|
"Nuntii
Latini", 30.12.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Memoria
tsunami anniversaria
Die
Lunae, id est die festo Stephani protomartyris (26.12.), unus annus praeterierat
ex illa ingenti clade naturae in Asia facta, quod tsunamum appellatur. Memoria hominum ea calamitate mortuorum, quorum numerus circiter ducentorum triginta
milium esse existimatur, in diversis orbis terrarum partibus recolebatur
candelis accensis, silentiis tristibus actis et precationibus effusis. Regimen
Thailandiae magnam peregrinorum multitudinem in suam terram invitaverat ad
caerimonias memoriales celebrandas. Hospites, qui ex Finnia venerant, officio
divino in urbe Phuket habito interfuerunt.
De copiis
Americanis in Iraquia
Americani
copias suas in Iraquiam missas septem milibus militum anno proximo deminuturi
sunt. De ea re narravit Donald Rumsfeld, minister defensionis, dum Iraquiam
visitat. "Praesidens Bush", inquit. "mihi auctoritatem dedit hoc consilium aperiendi, quo
populo Iraquiano fidem tribuimus, quippe qui iam tanto successu suam rem
publicam sibi administrandam susceperit." Rumsfeld negavit Americanos in
animo habere stationem militarem permanentem in Iraquia constituere.
Quid
Benedictus XVI dixerit
Pontifex
Romanus Benedictus XVI, cum suam primam salutationem nataliciam et benedictionem
urbi et orbi daret, genus humanum praemonuit, ne moderno progressu technico et
intellectuali ita occaecaretur, ut officia humanitatis oblivisceretur. Vires colligeret et consociaret ad paupertatem, terrorismum et pollutionem naturae
avertendam. In ea orationis parte, in qua de variis discriminibus orbis terrarum
loquebatur, regionis Darfuriae mentionem fecit, ubi condicio humanitaria pessima
esset.
Morales
praesidens Boliviae
Novus
praesidens Boliviae electus est Evo Morales, vir ex stirpe Indianorum oriundus,
cum suffragiorum quinquaginta quattuor centesimas acciperet. Quam manifesta victoria eius fuerit, vel inde apparet, quod praesidens hodiernus
Jorge Quiroga, qui secundus ab eo erat, tantum undetriginta votorum centesimas
sibi conciliavit. Morales, fautor partium sinistrarum, ius iurandum
praesidentiale mense Ianuario dabit.
"Nuntii
Latini", 23.12.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid
praesidens Bush dixerit
Praesidens
George Bush hac septimana ineunte nationi suae orationem televisificam habuit,
qua suis persuadebat bellum Iraquicum nequaquam amissum esse, quamquam in eo
gerendo etiam aliquot errores facti essent. Cives Americanos appellavit, ut pro libertate pugnare pergerent neve propter res
adversas in desperationem venirent. Idem quidem praedixit evitari non posse, quin illa victoria Americanis multis sacrificiis
staret.
Sigfridsson
clavicen victor
Bonnae, in urbe Germaniae, certamen clavicinandi Beethovenianum positum est, cui amplius
triginta iuvenes huius artis periti e diversis orbis terrarum partibus oriundi
interfuerunt. Victor huius certationis evasit Henricus Sigfridsson, clavicen Finnus unum et triginta annos
natus. Ille autem non solum palmam principalem e decreto celeberrimorum arbitrorum tulit, sed
etiam praemium auditorum sibi paravit et remuneratione speciali pro musica
camerali exhibita affectus est.
De moribus
nataliciis Europaeis
Mores
sollemnnia natalicia Christi celebrandi in diversis Europae terris aliquatenus
inter se differunt. Germani calendaria antenatalicia in deliciis habent, in quibus viginti quattuor
munuscula insunt. Britannorum
magni interest, ut, priusquam pace natalicia frui incipiant, orationem reginae
decem minutas durantem audiant. Quod ad
Nederlandiam pertinet, multae familiae vigilia nativitatis Domini in ecclesiam
proficiscuntur et die natali Christi ad cenam sollemnem congregantur. In Italia,
ubi tempus natalicium inde a die octavo mensis Decembris usque ad festum trium
regum extenditur, maximum symbolum festi nativitatis Domini est praesepe, quod
variis figuris manu factis refercitur. Puer in
Bethlehem natus ibidem ultimus ponitur idque paulo post mediam noctem sacram
fieri solet.
"Nuntii
Latini", 16.12.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuuomo Pekkanen.
Gotovina
deprehensus
Generalis
Ante Gotovina, natione Croata, de criminibus belli accusatus, in insulis
Canariis deprehensus et Hagam transportatus est, ubi iudicium exspectaret. Suspectus est
in Krajina ante decem annos minime centum quinquaginta Serbos interficiendos
curavisse. Condicio,
sine qua consultationes de Croatia in Unionem Europaeam asciscenda non
incoharentur, fuit, quod Gotovina deprehenderetur.
Erythrea
tutatores pacis expellit
Moderatores
Erythraei decreverunt, ut tutatores pacis occidentales, limitem inter Aethiopiam
et Erythraeam custodientes, expellerentur. Kofi Annan, secretarius generalis
Nationum Unitarum, hoc decretum damnavit et Consilium Securitatis flagitavit, ut
aboleretur. Sunt inter custodes limitis Americani, Canadenses Europaeique, qui intra decem dies abire
debent. Finni ex eis sunt septem. Si tutatores pacis abierint, verendum est, ne novum bellum inter Erythraeam et Aethiopiam
exardescat. In illo bello, quod aliquot annis ante inter Aethiopiam et Erythraeam gestum est, circiter
septuaginta milia hominum mortui esse aestimantur.
Reclamatores
Sinenses interfecti
Testes
oculati narrant custodes publicos in vico Dongzhou provinciae Guangdong Sinarum
meridionalium contra turbam reclamantium sclopetavisse. Secundum vici incolas, qui rem telephonice ordini cui nomen Amnestia Internationalis, palam
fecerunt, viginti homines, secundum magistratus tantum tres, in illo conflictu
mortui sunt. Causa reclamationis erat, quod magistratus agricolas proprietate terrae spoliare
volebant, in qua electrificinam pneumonicam aedificarent. Sinenses conflictum in vico Dongzhou factum confessi de hominibus a custodibus publicis
occisis inquisitionem agere constituerunt. Custos, qui contra reclamatores sclopetare iusserat, comprehensus est.
Cursus
electronicus crebrescit
Cursus
electronicus magis magisque crebrescit et in dies diutius observatur. Operarii et opifices apud eum in medio binas horas singulis diebus agunt atque trini ex
quaternis aliquatenus cursui electronico addicti sunt. In Finnia usus eius forsitan est etiam frequentior quam aliis in terris Europaeis.
Dies Sanctae
Luciae
Sancta
Lucia fuit femina Syracusana, quae inter persecutiones imperatoris Diocletiani
anno trecentesimo quarto mortua est. Dies eius festus est tertius decimus mensis Decembris, qui fuit ante Kalendarium
Gregorianum brevissimus dies totius anni.
In terris
septentrionalibus dies Sanctae Luciae duodevicesimo saeculo celebrari coeptus
est. In Finnia ille dies praesertim a Finno-Suetis iam septuaginta annos
observatur. In urbe Helsinki puella, quae inter complures candidatas Sancta Lucia creatur, in
ecclesia cathedrali coronatur atque veste candida vestita et coronam candelis
ardentibus ornatam capite gerens processione sequente per urbem vehitur.
"Nuntii
Latini", 9.12.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Merkel
Germanis acceptissima
Angela
Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, brevi tempore admodum
magnam civium suorum gratiam inisse videtur. Ex demoscopia enim recens facta patet undesexaginta centesimas Germanorum eam munere suo bene
fungi putare. Huc accedit, quod dimidia fere pars populi aestimat novam coalitionem administratricem, quae
ex democratis Christianis et democratis socialibus constat, opus suum magna cum
laude aggressam esse.
De comitiis
in Venetiola habitis
In
Venetiola comitia parlamentaria habita sunt, quorum victores se professi sunt
socii praesidentis Hugo Chavez. Partes enim ei faventes nuntiaverunt sibi contigisse, ut omnibus centum sexaginta septem
sedibus parlamenti nationalis potirentur. Causa eius rei mirabilis videtur esse, quod factiones regimini oppositae recusaverunt,
quominus comitiis interessent. Censebant suffragari operae pretium non esse, quod omnes fere curatores electionum in
asseclis praesidentis Chavez numerarentur.
Eventus
certaminis fidicinandi
In
urbe Helsinki septimana proxime praeterita certamen artis fidicinandi a Jean
Sibelio appellatum ordine nonum institutum est. Palmam eius tulit Alina Pogostkin, femina Russa viginti duos annos nata, quae hodie in
Germania vivit. Secundum locum obtinuit Jiafeng Chen, artifex Sinensis, cum praemium tertium duabus
fidicinis ex aequo daretur; quarum una erat Hyun-Su Shin e Corea Meridionali
oriunda, altera erat Wai Wen, violinista Sinensis. Omnino octo fidicines in certamen finale approbati erant, et unusquisque eorum etiam praemio
pecuniario ornatus est.
Optima
pellicula cinematographica
Pellicula
Francogallica tensionis psychologicae, quae Caché inscribitur, optima huius
anni fabula cinematographica Europaea iudicata est. De hac electione nuntiavit Academia artis cinematographicae Europaea sollemnitate
Berolini die Saturni vesperi acta. Eodem tempore Michael Haneke, vir Austriacus, quo duce illa taeniola victrix facta erat,
statunculum moderatoris praestantissimi accepit.
