Nuntii Latini (1.1.2006 - 31.12.2006)

Finnish Broadcasting Company

(Radiophonia Finnica Generalis)

 

Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:

Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002)

Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)

Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004)

Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)

bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)

 

"Nuntii Latini", 29.12.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Gerald Ford mortuus

Gerald Ford, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, diem supremum obiit nonaginta tres annos natus. Constat eum munere praesidentis Americanorum ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum septimum (1974-1977) functum esse. Successerat in locum praesidentis Richard Nixon, cum hic propter scandalum Watergate appellatum se magistratu abdicare coactus esset.

Memoria tsunamo mortuorum

Die Martis (26.12.) multa milia hominum in variis Asiae partibus ad caerimonias religiosas agendas convenerunt, ut memoriam eorum, qui calamitate tsunami biennio ante interissent, ritu sollemni recolerent. Dum haec geruntur, de terrae motu in ora Taivaniae facto nuntiatum est, cuius vis septem fere graduum Richterianorum fuisset. Institutum meteorologicum Iaponiae iam praemonuit novum tsunamum litoribus Philippinarum appropinquare, donec periculum remotum esse compertum est.

Saddam laqueo suspendetur

Die Martis (26.12.) tribunal appellatorium Iraquiae iudicium capitis dictatori Saddam Hussein dictum confirmavit et eum intra triginta dies laqueo suspendendum esse decrevit. Saddam una cum fratre germano Barzan al-Tikriti et pristino iudice Awad al-Bander iam Nonis Novembribus ob scelera adversus genus humanum commissa mortis damnatus erat.

Nummi euronis renovantur

Nummi euronis anno ineunte novam speciem habebunt, cum et adversa et reversa pars eorum renovabitur. A nummis veteribus inter alia eo different, quod forma Unionis Europaeae in monetis insculpta ad statum hodiernum redacta erit confiniis duodecim novarum civitatum sociarum imagini Unionis adiectis.

Cannavaro et Marta optimi

Sphaerista pedifollicus omnium optimus hoc anno creatus est Fabio Cannavaro, defensor gregis nationalis Italiae. Neque hoc mirum est, si respicis manum Italorum eo duce aestate proxime praeterita primatum mundanum consecutam esse. Cannavaro in suffragio a Foedere pedifollico internationali (Fifa) instituto quadringenta nonaginta octo puncta sibi conciliavit, cum Zinedine Zidane, assultor Francogallus, eo quadraginta quattuor punctis inferior esset. In serie autem feminarum primo loco posita est Marta, iuvenis Brasiliensis viginti annos nata.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 22.12.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Greenpeace de periculis uranii monet

Societas Francogallica, cui nomen Areva, consilia uranium in variis Finniae regionibus effodiendi habet. Quam ob rem Greenpeace, ordo circumiectis tuendis, postquam in operas illius societatis accuratius inquisivit, Finnos de insignibus periculis circumiectalibus monuit, quae sanitati hominum propter effossiones uranii imminerent. Apud fodinas, quas Areva in Canada et USA habet, materias venenatas in circumiacentia effluxisse; casus cancri et deformitatum congenitarum  etiam in locis a fodinis complura chiliometra  distantibus auctos esse. Quae cum ita sint, motus populares in Finnia orti sunt, qui fodinis uranii aperiendis vehementer obsistunt.


Solstitium hiemale adest

Hodie adest solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima. In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis continua plus quinquaginta dies durat. In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies est paene sex horarum.

De Nativitate Domini

Perendie (24.12.) erit vigilia Nativitatis Domini. Iesus Christus natus est in oppido Betlehem vivente adhuc rege Herode, qui ex vita iam anno quarto ante initium aevi nostri decessit. Annus, quo a Caesare Augusto edictum exiit, ut universus orbis describeretur, veri similiter fuit iam octavus aut septimus ante nostrum aevum. De censu tum habito etiam in Rebus gestis Augusti imperatoris narratur. Sexto saeculo ineunte abbas Dionysius Exiguus Iesum anno septingentesimo quinquagesimo tertio ab urbe Roma condita natum esse per errorem iudicavit. Quae temporis ratio iussu Karoli Magni, imperatoris Francorum, in usum publicum recepta est. De die, quo Iesus natus est, in evangeliis nihil narratur. Sed saeculo quarto mediante sollemne Nativitatis die vicesimo quinto mensis Decembris (25.12.) celebrari coeptum est, quia lux diei post solstitium augescens etiam lumen caeleste hominibus ortum figurare censebatur.

Redactores Nuntiorum Latinorum omnibus auditoribus lectoribusque, quos in patria et toto orbe terrarum habent, dies festos felices et tranquillos exoptant.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 15.12.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pikäranta.

Turcia et Unio Europaea

Die Lunae civitatibus Unionis Europaeae placuit, ut aliquot consultationes de Turcia in unionem asciscenda in posterius differrentur. Hoc decretum ideo factum est, quod Turci dicto Unionis Europaeae non audientes recusaverant, quominus naves ex Cypro venientes portubus suis reciperent. Deliberationes, quae de societate Turciae habentur, in triginta quinque capita ad varios aspectus politicos pertinentia digestae sunt, e quibus adhuc nonnisi unum ad finem adductum est.

Fuglesang astronauta Suetus

Scandinavi iam suum proprium astronautam habent, cum Christer Fuglesang Suetus et Robertus Curbeam Americanus naviculae spatiali Discovery insidentes in spatium cosmicum emissi sunt. Nec Fuglesang tantum ipsi volatui interfuit, sed etiam ambulationem spatialem altero astronauta comite feliciter suscepit missile suum cum statione cosmica copulando et eidem alam quandam applicando.

Multi mafiosi in Italia capti

Custodes publici Italiae, dum duos impetus in criminalitatem ordinatam faciunt, amplius centum homines comprehenderunt. In Italia septentrionali et in Calabria, regione meridiana, triginta quattuor mafiosi capti sunt, cum non abesset suspicio, quin mercaturas armorum et drogarum exercerent et cum grege criminali nomine ?Ndrangheta? colluderent. Inter alteram incursionem aedilibus Neapolitanis contigit, ut octoginta coniuratos de commercio drogarum suspectos in diversis partibus Italiae deprehenderent.

Sepulcrum S. Pauli inventum

Archaeologi se reliquias Sancti apostoli Pauli in crypta cuiusdam ecclesiae Romanae invenisse credunt. Sarcophagus, in quo ossa eius condita esse existimantur, repertus est, postquam investigatores duas magnas tabulas marmoreas de altaribus sustulerunt. Postea locus repertionis cancellis circumdatus est, per quos latus sarcophagi marmorei conspici potest. Traditum est Sanctum apostolum Paulum anno sexagesimo quinto Romae martyrium subisse.

Sollemnitas Sanctae Luciae

Die Mercurii sive Idibus Decembribus (13.12.) in urbe Helsinki more translaticio festum Sanctae Luciae celebratum est. Proprium huius sollemnitatis est lucem tenebris afferre, quam ob rem quotannis aliqua virgo eligi solet, quae corona candelarum ornata et curru per mediam urbem vecta diem brumalem illuminet.

De condicione fluminis Rheni

Commissio internationalis fluminis Rheni protegendi aquam Rheni iam esse bonae qualitatis confirmat. Abhinc enim viginti annos incendium in quadam fabrica chemica Helvetica effecit, ut viginti tonnae materiae venenosae in Rhenum effugerent et pisces per spatium multorum centenorum chiliometrorum morerentur. Existimantur sexaginta miliarda euronum ad flumen restituendum adhibita esse.


"Nuntii Latini", 8.12.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Finnia constitutionem Unionis Europaeae accepit

Suffragio facto parlamentum Finniae legem fundamentalem Unionis Europaeae accepit.  Ex ducentis delegatis centum viginti quinque pro lege suffragia dederunt, duodequadraginta contra legem. Quattuor delegati vacuam schedulam dederunt, ceteri aberant. Finnia est sexta decima terra, quae legem comprobavit. Antea Francia et Nederlandia eandem repudiaverunt.

Nova victima veneficorum

Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24.11.) in Irlandia in morbum insolitum incidit. Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. Medici, qui eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis intoxicationis inventa esset. Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant,  iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere. Ille venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est.

Kofi Annan: In Iraquia bellum civile

In colloquio a societate BBC transmisso Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit condiciones in Iraquia esse multo peiores quam aliquot annis ante in Libano et aliis terris, in quibus civile bellum gereretur. Propter violentiam in Iraquia iam minime quinquaginta milia civium mortui sunt.

Cometes periculosus

Grex meteororum, qui originem habere videtur in stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est. Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est. Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri periculosissimi habentur. Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis sunt expositae. Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum. Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet.

Penelope Cruz actrix Europaea 2006

Penelope Cruz, natione Hispana, ab Academia Cinematographica Europaea nominata est Actrix Europaea anni 2006. Ex actoribus praemium consecutus est Ulrich Mühe Germanus. Penelope propter partes, quas in pellicula ?Volver? (Redire) Petri Almodóvar egit, praemiata est, Mühe autem praemium tulit propter pelliculam ?Das Leben der anderen? (Vita aliorum).

 

 

 

"Nuntii Latini", 30.11.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pikäranta.

Ignistitium regionis Gazae

Die Dominico mane in regione Gaza ignistitium Israelianorum et Palaestinensium initium cepit. Erkki Tuomioja, minister Finniae, quae praesidentiam Unionis Europaeae in praesenti tenet, ait illam intermissionem pugnarum etiam rationibus politicis sustentandam esse, ne occasio pacis in Oriente Proximo provehendae amitteretur. Ita dixit in urbe Tampere, quo ministri negotiorum exterorum Unionis Europaeae et civitatum Arabicarum congregati erant.

Quebecum sua natio facta

Parlamentum Canadae incolis provinciae Quebeci statum nationis concessit. Ex nova lege Canada adhuc unica res publica est, intra quam Quebecum suam propriam nationem constituit. Quamquam plebiscitum in camera inferiore manifeste comprobatum est, illa rogatio tamen regimini Canadensi tantum stomacum moverat, ut unus e ministris munus deponeret. 

Conventus UE et Russiae

Septimana vergente in urbe Helsinki conventus Unionis Europaeae et Russiae habitus est, cui etiam praesidens Russiae Vladimir Putin interfuit. Ille coetus quidem multis rationibus spem fefellisse dicitur, sed in hoc successum habuit, quod inter utramque partem convenit, ut societates aeronauticae Unionis Europaeae permissu Russorum super Sibiriam posthac paulatim gratis volarent. Maximum tempus in quaestionibus ad energiam pertinentibus consumebatur, sed de iis nihil novi decretum est.

ndoles puerorum et puellarum

Puellae in amicis suis fidem et probitatem pluris aestimant quam pueri, ut ex investigatione recens facta apparet. Puerorum autem plurimi interest variis delectationibus gaudere et in diversis occupationibus versari. Accedit, quod a pueris maxime id exspectatur, ut aliquid perficiant et rem bene gerant, cum puellas aptiores ad curam pro aliis agendam et consuetudines sociales iungendas esse credatur.

Alandi et Finni discordes

Inter Alandiam et Finniam continentalem discordia de re aleatoria orta est. Societas enim Alandiae in automatis lusoriis occupata Finnis in continenti habitantibus permisit, ut lusus Alandorum nummarios per interrete participarent, quamvis magistratus Finniae id legi contrarium esse censerent. Piget politicos Finnos etiam Alandorum postulantium, ut ipsis in parlamento Unionis Europaeae una sedes ultro concedatur.

 

 

 

"Nuntii Latini", 23.11.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Ségolene Royal candidata PS

Ségolene Royal a partibus socialistarum (PS) candidata ad comitia praesidentialia, in Francia mense Aprili futura, officialiter creata est, cum haud dubiam ab aemulis victoriam reportavit. Ex suffragiis datis plus sexaginta centesimas (60,2) accepit, cum Dominique Strauss-Kahn viginti (20,83) et Laurent Fabius duodeviginti (18,54) centesimas obtinerent. Ségolene Royal est prima femina, quae occasionem habet, ut praesidens rei publicae Francorum fiat. Candidatus partium dextrarum nondum est creatus, sed verisimiliter erit Nicolas Sarkozy, quocum Royal de praesidentatu ex aequo certare putatur.

Bellum triginta annorum

Institutum Britannicum, cui nomen  est Oxford Research Group, censet bellum in Iraquia et Afganistania plus triginta annos durare posse. Mutationes in USA politicas parum ponderis ad conflictus Iraquiae et Afganistaniae habituras esse. Copias petrolei Sinus Persici tantum valere, ut Americani consilium ex Iraquia abeundi capere non possint.

