. Hic idem vir hodie etiam summum imperium exercitus tenet, sed promisit se, si praesidatum denuo accepisset, illud munus statim depositurum esse.

Tres Nobelistae medicinae

Praemium Nobelianum medicinae hoc anno tribus investigatoribus conceditur, qui in cellulis matricibus examinandis eminuerunt. Qui sunt Martin Evans Britannus ac Mario Capecchi et Oliver Smithies, viri e Civitatibus Americae Unitis oriundi. Consilium Nobelianum censuit illis doctoribus tribuendum esse, quod de embryonibus evolvendis et de causis senescendi magis quam ante sciremus.

Magnum praemium architecturae

Architectus Finnus, nomine Matti Sanaksenaho, praemium internationale architecturae a Fundatione Barbara Cappochi appellatum meruit. Certamen Italianum, cuius victor honorario sexaginta milium euronum ornabitur, omnibus orbis terrarum architectis apertum erat. Aedes sacra, quam Sanaksenaho mirum in modum et eurhythmiam optime respiciens delineavit, in urbe Turku erigitur et Cappella artis oecumenica Sancti Henrici appellatur.

De conventu codicologico

In urbe Helsinki idque in Bibliotheca nationali Finniae hac septimana conventus internationalis habetur, in quo de fragmentis membranarum mediaevalium manu scriptarum agitur. Chartae pergamenae Latinae, quamvis earum magna copia in Finnia reperiatur, in studiis mediaevalibus adhuc non satis adhibitae sunt. Seminarium instituendum curavit grex investigatorum Finnorum, cuius est perquirere, qualis fuerit cultura litteraria in Finnia aetate mediaevali.

Pitkämäki in Europa omnium optimus

Tero Pitkämäki, acontista Finnus, qui ludis Osakensibus certissimam victoriam ex competitoribus reportavit, optimus in Europa athleta iudicatus est. Hic magnus honor, nemini Finnorum antea tributus, ei in suffragio a Societate athleticae campestris Europaea (EAA) facto obtigit. In serie autem feminarum primas tulit Blanca Vlasic, iuvenis Croata in altis saltibus omnium praestantissima.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 6.10.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

 

Putin ad Dumam tendit

Vladimir Putin, praesidens Russiae,  nuntiavit se inter candidatos factionis Russiae Unitae (Yedinaya Rossiya) ad parlamentum sive Dumam tendere. Comitia parlamentaria Russiae mense Decembri fient. Alter praesidentatus Putini iam ad finem vergit neque tertium praesidens creari ex lege potest. At verisimile est eum, in Dumam creatum, ministrum primarium futurum esse.

Transitus  borealis-occidentalis glacie solutus

Propter dissolutionem glaciei, quam mutatio climatis efficit, transitus maritimus ex Oceano Atlantico in Pacificum Oceanum per Canadam septentrionalem, antea impenetrabilis, factus est totus navigabilis. Area, glacie arctica cooperta, est nunc minor quam umquam his triginta annis, quibus mensurationes per satellites factae sunt. Transitus autem borealis-orientalis per regiones Russiae arcticas et Fretum Beringanum in Oceanum Pacificum est adhuc passim glacie obstructus, sed ille quoque opinione celerius dissolvi poterit. Superficies glaciei  arcticae est hodie circiter tres miliones chiliometrorum quadratorum, quod una milione minus est quam anno ante.

Ursi maritimi in angustiis

Dissolutione glaciei arcticae ursi maritimi, qui praedam super campos glaciales vagantes petunt, in angustias coacti sunt. Aluntur imprimis phocis, quas in mari aperto capere non possunt. Ex investigatione Americana omnes ursi arctici Alascae et Russiae ante annum bismillesimum quinquagesimum perituri sunt. Iam nunc rariores facti omnino non plures quam sedecim milia numerantur. Maior pars in Groenlandia et in Insulis Montium Acutorum (vulgo Spitzbergen) vivit. Ursus maritimus est optimus natator, sed calore caeli augescente distantia inter moles glaciales fluctuantes facta est tam longa, ut in medio itinere saepe perierint.

Haile Gebreselassie adhuc celerrimus

Agonistae Africani, imprimis Keniani et Aethiopes, his annis cursu longiore inter ceteros praestiterunt. Notissimus est Haile Gebreselassie Aethiops, qui duodeviginti culmina mundana fecit, ex his tria hoc anno. In cursu decem milium metrorum quater magister mundanus factus et bis palmam Olympicam consecutus est. Vir ille triginta quattuor annorum adhuc est fortissimus, nam in cursu Marathonio Berolinensi nuperrime (30.9.) novum culmen mundanum obtinuit, cum illud iter (42.195m. ) duabus horis, quattuor minutis, viginti sex secundis (2.04.26) cucurrit, quod undetriginta secundis melius est quam pristinum culmen (2.04.55) a Paulo Tergat Keniano factum.

Octobralia celebrantur

Mense Septembri in Octobrem vergente Monaci, in urbe Bavariae, Octobralia sive Cervisialia per duas septimanas celebrari solent. In Octobralia quotannis non tantum ex Bavaria sed etiam ex aliis Germaniae regionibus et peregre complures hominum miliones ad cervisias Bavaricas degustandas congregantur. Dies festi huius anni Nonis Octobribus (7.10.) claudentur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 28.9.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Reclamationes in Myanmar

Iam undecim dies sunt, cum monachi Buddhistae in re publica Myanmar, quo nomine Birmania hodie nuncupatur, regimini militari reclamitant. Agminibus enim longissimis per urbes taciti incedentes effecerunt, ut multa dena milia hominum eis aggregarentur et a moderatoribus civitatis maiorem libertatem patriae flagitarent. Die Mercurii rerum status in peius mutatus est, quod custodes publici non temperaverunt, quin multitudini reclamitanti vim adhiberent.

Quid Nicolas Sarcozy dixerit

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, colloquio actis diurnis Americanis concesso ait se paratum esse ad sanctiones Iraniae imponendas, quamquam conventus Nationum Unitarum de ea re nihil decrevisset. In Iranianos severissime consulendum esse, ut illis persuaderetur, ne arma nuclearia sibi parare pergerent. Idem dixit terras Europaeas, si necesse esset, in illo negotio etiam sua sponte agere debere.

Lex ferriviaria in UE perlata

Parlamentum Europaeum novas leges de commeatu ferriviario Unionis Europaeae sciscere decrevit. Postquam hae constitutiones anno bis millesimo nono exeunte (2009) valere coeperint, omnibus vectoribus suis iuribus fundamentalibus uti licebit. Sanctum est verbi causa, ut viatores, si tramen eorum plus quam una hora exspectato serius ad stationem constitutam pervenisset, quartam partem pecuniae pro itinere solutae reciperent.

De flora et fauna Britanniae

Index herbarum et animalium in Britannia moribundorum iam mille centum quinquaginta genera continet, ut ex recenti existimatione apparet. In numerum animantium, quibus celerrima tutela opus est, nuper etiam ericius et passer recepti sunt. Una e gravissimis causis, cur natura tantum detrimentum ceperit, videtur esse, quod vita urbana usque latius patet.

Memoria Sibelii celebrata

Die vicesimo mensis Septembris (20.9.) memoria musicographi Jean Sibelius in Finnia recolebatur, nam eo ipso die quinquaginta anni ab morte eius elapsi erant. Constat Sibelium celeberrimum compositorum nostrorum inter omnes gentes esse, quam ob rem res gestae eius etiam peregre, verbi gratia Londinii, hoc autumno variis concentibus celebrantur. In operibus Sibelii septem symphoniae eminent, sed composuit etiam sincinia, opera orchestralia, musicam clavili scriptam.

Praecepta medica electronica

Res sanitaria in Finnia anno proxime futuro ita renovabitur, ut in praeceptis medicis conscribendis ad usum electronicum transeatur. Apothecae autem novum systema intra quattuor annos recipient. Propositum est etiam archivum publicum instituere, ubi omnia, quae de valetudine aegrotorum scitu digna essent, diligenter reponerentur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 21.9.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

 

Inundationes partes Africae vexant

Africa orientalis et occidentalis inundationibus gravissimis vexantur. Imbres in duodecim saltem terris moles fluctibus oppositas, messes aedificiaque deleverunt. Plus quam milio hominum domibus relictis fugam ceperunt. In Ghana imbres totos vicos abstulerunt. Verendum etiam est, ne epidemiae oriantur. Nationes pessime afflictae celere auxilium petiverunt.