"Nuntii
Latini", 2.12.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Conventus
Barcinonensis
Moderatores
Unionis Europaeae et terrarum circa Mare Mediterraneum iacentium Barcinone
conventum habuerunt, in quo de programmate quinquennali et de cooperatione ad
terrorismum arcendum consenserunt. Praefuit
conventui Tony Blair, minister Britanniae primarius. Praeter membra Unionis
Europaeae, affuerunt per delegatos Israel et octo terrae musulmanorum atque
regimen Palaestinensium.
De
carceribus clandestinis
Sunt,
qui autument Americanis in Europa esse carceres clandestinos, in quibus homines
de terrorismo suspecti interrogentur. Condoleezza Rice, ministra Americana a rebus exteris, excitationem ex hac re ortam sedatura
monuit Europaeos in communi contra terrorismum bello interesse; territores
capiendos esse, antequam ictus facerent, ne multa milia hominum innocentium
perirent.
Ecclesia
catholica homosexuales damnat
Civitas
Vaticana documentum divulgavit, quo sacerdotes homosexuales officialiter
damnantur: viros homosexuales sacerdotes fieri non posse; illis autem, qui
inclinationem homosexualem tribus annis ante compescuerint, in sacerdotium
procedere licere. Documentum,die Martis datum, iam disputationes et intra et extra ecclesiam excitavit. Conservativi censent sacerdotium per illud reformari, liberales autem timent, ne
ecclesiastici homosexuales proclivitatem suam abscondant neve sacerdotes
deficere incipiant. Greges homosexualium dicunt ecclesiam catholicam propter ipsius scandala homosexualibus
pro hostia succedanea usam esse.
Cimices
Novum Eboracum invaserunt
Cimices
lectularii urbem New York, etiam deversoria eius lautissima invaserunt. Hodie tam frequentes etiam in asylis liberorum, scholis domibusque privatis occurrunt, ut
iam de vera epidemia agatur. Causa invasionis cimicum esse putantur immigrationes ex nationibus egentioribus et
peregrinationes hodie frequentiores quam ante atque prohibitiones recentes
insecticidiorum efficacium.
Vestes ex
canibus cattisque
Britanni
indignati sunt, cum pellicula documentaria Sinensis in televisione monstrata
esset, in qua de pellibus canum cattorumque ad vestes pelliceas adhibendis
agebatur. Animalia ibi tam crudeliter tractata esse, ut quaedam ex eis adhuc viverent, cum
degluberentur. Sinenses se excusant dicentes tales pelles apud occidentales
magni haberi.
Typhones
anno proximo imminentes
Meteorologi
Americani etiam in annum proximum feras tempestates praedicunt. Tempore typhonum, quod mense Iunio iniit et hac septimana finiit, plures quam umquam
ante, scilicet viginti sex, tempestates tropicales fuerunt. Ex his tredecim in typhonas creverunt, inter quos tres summum sive quintum feritatis
gradum consecuti sunt. In urbe Montreal Canadae his diebus fit conventus meteorologicus Nationum Unitarum, in
quo adsunt decem milia delegatorum centum undenonaginta nationum. Propositum est deliberare, quid faciendum sit, postquam tempus tractatus Kiotensis anno bis
millesimo duodecimo exierit.
"Nuntii
Latini", 25.11.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
De comitiis
praesidentialibus
In
Finnia anno proximo comitia praesidentialia habebuntur, quibus decernetur, quis
rem publicam sexennio insequenti recturus aut rectura sit. Factiones suos candidatos iam proposuerunt. Democratae sociales praesidentem hodiernam
Tarja Halonen iterum in hoc munus creari volunt, cum factio centralis id agat,
ut princeps minister Matti Vanhanen novus praesidens fiat. Ambitor autem partium conservativarum est pristinus minister Sauli Niinistö. Huc accedunt
quattuor petitores partium minorum.
Albertus II
princeps Monoeci
Die
Saturni princeps Albertus II patriae suae Monoeco officialiter praefectus est. Caerimonia culminata est missa sollemni in ecclesia cathedrali Monoecensi habita, cui
circiter nongenti hospites invitati interfuerunt. Iuxta Albertum sollemnitati aderant sorores principissae Carolina et Stephania.
Benedictionem pontificalem novo principi dedit nuntius specialis papae Benedicti
XVI.
Bush iter in
Sinas suscepit
Praesidens
George Bush in Sinas iter suscepit, ubi cum collega suo Hu Jintao et principe
ministro Wem Jiabao de variis rebus magni ponderis consultabat. Bush, postquam moderatores utriusque civitatis in sessionem communem convenerunt,
praesidentem Sinarum publice hortatus est, ut populo Sinarum maiores libertates
politicae, sociales et religiosae concederentur. Hu autem recusavit, quominus postulationem Taivaniae sui iuris faciendae approbaret, sed
promisit renovationem in Sinis monetalem continuatum iri.
Gasiductus
ex Russia in Italiam
Praesidens
Russiae Vladimir Putin, princeps minister Italiae Silvio Berlusconi et
praesidens Turciae Recep Erdogan nuper in Turcia inter se convenerunt, ut de
communibus inceptis futuris colloquerentur. Eodem tempore ductum gasalem ex Russia per Pontum Euxinum in Turciam euntem sollemniter
inauguraverunt. Agitur de consilio energico, quod eo spectat, ut gasiductus ex Turcia aliquando usque ad
Italiam continuetur.
Genum
dyslexiae inventum
Grex
investigatorius Finno-Sueticus in chromosomo tertio novum genum ad dyslexiam
pertinens invenit. Si hoc genum nomine ROBO1 aliqua ex causa aequo debilius fungitur, fieri non potest, quin
dyslexia sequatur. Qui erat eventus investigationis medicae, quam rerum periti Universitatis Helsinkiensis
et Instituti Carolini Stockholmiensis opera consociata fecerunt.
Arbor
natalicia omnium maxima
In
oppido Ylivieska Finniae septentrionalis arbor natalicia omnium maxima apparata
est. Vice arboris autem fungitur malus telephonicus amplius centum metra altus, qui quadringentis
lampadibus illuminatur. In cacumine splendet stella natalicia, cuius partes senorum metrorum sunt. Colores arboris,
qui textibus telephonicis missis commutari possunt, inter rubrum, caeruleum et
violaceum variant.
Nuntii
Latini", 18.11.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Femina
Liberiae praeest
Ellen
Johnson-Sirleaf, oeconomista in Universitate Harvardiensi erudita, in comitiis
praesidentialibus Liberiae victoriam reportavit. Illa est in Africa prima femina,
quam populus sibi moderatricem creavit. Consilium Securitatis Nationum Unitarum
praecepit, ut Charles Taylor, pristinus Liberiae moderator belli criminibus
accusatus, comprehenderetur, si in patriam revertisset.
Tumultus
Franciae rarescunt
Tumultus,
qui in urbibus Franciae iam tres septimanas continuantur, rarescere coeperunt.
Adhuc duo milia nongenta vehicula cremata sunt et centum fere aedificia damna
ceperunt. Duo milia octingenti homines deprehensi, sescenti in carcerem coniecti sunt. Maior pars
horum, ut rettulit Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus, custodibus
publicis antea noti erant. Lex ante quinguaginta annos lata apud Francos in usum
recepta est, ex qua moderatores regionales commeatus hominum nocturnos et coetus
multitudinum vetare atque perquisitiones in domiciliis suspectorum suscipere
possunt. Parlamentum Franciae illam legem hac septimana in tres menses prorogavit. Hodie in Francia
circiter quinque miliones musulmanorum habitant, ex quibus tantum dimidia pars
civitatem habet. Sunt, qui dicant musulmanorum numerum esse octo milionum, id
est plus quam decimam partem totius populi. Pauperrimi eorum in suburbiis
habitant, in quibus iam antea tumultus violenti haud raro occurrerunt.
Bush apud
suos minus gratus
Res
in Iraquia male gestae efficiunt, ut praesidens George W. Bush apud cives suos
minus minusque gratia valeat. Ex interrogatione, quam periodicum Newsweek faciendam curavit, apparet tantum
triginta sex centesimas Americanorum actiones eius sustinere. Duodeseptuaginta
centesimae facta praesidentis indignantur atque tantum dimidia pars civium eum
virum probum et sincerum habent.
Testudo
vetustissima
Vetustissimum
ex animalibus hodie viventibus est testudo elephantopus nomine Harriet, quae hac
septimana diem natalem centesimum septuagesimum quintum egit. Pondus centum quinquaginta chiliogrammatum habet et vivit in horto zoologico
Australiano. Charles Darwin, celeberrimus naturae investigator, illam anno
millesimo octingentesimo tricesimo quinto ex insulis Galápagos secum tulisse
dicitur.
"Nuntii
Latini", 11.11.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid
Jacques Chirac dixerit
Jacques
Chirac, praesidens Francogalliae, postquam diu exspectatum est, ut aliquid de
tumultibus Francogalliam iam per duas septimanas vexantibus publice diceret,
tandem die Dominico orationem de illo gravi discrimine habuit. Affirmavit regimen Francogalliae summo studio id acturum esse, ut suburbiis ordo et
securitas restituerentur. Fieri non posse, quin ei, quorum opera tantae clades conflatae essent, a magistratibus
deprehenderentur et punirentur. Flagitavit autem etiam iustitiam et aequalitatem in tumultibus coercendis servandas esse. Quo diutius autem violentiae in Francogallia durant, eo minus cives regimini suo
confidere videntur.