Invasio calamitosa

Tony Blair, primus minister Britanniae, in colloquio interrogatorio a canali televisifico Al-Jazeera transmisso concessit bellum anno bis millesimo tertio Iraquiae illatum esse calamitosum. Iam antea etiam Margareta Hodge, ministra commercii Britannorum, dixerat consilium in Iraquiam proficiscendi magnum errorem fuisse.

Speculator  venenatus

Alexander Litvinenko, pristinus speculator Russus, qui sex annis ante in Britanniam transierat, in caupona Londiniensi Kalendis Novembribus venenatus est, cum in caedem redactricis Anna Politkovskaja inquireretur. Adhuc in nosocomio curatur. Acta diurna Britannica narraverunt eum materiam accepisse, ex quo appareret redactricem ab hominibus servitii securitatis Russiae (FSB) interfectam esse.

Francia fumificationem in locis publicis vetat

Administratio Franciae legem accepit, quae fumificationem tabaci in locis publicis vetat. Illa lex mense Februario vigere incipiet et ad omnia spatia interiora pertinebit, in quibus homines laborant aut quae populo sunt aperta. Deverticula nocturna, cauponae, thermopolia tempus transitionis unius anni habebunt, quo spatia hermetica, aeri non pervia, fumificatoribus aedificent. Moderatores locorum publicorum, si nova lege vigente fumificationem permittere voluerint, spatia fumificatoribus apta parare debebunt, ex quibus fumus in alias aedificii partes non vagatur. Ex computationibus statisticis apparet quina millena hominum in Francia quotannis morbis ex fumificatione passiva ortis mortem obire.

ALF convenit

Academia Latinitati Fovendae hodie Romam convenit. Agitur in conventu de rationibus pecuniariis et novis sodalibus cooptandis. Relatio de XI Academiae conventu Alcannizii et Ampostae mense Iulio celebrato praesentatur atque acta X conventus typis edita ab academico Antonio Capellan proponuntur. Die Sabbati Ara Pacis Augustae nuper restaurata visetur.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.11.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pikäranta.

Rumsfeld munus deposuit

Novus minister defensionis Civitatum Americae Unitarum creatus est Robert Gates, pristinus director Rei exploratoriae centralis (CIA) sexaginta tres annos natus. Successit in locum ministri Donald Rumsfeld, cui munus deponendum erat, postquam factio eius comitiis factis cladem accepit. Rumsfeld magistratu suo sex annos functus maxime in eo reprehendebatur, quod bellum in Afganistania et Iraquia eo administratore male gereretur. 

De obstinatione Cubanorum

Cooperatio Unionis Europaeae et Cubae multum difficultatis habet Cubanis obstinate recusantibus, quominus auxilium populis egentioribus praebitum a civitatibus Europaeis recipiant. Condiciones enim politicas sibi propositas non accipiunt. Monendum tamen est necessitudines inter utramque partem commerciales florere et dimidiam fere partem peregrinorum, qui Cubam obeunt, ex Europa venire.

Copiae silvarum augentur

Credebatur iam in eo esse, ut silvae orbis terrarum in annos deminuerentur. Quae condicio rerum autem ex inopinato in melius conversa est, ut censet grex investigatorum internationalis, cui praeest Pekka Kauppi, professor Universitatis Helsinkiensis. Cum copia arborum in multis orbis partibus, praesertim in Sinis et India, magno incremento augeatur, fieri posse, ut interitus silvarum triginta annis proxime futuris omnino impediatur.

Multi ex hemicrania laborant

Amplius quinquies centena milia Finnorum, praesertim feminae aetatis iam constantis, morbo hemicraniae laborant. Quae quamvis ita sint, saepe fit, ut hoc incommodum in sedibus operandi parvi pendatur. Huc accedit, quod plerique hoc vitio aegrotantes aut medicum adhibere nolunt aut remedium sumere cunctantur. Dicitur hemicrania in Europa frequentior esse quam asthma, diabetes mellitus, epilepsiaque, si haec tria in unum conferantur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 10.11.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Saddam Hussein capitis damnatus

Saddam Hussein, pristinus Iraquianorum dictator, in supremo tribunali Iraquiae damnatus est, ut laqueo suspenderetur. Antequam poena exsequatur, sententiam mortis in tribunali appellationis confirmari oportet. Si iudices huius tribunalis causam legitime actam esse censuerint, supplicium de Saddamo intra unum mensem sumetur. Etiam Barzan Ibrahim, frater Saddami consanguineus, et Awad Hamed al-Bander, dux pristinus tribunalis revolutionarii, capitis damnati sunt. Vicepraesidens Taha Jassin, capitis absolutus, in carcerem sempiternum conici iussus est. Praesidens Iraquiae Jalal Talabani supremum tribunal iuste et legitime egisse affirmavit, sed de iudicio facto sententiam non dixit. Crimen, quo Saddam cum adiutoribus suis damnatus est, fuit caedes centum duodequinquaginta shiitarum, quae in oppido Dujail anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo facta est. Illa caede Saddamum ulcisci voluisse, quod sicarii eum in eodem oppido  occidere paulo ante conati essent. Postea novum contra Saddamum iudicium susceptum est, in quo ille genocidii Curdorum accusatur. Una eiusdem sceleris accusantur sex alii viri, in his consobrinus Saddami Ali al-Majid, qui a gaso contra Curdos adhibito Ali "Chemicus" vocatur. Centum octoginta milia Curdorum illa caede perisse aestimantur.

Unio Europaea poenae mortis adversatur

Finni, qui hoc tempore praesidium Unionis Europaeae tenent, monent Unionem mortis poenae in omnibus rerum condicionibus adversari; ideo ne Saddami quidem poenam esse exsequendam. Quamquam in commmunicatione ministerii a rebus exteris Finnorum commemoratur Unionem Europaeam facinora administrationis Saddami Hussein iterum iterumque condemnavisse.

Comitia Americanorum

In USA die Martis comitia facta sunt, in quibus tota camera inferior sive repraesentativorum et tertia pars senatorum creati sunt. Simul etiam gubernatores triginta sex civitatum designati sunt. In utraque camera republicani, qui res in Iraquia male gessisse iudicantur, cladem acceperunt.

Abortus illegales letales

Ordo gynaecologorum internationalis rettulit abortus artificiales legi contrarios esse  gravissimum problema, quo praesertim populi egentiores premerentur. Causas esse paupertatem et inaequalitatem, et quod iura feminis negarentur. Plurimos abortus artificiales fieri in Media et Meridiana Asia. Singulis annis septuagena millena feminarum abortu illegaliter facto perire.

Pinguitudo Europaeis imminet

Ordo mundi sanitarius (WHO) monuit pinguitudinem Europaeorum, quae usque continuaretur, iam incremento oeconomico imminere. Viginti tres centesimas virorum et triginta sex centesimas feminarum in Europa iam obesitate laborare, ex liberis circiter tertiam partem superpondium habere. Homines pinguescere, cum cibis nimis adipatis vescerentur et corpus exercere neglegerent.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 2.11.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Lula praesidens iterum factus

Praesidens Brasiliae iterum electus est Luiz Inacio Lula da Silva. Quam manifestam victoriam suffragii die Dominico habiti reportaverit, inde patet, quod sententiarum unam et sexaginta centesimas (61%) sibi paravit, cum adversarius eius Geraldo Alcmin votorum nonnisi undequadraginta centesimas (39%) consequeretur. Ita fit, ut Lula da Silva, candidatus factionis operariorum, etiam proximo quadriennio Brasiliae praesideat. Iam populo suo promisit incrementum oeconomicum se praesidente quinque centesimarum fore.

Nova murium species inventa

In Europa et quidem in Cypro nova mammalium species inventa est. Investigatores enim, cum ibi in ululis perscrutandis occupati essent, in quendam murem novi generis inciderunt, cui postea nomen scientificum Mus cypriacus inditum est. Dicitur hic rosor maiore capite, grandioribus dentibus caudaque longiore praeditus esse quam Mus musculus, quo nomine mus domesticus in zoologia nuncupatur.

Lingua Hibernica in UE officialis

Vetus sermo Hibernicus, quo gentes Gallorum sive Celtarum olim loquebantur, anno proximo ineunte una e linguis Unionis Europaeae officialibus evadet. Hoc consilium non solum omnibus Irlandis magno gaudio est, sed etiam eis laetitiam parat, qui iam metuebant, ne illa lingua historica omnino emoreretur. In Irlandia sive Hibernia hodie circiter quattuor miliones incolarum sunt, quorum tertius quisque se linguam Hibernicam aliquatenus callere opinatur.

Castro in publicum prodiit

Fidel Castro, praesidens Cubae octoginta annos natus, postquam morbo implicatus diu latuit, rursus in publicum prodiit itaque ostendit se adhuc in vivis esse. Apparuit enim septimana vergente in televisione statali Cubana, ubi veste gymnastica indutus in telephonum loquens et acta diurna legens videbatur. Idem publice affirmavit se ex enterotomia sibi mense Iulio facta in dies convalescere.

Manuale bene se gerendi

Magistratus Sinenses non ita pridem manuale quoddam ediderunt, quo civibus Sinensibus praecepta se bene gerendi dantur. Quo opere eis admonentur, ut, cum peregre sint, voce gravi loquantur et purgamenta in receptaculis diligenter ponant neve in agminibus prorumpant. Dubium non est, quin hic liber ad famam Sinensium peregre sarciendam conscriptus sit.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 27.10.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Moderatores Unionis Europaeae convenerunt

Moderatores civitatum aut regiminum Unionis Europaeae die vicesimo mensis Octobris in urbe Lahti Finniae meridianae conventum inofficialem habuerunt. Argumentum principale erat energia et cooperatio. Invitatus aderat etiam Vladimir Putin, praesidens Russiae. De Georgia interrogatus Putin affirmavit causam discordiarum esse Georgiae, non Russiae. Ad haec addidit: "Periculum est, ne Georgiae erga Russiam contumacia caedem et sanguinem afferat. Sed ubi primum Georgia, Abhasia, Ossetia Meridiana relationes mutuas bene constituerint, etiam Russiae cum Georgia relationes meliores fient." Illa verba Gela Bezhuashvili, minister a rebus exteris Georgiae, postea vehementer condemnavit.

Violentia in Iraquia crescit

Comitiis parlamentariis appropinquantibus apud Americanos de bello Iraquico magis quam ante disceptari coeptum est. Alii flagitant copias in Iraquia augendas esse, alii autem censent eas inde omnino deducendas esse. Praesidens George W. Bush iam confessus est violentiam in Iraquia grassantem cum bello Vietnamensi comparari posse. Quamquam Americani  copias suas, quae sunt Bagdati, auxerunt, illis non contigit, ut urbem pacarent. Impetus terroristici Bagdati frequentiores fuerunt quam umquam ante et mensis Octobris  fuit unus ex cruentissimis inter totum bellum Iraquicum. Hoc mense iam septuaginta Americani in Iraquia mortem occubuerunt.

Praesidens Israelis in crimen vocatur

Actores Israeliani nuntiaverunt se crimen praesidenti Moshe Katsav illaturos esse. Iam antea vigiles rettulerant testimonia stupri et molestiae sexualis ad causam praesidenti inferendam suppetere. Katsav, vir unum et sexaginta annos natus, qui quinque filios habet, suspectus habetur, quod decem feminas molestaverit.

De sarcinis manualibus statutum

Commissio Europaea de sarcinis manualibus, quas  viatoribus aeroplanorum secum habere licet, statutum dedit. Novae limitationes ad id spectant, ut pericula ex liquidis materiis displosivis imminentia praecaveantur. Illud statutum, quod inde a mense Novembri valebit, latices per portas inspectionis transportare vetat. Maxima quantitas eiusdem materiae liquidae, quae viatori permittitur, est unum decilitrum. Statutum pertinet ad omnes avolationes, quae ex aeriportibus Unionis Europaeae fiunt, quodvis sit destinatum itineris. Commissio censet ita fieri posse, ut securitas viatorum in omnibus Unionis Europaeae partibus par sit.