Greenspan  commentarios divulgavit

Alan Greenspan, pristinus moderator Argentariae Centralis Americanorum (Federal Central Bank), hac septimana ineunte commentarios divulgavit, quibus titulus est "Aetas tempestatis: Eventus in novo mundo / The Age of Turbulence : Adventures in a New World". In illis praesidentem Bush eiusque regimen verbis durissimis vituperat. Scribit praesidentem esse hominem prodigum, politica occaecatum, qui dilapidationem pecuniarum publicarum coercere noluerit. Illum vectigalia allevasse sed reditus ita deminutos parcioribus sumptibus non compensasse. Quo factum esse, ut patria magis magisque in aes alienum incideret. De bello Iraquico Greenspan profitetur se dolere,  quod politice incommodum sit palam id dicere, quod omnes iam sciant: Bellum imprimis propter petroleum ortum esse.

Pericula mundo imminentia

Institutum Internationale a Studiis Strategicis (IISS), quod sedem Londinii habet, censet maxima pericula annis proximis mundo imminentia esse motus islamiticos radicales, mutationem climatis, arma nuclearia. Institutum Londiniense regimina nationum hortatur, ut contra ordinem terroristicum al-Qaida et calorem caeli augescentem efficacius agant. Praeterea de programmate nucleari Iraniae praemonet. Causam sollicitudinis etiam esse, quod Americanis hucusque non contigit, ut bellum terrorismo illatum optime gererent. At ceteris maiorem sollicitudinis causam esse climatis mutationem, ex qua, nisi coerceatur, calamitas par bello nucleari oriatur.

Meteorites in Peruviam cecidit

Meridie Sabbati (15.9.) tantus meteorites in montes Andes Peruviae meridionalis cecidit, ut fossam triginta metra latam et sex metra altam faceret. Homines in vico propinquo habitantes, qui spectatum venerant, dolore capitis et nausea affecti sunt. Praeterea odorem insolitum sentiebant. Greges peritorum et opitulatorum in locum missi sunt.

Navis traiectoria omnium maxima

Postridie Idus Septembres navis traiectoria, in toto mundo maxima, "Independence of the Seas / Independentia marium" , Finniam reliquit, ut in Britanniam navigaret. Est aedificata in navalibus urbis Turku Finniae meridionalis - occidentalis sed perficietur in portu Southampton. Est longitudine trecentorum quadraginta metrorum et vectores quattuor milia trecentos septuaginta quinque (4375) capere poterit.

 

 

 

"Nuntii Latini", 14.9.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Memoria cladis Americanae

Die Martis (11.9.) Americani memoriam sexennem illius ictus terroristici recolebant, quo circiter tria milia hominum vitam amiserunt. Etiam praesidens George Bush luctui publico interfuit, cum sollemnitati in Aedibus Albis institutae aderat.

Regimen Russiae munus deposuit

Regimen Russiae die Mercurii munus deposuit, cum minister primarius Mihail Fradkov a praesidente Vladimir Putin dimissionem petivisset. Idem nuntiavit eventus politicos in Russia futuros in causa fuisse, cur a re publica administranda recedere constituisset. Ei succedet Victor Zubkov, praefectus collegii criminibus oeconomicis cognoscendis.

Mensurae Britannorum servantur

Unio Europaea Britannos ad systema metricum non iam cogit. Hi enim tali usui tam vehementer adversati sunt, ut diceres Unionem Europaeam ob eam rem odium Britannorum in se vertisse. Quae cum ita essent, iam decretum est, ut illis suas mensuras a maioribus traditas servare liceret. Itaque librae, sextarii, milia passuum ceteraeque priscae mensurae in Britannia etiam posthac adhibebuntur.

Tigres in India denuo repertae

In silva pluviali Indiae occidentalis grex viginti fere tigrium inventus est. Quae res praeter omnium opinionem accidit, quod triginta anni acti sunt, cum hoc idem pantherarum genus in illa regione visum est. Iam metuebatur, ne hae ferae bestiae omnino emortuae essent, praesertim cum vita earum venatione illicita et silvicidio usque periclitaretur.

Placenta Neapolitana salutaris

Placenta Neapolitana novi generis, salutaris dicta, animos Italianorum excitat. Haec placentula ex farina granorum integrorum facta ter tanto plus fibrarum continere dicitur quam placenta traditionalis. Quin etiam rugarum expultrix appellatur propter magnam vim antioxydantium, quae cellulas hominis a consenescendo retardant. Novum praeceptum culinarium excogitavit Eugenio Luigi Iorio, investigator alimentorum Universitatis Neapolitanae.

 

"Nuntii Latini", 7.9.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Certamen Europaeum ballationis

Septimana vergente primum certamen Europaeum ballationis Londinii institutum est. Intererant paria ballatorum sedecim terrarum Europaearum, ex quibus unumquodque duas ballationes egit. Palmam reportavit par Finnorum, Katja Koukkula et Jussi Väänänen, quorum actio tam musica quam choreographia et interpretatione a modo leviore ceterorum differebat. Secundum locum obtinuit par Ucrainorum, tertium Irlandensium. Ut fit in cantionis certamine Eurovisionis, victores a spectatoribus Europaeis per suffragium telephonicum electi sunt. Praesentatoribus autem suae nationis suffragium dare nemo potuit. Certamen a Societate Radiophonica Britannica (BBC) etiam proximo anno Londinii instituetur.

Pitkämäki victor iaculationis

Finni, qui certamina athleticae campestris intentissimi solent spectare, inter ludos mundanos Osakenses, cum athletae eorum ne unum quidem nomisma nedum punctum primis diebus obtinuissent, iterum iterumque spe decipiebantur. Ultimo denique die, quo certamen iaculationis factum est, causam exsultandi diu desideratam invenerunt. Tero Pitkämäki victor evasit, cum iaculum in longitudinem plus nonaginta metrorum (90,33) vibravit. Acerrimos autem habebat aemulos, nam Andreas Thorkildsen Norvegus plus duodenonaginta metra (88,61) iecit et Breaux Greer Americanus septentrionalis plus octoginta sex (86,21). Iaculatio apud Finnos est genus athleticae valde populare, in quo tres magistros mundanos (Seppo Räty 1987, Kimmo Kinnunen 1991, Aki Parviainen 1999) iam antea habuerunt.

Quid Russi de UE censeant

Ex demoscopia, quam institutum investigatorium nomine Levada faciendam curavit, patet maiorem Russorum partem velle, ut firmior quam ante erga Unionem Europaeam  politica exerceatur. Sexaginta centesimae respondentium censebant necesse esse, ut Russi  dependentia Europaeorum de petroleo et gaso  Russiae ad fructum politicum capiendum uterentur. Prope septuaginta centesimae sentiebant occidentales ideo Russiam in rebus ad democratiam spectantibus reprehendere, ut illam infamarent et sibi emolumentum pararent. Eodem autem tempore totidem fere respondentes credebant Russiae in occidentem relationes praesidente Vladimiro Putin meliores factas esse.

Vindemiae in Italia graciles

In Italia vindemiae huius anni sunt graciles. Proventus vinearum, circiter tredecim centesimis minor quam anno proxime praeterito, inter minimos his quinquaginta annis numeratur. Causa est calor aestivus exceptionalis, quo factum est, ut uvae citius maturescerent. Praesertim vineae Italiae meridionalis tempestate iniqua vexatae sunt.

 

"Nuntii Latini", 31.8.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Incendia silvestria Graeciae

Die Saturni toti Graeciae status necessitatis edictus est propter incendia silvestria funestissima, quae cum insulas prope Athenas sitas tum paeninsulam Peloponnesum ingenti vi delebant et hodie quoque delent. De quanta clade agatur, vel inde patet, quod plus sexaginta homines flammis circumventi vitam amiserunt. Die Dominico iam in eo erat, ut etiam vicus Olympia et area eius archaelogica omnino igne absumerentur, donec siphonariis ultimo fere temporis momento contigit, ut illam perniciem averterent. Incendia dolo malo conflata esse videntur, quam ob rem regimen Graeciae magnum praemium illi promisit, cuius indicio tanti mali auctores deprehenderentur.