Status
necessitatis Francogalliae
Die
Martis praefectis Francogalliae regionalibus auctoritas data est interdictiones
egrediendi in suis territoriis pronuntiare ad novos conflictus impediendos. Illam legem extraordinariam perferendam curavit regimen civitatis in conventu
necessitatis, cui praefuit praesidens Jacques Chirac. Tum primum post bellum Algerianum abhinc quinquaginta fere annos gestum in
Francogallia accidit, ut lex, quae cives domo sua proficisci vetat, in usum
reciperetur.
Quid in
Australia acciderit
Vigiles
Australiae quindecim homines deprehenderunt incursionibus subitis in urbibus
Sydneio et Melburno susceptis. Hac actione, cui quingenti fere custodes publici armati interfuerunt, ictus
terroristicus perniciosissimus praeventus est, ut magistratus civitatis
nuntiaverunt. Qui incarcerati sunt, sibi iam armamentarium eiusdem generis chemicalium fecerant,
quae ad bombardationes Londinii mense Iulio effectas adhibita sunt. Operatio peracta est paucis diebus post, quam lex in Australia ita mutata est, ut ei, qui
in suspicionem impetus terroristici praeparati incidissent, facilius in ius
vocarentur.
Ecclesia
vetus in Israele reperta
Archaeologi
Israeliani prope urbem Haifam ruinas ecclesiae Christianae veteris invenerunt,
quam ex quarto saeculo originem ducere creditur. Archaeologa Jardena Alexandre censet illam effossionem in inventis maxime insignibus ad
Christianitatem primaevam attinentibus in toto orbe numerari posse. Parietinae ecclesiae repertae sunt, cum fundamenta ad carcerem quendam amplificandum muniri
coepta essent.
Nuntii
Latini", 4.11.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Israelem
esse delendum
In
conventu studentium Teherani habito Mahmoud Ahmadinejad, praesidens Iraniae,
Israelem maculam appellavit, quae ex charta geographica delenda esset. Praeterea omnes moderatores islamicos, qui relationes cum Israele restituere conarentur et
exsistentiam eius agnoscerent, vehementer vituperavit, quod orbis islamici
deditionem et interitum confiterentur. Sententia praesidentis Ahmadinejad a membris Unionis Europaeae et a Consilio Securitatis
Nationum Unitarum damnata est. Ahmadinejad autem verba sua non recantavit sed affirmavit se nomine nationis Iranianorum
locutum esse. Nihilo minus addidit Iraniam libro fundamentali Nationum Unitarum obligari neque vim
contra Israelem adhibituram esse.
Tumultus in
suburbiis Parisiorum
In
suburbiis Parisiorum adulescentes et custodes publici continuis noctibus
inter se conflixerunt. Tumultuosi vehicula et receptacula purgamentorum concremaverunt et lapides lagoenasque
incendiarias contra vigiles coniecerunt. Tumultus in regione Clichy-sous-Bois orti sunt, postquam duo iuvenes originis Africanae,
qui a custodibus fugientes in transformatorio se abscondiderant, ictu electrico
mortui sunt.
Ahtisaari
conciliator nominatus
Martti
Ahtisaari, pristinus praesidens Finniae, a Kofi Annan, secretario generali
Nationum Unitarum, nominatus est, qui consultationibus de Kosovia praeesset. Propositum
est statum Kosoviae ex illa sententia definire, quam Consilium Securitatis
Nationum Unitarum bello Kosoviensi confecto mense Iunio anni undebismillesimi
comprobavit. Kosovia, quae hodie a Nationibus Unitis administratur, plenam independentiam flagitat,
quam Serbia vehementer repudiat. Itaque dubium non est, quin consultationes
futurae sint difficillimae. Ahtisaari, de conflictibus inter nationes componendis optime meritus, erit in Kosovia
legatus specialis secretarii generalis, cui de processu colloquiorum referet.
Ecclesia B.
Virginis Dresdensis inaugurata
Ecclesia
Beatae Virginis Dresdensis, vulgo Frauenkirche appellata, quae impetibus aeriis
foederatorum occidentalium sexaginta annis ante in ruinas redacta erat, die
Dominico (30.10.) in usum inaugurata est. Ecclesia illa baroca ante decem annos reaedificari coepta est. Complures centeni opifices
sine mercede operi interfuerunt. Ex Germania et nationibus peregrinis circiter centum miliones euronum ad ecclesiam
restituendam collecti sunt. Magna pars pecuniae ab Americanis et Britannis accepta est. Frauenkirche, egregium
monumentum artis barocae, altitudinis est paene centum metrorum. Post
opera septendecim fere annorum perfecta est anno millesimo septingentesimo
quadragesimo tertio.
Londinium in
Europa carissimum
Pretiis
mercedum et servitiorum comparatis, in actis, quibus titulus est Financial
Times, Londinium carissima urbs Europaea nominata est. Ibi enim pretia plus quinque centesimis maiora esse quam in medio aliis in terris
Unionis Europaeae. Intra regionem, ubi eurones in usu sunt, carissimos esse
Parisios, ceteris vilius Matritum, extra illam regionem vilissimam
Varsaviam.
"Nuntii
Latini", 28.10.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Ordo Nationum Unitarum sexagenarius
Ordo
Nationum Unitarum post secundum bellum mundanum conditus est, ut pacem inter
nationes sustineret. Liber fundamentalis ordinis die vicesimo quarto mensis Octobris anno millesimo
nongentesimo quadragesimo quinto (24.10.1945) valere coepit. Initio ille ordo ex nationibus belli victricibus constabat, nunc sexagenarius membra centum
nonaginta habet.
Kaczynski
praesidens Poloniae designatus
Altera
suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (23.10.) in Polonia facta
sunt. Superior fuit Lech Kaczynski, candidatus factionis conservativae nomine
"Lex et Iustitia", qui quinquaginta quattuor centesimas votorum
accepit. Illius factio etiam in comitiis parlamentariis ante unum mensem habitis victoriam reportavit.
Donald Tusk, competitor eius ex factione liberali, quadraginta sex centesimas ex
votis obtinuit. Ad urnas una et quinquaginta centesimae civium accesserunt. Kaczynski, praesidens Poloniae
designatus, censet de eurone, apud Polonos anno bis millesimo decimo in usum
accipiendo, suffragium populi faciendum esse.
Operistitium
in Islandia feminarum
Die
Lunae plus viginti milia feminarum ex sedibus operis in vias urbis Reykjavik
egressae sunt, ut contra differentias inter mercedes feminarum et virorum
reclamitarent. Feminae enim in Islandia in medio sexaginta quattuor centesimas ex illa mercede accipiunt,
quae viris solvitur. In Finnia mercedes feminarum circiter viginti centesimis minores sunt quam virorum. Primum
operistitium pro paritate mercedum feminae Islandienses triginta annis ante
fecerunt. In politica quidem condiciones illarum his annis meliores factae sunt. Ex delegatis
parlamentariis Islandiensibus tertia pars sunt feminae, cum anno millesimo
nongentesimo septuagesimo quinto tantum quinque centesimae fuerint.
Bernanke
moderator Argentariae Foederalis
Ben
Bernanke, professor scientiae oeconomicae et proximus consiliarius oeconomicus
praesidentis George W. Bush, novus moderator Argentariae Foederalis Americanorum
(Federal Reserve) ab illo nominatus est. Oportet autem senatus nominationem confirmet. Novus moderator a Kalendis Februariis Alano
Greenspan succedet, qui duodeviginti annos Argentariae Foederali magna cum
auctoritate praeest.
"Nuntii
Latini", 21.10.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Influentia
avium diffunditur
Influentia
avium iam ad portas Moscuae advenisse videtur. Narratur enim magnam gallinarum,
anatum et anserum copiam ex illo morbo virali in regione Tula ante Moscuam sita
perisse. Apparuit illud virus letale ex eo genere esse, quod ex animalibus in homines transire
posset. Etiam medici Macedoniae de uno casu suspicioso nuntiaverunt, Huc accedit,
quod aliquot aves ferae in Romania inventae symptomata illi epidemiae
congruentia ostenderunt.
Pons in
Freto Siculo fiet
Regimen
Italiae decrevit in Freto Siculo pontem pensilem faciendum esse, quo continens
Italia cum Sicilia coniungeretur. Agitur de ponte in toto orbe maximo, quippe cuius longitudo plus trium chiliometrorum
futura sit. Quae moles, si omnia prospere successerint, anno bismillesimo
duodecimo (2012) in usu publico erit. Eo perfecto iter ex ima Italia in urbem Messanam decem minutis confici poterit, nam novus
pons non solum viam stratam latissimam habebit, sed etiam celeri ferrivia
instructus erit.
Filius
regius in Dania natus
Mary,
principissa hereditaria Daniae, postridie Idus Octobres (16.10) filium peperit
coniuge Frederico in puerperio praesente. Praeco aulicus, dum de nova re refert, et parvulum et matrem bene valere nuntiavit. Qui
puer, primigenitus utriusque parentis, in ordine successionis regni secundus a
patre suo numeratur. Infans regius recens natus in Dania more translaticio celebrabatur classicis canentibus,
vexillis publice propositis, ignibus ad signum accensis.