Finni loquaciores

Finni, ut rettulerunt magistratus ab informatione nationum septentrionalium, telephonulis portatilibus magis loquuntur quam ceteri septentrionales. Finnia est etiam unica terra septentrionalis, in qua singulae familiae telephonula portatilia in locum fixorum notabiliter substituerunt. Dani autem et Norvegi nuntios textuales saepius telephonulis mittunt quam Finni.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 20.10.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Fossa occisorum in Lappeenranta

In urbe Finniae Lappeenranta fossa communis occisorum reperta est, in qua corpora undecim hominum terra obruta erant. Ex quo tempore ossa ibi iacuerint, nondum liquido constat. Sepulcretum in campo tentorio nomine Huhtiniemi, ubi investigatores Instituti archaeologici Universitatis Helsinkiensis hoc autumno effossiones faciunt, in lucem venit. Hic locus ideo examinari coeptus est, ut cognosceretur, essetne aliquid veri in rumore apud populum inveterato, ex quo in Huhtiniemi inter bellum cum Russis gestum magnus numerus militum fugitivorum Finnorum morte multatus est.

Ban Ki-Moon novus secretarius

Novus secretarius generalis Nationum Unitarum designatus est Ban Ki-Moon, minister a rebus exteris Coreae Meridianae. Qui vir sexaginta duos annos natus in locum secretarii generalis hodierni Kofi Annan succedit, cuius principatus mense Decembri exeunte finem capiet. Ban Ki-Moon, dum conventui generali gratias pro honore sibi allato agit, ait dignitatem Nationum Unitarum ex eo aestimari, quantum pauperrimus quisque ab illo ordine adiuvaretur. Sibi propositum esse coetui Nationum Unitarum suo proprio exemplo praesidere.

Praemium Nobelianum pacis

Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Muhammad Yunus, vir Bangladesanus, qui argentarius pauperum dicitur. Is enim, cum paupertatem ex orbe terrarum auferre vellet, annis septuagesimis sedem nummariam instituit, quae pecuniam hominibus omnium miserrimis et mendicissimis commodaret. In clientibus suis eligendis talem rationem sequi solet, ut, quo quisque sit egentior, eo dignior habeatur, cui pecunia credatur.

Ara Pacis Augustae renovata

Ara Pacis Augustae, monumentum Romanum anno a.Chr. n. nono victoriis Augusti consecratum, in conspectu populi rursus posita est. Diu enim in usu publico non erat propter labores reficiendi, quibus illud aedificium marmoreum variis ornamentis decoratum ab emissionibus gasalibus protegeretur. Itaque architectus Richardus Meier, cui haec opera perficienda commissa erat, Aram Pacis claustris vitreis circumdedit, quod multam disceptationem apud vulgus movit.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 13.10.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Anna Politkovskaja occisa

Anna Politkovskaja, diurnaria Russa, quae moderatores Russiae hodiernos scriptis suis praesertim propter bellum Tzetzenicum verbis durissimis vituperabat,  Moscuae die Sabbati (7.10.) occisa est. Corpus diurnariae, glandibus pistolii transfixum, in anabathro domus ipsius repertum est. Politkovskaja in actis diurnis oppositionis politicae, quibus nomen est ?Novaja Gazeta?, scripta sua divulgabat. In illis actis relationem de hominibus in Tzetzenia raptis et cruciatis divulgatura erat, sed una hora et dimidia ante, quam textum redactioni tradere debebat, interfecta est. Apud Tzetzenos Politkovskaja magni aestimabatur, in patria autem vigiles publici et Servitium Securitatis (FSB) illam speculabantur et custodiebant. Sunt qui censeant illud Servitium forsitan participem caedis fuisse. Duobus annis ante, cum Politkovskaja in Ossetiam septentrionalem iter factura esset, ut de sequestratione et caede scholarium urbis Beslan referret, victima fuit insolitae et peculiaris venenationis, cuius culpam Servitio Securitatis attribuit. Alexander Lebedev, qui una cum pristino praesidente Michaele Gorbatshov maiorem partem actorum "Novaja Gazeta" possidet,  praemium septingentorum quadraginta milium euronum illis promisit, quorum auxilio auctor facinoris inveniretur. Investigatores autem putant ipsum homicidam a mandatoribus caedis forsitan iam interfectum esse.

Manifestationes in memoriam

Moscuae et Petropoli complures centeni homines in manifestationes congregati Annam Politkovskaja, imagines eius portantes, commemorabant. Apud sedem legationis Russiae Helsinkiensem circiter mille homines candelis ardentibus memoriam eius vespere diei Dominici colebant. Societas diurnariorum Russiae ait caedem Annae Politkovskaja velut pectus rei diurnariae Russorum transfixisse.

Experimentum nucleare Coreae Septentrionalis

Corea Septentrionalis nuntiavit se primum experimentum nucleare fecisse. Ita illa dictatura Stalinistica, pauper et inclusa, futura est nona in orbe terrarum potestas, cui arma nuclearia esse constat. Experimentum Coreae Septentrionalis a moderatoribus orbis terrarum et a Consilio Securitatis Nationum Unitarum severissime condemnatum est. Americani novas contra Coream Septentrionalem sanctiones a Nationibus Unitis flagitaverunt, Coreani Meridiani nuntiaverunt se potestatem nuclearem sibi propinquam pati non posse. Etiam Sinenses, qui foederati fideles Coreanorum Septentrionalium esse solent, eos reprobaverunt. Minister primarius Iaponiae dixit illo experimento nucleari stabilitatem Asiae Orientalis mutari.

Sanctiones praeparantur

Finnia, penes quam est praesidium Unionis Europaeae, experimentum Coreae Septentrionalis facinus provocativum appellavit et declaravit Unionem una cum societate internationali actiones contrarias praeparaturam esse. Id autem necesse esse, ut societas internationalis unanimis maneret et discrimen rationibus politicis et cooperatione amoveretur.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 05.10.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Praemium Nobelianum physicae

Praemium Nobelianum physicae hoc anno astronomis Americanis John Mather et George Smoot tribuitur. Qui viri de cosmologia optime meriti praecipue initiis rerum naturae, stellarum, galaxiarum investigandis operam impenderunt. Studiis suis cosmologicis subsidio venerunt opinioni, ex qua rerum natura ex displosione primigenia orta est.

Saepes in confinio Mexici

Senatus Civitatum Americae Unitarum legem de saepimento tutelari in confinio Mexici ducendo accepit et quidem ita, ut octoginta senatores pro hoc consilio sententiam ferrent, undeviginti autem eidem adversarentur. Munus huius obstaculi erit impedire, ne homines ex Mexico illegaliter in Civitates Americae Unitas immigrent. In finibus Americanorum hodie undecim fere miliones Mexicanorum versantur, quorum dimidia pars iure habitandi caret.

IRA vim deposuisse videtur

Exercitus Irlandiae liberandae (IRA) actionibus suis nefariis finem fecit neque iam pro causa sua armis certabit. Quod apparet ex relatione, quam commissio, cuius est processum pacis Irlandiae Septentrionalis custodire, nuperrime divulgavit. Idem documentum monstrat etiam Sinn Fein, alam politicam illius exercitus, suo promisso satisfecisse et eo tendere, ut proposita sua rationibus politicis peragantur.

De experimento nucleari

Moderatores Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se experimentum nucleare facturos esse, ut defensionem civitatis suae contra inimicitias Americanorum corroborarent. Qua re audita multae nationes, in iis Corea Meridiana, Iaponia, Britannia illud inceptum concorditer condemnaverunt. Quin etiam Sinenses duces Coreanos ad temperantiam hortati sunt.

Nova crustaceorum genera

In quadam spelunca in Israele patefacta octo nova crustaceorum genera reperta sunt. Haec spelunca, in qua oecosystema per quinque miliones annorum segregatum vixisse existimatur, inter effossiones in illa regione factas inventa est. Illud antrum semper luce solis caruit, quam ob rem crustacea caeca remanserunt. Ope horum generum investigari potest, quo modo organismi solis expertes explicati sint.

 

 

 

"Nuntii Latini", 28.9.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Dialogum inter religiones esse necessarium

Summus Pontifex Benedictus XVI delegatos terrarum islamicarum in Arcem Gandulfi, ubi residentiam habet aestivam, die Lunae vocaverat. Affirmavit se orbem musulmanum aestimatione et reverentia prosequi sed monuit mutuam inter religiones reverentiam esse necessariam; dialogo authentico opus esse, ut omnes contentiones in spiritu proficuae consensionis remitterentur. 

De Unione Europaea amplificanda

Commissio Europaea die Martis suasit, ut Bulgaria et Romania certis condicionibus anno proximo ineunte in Unionem Europaeam asciscerentur. Adhaesio autem illarum terrarum, antequam officialis fiat, in parlamentis singulorum membrorum Unionis comprobanda erit. Consultationes etiam de Turcia et Croatia asciscendis fiunt. At Jose Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, censet post Bulgariam et Romaniam in Unionem acceptas amplificationi moram interponendam esse, donec quaestio de lege Unionis fundamentali soluta sit; illa lege accepta Unionem efficacius quam ante agere et nova membra asciscere posse.

Calamitas traminis magnetici

In Emslandia, regione Saxoniae Inferioris, tramen magneticum in calamitatem incidit, cum contra currum operarium, qui in eadem orbita erat, magna velocitate impegit. Viginti quinque homines in illa collisione, cuius causa error humanus esse dicitur, perierunt. Tramen magneticum  in orbita speciali vi magnetica sustinente et propulsante levitat. Velocitatem quadringentorum quinquaginta chiliometrorum horalium assequi potest, sed calamitosum tramen, quod in itinere probationis erat,  tantum centum septuaginta chiliometrorum velocitate vectum esse  nuntiatur. Tramen magneticum eiusdem generis hucusque tantum inter urbem Sanghaevum et aeriportum eius in commeatu publico adhibetur.

Reclamationes Hungariae  

In urbe Budapestino Hungariae magnae hominum turbae contra regimen reclamitaverunt, cum phonotaenia quaedam palam facta esset, in qua primus minister Ferenc Gyurcsany confitetur se civibus mentitum esse, ut in suffragio mense Aprili habito victoriam reportaret. Oppositio politica flagitare pergit, ut ille munus deponat.

Praesidens Estoniae creatus

Praesidens Estoniae creatus est Thomas Henricus Ilves, factione democrata socialis, qui die nono mensis Octobris munus praesidentiale suscipiet. Ille est delegatus Europae parlamentarius quinquaginta duos annos natus. Antea etiam munere ministri rerum exterarum in Estonia functus est. Competitor eius fuit praesidens hodiernus Arnold Rüütel.

Nasrallah in publicum processit

Hassan Nasrallah, moderator ordinis Hizbollah Libanensis, post bellum cum Israele gestum fautoribus suis, quorum complura centena milia Berytum convenerant, haec fere nuperrime locutus est: Ordinem Hizbollah ab Israele victoriam divinam, historicam, strategicam reportavisse et adhuc viginti milia rochetarum habere; nullum exercitum tam validum esse, ut illum ordinem armis exueret.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 22.9.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Comitia in Suetia parlamentaria

Die Dominico in Suetia comitia parlamentaria habita sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum scirent potestatem socialistarum per duodecim annos continuatam in discrimine versari. Sententiis computatis patuit confoederationem partium mediarum et dextrarum ex democratis socialibus et prasinis victoriam reportavisse: illa coalitio enim ex suffragiis duodequinquaginta centesimas (48%) sibi paravit, cum russati et prasini ex votis nonnisi quadraginta sex (46%) centesimis potirentur. Quae cum ita sint, proximus princeps minister Suetiae erit Fredrik Reinfeldt, praeses factionis conservativae moderatae unum et quadraginta annos natus. Göran Persson, dux socialistarum, de clade sua certior factus nulla mora interposita nuntiavit se non solum praesidatum factionis suae deponere sed etiam a negotiis publicis omnino recedere.

 

Rerum conversio in Thailandia

In Thailandia conversio rerum facta est, cum summus dux exercitus sibi potestatem arripuit et legem civitatis fundamentalem abrogavit. Eodem tempore Thaksin Shinawatra, princeps minister Thailandiae, qui diu de corruptione accusatus erat, a munere amotus est. Usurpatores nuntiaverunt se summum imperium usque eo obtenturos esse, quoad civitati administrandae novus primarius minister eligeretur.


Quid papa Benedictus XVI dixerit

Papa Benedictus XVI ait se graviter dolere, si verba sua de islamismo facta animos musulmanorum offendissent. Arbitrabatur sibi talem pronuntiationem edendam esse, postquam audivit orbem islamistarum valde iratum esse propter orationem suam in Germania habitam. Citaverat enim in sermone suo dictum cuiusdam imperatoris mediaevalis, ex quo propheta Muhammed effecisset, ut varii generis mala per orbem terrarum manarent.