Gül novus praesidens Turciae

Novus praesidens Turciae creatus est Abdullah Gül, minister a rebus exteris eiusdem civitatis. Ad eum eligendum parlamento Turciae tribus suffragiis opus erat. De hoc viro alii aliter sentiunt quibusdam metuentibus, ne is, quippe qui musulmanus sit, cursum Turciae politicum paulatim ad islamismum versus dirigat.

Conventus climaticus Austriae

Die Lunae Vindobonae, in urbe capite Austriae, conventus climaticus auspiciis Nationum Unitarum agi coeptus est. Plus quam mille participes in re industriali et negotiali versantes et legationes a regiminibus diversarum nationum missae eo congregati sunt disputaturi, quanam ratione quaestiones cum mutatione climatis coniunctae solverentur.

Certamen de polo arctico

Hac aestate de polo arctico possidendo certamen vehemens internationale ortum est. Ubi primum nuntiatum est Russos navigio submarino invectos aquam poli arctici subisse et in glaciario eius vexillum suae civitatis posuisse, Dani, Norvegi, Canadenses, Americani, alii eandem regionem sibi vindicare coeperunt.

Memoria Dianae decennalis

Hodie sive pridie Kalendas Septembres (31.8.) decem anni acti sunt, postquam Diana, principissa Valliae, calamitate vehiculari Lutetiae Parisiorum facta mortua est. Haec est causa, cur hoc anno multi libri de vita illius feminae praeclarissimae editi sint et memoria eius variis modis celebrata sit.

De certaminibus Osakensibus

Osakae, in urbe Iaponiae, hac septimana ludi mundani athleticae campestris celebrantur. Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris antecesserit. Iuvat tamen commemorare cursorem Americanum Tyson Gay honorem hominis omnium velocissimi sibi conciliavisse, cum victor cursus centum metrorum evasit.

 

 

 

"Nuntii Latini", 25.5.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad tres menses intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam pridie Kalendas Septembres (31.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem optimam exoptemus.

 

Naves Americanae in Sinu Persico

Novem naves longae Americanae in Sinum Persicum transierunt, ut exercitium militare prope aquas nationales Iraniae participarent. Quo usu belli populis circumiacentibus demonstrari videtur Americanos quoquo modo paratos esse ad securitatem illius regionis praestandam. 

Fuga apium universa in America

Ingentia examina apium in Civitatibus Americae Unitis et Oriente extremo mirandum in modum ex alveariis suis avolaverunt et verisimiliter perierunt. Quae insecta enim cellas suas gregatim deseruerunt regina et ovis in nidis relictis, ex quo secutum est, ut favi fingi et mellificium effici desinerentur cum magno apiculturae detrimento. Quae sit causa illius fugae universae, nemo pro certo scire videtur.

De thermis antiquis Ancyranis

Ministerium Turciae culturale consilium cepit, ut thermae Romanae Ancyrae sitae restituerentur. Quae thermae iussu Caracallae, imperatoris Romani, saeculo p.Chr.n. tertio constructae complura opera archaeologica magni momenti continent. Multi investigatores universitatis Ancyranae participes erunt huius conatus, qui quinque annis perfectum iri aestimatur.

Linnaeus abhinc 300 annos natus

Die Mercurii sive die vicesimo tertio huius mensis (23.5.) trecenti anni acti erant, cum Carolus Linnaeus, investigator naturae celeberrimus, in Suetia natus est. Constat ei laudi dandum esse, quod omnes in orbe plantae et animalia binis nominibus Latinis nuncupantur. Quam rationem nomenclaturae scientificam Linnaeus iis operibus proposuit, quae ?Systema naturae? et ?Species plantarum? inscribuntur.

Parlamentum Finniae C annorum

Die Mercurii huius septimanae (23.5.) parlamentum Finniae unicamerale primos ludos suos saeculares celebravit. Eo enim ipso die centum annis ante prima sessio plenaria eius habita erat. Iubilaeum meridie celebrari coeptum est officio divino in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi procurato, quo facto legati in aedes parlamenti convenerunt, ut sessioni sollemni una cum trecentis pristinis legumlatoribus interessent.

De promotione philosophorum

Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis in praesenti sollemnem promotionem magistrorum et doctorum celebrat. Quod festum academicum triduanum e variis caerimoniis constat, sed summum fastigium eo temporis momento assequitur, cum amplius trecenti magistri et plus ducenti doctores insignibus academicis ornantur. Munere promotoris fungitur Mirja Saari, profestrix linguarum septentrionalium.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 18.5.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Colloquium Americano-Iranianum

Legatus Civitatum Americae Unitarum collegam suum Iranianum intra aliquot menses Bagdati conventurus est, ut cum eo de condicione securitatis in Iraquia melioranda colloquatur. Tales conventus inter utramque nationem rarissimi sunt ex eo, cum legationum commercia post revolutionem islamicam anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) in Irania factam dirupta sunt.

De tumultibus Hafniensibus

In urbe Hafnia Danorum hac septimana tumultus violenti facti sunt, inter quos saepimenta viaria ducebantur et multa autocineta incendebantur. Amplius quinquaginta homines magistratibus reclamantes a biocolytis deprehensi sunt. Causa perturbationum erat, quod activistae quidam decreto de aedificio quodam ligneo demoliendo adversabantur.

Quid Sinenses facturi sint

Sinenses hoc anno magnam pecuniam in aggeres suos reficiendos et in aquam potabiliorem reddendam collocare in animo habent. Sunt, qui putent multas moles fluctibus oppositas pessimae condicionis esse et homines iuxta eas habitantes in maximo periculo versari. Huc accedit, quod aquae emissionibus industrialibus, laetaminibus pesticidisque multis locis valde inquinatae sunt.

Planeta terrae similis inventa

Astronomi Europaei nuntiaverunt se in constellatione Libra stellam errantem animadvertisse, quae Telluri nostrae similior esse videretur quam ulla alia planeta adhuc cognita. Quod corpus caeleste, cuius massa quinque partibus maior quam terra nostra esse videtur, a nobis spatium viginti fere annorum luce mensorum abest et sidus pusillum circumfertur. Rerum periti censent nihil impedire, quominus ibidem aqua occurrat, quia temperatura in superficie planetae inter zerum et quadraginta gradus Celsianos variet.

Quid WWF de Mari Baltico dixerit

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) censet Finnis non contigisse, ut id, quod de eiectamentis in Mari Baltico deminuendis animo proposuissent, consequerentur. Copiam nitri, quae ex Finnia in Mare Balticum deferretur, inde ab annis nonagesimis saeculi praeteriti quaternis centesimis (4%), vim phosphori autem vicenis (20%) deminutam esse, cum Finni voluissent quantitatem illorum elementorum ante annum praeteritum ad dimidiam partem redigere.

Societas pedifollica Vaticana

In civitate Vaticana societas pedifollica condita est, quae nonnisi ex sacerdotibus catholicis et studentibus theologiae constat. Clericus Cup - ut nuncupatur ? cum ad vulgus delectandum spectat tum id agere conatur, ut ecclesia catholica propius populo admoveatur. Ludi, qui diebus Dominicis agi non sinuntur, etiam eo peculiares sunt, quod arbitri Latine iudicant et lusoribus verba impudentia inter se clamitare non licet.     (Maija Ketoluoto-Nurminen)

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 10.5.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Sarkozy praesidens Franciae

Comitiis praesidentialibus die Dominico factis Nicolas Sarkozy novus praesidens Franciae electus est, cum circiter quinquaginta tres centesimas suffragiorum obtinuit. Sarkozy, vir quinquaginta duorum annorum, ministerio et rerum interiorum et oeconomiae in hodierno regimine functus, praesidenti Jacques Chirac succedit, qui duodecim annos in munere fuit. Potestas praesidentis in Francia maior est quam apud plerasque alias nationes Europaeas. Praesidens ministrum primarium eligit sed eum dimittere non potest. Legem latam in parlamentum remittere potest, sed non saepius quam semel. Potest etiam legem in tribunal constitutionale mittere aut eandem suffragio populi subicere. Praesidenti licet scelestis impunitatem concedere aut poenas eorum breviores reddere. Est etiam imperator exercitus. Munus praesidentis antea septuenne fuit, nunc iam iterum quinque annos durat. Numerus praesidentatuum non est limitatus, ut exempli gratia in Finnia, ubi idem semel tantum  denuo eligi potest.