De lupis in
Finnia viventibus
Plerique
Finni censent in finibus suis iam satis luporum vagari, cum numerus eorum hodie
circiter ducentorum sit. Benignissimo animo in has bestias sunt adulescentes viginti quinque annis minores, sed cives
seniores, praesertim qui rude donati sunt, expansioni eorum vehementer
adversantur. Commissio Europaea nuper Finnos accusavit, quod lupos illegaliter occidissent. Sunt, qui
putent Commissionem flagitare, ut in silvis Finniae etiam mille lupi vivere
sinantur.
Autumnus in
Finnia calidior
Mensis
October in Finnia calidior et serenior fuit quam umquam ante, ut ex Instituto
meteorologico confirmatur. Quam peculiaris haec rerum condicio fuerit, vel inde patet, quod rosae in hortis
denuo effloruerunt, item fraga in areolis, proinde ac si nova aestas adesset. Huc pertinet,
quod aves, quin etiam hirundines, solitam migrationem autumnalem in posterius
tempus distulerunt. Arbores quidem iam flavescere coeperunt, sed mirum quam sero
folia earum deciderunt.
"Nuntii
Latini", 14.10.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Terrae
motus in Pakistania
Die
Saturni mane regiones in confinio Pakistaniae et Indiae sitae vehementi terrae
motu concussae sunt. Qua calamitate, cuius vis amplius septem graduum Richterianorum fuisse nuntiatur,
triginta aut etiam quadraginta milia hominum vitam amiserunt. Testes
oculati rettulerunt motu sismico factum esse, ut omnes fere scholae Pakistaniae,
quae in zona calamitatis invenirentur, repentina ruina conciderent. Ordines
auxiliares internationales de clade certiores facti subsidium necessitatis in
Asiam mittere coeperunt. Inter eos est Ordo Finniae a Cruce Rubra, qui una cum
Norvegis valetudinarium campestre in Casmiriam deportandum curavit.
Angela Merkel nova cancellaria
Germani
feminam cancellariam foederalem acceperunt, cum Angela Merkel, praeses factionis
democratarum Christianorum ad hoc munus curandum electa est. Qui magistratus tamen partibus eius magno stetisse videtur: apparet enim, nisi
socialistis magna auctoritas in novo regimine concessa esset, futurum non fuisse,
ut Angelae Merkel summus honor daretur. Gerhard Schröder, pristinus cancellarius, recusavit, quominus novo consilio rei
publicae administrandae interesset.
De praemio
Nobeliano pacis
Praemio
Nobeliano pacis afficientur hoc anno Ordo internationalis ab energia atomica
(IAEA) et praeses eius Mohamed ElBaradei, vir Aegypius sexaginta tres annos
natus. Consilium Nobelianum Norvegicum, dum de rationibus decreti sui publice argumentatur.
monuit illum ordinem et moderatorem eius maxime nisos esse, ut energia nuclearis
quam tutissime adhiberetur neve usus eius ad proposita militaria peragenda
propagaretur.
Insulam
Ulixis repertam esse
Ithaca
sive insula, ubi Homerus Ulixem natum esse narrat, tandem reperta est, ut inter
eos consentire videtur, qui antiquitati cognoscendae operam dant. Grex
investigatorius, cui praeest Robert Bittlestone, nuntiavit se ad hanc
conclusionem venisse, postquam analysim computatoriam fecisset ex materia
litteraria, archaeologica et geographica in unum collata. Ithacam
eo difficiliorem inventu fuisse, quod terrae motus effecissent, ut illa insula
cum quadam alia insula coalesceret.
De tabaco in
Sinis consumendo
Constat
consumptionem tabaci in Sinis omnium maximam esse, cum fumatorum numerus ibidem
trecenta quinquaginta milionum efficiat. Inde conici potest tertium quemque Sinensem fumificare. Quae cum ita essent,
magistratus Sinarum, cum illum abusum in civitate sua coercere vellent,
tractatui internationali subscripserunt, qui eo tendit, ut mortes e
fumificatione secutae deminuerentur. Continentur illo documento leges de tabaco commendando et vendendo. Huc accedit, quod omnia
automata tabacaria ex Sinis amovebuntur.
"Nuntii
Latini", 7.10.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
De Turcia et
Crotia in UE asciscendis
Post
longas disputationes Unio Europaea die Lunae constituit, ut consultationes de
Turcia in Unionem asciscenda incoharentur. Putantur autem illae consultationes fore longae et minime decem annorum, cum necesse sit,
ut Turci democratiam, iura humana legesque revereantur, antequam in Unionem
accipiantur. José Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, monuit Turciam animos civium
Europaeorum sibi conciliare debere, nam illos imprimis de Turcis asciscendis
decreturos esse; Turciam quidem eodem modo tractandam esse quo ceteras nationes
candidatas, sed consultationes cum illa severae et honestae essent. Etiam cum
Croatia de adhaesione consultari coeptum est. Mense Martio consultationes cum
Croatis dilatae sunt, cum illi omnes suos de criminibus belli suspectos in
tribunal Haagense non tradidissent. Nunc autem Carla del Ponte, accusatrix
principalis, affirmavit Croatiam cum tribunali plene cooperari.
UE et Russia
cooperantur
Unio
Europaea et Russia de cooperatione artiore et visis facilius concedendis inter
se consenserunt. Russi promittunt se immigratores illegales, qui in Unionem Europaeam per Russiam
transierint, recepturos esse; Unio Europaea visa legatis diplomaticis,
studentibus negotiatoribusque Russis facilius quam ante datum iri pollicetur. Pacto de his
rebus adhuc hoc anno subscribetur. In eodem conventu Londinii habito praesidens
Russiae Vladimir Putin affirmavit transmissionem energiae ex Russia in Unionem
Europaeam fideliter continuatum iri. Dimidium gasi terrestris et tertia fere pars petrolei, quibus Unio Europaea utitur, ex Russia
aut per illam transmittuntur.
Praemium
medicinae Nobelianum
Praemium
Nobelianum medicinae duo investigatores Australiani, Barry Marshall et Robin
Warren, accipient. Illi primi erant, qui anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo helicobacterium in
ventre hominis invenerunt. Idem animadverterunt homines, qui bacterium haberent, semper fere ulcere aut catarrho
ventris affectos esse. Bacterio reperto illi morbi magnam partem antibioticis curantur.
Obesi
Americani
Periculum
obesitatis Americanis imminet. Ex investigatione, in qua corporis pondus
quattuor milium hominum per triginta annos observabatur, apparuit septuaginta
centesimas feminarum et nonaginta centesimas virorum esse obesos. Periculum in
eo est, quod homines pingues magiss quam ceteri morbis cardiovascularibus et
diabetae atque quibusdam cancri generibus expositi sunt.
Sollemnia
cervisiaria
Monaci,
in urbe Bavariae, dies festi cervisiarii more translaticio celebrati sunt. Hoc
anno plures festis diebus aderant quam umquam ante, sed minus cervisiae quam
anno proximo potatum est. Sex miliones hominum prope sex miliones litrarum cervisiae sumpserunt. Sollemnia hornotina
fuerunt ordine centesima septuagesima secunda.
"Nuntii
Latini", 30.9.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Res Proximae
Orientis
Circulus
vitiosus violentiae in Oriente Proximo intactus fere remanere videtur. Nam
regimen Israelis, cui praeest princeps minister Ariel Sharon, exercitui
Israeliano plenam auctoritatem dedit omnes rationes in bello contra terroristas
Palaestinenses gerendo adhibendi. Itaque copiae Israelianae impetu aerio in Gazam facto non solum ducem ordinis militaris
islamistarum cum adiutore eius interfecerunt, sed etiam regionem illam multis
bombis verberaverunt.
Quid Bush
dixerit
'George
Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, concivibus suis suasit, ut
energiae parcerent, usum autocinetorum privatorum deminuerent et commeatui
vehiculari publico faverent. "Utinam Americani", inquit, "talibus itineribus abstineant, quae necessaria
omnino non sunt." Quae consilia eam ob causam dedit, quod saevae tempestates regionibus petroleum producentibus
magno detrimento fuerunt. Monuit singulos cives in illa rerum condicione pro virili parte bono publico servire
posse. Americani intellegerent procellis effectum esse, ut oeconomia nationalis
in magnas difficultates vocaretur.
De
influentia avium
Moderatores
Nationum Unitarum magistratus Indonesiae hortati sunt, ut contra influentiam
avium, qua illa civitas iam diu vexatur, multo efficacius agerent. Constat quattuor homines post mensem Iulium hac epidemia mortuos et plus viginti
symptomatis ei similibus affectos esse. Rerum periti praemonent fieri posse, ut influentia avium, nisi Indonesiani maiorem
severitatem in ea avertenda adhibuerint, in pandemiam globalem crescat.
Lolligo
gigantea reperta
Viris
doctis Iaponiensibus primis omnium contigit, ut Architeuthim sive Lolliginem
giganteam, beluam marinam prope fabulosam, in aquis suis nationalibus
photographice imprimerent. Monstrum illud, cuius longitudo octo metrorum erat, in profunditate maris nongenta metra
alta in suo ambitu naturali vivens repertum est.
De venatione
alcium
Die
Saturni sive die vicesimo quarto mensis Septembris (24.9) venatores Finniae,
quorum apud nos circiter centum milia esse aestimantur, ad alces sternendas
profecti sunt. Copia horum cornigerorum in silvis nostris iam tantopere crevit, ut venatoribus hoc anno
licentia sexaginta milia alcium occidendi daretur, qui numerus decima parte
maior est quam anno proxime praeterito. Tempus alcium venandarum usque ad medium mensem Decembrem durabit.