 

Colloquia Indiae et Pakistaniae

Pervez Musharraf, praesidens Pakistaniae, et Manmohan Singh, primus minister Indiae, consenserunt, ut consultationes pacis a ministris utriusque civitatis denuo susciperentur. Colloquia enim ad territorium Casmiriam pertinentia mense Iulio ad irritum ceciderunt, cum ducenti fere homines ictibus bombicis in India factis vitam amisissent. Indi hunc impetum separatistis ex Pakistania agentibus crimini dederunt.

 

De mutatione climatis

Investigatores Americani mutationem climaticam iam evolutionem afficere putant. Nonnullae enim species animalium propter novum caeli statum genetice mutari coeperunt. Hodie in Terra Nova (Newfoundland), provincia Canadae, culices etiam mense Augusto sanguinem exsugere pergunt, cum antea mense Iulio id facere desierint. Mutationes evolutionis praesertim in partibus orbis terrarum septentrionalibus conspici possunt, quarum clima iam simile fere sit ac in regionibus meridianis.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 15.9.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Conventus Asem 6

Sextus conventus Unionis Europaeae et Asiae Helsinkii septimana ineunte (10-11.9.) habitus est. Inter alia actum est de mutatione climatis, contra quam nationes participes efficaciter se operaturas esse promiserunt, cum pronuntiaverunt se tractatum Kiotensem sustenturas. Aliud argumentum in conventu tractatum erat subsidium oeconomicum, quod pauperrimis membris ministraretur. Praeterea disserebatur de populorum mutua consensione et de progressu durabili. Proximus conventus Asem in urbe Pekino Sinarum anno bis millesimo octavo futurus est. Die Lunae mane participes silentio tristi ictus terroristicos, qui quinque annis ante (11/9) contra Americanos facti erant, in memoriam revocaverunt.

Osama bin Laden adhuc quaeritur

Paene tria milia hominum illo die mortui sunt, cum aeroplana a terroristis abducta contra turres geminas Centri Mundi Commercialis (WTC) urbis New York et contra Pentagonum volaverunt; quartum aeroplanum similiter abductum in Pensylvania cecidit. Osama bin Laden, auctor sceleris, adhuc ab Americanis quaeritur. Praesidens George W. Bush die ictuum anniversario orationem televisificam habuit, qua monuit bellum terrorismo illatum esse certamen pro cultu et humanitate; cladem in illo certamine acceptam terras Proximae Orientis in potestatem dictatorum extremistarum, qui arma nuclearia haberent, tradituram esse. Idem affirmavit Osamam bin Laden ab Americanis repertum iri, ut ad iudicium duceretur.

Saddamo nihil cum al-Qaida

Commissio explorationis senatus Americani relationem divulgavit, ex qua patet Saddamum Hussein nullas cum ordine al-Qaida consuetudines habuisse. Immo vero Saddamum recusavisse, quominus illum ordinem adiuvaret, eundemque regimini ipsius inimicum habuisse. Saddamum etiam, licet re infecta, operam dedisse, ut ducem ordinis Abu Musab al-Zarqawi deprehenderet. Regimen praesidentis Bush causam belli Iraquici interposuerat, quod Saddam consuetudines cum al-Qaida  et al-Zarqawi haberet. Itaque democratae Americani, qui oppositionem politicam faciunt, praesidentem fraudis accusaverunt. Etiam altera causa eiusdem belli, scilicet quod Saddam arma interneciva paravisset, iniusta et falsa esse apparuit.

Principissa Kiko filiolum peperit

In familiam imperialem Iaponiae primus post quadraginta annos filiolus natus est. Parentes sunt Akishino, filius minor imperatoris, et coniux eius Kiko. Puero, qui in successione imperii tertium locum habet, nomen Hisahito datum est. Heres imperii est Naruhito, filius imperatoris maior, secundum locum tenet frater eius Akishino.

 

 

"Nuntii Latini", 7.9.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Quid praesidens Iraniae dixerit

Praesidens Iraniae Mahmoud Ahmadinejad promisit civitatem suam ad consultationes de discordia nucleari solvenda paratam esse, ut nuntiavit Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, qui die Dominico eum Teherani convenit. Praesidentem tamen postulatis nationum occidentalium repudiatis recusavisse, quominus Iraniani uranium eliquare desinerent, antequam illa colloquia inissent. Huc accedere, quod Ahmadinejad affirmasset Iranianos ignistitio in Libano facto ab omni parte favere.

Tumultus ethnicus in Carelia

In Carelia Russorum hoc mense ineunte tumultus violenti orti sunt, quibus factum est, ut immigrantes Caucasii ex oppido Kontupohja magna multitudine fugere cogerentur. In causa conflictuum ethnicorum erat, quod duo viri indigenae Russi pugna cum Tzetzenis cultris et manibus commissa vitam amiserunt. Qua re audita duo milia Slavorum in medium oppidum congregati sunt reclamatum et flagitatum, ut omnes Caucasii e Carelia eicerentur. Inter perturbationes, quae usque ad multum mane continuabantur, complures tabernae Tzetzenorum mercatoriae dirutae sunt.

De percontatro spatiali Europaeo

Percontatrum spatiale, quod ESA sive Ordo Europae spatio cosmico investigando ad Lunam perquirendam emiserat, officio suo defunctum est, cum maximo impetu superficiei Lunae impactum est. Neque tamen id prius accidit, quam haec capsula Lunam bis milies circumvolavisset. Munus speculatri erat intra tres annos novissimam technicam experiri, qua astronautis in volatibus spatialibus futuris opus esset, nec non materiam comparare, cuius ope investigatores novas notitias primae originis Lunae acquirerent.

De carbonifodinis Sinarum

In Sinis septendecim milia carbonifodinarum sunt, quae non satis tutae esse existimantur. Quam ob rem magistratus quattuor milia octingentas earum ante finem anni proximi clausuri sunt. Id quidem iam antea facere conati sunt, sed sine successu et bono eventu. Anno praeterito calamitates fodinae apud Sinas tam frequentes et funestae erant, ut iis sex milia hominum interirent. Sunt autem qui credant verum numerum mortuorum multo maiorem esse.

Universitas Harvardiana optima

Grex censorius universitatis Sanghaevensis, cum cognoscere vellet, ubinam gentium optimae studiorum universitates essent, circiter quingentas scholas superiores inter se comparavit. Argumento aestimandi usus est indicibus publicationum academicarum. Victoriam huius certaminis reportavit Universitas Americanorum Harvardiana, cum Universitas Britannorum Cantabrigiensis ei proxima esset. Inter universitates terrarum septentrionalium eminebat Institutum Carolinum Stockholmiense, quod sedem duodequinquagesimam sibi acquisivit. Universitas autem Helsinkiensis loco septuagesimo quarto posita est.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 31.8.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Violentia in Iraquia non desinit

Ictus terroristici et conflictus violenti in Iraquia usque continuantur, etsi tam praefecti exercitus Americani quam Nuri al-Maliki, minister Iraquianorum primarius, securitatem meliorem fieri et violentiam deminui affirmaverunt. His quattuor mensibus in variis Iraquiae regionibus circiter decem milia civium per violentiam perierunt.


De bello in Libano gesto

Cum ordo Hizbollah mense Iulio  in confinio Israelis et Libani tres milites Israelianos occidisset et duos deprehendisset, Israeliani in Libanum invaserunt. Neque tamen his contigit, ut milites deprehensos liberarent. Bello per unum mensem gesto circiter centum Israeliani et plus mille Libanenses vitam amiserunt. Auctoritate et decreto Nationum Unitarum bellum ea condicione compositum est, ut tutatores pacis internationales confinium Libani et Israelis custodirent. In colloquio televisifico Hassan Nasrallah, moderator ordinis Hizbollah, dixit se suis imperaturum non fuisse, ut milites Israelianos deprehenderent, si praesagire potuisset tantum bellum inde oriturum esse.

Campus petrolei in Mari Baltico inventus

Societas petrolearia Polonica, cui nomen Lotos, nuntiavit se campum petrolei in regione maritima Poloniae invenisse, qui maximus in Mari Baltico esset. Ille campus centum triginta quinque chiliometra in septentrionem a litore distat et mille sescenta metra sub superficie maris iacet.


Plutonem non esse planetam

Unio Astronomica Internationalis (IAU) decrevit, ne Pluto inter planetas numeraretur, quia novissimae definitioni planetae non responderet. Planetam esse corpus, quod Solem circumiret et tantam molem haberet, ut rotundum esset et suum orbem dominaretur. Cum hac condicione Pluto, qui in singulis suis circuitibus vicenos annos intra orbitam Neptuni errat, non congruit.

 

 

 

"Nuntii Latini", 26.5.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

De aestate Latina

Propter ferias nuntii Latini mensibus aestivis non redigentur. Emissio proxima erit Kalendis Septembribus, ex quo die incipiet annus nuntiorum septimus decimus. Aestate autem fient varia seminaria et conventus latinistarum, in quibus excellit XI Conventus internationalis, quem Academia Latinitati Fovendae Alcannizium et Ampostam, in duas urbes Hispaniae convocavit.

Hard Rock Hallelujah!

In certamine finali cantionum Eurovisionis, quod vespere Sabbati Athenis factum est, Finnia palmam reportavit. Lordi, grex Finnicus graviori musicae  metallicae deditus, in suffragio duodequadraginta nationum ducenta nonaginta duo puncta obtinuit, qui numerus longe maximus est in historia semisaeculari huius certaminis. Lordi, qui ex quinque musicis personas monstruosas gerentes constat, operibus pyrotechnicis adhibitis cantionem "Hard Rock Hallelujah" cecinit, qua animos audientium sibi conciliavit. Grex Finnicus et adiutores eius laudabantur, quod praeiudiciis liberi et a ceteris differentes ipsa musica, non saltationibus feminarum seminudarum, victoriam tulissent. Finni, qui hucusque certamen Eurovisionis quadragies participaverunt, octies maxima cum humiliatione ultimi iudicati sunt. Semel quidem sextum locum obtinuerunt. Eo dulcius nunc sapit victoria inopinata, quam per televisionem plus centum miliones Europaeorum videbant et audiebant. Ex hac victoria sequitur, ut certamen cantionum anno proximo in Finnia instituatur.

Nigrimontium libertatem vindicavit

Suffragio populari die Dominico in Nigrimontio facto plus quam quinquaginta quinque centesimae suffragantium voluerunt, ut patria ex confoederatione Serborum et Nigrimontanorum liberaretur. Eventus suffragii a primo ministro Milo Djukanovic et a magistratibus Nigrimontanis confirmatus est. Ad urnas octoginta sex centesimae ex civibus suffragium habentibus accesserunt.

Immigratio illegalis coercetur

Senatus Americanus legem accepit, ex qua saepimentum tutelare sescentorum chiliometrorum duceretur, quo immigratio ex Mexico illegalis prohiberetur. Praeterea limes Mexicanus a sex milibus militum Americanorum custoditur. Mexicani saepimento ponendo resistunt et renovationes flagitant, quibus complures miliones Mexicanorum adiuventur, ut legaliter in USA laborare possint. Hispani autem rationibus diplomaticis impedire volunt, ne immigratores Africani ad Insulas Canarias affluant.  Propositum est nationibus Unionis Europaeae persuadere, ut auxilium terris Africanis attribuendum augeant; ita condicionibus vitae in melius mutatis migrationem deminutum iri.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 19.5.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Bulgaria et Romania admonentur

Commissio Unionis Europaeae censet fieri posse, ut Bulgaria et Romania ad societatem Unionis anno proximo ineunte accedant, dummodo certis condicionibus satis faciant. His civitatibus maxime nitendum esse, ut systema iudiciarium suum renovent et contra criminalitatem ordinatam efficacius quam ante agant.

 

Napolitano novus praesidens

Novus praesidens Italiae creatus est Georgio Napolitano, candidatus partium mediarum et sinistrarum. Ad electionem eius quattuor suffragia in parlamento opus erant. Napolitano, vir octoginta annorum, etiam 'Princeps ruber' appellatus est, quoniam olim communista fuit. Ubi primum autem Unio Sovietica dissoluta est, ad democratas sinistros transiit. Anno praeterito praesidens Carlo Azeglio Ciampi eum senatorem perpetuum nominavit, qui unus e summis honoribus in Italia habetur.

 

Quid Condoleezza Rice dixerit

Moderatores Civitatum Americae Unitarum cum Libya legationum commercia in pristinum restituere decreverunt. Condoleezza Rice, ministra negotiorum exterorum: "Mox", inquit, "sedem legati Tripoli aperiemus. Huc accedit, quod Libya ab indice civitatum terrorismo faventium amovetur neque ea iam in earum nationum numero refertur, quae recusant, quominus in bello contra terrorismum gerendo Americanis cooperentur."