Praesidens Estoniae in Aedes Albas invitatus

Toomas Hendrik Ilves, praesidens Estoniae, a praesidente Americanorum in Aedes Albas ad diem vicesimum quintum mensis Iunii invitatus est. Ex Aedibus Albis nuntiatum est Estoniae praesidentem cum praesidente George W. Bush de rebus tam regionalibus quam internationalibus colloquia habiturum esse. Porro Estoniam esse optimum exemplum, quod ostenderet, quo modo libertas civitates Europae Orientalis et Mediae mutavisset illisque stabilitatem et opulentiam attulisset. Magni ponderis esse etiam partem, quam Estonia, ut membrum NATOnis, in condicionibus Afganistaniae et Iraquiae firmandis et pacandis ageret.

Tumultus post electionem orti

Cum Sarkozy, candidatus partium dextrarum, victoriam in comitiis praesidentialibus reportavisset, in quibusdam regionibus protestationes violentae contra eum ortae sunt. Parisiis turba quingentorum fere adulescentium, quae fenestras tabernarum frangebat et vehiculis damna afferebat, a vigilibus disiecta est. Tumultus fuerunt etiam in urbibus Lyon, Lille, Nantes.

Sepulcrum Herodis Magni inventum

Archaeologi  sepulcrum regis Herodis Magni in colle invenerunt, qui in ripa occidentali Iordanis fluminis duodecim chiliometra ad meridiem urbis Ierusalem situs est. In eodem colle olim domum regiam Herodis fuisse constat. Excavationes archaeologicae ibi iam ante aliquot decennia incohatae erant. Sarcophagus autem regis, in multas particulas fractus, non ante quam medio mense Aprili in lucem venit. Herodes Magnus fuit rex Iudaeorum ab anno tricesimo septimo usque ad annum quartum ante temporis rationem Christianam. Ehud Netzer, professor Universitatis Hebraicae, pro certo affirmavit sepulcrum ab archaeologis apertum Herodis esse.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 4.5.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Rixa de statua Sovietica

Tallinnae, in capite Estoniae, tumultus vehementes orti sunt, cum regimen decrevisset, ut statua militis Sovietici in media urbe sita in coemeterium militare extra urbem deportaretur. Russi, qui tertiam fere partem incolarum Estoniae faciunt, illud monumentum victoriae habent, Estones autem memoriale occupationis Sovieticae. Monumentum Tallinnae anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947) positum "Statua liberatorum" inscriptum est; Unione Sovietica dissoluta, cum Estonia independentiam recuperavisset, inscriptionem "in memoriam secundo bello mundano caducorum" accepit. Vulgo autem statua militis Sovietici aut miles aeneus appellatur. Die Veneris (27.4.) multo mane statua in novum locum transportata est, ubi postridie Nonas Maias sollemniter inaugurabitur. Eodem etiam corpora mortuorum apud monumentum sepulta transferentur. In tumultibus Tallinnensibus, qui duas noctes duraverunt, tabernae mercatorum devastatae, octingenti homines deprehensi, centum quinquaginta vulnerati sunt.

Russia rebus Estoniae intervenit

Russi Estoniensibus de statua notam diplomaticam dederunt et delegatos Dumae sive parlamenti Tallinnam miserunt. Illi delegati, ubi primum pervenerunt, nomine Dumae eodem die bis flagitaverunt, ut regimen Estoniae discederet. Kristina Ojuland, vicepraeses parlamenti Estonici, mirabatur, quaenam futurae essent proximae nationes sodales NATOnis et Unionis Europaeae, a quibus idem flagitaretur. Urmas Paet, minister a rebus exteris Estoniae, recusavit, quominus delegatos Russos reciperet. Censebat nullam causam esse talem delegationem convenire, cuius membra rebus Estoniae interioribus intervenire temptavissent. Estones quidem cum Russis colloquia sincera habere voluisse, sed proposita delegationis prorsus alia fuisse.

Estonia Russiam accusat

His diebus contra paginas interretiarias regiminis Estoniae facti sunt ictus, quibus fit, ut accessus in eas sit difficilis. Rein Lang, minister iustitiae Estoniae, rettulit investigationes interretiarii protocolli (IP) ostendisse illos ictus ex institutis statalibus Moscuensibus venisse. "Ex his patet," ait Lang, "esse Moscuae potestates politicas, quae omnem rationem amiserint."

Historia falsificata

Politici et acta diurna Russiae statuam illam aeneam usque "militis liberatoris" appellant et deportationem eius pro sympathia erga nazistas habent. At anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944)  Unio Sovietica Estoniam non liberavit sed terram, cui independentiam iam ante impetum Hitlerianum violenter eripuerat, denuo expugnavit. Acta Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) monent Russis sine ullo dubio ius esse victoriam de Germania nazistica reportatam celebrare sed de liberatione terrarum Balticarum et totius Europae orientalis loqui nullum illis ius esse, quia nulla liberatio facta sit: unam dictaturam tantummodo in alteram esse mutatam.

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 27.4.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Boris Jeltsin obiit 

Boris Jeltsin, pristinus praesidens Russiae, die Lunae (23.4.) Moscuae annos natus septuaginta sex diem obiit supremum. Iam diu ex corde laboravit. Unione Sovietica anno millesimo nongentesimo nonagesimo  primo dissoluta, Jeltsin primus praesidens Russorum democratice creatus est et in munere usque ad Kalendas Ianuarias anni bis millesimi permansit. Ritus funeralis die Mercurii in cathedrali orthodoxa Christi Salvatoris Moscuae celebratus est. Postea Jeltsin in coemeterio Novodevitsh, ubi multi viri in Russia clarissimi requiescunt, sepultus est. Aderant in funere pristini praesidentes George Bush maior et Bill Clinton ex USA, ex Finnia Mauno Koivisto. Jeltsin fuit post annum millesimum nongentesimum septimum decimum primus moderator Russorum ritu Christiano sepultus. Dies Mercurii in tota Russia dies luctus publici declaratus erat. Apud Finnos Jeltsin ut defensor democratiae recolitur. Praesidens Finniae Tarja Halonen censebat eum democratiam in Russiam attulisse eamque in condicionibus difficilibus defendisse.

Sarkozy et Royal in altera suffragia

Nicolas Sarkozy conservativus et Ségolène Royal socialista  pro opinione  in altera suffragia Francorum evaserunt, cum haec viginti sex, ille unam et triginta votorum  centesimas obtinuisset. Francois Bayrou factionis centralis accepit undeviginti, Jean-Marie le Pen, moderator extremae dextrae, decem centesimas. Altera suffragia fient pridie Nonas Maias.

Regimen gynaecocraticum

Regimen Finniae nuper designatum ex viginti ministris constat, ex quibus feminae sunt duodecim, viri octo. Numquam antea feminae maiorem ministrorum partem apud Finnos habuerunt. Cum praeterea etiam praesidens rei publicae Finniae sit femina, nullius in mundo nationis regimen tam gynaecocraticum videtur esse quam Finnorum. Ministeria quidem, quae viri in regimine tenent, sunt maioris ponderis et auctoritatis, e.g. defensionis, aerarii publici, rerum exterarum, commercii exteri, rerum culturalium, atque munus primi ministri habere pergit Matti Vanhanen. Nihilo minus magnus feminarum numerus opinioni, quam peregrini de Finnis et politica eorum habent, sine dubio usui est.

Finni inter felicissimos numerandi

Investigatio in Universitate Britanniae Cantabrigensi facta Finnos inter populos in Unione Europaea felicissimos numerat. In comparatione quindecim terrarum Finni post Danos secundo loco positi sunt. Ultimi erant Itali, Portugalli, Graeci. Ex illa investigatione apparuit feminas in universum aestimanti viris feliciores esse.