"Nuntii
Latini", 23.9.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Comitia
Germanorum
Apud
Germanos die Dominico comitia parlamentaria facta sunt, ex quibus factiones
principales aequo Marte discesserunt, nam et Democratae Christiani et Democratae
Sociales tertiam fere partem suffragiorum obtinuerunt.lli in novo
parlamento ducentos viginti quinque, hi ducentos viginti duos delegatos
habebunt. Eventus quidem comitiorum usque ad diem mensis Octobris secundum incertus manebit, quo
die in regione urbis Dresdae suffragia dabuntur. Ibi enim comitia procrastinata sunt, quia unus ex candidatis paulo ante electiones
mortuus est.Factionibus principalibus inter se litigantibus consultationes de novo regimine constituendo
sunt difficiles. Et Gerhardus Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, et
Angela Merkel, dux oppositionis conservativa, cancellariatum sibi flagitat. José Manuel
Barroso, praeses Commissionis Europaeae, ait se sperare, ut novum regimen
Germanorum quam primum constitueretur; Germaniam esse motrum Europaeorum, sine
quo Europa non recrearetur.
Corea
Septentrionalis ambigua
Coreani
Septentrionales polliciti sunt se nuclearibus armis et electrificinis
renuntiaturos et ad tractatum internationalem de proliferatione nucleari vetanda
accessuros esse. Consultationibus multilateralibus, quae ultra biennium duraverunt, intererant Coreani
Meridionales, Americani, Iapones, Russi, Sinenses, qui contra Coreanis
Septentrionalibus petroleum et energiam promiserunt. Praeterea nationes consultationum participes ad relationes diplomaticas cum Coreanis
Septentrionalibus restituendas iam paratae erant. At postridie eius diei, quo concordia constituta est, Coreani Septentrionales nuntiaverunt se
programmata nuclearia non esse deposituros, antequam ab Americanis reactoria
accepissent, quibus vis nuclearis ad usus civiles apta pararetur.
Americani in
lunam reversuri
Administratio
aeronautica et spatialis Americanorum de novo in lunam volatu consilium
cepit, qui anno bis millesimo duodevicesimo fiet. Novum navigium spatiale maius erit prioribus, quibus duodecim homines inter annos
millesimum nongentesimum duodeseptuagesimum et septuagesimum secundum (1968-72). Sex astronautas capiet, ex quibus quattuor in lunam descendent.
Simon
Wiesenthal obiit
Simon
Wiesenthal, pertinax persecutor nazistarum nefariorum, annos natus nonaginta sex
Vindobonae diem supremum obiit. Confecto secundo bello mundano Wiesenthal plus mille centum apparitores et satellites
Adolphi Hitler, inter quos notissimus erat Adolphus Eichmann, in iudicium
arcessendos et damnandos curavit. Quattuor annos et dimidium in campo concentrationis fuerat, unde cum coniuge vivus evasit,
etsi prope nonaginta propinquos amisit. Tarja Halonen, praesidens Finniae, res a Wiesenthal gestas laudavit et monuit
magni esse ad conscientiam generis humani, quod atrocia scelera in
abscondito non manerent.
"Nuntii
Latini", 16.9.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Mubarak electionum victor
Hosni
Mubarak, praesidens Aegypti septuaginta septem annos natus, moderator civitatis
suae in quintum sexennium electus est. Qui exitus comitiorum in Aegypto habitorum exspectatissimus erat, quamquam hoc anno
primum accidit, ut populo facultas daretur praesidentem e pluribus candidatis
creandi. Votis computatis Mubarak victor manifestissimus repertus est, quippe qui e suffragiis
duodenonaginta centesimis (88%) potitus esset. Id tamen dolendum est, quod nonnisi quartus quisque civis iure suffragandi usus est.
Comitia in
Norvegia habita
In
Norvegia die Lunae comitia parlamentaria legatis in commune Norvegorum concilium
creandis instituta sunt. Post certamen de principatu politico pari Marte consertum apparuit coalitionem
partium mediarum et sinistrarum electionibus superiorem discessisse. Ex ea re sequitur, ut Jens Stoltenberg, praeses factionis operariorum, novus
princeps minister Norvegiae fiat et Kjell Magne Bondevik, qui civitati quadriennio proxime praeterito praefuit, locum suum relinquere cogatur. Inter
ambitum maxime id quaerebatur, utrum uberiores petrolei reditus potius ad tributa minuenda an ad ministeria publica melioranda adhiberentur. Eventus
comitiorum ostendit posteriorem optionem civibus gratiorem fuisse.
Sessio
Nationum Unitarum
Principes
centum septuaginta fere civitatum postridie Idus Septembres (14.9.) Novum
Eboracum sive in urbem New York concurrerunt, ut sexagesimum Nationum Unitarum
annum conventu sollemni celebrarent. Ex Finnia huc venit praesidens Tarja Halonen. Qua in sessione participes documentum
amplissimum comprobaverunt, quod rerum periti e diversis nationibus oriundi ante
conventum generalem conscripserant. Agitur in hoc libello de summis rebus ad totum globum terrestrem pertinentibus, quarum
in numero sunt progressus, iura humana et rationes ad periculum terrorismi
avertendum. Restabant tamen aliquot themata, de quibus non convenerat, ut dearmatio nuclearis et
quaestio, quomodo notio terrorismi definiretur. Neque
impedimenta mercaturae internationalis amoveri potuerunt, quamquam tale
consilium iam diu in votis populorum egentiorum est.
Rerum in
Guantanamo status
Quarta
fere pars captivorum, qui in statione navali Guantanamo de terrorismo accusati
tenentur, inediam voluntariam suscepit. Illa actio, cui centum duodetriginta homines intersunt, die octavo mensis Augusti
(8.8.) initium cepit, et res iam eo gravitatis venit, ut duodeviginti captivi in
nosocomium deportati per vim nutriantur. Cum cibum sumere recusant, de ea iniuria sibi allata queri volunt, quod in vinculis
iam per multos annos esse cogantur occasione causam dicendi nondum data et ne
accusatione quidem ad iudices delata.
"Nuntii
Latini", 9.9.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Calamitas
Novaurelianensis
Tempestas
verticosa nomine Katrina regionibus circa fauces fluminis Mississippi iacentibus
calamitatem ambitalem attulit, quae maxima in historia Americae septentrionalis
esse iudicatur. Perruptis
vi tempestatis aggeribus, quibus urbs Nova Aurelia muniebatur, regiones infra
superficiem maris sitae diluvio coopertae sunt. Minora erant damna in parte
urbis altiore, a Francogallis condita. Greges latronum armati, qui per urbem
grassabantur, anxietatem et metum hominum auxerunt. Iam plus decies centena
milia hominum ex regione calamitosa in alias civitates Americae septentrionalis
confugerunt aut evacuati sunt.
Societates
aeriae dubiae
Parlamentum
Europaeum flagitat, ut in Unione Europea index omnium illarum societatum
aeriarum componatur, quae fidem non meruerint. Regulae
strictiores praecipue illis societatibus postulantur, quae itinera pretiis
vilioribus venditant. Hodie nationes Unionis Europaeae argumentis inter se
differentibus utuntur, quibus negotia societatum dubiarum vetant.
Saddam
crimina commissa confitetur
Jalal
Talabani, praesidens Iraquiae hodiernus, rettulit pristinum dictatorem Saddamum
Hussein, de actis suis interrogatum, multa crimina confessum esse, quae
commisisset, cum patriam moderaretur; quin etiam eum concessisse se suppliciorum
sumendorum participem fuisse. Talabani censet Saddamum dignum esse, qui vicies
singulis diebus laqueo suspendatur.
Pretium
petrolei maximum
Cum insulae
terebratoriae Sinus Mexicani tempestate Katrina damna gravissima cepissent et
ita productio petrolei Americanorum deminuta esset, petrolei pretium ubique
auctum est. Gasioleum et benzinum nunc pluris constant quam umquam ante, quod sumptus calefactionis et
commeatus notabiliter auxit. Ideo homines, quorum condiciones vitae auctis
pretiis artiores fiunt, in variis orbis terrarum partibus reclamitaverunt. In
Gallia vectores autocarrorum stationes petrolearias obsidentes distributionem
benzini et gasiolei impedire conabantur. In Nigeria sodalicia opificum longas
reclamationum series fore minitantur.
Novae
tempestates imminent
Investigatores
Universitatis Coloratensis censent verisimile esse, ut altera verticosa
tempestas magnae ferocitatis in oram orientalem Americae septentrionalis mense
Septembri aut Octobri incidat: cum tempus, quo vertices ventorum ferorum
oriri soleant, nondum ad finem appropinquaverit, verisimilitudinem novae
tempestatis verticosae quadraginta trium centesimarum esse. Frequentia
turbinum exceptionalium ab eo originem habet, quod Oceanus solito calidior est
neque venti mitiores et variationes temperaturae, quibus vires tempestatum
leniuntur, his mensibus occurrerunt. Sunt, qui arbitrentur insolitas proximorum
annorum tempestates, diluvia siccitatesque calefactioni climatis longinquae
deberi, quam actiones hominum effecerint.
"Nuntii
Latini", 2.9.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Novum culmen
mundanum
Denique
res quaedam athletica. Kenenisa Bekele, cursor Aethiops viginti tres annos natus,
in cursu decem milium metrorum novum culmen mundanum fecit. Certaminibus
enim in stadio Bruxellensi positis illud spatium viginti sex minutis,
septendecim secundis et quinquaginta tribus centesimis (26,17,53) percurrit. Qua
egregia re cum maximo spectatorum gaudio gesta pristinum primatum, quem ipse
antea consecutus erat, tribus fere secundis meliorem reddidit.