 

Tumultus in Brasilia violenti

In Brasilia amplius quinquaginta cives, imprimis custodes publici, vitam amiserunt tumultibus post hominum memoriam omnium violentissimis ibidem ortis. In urbe Paulopoli, ubi plus viginti miliones hominum habitant, greges criminales gravissime armati impetus cruentos praesertim in vigiles urbanos fecerunt. In causa putatur esse, quod captivi ad maximum criminalium ordinem pertinentes ex pristinis vinculis in carcerem tutiorem et remotiorem transferri coepti sunt.

 

Grex Barcinonensis victor

Die Mercurii vesperi (17.5.) in stadio Parisiensi 'Stade de France' appellato certamen pedifollicum positum est ad decernendum, utrum grex Barcinonensis an manus Britannorum nomine Arsenal in foedere campionum ceteris excelleret. Ab hoc ludo superiores discesserunt Barcinonenses folle bis in rete adversariorum ingesto. Victoriam altero demum tempore sibi extorserunt, nam Arsenal spatio certaminis priore melior erat.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 12.5.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Rerum in Darfuria condicio

Moderatores Sudaniae Nationibus Unitis licentiam dederunt copias paci tuendae in provinciam Darfuriam mittendi. Talis nuntius editus est, postquam regimen Sudaniae et factio rebellium potentissima libellis pacis in urbe capite Nigeriae subscripserunt. Quo facto speratur fore, ut bello in Darfuria iam per multos annos gesto tandem finis imponatur.


Lex Unionis Europaeae fundamentalis

Parlamentum Estoniae tractatum de lege Unionis Europaeae fundamentali consensu omnium factionum maiorum ratum fecit. Constat hoc documentum iam a quindecim civitatibus sociis confirmatum esse. Francogalli et Hollandienses autem suffragio populi anno praeterito instituto recusaverunt, quominus illam legem acciperent.


Comitia localia Britanniae

Comitiis municipialibus in Britannia habitis factio conservativa tantam victoriam reportavit, ut laboristis ducentas quinquaginta fere sedes decurionum adimeret. Quae cum ita essent, Tony Blair, princeps minister, compositionem regiminis sui aliquantum mutare decrevit. Charles Clarke, minister a rebus domesticis, se magistratu abdicare coactus est, et Jack Straw, minister negotiorum exterorum, a munere amotus ad officium praesidis camerae inferioris curandum transiit.


Gratia Unionis Europaeae

Numerus eorum, qui societate Unionis Europaeae parum contenti sunt, in praesenti minor est quam umquam post annum millesimum nongentesimum nonagesimum quintum. Patet enim e demoscopia recens divulgata tertium quemque Unionis civem censere illam societatem rem malam esse. Inter omnium alienissimos socios numerantur Lettonienses, Austriaci, Britanni et Finni. Benevolentissimi autem eidem communioni sunt Luxemburgenses, Hollandienses et Irlandienses.


Pretium auri valde accensum

Aurum in mercatu mundano hodie multo carius constat quam ante. Die Martis (9.5.) enim id in foro argentario urbis Washington tanti aestimabatur, ut pro singulis unciis auri plus septingena dollaria solverentur. Una e causis, cur pretium auri hoc anno iam triginta centesimis creverit, existimatur esse discordia de vi nucleari Iraniae orta.


Libri omnium perniciosissimi

Commentarii periodici Americani nomine 'Human Events' quindecim politicis et viris doctis delectis mandaverunt, ut iudicarent, quinam liber his duobus saeculis exaratus generi humano maxime nocuisset. Scriptum longe perniciosissimum ab illo collegio electum est 'Praeconium communisticum', quod Carolus Marx et Fredericus Engels anno millesimo octingentesimo duodequinquagesimo (1848) edendum curaverunt. Secundas tulit 'Pugna mea', opus ab Adolfo Hitler compositum. Tertio autem indicis loco positus est 'Liber ruber', quem Mao Zedong abhinc quadraginta annos conscripsit.

 

 

 

 

 

 

Nuntii Latini", 5.5.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Carolus XVI Gustavus sexagenarius

Pridie Kalendas Maias Carolus XVI Gustavus, rex Suetorum, diem natalem sexagesimum Stockholmiae celebravit. Aderant, ut illi gratularentur, familiae regiae Norvegiae et Daniae, rex Hispaniae Juan Carlos, praesidens Finniae Tarja Halonen aliique moderatores civitatum. Carolus XVI Gustavus avo suo Gustavo VI Adolpho anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio successit. Cum lex Suetiae fundamentalis anno sequenti renovaretur, rex omnem quam habuerat potestatem politicam et administrativam amisit, sed nihilo minus apud cives magna gratia valet. Coniugem duxit Silviam Sommerlath, ex qua duas filias, Victoriam et Magdalenam, et unum filium, Carolum Philippum habet.


Berlusconi munus deposuit   

Silvio Berlusconi, qui in comitiis Italiae parlamentariis mense Aprili factis cladem acceperat, diu recusavit, quominus eventum suffragiorum probaret et se victum  confiteretur. Tandem die Martis a praesidente Italiae Carlo Azeglio Ciampi dimissionem petivit et accepit. Novus minister primarius erit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae.

 

Ratko Mladic latitare pergit

Ratko Mladic, generalis Serbus de criminibus belli accusatus, latitare pergit, etsi terminus ante quem deprehendendus erat, mense Aprili in Maium vergente praeteriit.  Unio Europaea praedixerat consultationes de Serbia-Nigrimontio in Unionem asciscendo interruptum iri, nisi Mladic ante diem constitutam captus esset. Creditur Mladic auxilio militum et magistratuum localium latitare. Inter multa et magna crimina ab illo commissa praecipua est caedes Srebrenicensis. Mense Iulio anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto ille copias suas in urbem Srebrenicam duxit, in quam multa milia profugorum asylum petentium confluxerant. Constat iussu illius septem milia virorum et puerorum musulmanorum ibi paucis diebus crudelissime esse interfectos. Neque tutatores pacis Nederlandienses, qui tum aderant, caedem impedire potuerunt. Quae cum ita sint, Unio Europaea facere non potuit, quin consultationes cum Serbia-Nigrimontio interrumperet.

 

Bolivia gasum et petroleum publicat

Evo Morales, praesidens Boliviae, nuntiavit se copias gasi et petrolei publicare, quae in patria essent. Societates peregrinae petroleariae et gasariae, quae in Bolivia operarentur, productionem civitati Bolivianorum traderent aut abirent. Spatium sex mensium dari, quo illis cum nationalibus societatibus de novis pactis consulendum esset.

 

Hippopotami et ursi marini in periculo

In indice specierum periclitantium sunt hodie sedecim milia plantarum et animalium. His duobus annis numerus quingentis triginta auctus est. In indicem nuper accepti sunt hippopotamus et ursus marinus. Hippopotami propter venationem paene disparuerunt, ursi marini propter mutationem caeli periclitantur, qua fit, ut glacies polaris paulatim dissolvatur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 28.4.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Rerum in Nepalia condicio

Populus Nepalianus acerrimis reclamationibus factis iam per tres septimanas a rege suo Gyanendra flagitat, ut Nepaliae systema complurium factionum restitueretur. His tumultibus saltem duodecim cives mortui et multa milia hominum vulnerati sunt. Die Martis, postquam rex tandem se parlamentum a se dimissum denuo convocaturum esse promisit, reclamitantes in vias urbis Catmandi congregati victoria democratiae recuperatae exsultabant vexilla diversarum partium agitantes et cantus triumphales cantantes.

Quid Osama bin Laden dixerit

Die Dominico (23.4.) in canali satelliticio Quatariensi taenia sonigera divulgata est, in qua vox audiebatur musulmanos monens, ut ad longum bellum sacrum contra occidentales in Sudania gerendum se praepararent. Rerum periti non dubitant, quin orator ille fuerit Osama bin Laden, caput retis terroristici internationalis nomine al-Qaida. Idem vir in phonotaenia locutus ait moderatores nationum occidentalium sanctionibus regimini Palaestinensium Hamas impositis iam monstravisse, quantam expeditionem cruce signatam contra islamismum suscepissent.

Memoria cladis Tshernobyliensis

Die Mercurii viginti anni acti erant e calamitate in ergasterio nucleari Tshernobyliensi facta. Die enim vicesimo sexto mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto (26.4.1986) accidit, ut quartum reactorium illius electrificinae in Ucraina sitae exploderetur. Post hanc cladem sordes nucleares ventis et imbribus imprimis in Belorussiam ferebantur, sed etiam regiones Finniae et aliae Europae spetentrionalis partes pollutionibus periculosis affectae sunt.

Elisabeth II octoginta annorum

Die Veneris sive die vicesimo primo mensis Aprilis (21.4.) Elisabeth II, regina Britanniae, anniversarium suum octogesimum celebrabat. Plus viginti milia hominum in viam stratam Windsorianam concurrebant monarchae suae gratulaturi. Regina, dum dimidiam fere horam una cum coniuge Philippo apud populum ambulat, a gratulatoribus praeter flores varia dona natalia accepit, in eis canem porcellanum et pileum signo Britanniae ornatum. Cenam autem sollemnem in horto botanico regali apparatam eodem die vesperi privatim una cum suis sumpsit.


De mulieribus Iranianis

Mulieribus Iranianis rursus licentia data est ludos pedifollicos et alia certamina athletica spectandi. Neque tamen una cum aliis spectatoribus sedere sinuntur, sed in separata caveae parte. E revolutione enim islamica abhinc triginta fere annos facta secutum erat, ut feminae in theatrum camporum lusoriorum adire vetarentur. Causa interdicti erat, quod mulieribus dedecori esse putabatur athletas bracis brevibus indutos intueri.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 21.4.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Rumsfeld reprehensus

Complures generales Americani, postquam rude donati sunt, Donaldum Rumsfeld, ministrum defensionis, vituperaverunt, quod imperitus et superbus esset, et flagitaverunt, ut munus deponeret. Est in his etiam Wesley Clark, olim summus imperator NATOnis, qui nuper dixit ministrum Rumsfeld una cum vicepraesidente Dick Cheney auctorem esse belli Iraquici. "Illi urgebant", inquit, "ut bellum susciperetur, quamquam colloquia diplomatica adhuc continuabantur. Is fuit error tragicus." Addidit occupationem Iraquiae nullo modo ad bellum contra terrorismum pertinere. Donald Rumsfeld autem recusat, quominus discedat, et asseverat se tamdiu in munere mansurum esse quam praesidens Bush velit.

 

Evangelium secundum Iudam

In USA divulgatus est textus in papyro scriptus, quod Evangelium secundum Iudam dicitur. Ille textus, quarto p.Chr.n. saeculo ortus, transscriptio habetur scripturae, quae iam undevicesimo decennio nota erat. Evangelium secundum Iudam ante triginta fere annos in Aegypto repertum est. Ex illo evangelio Iudas Iscariotes non fuit proditor, sed egit, sicut Iesus petiverat, et fuit solus ex discipulis, qui Iesum vere intellexit. Ex Novo Testamento Iudas triginta argenteis acceptis Iesum principibus sacerdotum tradidit, postea autem, paenitentia ductus, argenteis in  templo proiectis, laqueo se suspendit.

 

Hiems cessit

In Finnia ursi ex somno hiemali experrecti sunt, nam multis in partibus vestigia illorum apud cubile hiemale iam observata sunt. Post somnum ursis mos est aliquamdiu loco manere antequam longius vagari incipiunt. Densissima est populatio ursina in Carelia septenrionali, ubi ducenti quinquaginta ursi habitare aestimantur. Certissima signa veris et appropinquantis aestatis sunt aves migratoriae in septentrionem revertentes. Propter tempestatem solito frigidiorem migratio verna huius anni fuit primum lentior, sed inter ferias pasquales maximi avium aquatilium greges in maris litoribus observati sunt. Etiam prima hirundo in Finnia meridionali visa est.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 13.4.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Comitia Italiae parlamentaria

Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victor evasit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae, cum Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae hodiernus, et fautores eius cladem acerbam acciperent. Eventus electionum tam aequalis erat, ut discrimen suffragiorum ambabus partibus distributorum nonnisi viginti quinque milium fuerit. Victoria tamen Romani Prodi, cum diu filo tenuissimo pependisset, die Martis vesperi officialiter confirmata est. Prodi ipse, dum se victorem comitiorum clamat: "Hodie", inquit, "pagina vertitur. Hic est triumphus democratiae Italiae, eo magis, quod cives tanta frequentia ad urnas ierunt sententiam suam laturi."