Radiatio ultraviolacea periculosa

Societas oncologica et Institutum meteorologicum praemonent iam tempore vernali nimiam apricationem periculum cancri cutanei augere. Cutis et oculi sunt protegenda, cum index radiationis ultraviolaceae (UVI), qui vim radiationis uno numero describit, tres superavit. Talis est radiatio in Finnia meridionali inde a mense Maio usque ad finem Augusti.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 13.4.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Conventus octo praesidentium

Praesidens Finniae Tarja Halonen die Martis (11.4.) in Lettoniam profecta est, ut in urbe Riga conventui octo praesidentium Europaeorum inofficiali interesset. Eodem venerunt etiam praesidentes Horst Köhler e Germania, Giorgio Napolitano ex Italia, Heinz Fischer ex Austria, Anibal Cavaco Silva e Portugallia, Lech Kaczynski e Polonia, Laszlo Solyom ex Hungaria. Inter conventum biduanum disceptatum est cum de aliis rebus magni momenti tum de quaestionibus oeconomicis et circumiectalibus ad Europam futuram pertinentibus. Colloquiis praeerat Vaira Vike-Freiberga, praesidens Lettoniae.

Rixa Argentinae et Uruguaiae

Inter Argentinam et Uruguaiam discordia vehementissima orta est de fabrica cellulosae, quam Uruguaiani in ripa fluminis fines utriusque populi discernentis aedificaturi sunt. Hoc opus iam societati Finnicae, cui nomen Metsä-Botnia, perficiendum traditum est. Argentini autem incepto Uruguaianorum tanto ardore adversantur, ut querimoniam eius rei ad tribunal internationale Hagense detulerint. Quae quamvis ita essent, partes litigantes tamen consenserunt, ut mense Aprili exeunte Matritum ad controversiam componendam convenirent. Disceptator contentionis erit ipse Iohannes Carolus, rex Hispaniae.

Piscatus in Unione Europaea

Commissio Unionis Europaeae de multis vitiis monuit, quibus administratio rei piscatoriae in finibus Unionis laboraretur. Inspectores eiusdem ordinis, quippe qui maxime de copia gadorum et thynnorum in aquis Unionis valde deminuenda solliciti sint, civitates socias hortantur, ut artius quam ante cooperentur et piscatoribus legum violatoribus graviores poenas imponant.

De navibus antiquis Illyricis

Duae naves Illyricae, quas ante plus duo milia annorum constructas esse creditur, nuper in Hutovo blato, reservato in Herzegovina meridiana sito, repertae sunt. Profestrix Snjezana Vasilj ex universitate Seraiensi (Sarajevo), quae cum sodalibus suis naves invenerat, dixit reliquias ligneas in regione palustri aqua octo fere metra alta submersas iacuisse. Naves, quas Illyricas esse coniecit, sive mercatorias sive piraticas fuisse putat.

 

 

"Nuntii Latini", 16.3.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Quid Bush in Columbia dixerit

Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in Columbiam venit. Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret.

Foedus Iaponiae et Australiae

Australia et Iaponia foedus securitatis icerunt, quo facto hae civitates, quae bello altero mundano hostes acerbissimae fuissent, tamen artissima societate inter se coniunctae sunt. Pactores et tabularum subscriptores erant principes ministri John Howard et Shinzo Abe, qui conventum communem de ea re in urbe Tokio habuerunt. Moderatores negaverunt novam cooperationem contra Sinas agere, cum antea dixissent se de sumptibus militaribus ibidem auctis sollicitos esse.

Memoria stragis Matritensis

Die Dominico (11.3.) tres anni acti erant ab ictu terroristico funestissimo in urbe Matrito effecto, quo paene ducenti homines occisi et amplius mille octingenti sauciati sunt. Ad memoriam mortuorum recolendam in uno ex iis tribus locis, quibus facinus perpetratum erat, monumentum vitreum cylindroides revelatum est: inter caerimoniam, cui etiam rex Hispaniae Iohannes Carolus cum coniuge Sophia aderat, silentium triste quinque minutarum actum est.

Harrius Potter Latine redditus

Constat seriem librorum de Harrio Potter narrantium a scriptrice Anglica J.K. Rowling creatam esse. Peter Needham, qui linguam Latinam in collegio Eton iam triginta annos docet, duo huius seriei volumina ex Anglico in Latinum convertit: quorum librorum prior, ?Harrius Potter et Philosophi Lapis?, anno bis millesimo tertio (2003) editus est, posterior autem, qui ?Harrius Potter et Camera Secretorum? inscribitur, hoc anno ineunte in lucem venit.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 9.3.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Tumultus Hafnienses

Hafniae, in capite Danorum, Kalendis Martiis tumultus violenti per tres dies fiebant, cum vigiles publici domum, cui nomen Ungdomshuset, a iuvenibus occupatam vacuefecissent. Iuvenes recusaverant, quominus ex domo exirent, quamquam illa iam multis annis ante sectae cuidam religiosae vendita erat. Tumultuantes vehicula concremabant, fenestras frangebant, lapides contra vigiles iaciebant, scholam regionis Christianshavn cum supellectile et bibliotheca penitus deleverunt. Circiter sescenti quinquaginta participes tumultuum deprehensi, plus quam ducenti ex eis in carcerem coniecti sunt, ubi aliquot septimanas iudicium exspectantes permanebunt.

De numero Sinensium

Sinenses anno vergente plus miliardum trecenti miliones numerabantur. Ex eis quadraginta quattuor centesimae in urbibus vivebant. Politica unius infantis aequilibrium sexuum perturbavit, nam plures quam dimidium Sinensium (51,5%) sunt viri. Magistratus censent post quindecim annos numerum virorum caelibum triginta milionibus maiorem quam feminarum apud Sinenses futurum esse.

De iuribus humanis zingarorum

Ordo UNICEF rettulit  iura humana  puerorum zingarorum  in Europa orientali meridionali late violari. In universum aestimanti circiter milio ex liberis zingarorum cura salutis caret neque omnes in scholam admittuntur. Multi zingari in regionibus illegalibus vivunt ideoque documenta personalia, nisi multis cum difficultatibus, accipere non possunt.

Artificia a nazistis ablata quaeruntur

Inter secundum bellum mundanum nazistae a Iudaeis Europae circiter sescenta milia artificiorum abstulerunt, ex quibus circiter centum milia possessoribus nondum restituta sunt. Illa etiam in Finnia indagari coepta sunt. Accuratius investigantur quadringenta fere opera, quae in collectionibus viginti septem museorum conservantur.

Pecus volatile intus tenendum

Propter vernam migrationem avium pecus volatile a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Iunias in Finnia intus tenendum est, ne morbus aviarius vagetur. Etiam expositiones pecoris volatilis vetitae sunt. Nam inter migrationem vernam aves etiam ex eis terris in Finniam venire solent, in quibus hieme morbus aviarius occurrit.

Henri Troyat diem obiit

Henri Troyat, scriptor origine Russus, qui anno millesimo nongentesimo septimo decimo cum parentibus ex Russia in occidentem fugit et in Francia mansit, nonaginta quinque annos natus diem obiit supremum. Plus quam centum opera Francogallice scripsit, in quibus plerumque res pristinae patriae tractavit, quam ob rem "Tolstoi Francorum" appellabatur.

Sciatrix regina     

In urbe Sapporo Iaponiae certamina mundialia athleticae hibernae die Dominico (4.3.) clausa sunt. Genera principalia erant scridationes virorum et feminarum atque desultura ex suggestu scridatoria. Plurima nomismata Norvegi occupaverunt. Ex omnibus athletis princeps exstitit Virpi Kuitunen Finlandensis, quae tribus aureis nomismatis acceptis sciatrix regina huius hiemis iure appellatur.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 2.3.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Irania programma nucleare non interrumpet

Praesidens Iraniae Mahmoud Ahmadinejad iterum repetivit Iranianos programma nucleare interrupturos non esse; illud esse velut tramen, quod nec frena nec iuncturam retrogressus haberet. Contumacius autem minister adiunctus a rebus exteris Iraniae, qui affirmavit patriam suam propter litem nuclearem etiam ad bellum paratam esse. Nationes, quae sunt sociae permanentes in Consilio Securitatis Nationum Unitarum, Londinium convenerunt, ut de programmate nucleari Iranianorum novam sententiam adumbrarent. Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) confirmavit Iraniam, neglectis postulationibus occidentalium, programma uranii condensandi etiam post diem illis constitutam continuare.