Lex
fundamentalis Iraquiae
Praesidens
Iraquiae Jalal Talabani nuntiavit novam legem fundamentalem Iraquiae iam ita
praeparatam esse, ut ad suffragium populi, quod Idibus Octobribus (15.10.)
institueretur, deferri posset. Textus legis promulgatae, de cuius forma per multas septimanas acerrime disceptatum
erat, coram parlamento tandem recitatus est, quamquam legati Sunnitarum etiamtum
recusaverunt, quominus rogationem approbarent. Metuunt
enim, ne expertes copiarum petrolei reddantur, cum hae opes maximam partem in
finibus Curdorum et Shiitarum inveniantur.
Clades
naturae Americana
Civitates
Americae Septentrionalis prope oram Sinus Mexicani sitae septimana ineunte
tempestate horribili, cui nomen Katrina inditum, gravissime afflictae sunt. Quot
homines illa clade interierint, nondum exacte constat, sed numerus mortuorum iam
multorum centenorum esse existimatur. Regio calamitate pessime vastata ab Ludoviciana usque ad Floridam extenditur.Nova
Aurelia, urbs maritima, quae iam ante tempestatis ortum iussu magistratuum tota
fere incolis evacuata erat, etiam maiora detrimenta cepisset, nisi procella
cursu mutato eam paululum praeterisset.
Biduo post tamen novum periculum apparuit: aggeres enim, qui ad tutelam Novae Aureliae
infra superficiem maris iacentis exstructi erant, vi ventorum multis locis
fracti sunt, quo factum est, ut massae aquarum e lacu Pontchartrain in urbem
influerent et quattuor huius partes obruerent. Ita cives, qui ibidem remanserant, fluctibus circumdati in tecta domuum et in alia
loca editiora confugere coacti sunt. Multitudo autem hominum circiter viginti milium in magnam palaestram constipata est, ubi
inopia omnium rerum necessariarum laborans auxilium exspectat.
"Nuntii
Latini", 26.8.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Coloniae Gazenses
vacuefactae
Regio litoralis, qui tractus Gazae appellatur, a militibus Israelianis
evacuata est. Fuerunt ibi omnino una et viginti coloniae Iudaeorum, quae post bellum sex dierum
conditae erant. Hac evacuatione occupatio regionis duodequadraginta annorum
finita est. Coloniae ab Israelianis ita relictae Palaestinensibus post unum fere mensem tradentur. Milites Israeliani etiam
duas colonias in ripa occidentali fluminis Iordanis sitas vacuefecerunt, etsi
coloni nationalistae saepimentis tumultuariis et filis ferreis aculeatis eos
aditu prohibere conabantur. Duas alias colonias ibidem conditas incolae sponte sua antea reliquerant. Restant in ripa occidentali adhuc
centum viginti coloniae.
Portugallia incendiis
vastatur
Portugallia ab Unione Europaea auxilium petivit, ut incendia silvarum et camporum passim
vagantia coercerentur. Post mensem Ianuarium nullae fere pluviae in Portugallia ceciderunt et praeterea ventis vehementer
flantibus labor siphonariorum difficilior redditus est. Hac aestate incendia iam centum quadraginta milia hectarearum ex silvis fruticetisque Portugalliae
vastaverunt. Nebula densa die Mercurii orta aliquid auxilii laborantibus attulit, sed illo die adhuc circiter mille
quingenti siphonarii et plus sescenti milites incendiis exstinguendis operam
dederunt. Franci, Germani, Italiani, Hispani Nederlandiensesque aeroplana, helicoptera aliaque ad ignes coercendos
necessaria Portugallis auxilio miserunt.
Alibi diluvia et
tempestates
Eodem tempore, quo siccitas in Portugallia perseverat, Europa media et
orientalis tempestatibus et diluviis laborat. Imbres continui labinas in
terris montuosis effecerunt, lineas electricas, vias stratas ferratasque
diruperunt, vicos secluserunt. Magistratus Germaniae et Austriae aestimant iacturas iam maiores esse quam in diluviis anni
undebismillesimi. Maxima damna diluviis totam per aestatem durantibus facta sunt in Romania et Bulgaria, in quibus moles
aquarum plus quinquginta homines secum abstulerunt et multa domorum milia deleverunt. In quibusdam partibus
Austriae occidentalis, in Helvetia media et orientali et Croatia status
necessitatis edictus est.
De Carelia recuperanda
Finito
bello mundano secundo magna pars Careliae Finnicae ad Unionem
Sovieticam annexa est. Unione Sovietica dissoluta
de illa regione recuperanda apud Finnos diu multumque disceptatum est,
praesertim cum praesidens Boris Jeltsin confessus esset bellum, quod dicitur
hiemale, iniuria Stalini contra Finniam commissum esse. Hodie, cum plerique ex eis
circiter quadringentis milibus hominum, qui domibus relictis ex Carelia evacuati
sunt, iam diem obierint, pauciores inveniuntur, qui illam velint recuperare. Ex demoscopia nuper facta
patet vix tertiam partem civium adhuc desiderare, ut Carelia a Russis occupata
Finnis restituatur.
"Nuntii
Latini", 17.6.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Remissio
aeris alieni
Inter
ministros octo civitatum industrialium convenit, ut duodeviginti nationes in
maxima paupertate viventes aere alieno liberarentur. Remissio
debitorum, quae auspiciis Britannorum approbata est, speciatim ad terras in
Africa meridionali sitas spectat. Quo facto nihil iam impedit, quin hi populi
pecuniam suam debitam in curam valetudinis provehendam et in scholas condendas
impendant. Gordon Brown, minister Britannus ait: "Iam non est tempus
ignaviae sed fortitudinis neque operae pretium est secundaria sequi sed ad
maiora contendere."
Linguae
in UE officiales
Unio
Europaea in praesenti unam et viginti linguas officiales habet. Ad hunc numerum
perventum est, cum conventui Unionis in Luxemburgo habito placuit, ut etiam
linguae Hibernicae ille status officialis concederetur. Eodem
tempore tres sermones in Hispania minores, inter eos lingua Vasconica,
condicionem semiofficialem acceperunt.
De statu
fluminis Flavi
Maior
pars aquae fluminis Flavi, quod longitudine secundum ab omnibus Sinarum fluviis
esse constat, tam male inquinata est, ut neque ad natandum neque ad potandum
idonea sit. Ita
rettulit Xinhua, sedes officialis nuntiis divulgandis. In causa dicuntur esse
laetamina, eiectamenta industrialia et ingentes sordium eluvies.
Vaccae Delia
amovebuntur
Iudicium
Indicum edicto sanxit, ut vaccae a media Nova Delia amoverentur. Existimantur
earum circiter triginta quinque milia in viis et plateis urbis principis Indiae
vagari ibique quotannis complures calamitates viarias efficere. Idem decretum a
summo iudicio Indiae iam abhinc duos annos factum est, sed illa lex apud populum
non valuisse videtur. Constat
Hinduistas vaccis tantam sanctitatem tribuere, ut multi homines ad iura earum
defendenda etiam vim adhibere parati sint.
Novum culmen
mundanum
Die
Martis (14.6.) in cursu centum metrorum novum culmen mundanum ortum est: Asafa
Powell, iuvenis Iamaicanus viginti duos annos natus, certamine internationali in
stadio Athenarum posito hoc spatium novem secundis cum septuaginta septem
centesimis (9.77) cucurrit. Pristinus
primatus, quem Tim Montgomery Americanus tribus annis ante praestiterat,
centesima parte unius secundae deterior erat.
Nuntii
Latini ferias agunt !!!
Nuntii
Latini, qui ex urbe Helsinki iam paene sedecim annos singulis septimanis eduntur,
ob ferias aestivas ad decem septimanas intermittuntur. Quapropter auscultatores
nostros certiores facimus proximos Nuntios Latinos non ante quam die vicesimo
sexto mensis Augusti (26.8.) emissum iri. Restat, ut vobis omnibus gratias quam
maximas agamus et aestatem optimam exoptemus.
"Nuntii
Latini", 10.6.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Discrimen
Unionis Europaeae
Discrimen
Unionis Europaeae
Postquam
Francogalli et Nederlandienses suffragio populari legem Unionis Europaeae
fundamentalem reiecerunt, etiam in aliis terris adversarii constitutionis novas
vires recuperaverunt. In Dania, ubi
suffragium die vicesimo septimo mensis Septembris futurum est, ex demoscopiis
recens factis apparet maiorem partem civium legi obsistere. Poloni suffragium in
mensem Octobrem constitutum different, si in conventu moderatorum Unionis mense
Iulio nullum certum consilium de lege captum erit. Britanni de suffragio in
posterum differendo iam decreverunt. In Norvegia maior pars civium votum
adversarium ferrent, si nunc de patria ad Unionem Europaeam adiungenda
interrogarentur.
Dinosauri
politici
Cum
praesidens Jacques Chirac et cancellarius Gerhard Schröder adhuc ratificationem
constitutionis membris Unionis commendavissent, Liam Fox, politicus Britannus
factionis conservativae, illos dinosauros politicos appellavit, qui una cum
exercitu eurocratarum se gerere pergerent, tamquam nihil accidisset. Idem
flagitavit, ut constitutio, quae et Britanniae et Europae mala esset, pro
mortua haberetur.