De sanctionibus Unionis Europaeae

Ministri Unionis Europaeae Alexandrum Lukashenko, praesidentem Belorussiae, aditu in fines Unionis prohibuerunt, cum ei syngraphum denegarunt. Huc accedit, quod etiam undequadraginta ministris et curatoribus comitiorum Belorussiae interdictum est, ne terras Unionis obirent. Talis poena eis ferenda est pro electionibus praesidentialibus, quippe quarum fides valde dubia sit.


Aedes propter nives corruentes

In Finnia hac hieme, imprimis autem mense Martio ad Aprilem vergente, tantae nives ceciderunt, ut aedificia onus earum vix iam sustinerent. Postquam aliquot magnae aulae propter pondus nivale corruerunt, magistratus ministerii a rebus domesticis aedilibus imperaverunt, ut tecta aedium publicarum acervis nivium quam primum vacuefacerent. Etiam possessores habitationum privatarum hortati sunt, eandem curam in domibus suis tutandis adhiberent.


In urbe Mexico pyramis inventa

Archaeologi in meditullio megalopolis Mexici pyramidem circiter mille quingentorum annorum invenerunt. In actis diurnis Mexicanis scriptum legitur opus illud duodeviginti metra altum in collem quendam in illa urbe situm olim inclusum esse ibique usque ad nostrum tempus latuisse. Hoc eo mirabilius esse videtur, quod catholici quotannis in cacumine eiusdem montis dies festos paschales celebrare solent. Veri simile est illam pyramidem ab eisdem hominibus erectam esse, qui urbem priscam nomine Teotihuacam aedificaverunt.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 7.4.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Media Europa diluviis laborat

Nives solutae et imbres effecerunt, ut flumina in Media Europa superfluerent. In variis partibus Tzekiae, Slovakiae, Germaniae, Austriae Hungariaeque multa milia hominum propter inundationes domos suas relinquere coacti sunt. Danuvius et Albis iam paulatim decrescere coeperunt, sed periculum in inferiore alveo utriusque continuatur.

 

Exercitationes militares in Sinu Persico

Exercitus Iraniae in Sinu Persico magnas exercitationes militares habuit. Intererant in illis septendecim milia militum et mille quingentae naves. Causa exercitationum palam facta non est. Americani non negaverunt fieri posse, ut contra Iraniam ictum praeventivum facerent, si Iraniani consilio arma nuclearia parandi non destitissent.

Carceres in Europa orientali refertissimi

Ordines humanitarii iudicant carceres in Europa orientali esse nimis refertos multasque in eis abusiones fieri: lectulos in quibusdam carceribus deesse, captivos in caveis angustissimis transportari neque illis sub divo inambulare licere. Res meliores futuras esse, si tantum gravissima crimina carcere punirentur.

 

Consilium Securitatis unanime

Consilium Securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut Irania omni locupletatione uranii desisteret et omnes postulationes Ordinis Internationalis ab Energia Atomica (IAEA) observaret. Mohammed ElBaradei, moderator illius ordinis, post unum mensem iudicaturus est, an Iraniani id fecerint. Deinceps membra Consilii Securitatis permanentia et Germania rationes quaerent, quibus controversia dirimatur. In decreto Consilii sunt concessiones et Russis et Sinensibus factae, qui sanctionibus Iraniae imponendis resistebant. Iraniani ipsi censent contra usus et consuetudines internationales esse, quod res in Consilio Securitatis agatur.

 

Condicio feminarum in Iraquia pessima

Ordo a Libertate Feminarum in Iraquia (OWFI) dicit condiciones feminarum Iraquianarum sub dictatore Saddamo Hussein meliores fuisse quam hodie: Feminis tum licuisse ad operas extra domum ire, studere, divortium facere. Nunc illas paene omnia iura amisisse. Maximum problema esse constitutionem, in lege sharia nitentem,  atque  securitatem deficientem.

 

Certamina pedifollii mundialia

In duodecim urbibus Germaniae, in quibus aestate certamina mundialia pedifollii fient, nova lupanaria constituentur, in quae - ut magistratus aestimant - imprimis ex Europa orientali complura dena milia feminarum portabuntur. Ideo Claes Borgström, delegatus ab aequalitate Suetorum, flagitavit, ne grex Sueticus illis ludis interesset. Ordines autem athletici Suetiae hoc consilium ilico reiecerunt. Tanja Karpela, ministra rei culturalis in Finnia, miratur, cur apud Finnos de lupanaribus ad ludos constituendis disputari nondum coeptum sit; ad prostitutionem, etsi in Germania lege permittatur, accedere criminalitatem, mercatus hominum, abusus sexuales minorennium aliaque, quae defendi non possint.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 30.3.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Comitia Israelis parlamentaria

Die Martis (28.3.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt. Optimum successum habuit factio Kadima, cum ex centum viginti parlamenti sedibus viginti sibi conciliavit. Quae cum ita sint, novus princeps minister Israelis erit Ehud Olmert, qui in praesenti non solum factioni victrici Kadima praeest, sed etiam ministerio principali Israelis interim fungitur. Olmert, dum se victorem suffragii pronuntiat, ait ex eventu electionum conici posse, quantum subsidium consilia sua ad fines Israelis constituendos a populo accepissent.

 

ETA armistitium incohavit

ETA sive Corpus separatisticum Vasconiae liberandae die vicesimo quarto huius mensis (24.3.) armististium permanens iniit, ut biduo ante se facturum esse promiserat. Illi nationalistae, quos Unio Europaea et Civitates Americae Unitae pro terroristis habent et qui de octingentis hominibus occisis accusantur, per quattuor fere decennia armis contenderunt, ut suam rem publicam in partibus Hispaniae septentrionalibus conderent.

 

Natura orbis terrarum laborat

Biodiversitas naturae in toto orbe terrarum citato gradu dilabitur, ut e relatione Nationum Unitarum recens divulgata patet. Ex viginti quattuor biomatis sive oecosystematis, quae in illo documento respiciuntur, quindecim in peius mutata sunt. Imprimis silvae et saltus in multis regionibus velociter perire videntur, quod investigatoribus summae sollicitudini est. Huc accedit interitus variorum generum avium. In causa talium amissionum existimantur esse silvicidia, asteroides, eruptiones vulcanorum, subitae climatis mutationes.

 

Flumina Europae culturalia

Consilio et auctoritate Universitatis Ferrariensis inceptum paneuropaeum initum est ad illustrandum, quantam vim flumina ad culturam in variis Europae partibus substruendam habuerint. Ex Finnia in numerum horum fluviorum culturalium delectus est amnis Aura, qui per Aboam sive urbem Turku permeans in mare influit. Cetera flumina huc pertinentia sunt Abellanus, amnis Italiae, qui vulgo Volano appellatur, nec non Rhodanus, Vistula et Anas, flumen Portugalliae, cui nomen hodiernum Guadiana.

 

De praenominibus infantium

Ex statistica onomastica nuper facta cognoscitur, quaenam praenomina parentes Finni liberis suis anno praeterito natis libentissime indiderint. Ex nominibus puerorum primum locum obtinet Veeti, cum in puellis praenominandis Emma apud familias tam Finnice quam Suetice loquentes plurimum gratia valeat. Nomen Emma a suo pristino favore nihil recessit, nam etiam anno superiore ceteris aura populari antecellebat.

 

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 24.3.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Bellum Iraquicum iam triennium

Bellum Iraquicum iam tres annos geritur. Primi ictus aerei in Bagdatum ab Americanis die vicesimo mensis Martii anno bis millesimo tertio facti sunt. Causa esse dicebatur, quod Iraquiani arma interneciva praepararent, quae tamen nusquam repertae sunt. Conflictus sanguinei tertio die anniversario continuabantur. Gratia, qua praesidens Bush antea valebat, apud Americanos corruit. Ille autem se bonam de re Iraquiana spem habere affirmavit, cum die belli anniversario Clevelandiae orationem habuit: "Saddamum Hussein", inquit, "ex potestate expellere iustum fuit. Si bellum in Iraquia non gereremus, in nostra terra gerendum esset". Addidit democratiam ad hostem profligandum optimam viam esse, sed quaerentibus, an bellum in Iraquia civile esset, non respondit. Ex rebus Iraquianis ad Iraniam transgressus praesidens explicavit ambitiones nucleares Iraniae et Americanis et paci orbis terrarum imminere. "Si necesse erit", inquit, "socios nostros Israelianos vel vi defendemus".

 

Comitia praesidentialia Belorussiae

Comitiis in Belorussia habitis Alexander Lukashenko tertium praesidens creatus est. Ut tertium creari posset, suffragia popularia, quae ab observatoribus fraudulenta iudicabantur, autumno  anni bis millesimi quarti habita sunt.   Ordo a Securitate et Cooperatione Europae comitia praesidentialia Belorussiae nec libera nec proba fuisse rettulit. Fautores oppositionis captos et arbitrium conveniendi et loquendi circumscriptum esse, cum regimen competitionem politicam non ferret. Unio Europaea sanctiones moderatoribus Belorussiae imponendas praeparat. Germania nuntiavit se oppositioni Belorussiae politicae subsidium, sicut ante, laturam esse. Russia et alia membra Unionis Civitatum Independentium comitia legaliter facta censent.

 

Pactio primae conductionis

Dominique de Villepin, minister primarius Francorum, legem promulgavit, ex qua operarii minus viginti sex annos nati inter primum operis biennium quandovis sine causa dimitti possent. Illa lex, quae "pactio primae conductionis" appellatur, reclamationes et tumultus in multis Galliae oppidis peperit. Fautores legis credunt illam conductores  operis ad novos operarios conducendos incitare, reprobatores autem dicunt legem iuvenes velut mucinnia tractare, quae post usum inter purgamenta reiciantur. Inopia quaestus est apud Francos quaestio difficillima. Pessimae sunt condiciones iuvenum, ex quibus circiter viginti tres centesimae quaestu carent.

 

Gasiductus ex Russia in Sinas

Inter Russos et Sinenses praeliminariter convenit, ut gasiductus ex Sibiria in Sinas duceretur. Oeconomia crescente usque maior copia energiae Sinensibus opus est, quam ob rem et oleum et gasum terrestre ex Sibiria desiderant. Praesidente Putin hac septimana Sinas visitante de cooperatione etiam in energia nucleari paranda  consultatum est.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.3.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Slobodan Milosovic mortuus

Slobodan Milosevic, pristinus praesidens Iugoslaviae sexaginta quattuor annos natus, die Saturni (11.3.) in urbe Haga mortem obiit. Inventus est exanimis in lecto carceris sui, ubi in custodia praevia tenebatur. Pathologi, cum autopsiam postridie eius diei fecissent, causam mortis impetum cardiacum fuisse nuntiaverunt. Iam quintus annus agebatur, cum Milosevic apud tribunal Nationum Unitarum criminibus belli cognoscendis de variis et multis sceleribus contra genus humanum commissis accusabatur. Efferetur die Saturni (18.3.) in patria sua natali, cui nomen Pozarevac.


Lennart Meri e vita excessit

Pridie Idus Martias (14.3.) multo mane Lennart Meri, praesidens quondam Estoniae, in nosocomio Tallinnensi e vita excessit morbo longinquo et periculoso oppressus. Constat eum patriae suae inde ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo usque ad annum bis millesimum primum (1992-2001) praefuisse cum optima omnium gratia et existimatione. Praesidens Finniae Tarja Halonen nuntio lugubri audito populo Estoniae dolorem suum declaravit dicens excessum tanti viri non solum Estoniae, sed etiam Finniae et toti orbi terrarum amissionem gravissimam fecisse.

 

De energia pneumatica Suetiae

Regimen Suetiae ad energiam pneumaticam valde augendam paratum est, cum pecuniam amplius quinque miliardorum euronum in hoc consilio perficiendo collocare decrevit. Propositum enim est, ut copia electricitatis ex energia pneumatica ortae in Suetia ad annum bis millesimum quintum decimum (2015) decemplex redderetur. Hoc inceptum etiam eo civibus Suetis prodest, quod eis magnum numerum novorum operandi locorum praebet.

 

Dies festi cinematographici

In urbe Tampere dies festi cinematographici celebrati sunt. Palmam certaminis internationalis tulit Jean-Gabriel Periot Francogallus pellicula sua, quae inscribitur "Fortasse facinus commisit". Haec taeniola experimentalis, ut ab ipso moderatore describitur, in materia ex archivis hausta consistit et de altero bello mundano agit. Quo opere spectatoribus monstratur, quomodo feminae Francogalliae, quae post patriam a Germanis occupatam amores hostium furtivos habuissent, palam punitae sint.