Corea Septentrionalis Finnis notam

Nota diplomatica in ministerium a rebus exteris Finniae missa, Corea Septentrionalis de casu exquirit, in quo telonarii et vigiles Finni contra duos legatos Coreanos vim adhibuerint. Illa nota ad rixam pertinet, quae in tramine Moscua-Helsinki inter illos legatos et magistratus Finnos orta est. Legati in compartimento traminis clausi recusaverunt, quominus telonariis documenta sarcinasque monstrarent, neque inspectores in compartimentum intrare permiserunt. Feminam teloniariam male mulcaverunt neque induci poterant, ut ex compartimento exirent, antequam vigiles gasum lacrimiferum adhibuerunt. Deinde ad stationem biocolytarum urbis Kouvola portati sunt. Denique legati, interveniente ministerio rerum exterarum Finniae, liberati iter proximo tramine perrexerunt. Coreani Septentrionales, qui linguas peregrinas nesciebant, tabellas diplomaticas Stockholmiam portaturi erant. Iter per Finniam faciebant, quia de navibus traiectoriis commodissimis inter Helsinkium et Stockholmiam commeantibus audiverant.

Navis oneraria a piratis occupata

Die Dominico (25.2.) piratae navem onerariam, a Nationibus Unitis conductam, apud oram Somaliae occupaverunt. Illa navis auxilium cibarium in Somaliam portabat. Piratae nondum de pecunia redemptionis aut de aliis postulatis suis nuntiaverunt neque de sorte nautarum, qui duodecim numerabantur, quicquam compertum est.

Cleopatram non fuisse pulcherrimam

Cleopatra, regina Aegyptiorum, quam Iulius Caesar et Marcus Antonius amabant, symbolum pulchritudinis habetur. Hodie autem de pulchritudine eius disceptari coeptum est, nam nummus, anno tricesimo tertio ante Christum natum cusus, ostendit reginam mento nasoque acuto et labris tenuibus. Marcus Antonius, in altera parte eiusdem nummi delineatus, est strabonus, cervicibus crassis et naso adunco. Sed criteria pulchritudinis cum temporibus mutantur, et imagines antiquorum regum vel reginarum potius potestatem quam veram similitudinem praeferre solebant. Cleopatram fuisse feminam ingenio acerrimo nemo infitiatur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 23.2.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De copiis ex Iraquia reducendis

Britanni copias suas in Iraquiam missas mille sescentis militibus deminuturi sunt. De ea re narravit princeps minister Tony Blair, qui docuit illas cohortes ea condicione in patriam reductum iri, ut Iraquia meridiana in tutelam Iraquianorum ipsorum tradi posset. Huc accedit, quod peditatus Danorum ante mensem Augustum ex Iraquia domum revocabitur et in locum eius parva helicopterorum copia mittetur.

Relationes Indiae et Pakistaniae

Saltem duodeseptuaginta homines mortui sunt, cum bombae in sarcinis reconditae in tramine, quod ex India in Pakistaniam versus iter faciebat, exitialiter displosae sunt. Illud facinus pro ictu terroristico habetur, quod eo spectet, ut conatus pacis inter Indiam et Pakistaniam faciendae ad irritum cadant. Quae quamvis ita essent, tantum afuit, ut utrique alter alterum criminarentur, ut consultationes pacis biduo post continuare decernerent.

Conventus in Proximo Oriente

Ehud Olmert, princeps minister Israelis, et Mahmoud Abbas, praesidens Palaestinensium, conventu Hierosolymis habito amplius duas horas de summis rebus collocuti sunt. Sequestra pacis erat Condoleezza Rice, ministra a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum. Quae nuntiavit utramque partem se id acturam esse promisisse, ut Israeliani et Palaestinenses coniunctim et cum pace viverent. Id quoque convenisse, ne civitas Palaestinensium vi et terrore posita conderetur.

Genera animalium rarissima

Consociatio zoologica Londinensis consilium iniit, quo prohibere conatur, ne genera animalium omnium rarissima omnino emoriantur. Hoc anno in illo indice circiter decem species insunt, e. gr. vespertilio in orbe terrarum omnium minimus et delphinus quidam in flumine Ianzekiango vivens. Sunt autem, qui metuant, ne hoc delphinorum genus iam disparuerit.

De reliquiis Henrici et Birgittae

Reliquiae Ecclesiae cathedralis Aboensis denuo investigabuntur, cum speretur fore, ut rationibus hodiernis utendis de iis aliquid novi cognoscatur. In numero harum reliquiarum sunt calvaria radiusque Sancti Henrici episcopi et pileus Sanctae Birgittae. Traditum est Henricum conditorem et primum episcopum ecclesiae Finlandensis fuisse eumque a rustico quodam nomine Lalli necatum esse.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 16.2.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

De programmate nucleari concordia

In consultationibus multilateralibus, quae Pekini de programmate nucleari Coreae Septentrionalis fiebant, concordia constituta est. Summa rerum haec est: Coreani Septentrionales principale reactorium nucleare intra duos menses claudent et a nationibus peregrinis magnam copiam petrolei aliudque auxilium oeconomicum accipient. 
Praeterea Americani Coream Septentrionalem ex indice terrarum terrorismo faventium tollent.

Putin in tertium praesidentatum rogatus

In colloquio interrogatorio canalis televisifici Al-Jazeera Vladimir Putin narravit moderatores civitatum Arabicarum et quosdam duces terrarum Europaearum se rogavisse, ut unum adhuc praesidentatum susciperet. Accuratius autem non aperuit, qui aut quibus ex terris illi duces Europaei essent, qui id in colloquiis privatis petivissent.

Nigricolor in USA candidatus praesidentatus

Iam quadraginta anni acti sunt ex quo homines nigricolores segregatione phyletica finita in USA iura civilia acceperunt, sed nunc primum fieri potest, ut vir nigricolor praesidens Americanorum designetur. Ille est Barack Obama, senator democrata Illinoisianus, qui quidem hucusque breve tempus in politica operatus est. Acerrima autem competitrix eius est Hillary Clinton, femina omnibus notissima, quae hoc tempore plures apud democratas quam Obama fautores habet. Razismus, suspiciones moresque veteres profundissimas apud Americanos radices usque habent et multi sunt, qui de praesidente nigricolore ne cogitare quidem possunt.

Novus praesidens Turkmeniae

Saparamurat Nijazov, praesidens Turkmeniae licentiosus et superbus, qui Turkmenos viginti annos sub iugo tenuerat, mense Decembri mortuus est. Gurbanguly Berdimuhammedov, praesidens ad interim nominatus, comitiis habitis successor dictatoris a populo creatus est. Nijazov sibi statuas aureas ponendas curaverat et vitam civium multis modis restrinxerat. Saltationem scaenicam, dramata melica, musicam taeniis discisve impressam in televisione et radiophonia transmittere aut in nuptiis aliisve celebrationibus praesentare vetuerat, omnia viridaria publica et multas bibliothecas clauserat. Illo praesidente iuvenibus non licuit longam barbam longosque capillos habere. Tyranno mortuo cives vitae condiciones liberiores exspectant.

In Lusitania de abortu suffragium

Portugalienses, olim Lusitani dicti, de abortu lege permittendo suffragium populi habuerunt. Maior pars suffragantium novam legem probavit, qua abortus primis decem graviditatis septimanis permitteretur. Suffragium autem non obligat, quia minus quam dimidium ex ius suffragii habentibus ad urnas venit. Ex his sexaginta fere centesimae (59,3%) novam legem sustinuerunt, circiter quadraginta centesimae (40,7%) mutationem noluerunt. Nihilo minus minister primarius Jose Socrates, cuius factio socialistica maiorem in parlamento partem delegatorum habet, affirmavit novam legem perlatum iri. Ex lege vetere abortus in rarissimis tantum casibus permittitur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 9.2.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De inundationibus Indonesiae

Aquae diluviales, quae Iacartam, urbem principem Indonesiae his diebus obruerunt, die Martis (6.2.) paulatim descendere coeperunt. Quae quamvis ita essent, etiamtum superficies aquarum tribus fere metris supra limitem inundationis, qui dicitur, usque manebat. Imbribus et inundationibus Indonesiam affligentibus saltem quadraginta quattuor homines necati sunt et quadraginta fere milia civium propter morbos cutaneos et ventrales a medicis curantur. Ordines circumiectales non dubitant, quin, nisi Indonesia tot silvicidiis vastata esset, fieri non potuerit, ut tanta clades naturae accideret.