Helvetia
tractatum Schengeniensem accepit
In
Helvetia cives sententiam rogati sunt, an patriam ad tractatum Schengeniensem
adiungere vellent. Maior pars
tractatum probavit, ex quo sequitur, ut incolae ceterarum nationum
Schengeniensium liberum per Helvetiam commeatum habeant. Tractatus ille septem
nationum factus est in oppido Schengen Luxemburgi anno millesimo nongentesimo
octogesimo quinto. Aliis nationibus postea additis, terrae Schengenienses sunt
quindecim, scilicet Austria, Belgicum, Dania, Finnia, Francia, Germania,
Hispania, Islandia, Italia, Graecia, Luxemburgum, Nederlandia, Norvegia,
Portugallia, Suetia. Adiunctis Helvetiis numerus est sedecim. Exceptis Norvegia,
Islandia Helvetiaque, omnes sunt terrae Unionis Europaeae.
Saddam
Hussein in iudicium
Saddam
Hussein, pristinus dictator Iraquianorum, cum suis adiutoribus duodecim
criminibus accusabitur. Delegatus regiminis Iraquiae rettulit crimina quidem
plus quingenta fuisse, sed ut res accelerarentur, iudices tantum in gravissima
ex eis inquisituros esse. Iudicium, in quo poena capitis Saddamo imminebit, post
aliquot menses fiet.
Daniil
Simkin optimus ballator
In certamine
internationali ballationis scaenicae, quod in urbe Helsinki iam quintum factum
est, optimus omnium saltator evasit Daniil Simkin, iuvenis septendecim annorum,
natione Germanus sed origine Russus, qui praemio decem milium euronum affectus
est. Inter feminas palmam reportavit Iana Salenko Ucraina.
"Nuntii
Latini", 3.6.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Francogalli
"non" dixerunt
Die
Dominico populus Francogallicus suffragatum iit de quaestione, utrum lex Unionis
Europaeae fundamentalis approbaretur necne. Tabellis perspectis repertum est sententias ?non? dicentium manifeste praevalere, cum
amplius quinquaginta quinque centesimas omnium votorum efficerent.Qui eventus
praesidenti Jacques Chirac magnam auctoritatis cladem paravit: is enim, cum
illam legem sine dubio comprobatum iri confideret, de suffragio populi ineundo
decreverat. Chirac de victoria adversariorum certior factus oratione televisifice habita se voluntati
populi morem gesturum esse pollicitus est. "Fieri
tamen non potest", inquit, "quin Francogallis iam difficilius sit sua
commoda in Unione Europaea provehere."
Raffarin
munus deposuit
Quantam
vim exitus suffragii in politicam Francogalliae domesticam habuerit, inde quoque
elucet, quod primus minister Jean-Pierre Raffarin iam biduo post se magistratu
abdicare coactus est. In locum eius successit Dominique de Villepin, vir quinquaginta duos annos natus et in re
publica iam diu versatus.
Quid
moderatores dixerint
Plebiscitum
Francogallorum moderatores Unionis Europaeae et ministros civitatum eius
sociarum ad sententiam de nova rerum condicione proferendam elicuit.Jose Manuel
Barroso, praeses commissionis Unionis: "Unio Europaea", inquit,
"in praesenti quidem magnis difficultatibus implicita est, sed hanc rem
adversam aequo animo accipiamus oportet." Jean-Claude
Juncker, minister princeps Luxemburgi, negavit fieri posse, ut novae
consultationes de lege fundamentali instituerentur. Matti
Vanhanen, minister primarius Finniae, cum eventum suffragii graviter ferret,
tamen ait eum miserari nihil prodesse.>
Nomen
Praetoriae mutatur
Magistratus
Rei publicae Africae Australis propositum approbavit, ex quo Praetoria, caput
civitatis, cum nova appellatione Tshwane mutaretur. Incolae
albicolores, qui mutationi adversantur, illud consilium per quandam damnationem
memoriae captum esse censent. Praetoria enim nomen accepit ex Andrea Praetorio, qui bello Burano saeculo undevicesimo
mediante in Africa gesto praefectus exercitus erat.
Mark Felt
"Gula profunda"
Iam
plus triginta annos quaesitum erat, quisnam fuisset vir, "Gula profunda"
appellata, qui duos redactores Americanos Bob Woodward et Charles Bernstein
adiuvaret ad scandalum Watergate palam faciendum. Quod aenigma
Kalendis Iuniis solutum est, cum Mark Felt, olim director adiunctus Officii
Foederatorum Vestigatorii (FBI), in publicum prodiit confitens se illum
delatorem esse. Res Watergate, e parvis initiis exorta, ad extremum eo adducta
est, ut praesidenti Richard Nixon mense Augusto anno millesimo nongentesimo
septuagesimo quarto (1974) munus deponendum esset.
"Nuntii
Latini", 27.5.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Spatium
Finniae aerium violatum
Aeroplana Russiae speculatoria et oneraria, inter Russiam et Kaliningradum per
Sinum Finnicum commeantia, hoc anno iterum iterumque in spatium Finniae aerium
penetraverunt. Matti Vanhanen, minister Finniae primarius, censet illos volatus vix fuisse
provocatorios; necesse tamen esse, ut Russi de spatio Finniae ita violato
rationem reddant. Omnes casus, in quibus aeroplana Russica in partem Finnorum declinaverunt, per
instrumenta radioelectrica et photographemata confirmati sunt. Urbs
Kaliningrad, olim Königsberg, post secundum bellum mundanum ad Unionem
Sovieticam cum regionibus circumiacentibus annexa est et illa dissoluta pars
Russiae separata mansit.
Reaedificatio
Iraquiae laboriosa
Incepta Iraquiam reaedificandi retardata sunt, quia ictus terroristici contra
structuram terrae inferiorem et operarios officialesque cotidie fere fiunt. Securitas
identidem in discrimen vocata carissime constat, nam quindecim centesimae
ex pecuniis ad incepta praestitis in mercedibus custodum aliisque rationibus
tutelaribus consumuntur. Condicionibus laboris dubiis, quas ictus usque repetiti creaverunt, effectum est,
ut praestitores pecuniarum peregrini ab Iraquia deficerent. Uno
anno paene trecenti operarii aut custodes publici in Iraquia occisi sunt.
Haec relata sunt a magistratu Americano, qui de securitate operum in Iraquia est
responsalis.
Feminis
Saudianis licentia gubernandi?
In Arabia Saudiana feminis autoraeda vehentibus necesse est secum et virum
familiarem et autoraedarium habere. Nuperrime autem lex in parlamentum Saudianum lata est, ex qua feminis licentia vehiculum
gubernandi concederetur. Lator illius legis propositum suum eo argumento firmat, quod feminae iure gubernandi
carentes autoraedarium magno pretio conducere cogantur.
Graecia in
cantionibus victrix
Annuum certamen cantionum ab Eurovisione institutum Kioviae, in capite Ucrainae,
sero vespere Sabbati factum est. Transmissionem televisificam certaminis, quae tres horas et dimidium duravit, centum
quinquaginta miliones spectatorum vidisse aestimantur. Victrix exstitit Elena Paparizou, cantatrix Graeca. Cantor Finnorum iam in certamine
eliminatorio exclusus est.
ALF
Latinitas Aestiva
Seminaria aestiva ad usum
linguae Latinae vivum discendum et exercendum etiam hoc anno in variis terris
fient. Academia Latinitati Fovendae (ALF) suum seminarium a die vicesimo quinto usque ad diem
duodetricesimum mensis Iulii in oppido Hispaniae Segoviensi La Grania de San
Ildefonso habebit. (http://academialatina.org/seminaria.htm).
In programmate illius
seminarii, quod omnino Latine fiet, erunt colloquia de variis argumentis,
exercitia scripta et oralia, interpretationes auctorum, carmina Latina et
acroamata. Auspiciis eiusdem Academiae Melissa, fundatio Bruxellensis (http://users.skynet.be/Melissalatina
), Symposium Latinum in promunturio Leucadis in extrema Italia eisdem diebus
instituet.
"Nuntii
Latini", 20.5.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Tumultus in Usbekistania
orti
In urbe Andizan
Usbekistaniae orti sunt tumultus, in quibus complures centeni homines vitam
amiserunt, cum milites regiminis turbas reclamantium sclopetando dispergerent. Unio
Europaea et confoederatio Nato regimen Usbekistaniae reclamatoresque monuerunt,
ut stragem evitarent et modo pacifico rem restituerent. Islam Karimov,
praesidens Usbekistaniae, greges extremistarum musulmanorum de tumultibus
accusat, sed sunt qui censeant vim contra reclamatores adhibitam esse, ut
Usbekistaniani, quorum sunt viginti sex miliones, intellegerent, quae futura
esset sors eorum, qui potestati praesidentis resistere auderent. Illa autem
ratio valere non videtur. Tumultus enim in novas regiones, quae sunt prope fines
Kirgisiae, iam extensi esse dicuntur. Testes oculati narrant in illud confinium
circiter quinque milia hominum violentiam timentium confluxisse. Status rerum et
Russos et Americanos sollicitat, nam utrique volunt, ut stabilitas in
Usbekistania maneat.