Hiems in Finnia continuatur

Hiems in Finnia primo dimidio mensis Martii solito frigidior fuit, ut ex statisticis Instituti meteorologici apparet. Temperatura enim duabus septimanis proxime praeteritis plus quinque gradibus Celsianis inferior reperta est quam compluribus annis superioribus fieri solebat. Imprimis regiones Uloae et Caianeburgi his diebus frigoribus durissimis vexatae sunt, cum in Lapponia eodem tempore saevitia caeli iam paulatim mitesceret.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 10.3.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Finni ab Unione Europaea alienati

Ex demoscopia recens facta apparet animos Finnorum ab Unione Europaea magis quam ante alienos esse. Tantum tertia pars civium (33%) Unioni favet, totidem fere (31%) illi sunt aperte contrarii. Neque tantum de rebus singulis agitur, nam viginti septem centesimae (27%) ex Finnis velint, ut patria ab Unione separetur.

 

Pecus volatile intus tenendum

Ministerium agriculturae et silviculturae Finnorum decrevit, ut pecus volatile usque ad finem mensis Mai intus teneretur, ne morbum aviarium caperet. Veri simile enim est virus H5N1 etiam in aves in Finniam primo vere migrantes transiturum esse, quamquam nullus morbi casus adhuc repertus est. Decretum ministerii ad trecenta municipia spectat, in quibus periculum contagionis maius est quam alibi propterea, quod elevatio volatilium est frequens aut aves aquatiles migrantes in illis congregantur. Interdictio ad omne genus volatilium pertinet, sed elevationem biologicam gallinarum maxime afficit.

 

Certamina cursus tarandrorum

Certamina cursus tarandrorum in variis Lapponiae partibus magna populi frequentia primo vere celebrantur. Maximum huius anni eventum faciunt cursus, qui septimana vergente (12-13.3.) apud oppidum  Kuusamo fiunt. Intersunt illis certaminibus circiter centum nonaginta participes, inter quos omnes optimi tarandri et Finniae et Norvegiae. E carceribus curriculi, quod in longitudinem unius chiliometri patet, seni tarandri simul emittuntur. Singuli singulos aurigas scridis labentes trahunt, et qui primus in metam venit, in certamine manet, ceteri excluduntur. Ita ludi continuantur, donec velocissimi in cursu finali de palma certant.

 

Unionem Sovieticam papae caedem temptavisse

Commissio investigatoria parlamenti Italici credit moderatores Unionis Sovieticae caedem summi pontificis Ioannis Pauli II anno millesimo nongentesimo octogesimo primo molitos esse, quia papa, qui illo tempore motum Solidaritatis Poloniae patriae suae fortiter confirmaret, periculum imperio Sovietico imminens ab illis haberetur. Mehmet Ali Agca, natione Turcus, contra papam in platea Petriana mense Maio sclopetavit, sed causa, qua impulsus id fecit, adhuc latet. Iam diu praesumitur eum consuetudines cum servitio secreto Bulgariae habuisse, illud autem ex Unione Sovietica mandatum pontificis occidendi accepisse. 

 

Glacies Antarctidis opinione citius dissolvitur

Propter mutationem climatis ingens glaciarium Antarctidis notabiliter deminui videtur. Ex investigatione Americana campus glacialis circiter centena quinquagena bina chiliometra cubica glaciei singulis annis perdit. Antarctis, quae magnitudine bis tanta est quam Australia, duodeoctoginta centesimas aquae dulcis totius terrarum orbis continet.

 

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 2.3.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Olympia hiberna finita

Olympia hiberna anni bis millesimi sexti finita sunt. Conclusio ludorum vespere diei Dominici in stadio Olympico Taurinorum multis cum caerimoniis et spectaculis celebrabatur. Burgimagister Taurinensis vexillum Olympicum collegae suo Vancuveriensi tradidit, nam proxima sive XXI Olympia hiberna Vancuveriae, in urbe Canadae occidentalis, anno bis millesimo decimo fient. Ultimum Olympiorum certamen fuit ludus hoccei glacialis, in quo greges Finnorum et Suetorum conflixerunt. Finnorum grex, qui in his Olympiis omnes adversarios, ut Russos, Americanos Canadensesque vicerat, in finali certamine acerbissimam cladem accepit, cum a Suetis punctis tria ad duo superatus est. Quod certamen circiter duo miliones quadringenta milia Finnorum per televisionem spectabant, nam in ludo hocceio fuit ultima spes nomismatis aurei, quod athletae Finni in his Olympiis non obtinuerant. Consecuti tamen sunt sex nomismata argentea et tria aenea. Plurimas victorias reportaverunt Germani, Austriaci, Americani.


Leones in Africa interituri

Nisi quid remedii quam primum inventum erit, leones proximo decennio in Africa omnino exstirpabuntur. Sunday Times, acta Africae Meridianae, rettulerunt numerum leonum ex ducentis milibus in triginta milia proximis viginti annis deminutum esse. Quod factum esse imprimis in Angola, Sambia, Zimbabuia, Botsuana. Exempli gratia ex centum tribus catulis leoninis, natis his sex annis apud fauces Okavango fluminis  Botsuanae,  hodie tantum decem superstites restare dicuntur. Numerus leonum deminuitur morbis atque variis hominum actionibus et conflictationibus, quibus spatium vivendi animalium coartatur et circumscribitur.


Dies Kalevalensis

Pridie Kalendas Martias dies Kalevalensis in Finnia celebratus est. Illo enim die, anno millesimo octingentesimo tricesimo quinto, Elias Lönnrot, auctor operis Kalevalae, prologum primae editionis subscripsit. Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum, est fabula de deis et heroibus, quae originem in carminibus popularibus habet. Carmina, quae Lönnrot compluribus itineribus factis collegit, in disco compacto Kalevala Canora intitulato etiam Latine hodie auscultari possunt. Textus carminum, qui in illo disco melodiis translaticiis ab optimis huius generis expertis Latine canuntur, excerpti sunt ex versione operis Latina, quae anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto primum divulgata est.


 

 

 

"Nuntii Latini", 24.2.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Morbus aviarius in Europa

Morbus aviarius iam in Germaniam et ad Mare Balticum pervenit, nam cygni mortui hoc virus portantes et his locis et in aliis Unionis Europaeae partibus inventi sunt. Magistratus multarum civitatum, cum metuerent, ne illa pestilentia contagione avium migratoriarum latius serperet, publice edixerunt, ut pecus volatile inde a Kalendis Martiis sub tecto teneretur.

 

Meridiatio in Hispania sublata

In Hispania lex perlata est, quae eis, qui in negotiis publicis versantur, meridiatione una hora longiore interdicit et eos prandium intra primam horam postmeridianam sumere iubet. Hispanis fortasse difficile est huic renovationi assuescere, cum eis semper moris fuerit post meridiem ad duas aut etiam tres horas a labore intermittere et domum redire, ubi cibum meridianum caperent et deinde paulisper requiescerent.

 

Expeditio Finnorum Pompeiana

Grex investigatorum Finnorum, cui praeest professor Paavo Castrén, inde ab anno bis millesimo secundo (2002) archaeologiae Pompeiorum examinandae operam dat, cum domum M. Lucretii media urbe sitam et aream ei circumiectam diligenter pervestigat. Operi, cui nomen ?Expeditio Pompeiana Universitatis Helsingiensis?, propositum est non solum historiam aedificandi huius loci archaeologici enucleare, sed etiam varias constructiones ad tempora nostra servatas documentis probare. Huc accedit descriptio picturarum parietariarum.

 

Olympia hiberna Taurinensia

Olympia hiberna Taurinensia abhinc duas septimanas inaugurata iam ad finem vergunt paucis certaminibus restantibus. Successus athletarum Finnorum his ludis exspectatione modestior fuit. Obtinuerunt quidem aliquot nomismata argentea et aenea, sed spe summum praemium consequendi decepti sunt.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 17.2.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De Iraquianis male mulcatis

Animi Britannorum valde commoti sunt propter taeniam magnetoscopicam, quae imagines exhibet, in quibus aliquot iuvenes Iraquiani a militibus Britannis pessime mulcantur. In hoc documento cerni potest, quo modo grex militum Britannorum aliquot adulescentulos Iraquianos deprehensos non solum calcibus caedat sed etiam iisdem varias corporis partes fustibus et pugnis crudelissime percutiat. Tony Blair, princeps minister Britanniae, de hoc scandalo certior factus promisit se id acturum esse, ut in illud maleficium quam diligentissime inquireretur.

 

Quid Condoleezza Rice dixerit

Condoleezza Rice, ministra negotiorum exterorum Civitatum Americae Unitarum, ait se sollicitam esse de progressu democratiae Russiae: e multis decretis ibidem factis secutum esse, ut renovationes de recto cursu decederent. Actiones ordinum civilium severitate censoria ibidem custodiri, et civitates finitimas iam timere, ne fieri posset, ut energia a Russis sibi suppeditata omnino prohiberentur.

 

Usus vehiculorum publicorum auctus

Incrementum pretii materiae combustibilis effecit, ut in dies plures Europaei suo proprio autocineto uti desinerent et ad vehicula publica adhibenda transirent. Praesertim consumptores Europae occidentalis, ut Francogalli, Germani et Helvetii, consuetudines suas ad rem autocineticam pertinentes propter pretium benzini auctum valde mutaverunt. In Finnia autem hic effectus minor esse videtur.

 

Novum inventum in Valle regum

Archaeologi Americani in Aegypto sepulcrum abhinc tria milia annorum constructum reppererunt, quod ab aetate pharaonum originem trahere existimatur. Inventum factum est in Valle regum oppido Luxor vicina, ubi anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo (1922) sepulcrum pharaonis Tutankhamon in lucem venit. In cella subterranea erant quinque sarcophagi, quorum partes superiores imaginibus pictis ornabantur. Eodem loco positae erant complures ollae ex alabastrite factae et sigillo pharaonum obsignatae.

 

De Olympiis hibernis Taurinorum

Iam una septimana est, cum Augustae Taurinorum, in urbe Italiae septentrionalis, Olympia hiberna celebrantur. Par est autem, ut ad hoc argumentum in emissione proxima redeamus, cum plurima certamina ad finem adducta erunt.

 

 

 

"Nuntii Latini", 10.2.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Naufragium in Mari Rubro

Navis traiectoria Aegyptiaca, quae ex Arabia Saudiana in Aegyptum vehebatur, die Veneris (3.2.) multo mane in mare Rubrum mersa est. Erant in nave mille quadringenti homines, ex quibus circiter quadringenti sexaginta superstites evaserunt. Maior pars ex vectoribus erant rustici Aegyptii, qui in Arabia Saudiana laboraverant. Opiniones de causa naufragii variant. Quidam nautarum, ex calamitate servatus, narravit incendium in nave iam tribus horis ante naufragium ortum esse et aquam, qua ignis exstingueretur, in sentinam ita defluxisse, ut navis magis magisque declinaret et postremo mergeretur

.

Tumultus ex imaginibus orti

Acta diurna Danica, quibus nomen est Jyllands-Posten, pridie Kalendas Octobres (30.9.) duodecim imagines gryllographicas Mahometi divulgavit, quae musulmanorum contra Danos iram incitaverunt. Eaedem imagines hoc anno etiam in Norvegia, Francia, Germania, Italia, Nederlandia, Hispania Iordaniaque in actis diurnis divulgatae sunt. Primum Arabia Saudiana, deinde aliae quoque nationes musulmanae merces Danorum commercio intercluserunt. Die Sabbati (4.2.) reclamatores musulmani sedes legatorum Daniae, Norvegiae Suetiaeque in urbe Damasco accenderunt. Postridie eius diei Beryti, in capite Libani, consulis Danici sedes incensa est. Dum tumultus apud nationes musulmanas dilatantur et violentiores fiunt, Nationes Unitae et Unio Europaea una cum Ordine Terrarum Islamicarum (OIC) sententiam divulgaverunt, qua sollicitudinem suam profiterentur: Quae proximis diebus accidissent, clarissime monstrare novo dialogo inter religiones et moderatores variarum terrarum opus esse. Se libertatem scribendi et loquendi fovere, sed maximi esse etiam, quod instrumenta communicatoria responsalitatem et erga religiones verecundiam haberent; musulmanorum propter imagines gryllographicas offensionem facilem esse intellectu, sed violentiam inde ortam limites reclamationis pacificae superasse; vastationes bonorum

 

Hamas Israelem non agnoscit

Ordo Hamas, qui in comitiis parlamentariis Palaestinensium victoriam reportavit, Israelem non agnoscit neque Israel cum illo ordine consulere vult. Ehud Olmert, interim minister Israelis primarius, monuit Hamas esse ordinem terroristicum, qui nulla privilegia haberet; Israelem autem cum regimine Palaestinensium hodierno, cui praeest Mahmud Abbas, cooperationem continuaturum esse, donec Hamas novum regimen constitueret.