Quid Vladimir Putin dixerit

Vladimir Putin, praesidens Russiae, interrogatus, quid de Finnia ad confoederationem Nato adiungenda sentiret, negavit se credere securitatem orbis terrarum meliorem redditum iri, si Finni ad illam societatem accessissent. "Multo praestat", inquit, "viribus unitis adversus varios terrores internationales super omnium cervice pendentes pugnare quam structuras militares iuxta confinium Russiae admovere. Talia consilia ad relationes Finniae et Russiae corroborandas nihil conferunt."

Tumultus pedifollicus Italiae

Societas pedifollica Italiae interdixit, ne hac septimana in Italia ulla certamina pedifollica aut ad series nationales aut ad ludos internationales pertinentia ponerentur. In causa huius decreti est tumultus violentissimus in Sicilia nuper factus: in stadio enim Catinensi, dum grex Panhormitanus cum manu Catinensium de victoria certat, res subito in tantam perturbationem erupit, ut quidam custos publicus interficeretur et complures spectatores in nosocomium propter laesiones graves deportarentur.

Tumultus pedifollicus Italiae

Societas pedifollica Italiae interdixit, ne hac septimana in Italia ulla certamina pedifollica aut ad series nationales aut ad ludos internationales pertinentia ponerentur. In causa huius decreti est tumultus violentissimus in Sicilia nuper factus: in stadio enim Catinensi, dum grex Panhormitanus cum manu Catinensium de victoria certat, res subito in tantam perturbationem erupit, ut quidam custos publicus interficeretur et complures spectatores in nosocomium propter laesiones graves deportarentur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 2.2.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Gratia praesidentis Bush deminuta

Ex interrogatione, quam acta "Newsweek" faciendam curaverunt, apparuit non plus quam triginta fere centesimas Americanorum politicae praesidentis Bush favere. Interrogatio facta est post orationem praesidentis de condicione patriae habitam, in qua ille consilium copias in Iraquia augendi defendebat, quamquam gratiam suorum propter res ibi male gestas perdiderat. Maior pars ex eis, qui sententiam rogabantur, sperabant fore, ut Hillary Clinton, senatrix democrata, in proximis comitiis praesidens designaretur. Illa praesidentis de bello Iraquico consilia verbis durissimis vituperavit et flagitavit, ut Bush Americanos ex rebus Iraquiae usque gravescentibus dissolveret, antequam munus deponeret. In urbe Washington complura dena milia hominum contra bellum Iraquicum reclamitaverunt postulantes, ut copiae Americanorum in patriam deducerentur. Intererant in reclamitatione milites veterani, politici familiaresque militum, qui in illo bello ceciderant. Numerus Americanorum in bello Iraquico mortuorum est iam plus tria milia.

Praesidens Israelis munere liberatus

Parlamentum Israelis praesidenti Moshe Katsav a munere liberationem concessit, quam ille petiverat. Katsav ad interim discedit, quia fieri poterit, ut de stupro aliisque facinoribus accusetur. Loco eius in praesidentatum ascendit Dalia Itzik, praeses parlamenti, quae futura est prima in Israele praesidens femina.

Australia siccitate vexatur

Scientifici Australiani censent siccitatem, quae patriam eorum iam sexennium vexat, pessimam mille annis forsitan esse. Aqua fluminum Murray et Darling ita descendit, ut irrigationem agrorum circumscribere necesse esset, ne fluctus omnino exhauriretur. Regio illorum fluminum, magnitudine par Galliae et Hispaniae, ad agriculturam Australiae maxime interest. Incendia quattuor milia sescenta chiliometra quadrata vastaverunt, penuria aquae magnam frumenti partem delevit vineasque afflixit. Desperatis iam rebus civitas Queenslandia nuper decrevit, ut aqua cloacalis in potabilem aquam purgaretur. Magistratus iudicaverunt aquam potabilem eius civitatis, si nihil factum esset, intra tres annos defecturam esse.

Allergiae apud Finnos increbruerunt

His quadraginta annis allergiae apud Finnos quadruplicatae sunt. Ex investigatione novissima, in Academia Finnica facta, allergiae sunt in Finnia quater crebriores quam in parte Careliae Russica. Ibi autem et pulvis domesticus et aqua notabiliter plura microbia continent quam in Finnia. Microbia systema immunitatis subigunt et contra allergias tolerantiam et tutelam praestant. Ex hygiene nimis bona facile sequitur, ut microbia in domibus non tantopere vagentur quam in condicionibus minus hygienicis. Itaque investigatores praesertim parentibus infantium suadent, ut nimiam hygienen evitent.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 25.1.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Quid George Bush dixerit

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet. George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut Americani decem annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent. Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere. Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donec illud consultum bonos eventus haberet.

Rerum in Somalia condicio

Milites Aethiopiae, postquam copias regíminis Somaliae in bello cum islamistis gerendo adiuverunt, Mogadisio, ex urbe principe Somaliae, paulatim recedunt, et in locum eorum tutatores pacis Unionis Africae venient. Dicuntur milites paci tuendae etiam ex Africa Australi, Libya, Tansania Congoque in Somaliam missum iri, sed sunt, qui dubitent, an copiae tam magnae satis celeriter comparari possint.

Studium climatologicum

Die Lunae Finni mandatu Unionis Europaeae magno incepto internationali, cuius est in mutationem climatis inquirere, praesidere coeperunt. De quanta re hic agatur, vel inde apparet, quod illi studio multa centena investigatorum tam ex Europa quam ex aliis orbis terrarum partibus intersunt. Climatologi plurimum laboris ad corpuscula aeris minima perscrutanda collaturi sunt, cum adhuc non satis constet, quonam modo mutationes climatis illis particulis afficiantur.

De curribus electricis

Currus electrici post septuaginta annos in vias Parisiorum reverterunt. Ultima ferrivia urbana anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo Parisiis clausa est, cum commeatus electricus usu autocinetorum demoveretur. Hodie autem currus electrici propter ipsa autocineta in pristinum statum redacti sunt magistratibus prohibere conantibus, ne aer urbis emissionibus autoraedarum nimis pollueretur.

De oleribus consumptis

Consumptio olerum apud Finnos nonnihil aucta est, si respicias singulos cives quinquagena quina fere chiliogrammata huius generis cibi anno bismillesimo quinto (2005) edisse. Victus olitorius tamen Finnorum generatim nonnisi in lycopersico, cucumere carotaque consistit.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 19.1.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Nicolas Sarkozy candidatus praesidentialis

Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus Francorum, candidatus praesidentialis a factione UMp(Unio ad motum popularem)  officialiter et unanimiter investitus est. 

Adversariam principalem in comitiis die vicesimo secundo mensis Aprilis futuris Ségolènem Royal ex partibus socialistarum habebit. Altera suffragia, si necessaria, die sexto mensis Maii fient. Sarkozy oratione habita monuit Turciam intra Unionem Europaeam nullum locum habere. Si Unio usque amplificaretur, vim eius politicam perituram esse. Europa confiteretur, quales limites haberet, ne omnes nationes membra eius fieri desiderarent.

Poettering praeses parlamenti Europaei         

Hans-Gert Poettering, democrata Christianus natione Germanus, praeses parlamenti Europaei creatus est, qui Josepho Borrell, socialistae Hispano, succederet et in praesidatu usque ad annum bis millesimum nonum maneret. Poettering pollicitus est se pro Europa unita operaturum esse, in qua singulae civitates, independenter a magnitudine, potestatem haberent.