 

De programmate Iraniae nucleari

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) decrevit, ut lis de programmate Iraniae nucleari in Consilio Securitatis Nationum Unitarum tractaretur. Nationes enim occidentales timent, ne Irania arma nuclearia sibi velit parare.  George W. Bush, praesidens Americanorum, affirmavit mundum non esse passurum, ut Iraniani nuclearia arma haberent.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 3.2.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De comitiis praesidentialibus

Die Dominico (29.1.) in Finnia alterum suffragium praesidenti in proximum sexennium creando institutum est. Huic certamini nonnisi duo candidati interfuerunt, scilicet Tarja Halonen et Sauli Niinistö, qui victores primae electionis duabus septimanis ante habitae evaserant. Superior discessit Tarja Halonen, praesidens hodierna eademque candidata partium sinistrarum, quippe quae paene quinquaginta duas centesimas (51,8%) sententiarum sibi conciliaret. Antagonista eius, pristinus minister Sauli Niinistö, quem praesertim fautores factionum dextrarum praesidentem fore sperabant, votorum amplius duodequinquaginta centesimas (48,2%) collegit. Nequa multum afuit, quin Halonen victoriam suam amitteret: nam praevaluit quidem votis in antecessum datis, sed sententiis ipso die comitiali latis adversario suo inferior erat.

 

Hamas et Unio Europaea

Ministri negotiorum exterorum Unionis Europaeae ordinem Hamas hortati sunt, ut vi desisteret et arma deponeret. Iam in eo est, ut ille motus, recens victor electionum Palaestinensium, in regimen asciscatur. Hamas, qui acerrime id agit, ut Israel omnino aboleatur, post annum bis millesimum circiter sexaginta impetus suicidiales in Israelianos fecit. Constat Unionem Europaeam regionibus Palaestinensibus anno praeterito quingentis milionibus euronum opitulatam esse.

 

De re nucleari Iranianorum

Inter Unionem Europaeam, Civitates Americae Unitas, Sinas et Russiam convenit, ut programma nucleare Iraniae ad consilium securitatis Nationum Unitarum deferretur. Iraniani autem tale propositum illegale esse censent. Terrae occidentales metuunt, ne Iraniani iam in armis atomicis fabricandis occupati sint.

 

Superficies marium altior facta

Superficies marium orbis terrarum decenniis proxime praeteritis celerius quam ante altiores factae sunt, ut investigatores Australiani animadverterunt. In causa huius rei videtur esse status caeli mutatus, quo factum est, ut glaciaria paulatim liquescerent et aqua marina calidior facta amplificaretur. Si auctus maris pari celeritate continuabitur, metuendum est, ne civitates insulares et litora demissiora solito vehementioribus inundationibus et maiore erosione afficiantur.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 27.1.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Anniversarium Mozartianum

Hodie ducenti quinquaginta anni acti sunt ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart, celeberrimus musicographus Austriacus, Salisburgi natus est. Dies anniversarius in tota Austria sed praesertim in urbe eius natali et Vindobonae, ubi Mozart musicographus aulicus imperatoris nominatus est, concentibus et expositionibus celebratur. Mozart, qui inter summa ingenia musicalia numeratur, in tanta paupertate decessit, ut in fossa communi sepeliretur. Radiophonia Finnica musicam Mozartianam per sedecim horas continuas hodie emittit. Illa emissio pars est programmatis internationalis viginti quattuor horarum, quod eodem tempore ex aliis viginti quinque terris emittitur.

 

Energia Europaeos sollicitat

Anno vergente, cum rixa de gaso inter Moscuam et Kioviam orta multas nationes Europaeas terruisset, ne de energia Russiae nimis dependerent, de novis electrificinis nuclearibus in Europa aedificandis cogitari coeptum est. José Manuel Barroso, praeses commissionis Europaeae, censuit nullam optionem energiae excludendam esse. Franci, apud quos octoginta centesimae electricitatis vi nucleari producuntur, monuerunt electrificinas nucleares non tantum ex energia aliena independentiam augere sed etiam instrumenta esse, quibus contra mutationem climaticam pugnaretur.

 

Russi Britannos speculationis accusant

Servitium Securitatis Russiae (FSB) diplomaticos Britannos speculationis accusat. Accusationem programma televisionis statalis palam fecit, in quo relatum est Britannos informationem clandestinam ab adiutore Russo per emistrum electronicum in saxo absconditum accepisse. Praeterea dictum est unum ex illis diplomaticis relationes cum compluribus ordinibus Russiae civilibus habere. Ministerium a rebus exteris Britanniae omnes de speculatione accusationes negavit aitque Britannos illis accusationibus improvisis sollicitari; constare quidem ordines civiles Russorum a regimine Britanniae adiutos esse, cum de iuribus humanis et rebus socialibus ageretur, sed illud auxilium datum esse aperte, ut societas civilis sano modo in Russia excoleretur.

 

Filii inter difficultates nati diutius vivunt

Filii temporibus difficilibus nati diutius vivunt quam illi, qui inter pacem et prosperitatem nascuntur. Femina enim gravida condicionibus vitae opprimentibus saepius prolem masculinam quam femininam abortat. Ex abortibus prolium masculinarum sequitur, ut filii debiliores eliminentur, fortiores sint superstites. Haec investigatores Americani nuperrime rettulerunt. 

 

Electiones praesidentiales

In Portugallia praesidens creatus est Anibal Cavaco Silva, qui post conversionem rerum anni millesimi nongentesimi septuagesimi quarti est primus praesidens factionis dextrae. In Bolivia autem Evo Morales, primus praesidens ex populo indigena oriundus, munus suscepit. Apud Finnos altera suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (29.1.) fient.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 20.1.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De comitiis praesidentialibus

Die Dominico in Finnia comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis vesperi computatis apparuit praesidentem hodiernam Tarja Halonen, cui iterum eligendae partes sinistrae operam navaverant, sententiarum quadraginta sex centesimas (46%) accepisse. Ab ea secundus evasit pristinus minister Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, quippe qui votorum viginti quattuor centesimis (24%) potiretur. Tertium locum obtinuit princeps minister Matti Vanhanen duodeviginti suffragiorum centesimas (18%) consecutus. Reliqui quinque ambitores successu parum prospero certaverunt. Neque studium civium ad ius suffragii adhibendum laudaveris, nam eorum nonnisi septuaginta quattuor centesimae (74%) ad urnas adierunt. Quia autem nemo ex octo candidatis maiorem sententiarum partem sibi acquisivit, necesse est duabus septimanis interiectis sive die undetricesimo mensis Ianuarii (29.1) alterum suffragium ineatur. Tum decernetur, uter ex duobus primae creationis victoribus praesidens rei publicae proximo sexennio futurus sit.

Merkel et Bush convenerunt

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, iter statale in Civitates Americae Unitas suscepit, ut relationes politicas cum Americanis intercedentes meliores redderet. Eo cum venisset, in Aedibus Albis cum praesidente George Bush arbitris remotis per unam fere horam de variis rebus colloquebatur. Sermone finito ambo moderatores diurnariis confirmabant se et capaces et paratos ad cooperandum esse. Quae quamvis ita essent, tamen dissentire videbantur, quid de ergastulo Guantanamo faciendum esset.

Novum lexicon Latinum editum

Die Iovis in urbe Helsinki novum dictionarium Latinum, cui nomen ?Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum?, palam factum est. Hunc librum sumptu Societatis Litterarum Finnicarum editum composuerunt Tuomo Pekkanen et Reijo Pitkäranta. Prima glossarii parte continentur amplius decem milia vocum in sermone moderno Finnico obviarum cum interpretamentis earum Latinis. In secunda autem voluminis parte haec eadem vocabula ordine verso exhibentur. Huc accedit index nominum geographicorum maximi momenti.

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 13.1.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Fodinae in Sinis periculosae

Regimini Sinarum est propositum claudere quinque milia ducentas nonaginta fodinas carbonis. Iam antea moderatores Sinenses praeceptis monitisque contenderunt, ut securitas fodinarum melior redderetur, sed haud multum effecerunt. Fodinae Sinensium periculosissimae in toto orbe terrarum sedes operis adhuc sunt. Incendiis, explosionibus aliisque calamitatibus in fodinis factis plus quina milia operariorum singulis annis moriuntur. Magistratus dicunt maiorem partem calamitatum in fodinis parvorum vicorum fieri. Nunc autem consilium captum est, ut  condiciones securitatis plus duodecim milium fodinarum carbonis accuratius examinarentur et inspicerentur.

 

Morbus aviarius in Turcia vagatur

Grippa aviaria, quam efficit virus, cui nomen H5N1 (ha, quinque, en, unum), in Turcia vagatur. Numerus hominum affectorum in dies crescit et casus morbi iam in quindecim ex una et octoginta provinciis Turciae occurrerunt.  Primae contagiones hominum anno ineunte in partibus Turciae orientalibus confirmatae sunt. Ibi enim gallinae contagionem ab avibus ex oriente commeantibus ceperant. In homines morbus ex contactu gallinarum transiit, sed nullus casus est repertus, in quo contagio inter homines facta esset. Unio Europaea importationem plumarum, quae non sunt tractatae, ex terris Turciae orientali vicinis vetuit. Interdictio importationis spectat ad Armeniam, Azerbaidzaniam, Georgiam, Iraniam, Iraquiam Syriamque. Turci ad morbum coercendum de lege ferenda deliberant, qua educatio altilium foris vetetur. Id enim causa principalis habetur, quae efficit, ut anseres gallinaeque morbo aviario per aves migratorias contaminentur.

 

In India partitio sexuum depravatur

In India his viginti annis circiter decem milia fetuum abortati sunt, ne filiae nascerentur. Ex investigatione recens facta quingena fere milia abortuum propter selectionem sexus quotannis fiunt. Abortus selectivi sunt causa, cur pro singulis milibus puerorum septingenae sexagenae puellae in India nascantur.

 

Sharon in extremis

Ariel Sharon, minister primarius Israelis, ante decem dies propter haemorragiam cerebri in valetudinarium Hierosolymorum portatus est, in quo tres operationes passus adhuc est in comate. Rarissimi sunt, qui credant illum ad ministerium reverti posse. Itaque moderatores politici Israelis tempus post-Sharonianum praeparare coeperunt.

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 5.1.2006 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Praesidium Unionis Europaeae

Anno vergente praesidium Unionis Europaeae ex Britannia in Austriam ad sex menses translatum est. Res inter praesidium Austriae principales sunt lex fundamentalis, oeconomia, amplificatio Unionis. Colloquia de Turcia in Unionem asciscenda continuabuntur et de Bulgaria et Romania in societatem comprobandis constituetur. Mense Iulio, cum praesidium in Finniam translatum erit, Finni operam dabunt, ut securitas, incrementum oeconomicum, facultates laborandi, iustitia socialis prosperitasque tam hominum quam naturae circumiacentis promoveantur. Sicut Finnis anno undebismillesimo praesidentibus, ita etiam inter alterum praesidium Finnicum Conspectus rerum Europaearum Latinus ex Finnia septimanatim interretialiter transmittetur.

 

De pretio gasi discordia

Cum Gazprom, societas Russiae gasaria, pretium gasi Ucrainae vendendi quincuplicavisset, ut idem esset atque in mercatu  mundiali, Ucraina recusavit, quominus tantum solveret. Tum Gazprom gasi in Ucrainam translationem interrumpere decrevit. Qua re nationes Europae occidentalis sollicitabantur, nam etiam illis gasum ex Russia per Ucrainam ducitur. Iamque pressio gasi in ductibus occidentis diminuebatur, cum Gazprom Ucrainenses accusavit, quod gasum alio destinatum furto abstulissent. Tandem concordia in quinquennium restituta est: Ex Russia gasum Ucrainae ducenis tricenis dollaris, ex Kazakstania et Turkmenistania praeterea nonagenis quinis dollaris pro millenis metris cubicis suppeditabitur.

 

Novae leges tabacariae

Apud Hispanos, qui acerrimi fumificatores sunt, lex lata est, quae fumificationem in sedibus operis et in cauponis vetat. In Cechia fumificatio hoc anno in omnibus locis publicis vetita est. Statim post mediam noctem Kalendarum Ianuariarum vir quidam Pragae deprehensus est, cum in statione autoraedarum fumificavisset.