Insulae Canariae immigratione laborant

Insulae Canariae, in Oceano Atlantico positae, olim insulae Deorum vel Fortunatae dictae sunt, quia caeli temperie commendantur. Hodie meta sunt amata viatorum septentrionalium, qui illas aeroplano facillime petere possunt. Etiam ex Finnia complura millena feriantium praesertim mensibus hiemalibus in Canarias insulas volare solent. His annis immigratores illegales ex Africa, ubi paupertate premuntur, illuc navigiis venire coeperunt, nam iter trans Fretum Gaditanum in Hispaniam propter custodiam diligentiorem factum est difficilius. Anno proxime praeterito unum et triginta milia immigratorum ex Africa in Canarias venerunt, sex milia in itinere maritimo perisse aestimantur.

Quid calefactio Europae secum afferat

Commissio Unionis Europaeae de effectu, quem mutatio climatis in Europa habitura esset, relationem divulgavit: Europam septentrionalem ex calore augescente utilitatem percepturam, regiones meridianas et aqua et turismo deficientibus damna capturas esse. In septentrione fruges fore meliores et oram Maris Germanici novam metam ferias aestivas agentibus fieri posse. (7) Apud Mare Mediterraneum numerum peregrinorum deminutum iri et nimium calorem saepius quam ante causam mortis futuram esse. Deminutionem rei periegeticae ingentia damna oeconomica Hispaniae, Italiae Graeciaeque allaturam esse.

Exercitatio ossa confirmat

Exercitatione corporis ossa confirmantur, sed aliter atque antea credebatur, exercitationibus finitis effectus positivi admodum celeriter evanescunt. Quod apparet ex dissertatione academica in Finnia nuper divulgata. Etiam ossa hominum seniorum fiunt motu firmiora. Antea putabatur ex motu corporis feminis nullum post menopausim usum futurum esse.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 12.1.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De oleiductu clauso

Septimana vergente Russi finitimis suis Belorussis petroleum suppeditare intermiserunt discordia de vectigali inter utramque partem coorta. Illud decretum etiam multis civitatibus Unionis Europaeae detrimento fuit, quippe quae in energia consumenda ex petroleo Russorum multum penderent. Tubus enim petrolearius, quem Russi in aliquot dies clauserunt, in finibus Belorussiae bifariam dividitur ac quidem ita, ut ramus superior per Poloniam in Germaniam extendatur, inferior autem per Ucrainam usque ad Hungariam et Croatiam pertineat.

Quid Chavez dixerit

Hugo Chavez, praesidens Venetiolae mense Decembri iterum electus, dum patriam suam ad formam socialisticam redigere in animo habet, societates civitatis electricas et telephonicas publicare vult. Itaque a parlamento petiturus est, ut legem sciscat, quae sibi auctoritatem ad eam renovationem faciendam det. "Iam", inquit, "ad socialismum versus progredimur, quam ob rem lex Venetiolae fundamentalis penitus mutanda est."

Flumen Ganges inquinatum

Flumen Ganges, ubi septuaginta fere miliones Hinduistarum his diebus peccatorum remittendorum causa lavantur, tot et tantis sordibus inquinatum est, ut complures sacerdotes Indi recusaverint, quominus illum lustrandi ritum omnino subirent. Qua re audita magistratus Indiae se curaturos esse polliciti sunt, ut ostiolis aggerum apertis aqua pura in Gangem deduceretur.

De vivariis Romaniae

In Romania, quae anno vergente ad societatem Unionis Europaeae accessit, multa vivaria claudenda sunt, utpote quae legibus Unionis de re zoologica perlatis non satisfaciant. In illa civitate omnino triginta sex horti zoologici sunt, quorum iam paene decem aut clausi sunt aut mox claudentur. In causa est, quod magnae ferae bestiae, e. gr. ursi et leones, in caveis nimis parvis et sordidis tenebantur. Curatores vivariorum etiam obligati sunt, ut non solum animalibus condiciones vivendi satis bonas praebeant, sed etiam operae investigatoriae intersint civesque de rebus zoologicis certiores faciant.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 4.1.2007 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Novus annus celebrabatur

novus annus in orbe terrarum spectaculis pyrotechnicis, ut fieri solet, celebrabatur, etsi in Europa occidentali exsultatio hominum feris tempestatibus et pluviis temperata est. Praecipua causa celebrandi fuit in Bulgaria et Romania, quae membra Unionis Europaeae facta sunt. Quibus terris adiunctis Unio Europaea ex viginti septem sociis civitatibus constat.

Mensis December calidior quam umquam

Institutum meteorologicum Finniae aestimavit mediam temperaturam mensis Decembris fuisse in Finnia sex -  octo gradibus maiorem quam assolet. Similem temperaturam tantum bis in millenio evenire. Nisi emissiones, quibus calor caeli augeretur, significanter circumscriptae essent, in fine saeculi calidissimos menses Decembres fore usitatos.

Saddam suspensus

Saddam Hussein, pristinus dictator Iraquiae, postquam appellatio patronorum eius, ut supplicium differretur, repudiata est, die Sabbati (30.12.) multo mane Bagdati laqueo suspensus est. In locum supplicii ductus recusavit, quominus cucullum acciperet, quo caput tegeretur, atque brevi oratione dicta Coranum manu tenens vultu tranquillo supplicium subiit. Corpus Saddami ab Americanis in vicum Awja, in quo ille natus erat, helicoptero portatum et ducibus sunnitis sepeliendum traditum est, ut ante diluculum postridie mortis diei sepeliretur. Nationes Unitae, Unio Europaea, Russia, Civitas Vaticana atque multi ordines a iuribus humanis supplicium Saddami Hussein vehementer reprobaverunt.

Ban Ki-Moon novus secretarius generalis

Kalendis Ianuariis Ban Ki-Moon, politicus Coreanus Meridianus, munus secretarii generalis Nationum Unitarum suscepit. Praedecessor eius Kofi Annan illo munere decem annos functus est. Ban, mense Octobri secretarius designatus, dixit verum valorem Nationum Unitarum esse in eo, quantum ille ordo homines miseria oppressos adiuvare posset.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 29.12.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Gerald Ford mortuus

Gerald Ford, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, diem supremum obiit nonaginta tres annos natus. Constat eum munere praesidentis Americanorum ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum septimum (1974-1977) functum esse. Successerat in locum praesidentis Richard Nixon, cum hic propter scandalum Watergate appellatum se magistratu abdicare coactus esset.

Memoria tsunamo mortuorum

Die Martis (26.12.) multa milia hominum in variis Asiae partibus ad caerimonias religiosas agendas convenerunt, ut memoriam eorum, qui calamitate tsunami biennio ante interissent, ritu sollemni recolerent. Dum haec geruntur, de terrae motu in ora Taivaniae facto nuntiatum est, cuius vis septem fere graduum Richterianorum fuisset. Institutum meteorologicum Iaponiae iam praemonuit novum tsunamum litoribus Philippinarum appropinquare, donec periculum remotum esse compertum est.

Saddam laqueo suspendetur

Die Martis (26.12.) tribunal appellatorium Iraquiae iudicium capitis dictatori Saddam Hussein dictum confirmavit et eum intra triginta dies laqueo suspendendum esse decrevit. Saddam una cum fratre germano Barzan al-Tikriti et pristino iudice Awad al-Bander iam Nonis Novembribus ob scelera adversus genus humanum commissa mortis damnatus erat.

Nummi euronis renovantur

Nummi euronis anno ineunte novam speciem habebunt, cum et adversa et reversa pars eorum renovabitur. A nummis veteribus inter alia eo different, quod forma Unionis Europaeae in monetis insculpta ad statum hodiernum redacta erit confiniis duodecim novarum civitatum sociarum imagini Unionis adiectis.

Cannavaro et Marta optimi

Sphaerista pedifollicus omnium optimus hoc anno creatus est Fabio Cannavaro, defensor gregis nationalis Italiae. Neque hoc mirum est, si respicis manum Italorum eo duce aestate proxime praeterita primatum mundanum consecutam esse. Cannavaro in suffragio a Foedere pedifollico internationali (Fifa) instituto quadringenta nonaginta octo puncta sibi conciliavit, cum Zinedine Zidane, assultor Francogallus, eo quadraginta quattuor punctis inferior esset. In serie autem feminarum primo loco posita est Marta, iuvenis Brasiliensis viginti annos nata.