Norvegia centenaria
In Norvegia die septimo
decimo mensis currentis (17.5.) fuit dies festus nationalis, quo independentia
centenaria celebrabatur. Sollemnia per totum annum, maxime autem mense Iunio,
fient. Norvegi sui
iuris facti sunt, cum unio, quam cum Suetis habebant, post suffragium populi
anno millesimo nongentesimo quinto (1905) dissolveretur. Nationalis dies festus
a Norvegis illo mensis Mai die celebratur, quia patria eorum abhinc centum
nonaginta unum annos, id est die septimo decimo mensis Mai anno millesimo
octingentesimo quarto decimo (17.5.1814), suam constitutionem accepit et unione
cum Suetia iuncta a Dania separata est.
De aequalitate feminarum
Forum Mundi Oeconomicum (WEF)
aequalitatem feminarum et virorum in duodesexaginta terris comparavit. Ex eventu
investigationis patet aequalitatem esse maximam in terris septentrionalibus,
quae primos quinque locos occupaverunt. Minimae
enim sunt differentiae aequalitatis virorum et feminarum in Suetia, Norvegia,
Islandia, Dania, Finnia. Respiciebantur in illa investigatione stipendia, cursus
honorum, vita politica, educatio, cura valetudinis aliaque servitia publica,
atque quaesitum est, quales in eis essent differentiae sexuum. Pro materia
adhibebantur tam statistica quam colloquia interrogatoria. Longissimae ab
aequalitate aberant feminae Turcae et Aegyptiae. Terrae septentrionales a Foro
Mundi Oeconomico ceteris pro exemplo commendabantur.
Conventus Alcanitiensis
Alcanitii, in urbe
Aragoniae, conventus internationalis nuper celebratus est, in quo moderante
Iosepho Maria Maestre de humanismo et cultura classica superstite agebatur. In
eadem urbe ultima mensis Iulii septimana anni proximi initium habebit XI
Conventus Academiae Latinitati Fovendae, cuius praecipuum argumentum erit activa
linguae Latinae institutio.
"Nuntii
Latini", 13.5.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Memoria belli II mundani
Septimana vergente sexagesimus dies anniversarius alterius belli mundani
compositi in diversis orbis terrarum partibus actus est. Berolini cancellarius foederalis Gerhard Schröder et praesidens Germaniae
Horst Köhler officio divino memoriali interfuerunt, et legati parlamentares
finem belli recordabantur. In Austria autem pueri et puellae e variis nationibus
oriundi centum milia candelarum accenderunt ad memoriam eorum colendam, qui in
campo carcerali Mauthausen interierant. George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, dum in itinere suo
Europaeo in Hollandiam devertitur, die Dominico coemeterium militare Margraten
adiit, ubi octo milia militum Americanorum altero bello mundano in Europa
caducorum sepulti iacent. "Hae albae cruces marmoreae", inquit,
"et stellae Davidis nobis documento sunt, quam ingenti pretio libertas
nostra redempta sit."
Pompa militaris Moscuae
Die nono mensis Maii (9.5.), qui dies victoriae nuncupari solet, amplius
quinquaginta principes civitatum Moscuam congregati sunt, ut pacem sexaginta
annis ante in Europa factam celebrarent. Caerimoniis praefuit Vladimir Putin, praesidens Russiae. Sollemnitates
inauguratae sunt pompa militari in Area Rubra instituta, cui septem milia
militum et duo milia septingenti veterani adfuerunt. Ex Finnia ad diem festum
agendum venerat praesidens Tarja Halonen.
Tony Blair electionum victor
Comitiis parlamentaribus in Britannia habitis factio laboristarum, quamquam
multa dena sedium parlamentarium amisit, tantam tamen victoriam reportavit, ut
civitatem administrare pergeret.
Quae cum ita essent, Tony Blair, vir politicus quinquaginta duos annos natus,
primus minister Britanniae iam tertium factus est. Conservativi quidem in iisdem
electionibus bene successerunt numerum legatorum suorum triginta tribus augendo,
sed ille progressus eis non satis erat ad laboristas a summa potestate amovendos.
Etiam tertia factio, scilicet democratae liberales, quodam modo victrix
comitiorum exstitit, quippe quae sibi undecim novas sedes pararet. Quam ob rem
Charles Kennedy, praeses factionis, ait iam in eo esse, ut Britannia ad systema
trium factionum transiret.
Mensis Aprilis mitis et siccus
Mensis Aprilis in Finnia hoc anno uno duobusve gradibus Celsianis mitior erat
quam fieri solet, ut ex Instituto meteorologico nuntiatur. Temperatura enim media in Finnia inter occasum solis et meridiem sita amplius
quattuor graduum erat, cum thermometrum in Lapponia septentrionali circa zerum
fere remaneret. Idem mensis etiam solito siccior repertus est copia pluviarum
nonnisi decem aut summum viginti millimetra efficiente.
"Nuntii
Latini", 6.5.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid Kofi Annan dixerit
Novi Eboraci sive in urbe New York conventus internationalis ad tractatum nuclearem recensendum ductu auspicioque Nationum Unitarum incohatus
est. Kofi Annan, secretarius generalis huius ordinis, dum verba inauguralia facit, legatis centum octoginta septem civitatum suasit, ut Ordini internationali ab energia atomica (IAEA) nova armorum inspiciendorum auctoritas in iis terris daretur, quae arma nuclearia nondum possiderent. "Nobis omnibus", inquit, "diligentissima opera navanda est periculo nucleari deminuendo, donec totus orbis terrarum armis atomicis omnino
careat."
Tres nationes, scilicet Israel, India et Pakistania, quamquam sibi iam bombam atomicam paraverunt, tamen recusaverunt, quominus tractatui de propagatione armorum nuclearium prohibenda subscriberent. Etiam Coream Septentrionalem missilia nuclearia habere
creditur.
Rationes Sino-Taivanienses
Chen Shuibiam, dux Taivaniae, oratione die Dominico habita rectores Sinarum hortatus est, ut colloquia politica potius cum veris administratoribus Taivaniae agerent quam cum factionibus eis adversis sermones
sererent. Ita censuit, cum praesidens Sinarum Hu Jintao praesidem partium oppositarum Taivaniae Lien Chau biduo ante in Sinis convenisset. "Cuicumque homini", inquit, "aut cuicumque factioni Sinenses benevolentiam praestant, dubitandum non est, quin eis serius ocius cum moderatoribus a populo Taivaniensi electis colloquendum sit."
Memoria belli Vietnamiensis
Pridie Kalendas Maias (30.4) triginta anni elapsi erant a bello Vietnamiensi composito: pax enim inter Vietnamiam Septentrionalem et Civitates Americae Unitas anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto (1975) facta
est. Illo bello duodesexaginta milia Americanorum et tres miliones Vietnamiensium interisse existimantur. Memoria belli in urbe Ho Chi Minh hoc anno minore pompa quam ante celebrata est regimine Vietnamiae communistico metuente, ne, si illa victoria nimiis laudibus elata esset, fieri non posset, quin rationes suae cum Americanis intercedentes detrimentum caperent
Photographema exoplanetae
Astronomis primum contigit, ut quandam exoplanetam, sive stellam extra nostrum systema solare errantem, photographice
imprimerent. Quam rem gestam eo pluris aestimaveris, quod priores observationes astrorum huius generis nonnisi in computationibus ex luce et gravitate confectis positae erant. Stella recens deprehensa in signo caeli Hydra occurrit et a Tellure spatio amplius ducentorum annorum luce emensorum abest. Nuntiatur quinques tanto maior esse quam Iuppiter, planeta in nostro systemate solari omnium maxima.
"Nuntii
Latini", 29.4.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Novus pontificatus inauguratus
Summus Pontifex Benedictus XVI missa inaugurali pontificatus sui celebrata insignia pontificialia, pallium et anulum piscatoris, accepit. In Platea Petrina civitatis Vaticanae centum quadraginta delegationes peregrinae et plus quadringenta milia hominum missam audiebant.
Per televisionem sollemnia in totum orbem terrarum transmissa sunt. Sermoni Latino, quae est lingua officialis ecclesiae catholicae, interposita sunt octo alia idiomata, quibus praesentia globalis variarum nationum et culturarum illustraretur. In sollemni homilia, quam auditores longissimis plausibus
acceperunt, Benedictus XVI ad unitatem omnium Christianorum his verbis appellavit: ?In initio pontificatus mei?, inquit, ?vos omnes atque omnes fideles traditionum religiosarum, quas repraesentatis, sicut etiam omnes illos, qui veritatem animo sincero quaerunt, firmiter invito, ut in mutua comprehensione, reverentia, amore una fiatis pacis artifices. . . Nolite timere. Nolite Christum timere, qui nihil tollit sed omnia dat.?
Bulgaria et Romania membra Unionis Europaeae futura
Bulgaria et Romania Luxemburgi pactum subscripserunt, ex quo in Unionem Europaeam adiungerentur.
Si condiciones membris Unionis positas praestiterint, anno bis millesimo septimo ineunte in Unionem accipientur. Si necesse erit, res in subsequentem annum differetur. Utraque natio pacto subscripto observatores in organa Unionis mittere potest.
Calamitas saeculi vicesimi maxima
Praesidens Vladimir Putin, cum orationem annuam de statu Russiae haberet, affirmavit ad evolutionem socialem maximi esse, ut iura humana et libertates in honore haberentur; nationis autem ipsius esse de democratia sua constituere.
Idem ait dissolutionem Unionis Sovieticae maximam calamitatem geopoliticam saeculi vicesimi fuisse.
Conventus annuus ALF
Die Veneris (22.4.) Academia Latinitati Fovendae conventum annuum Romae habuit.
Gerhardus Freyburger in memoriam Roberti Schilling verba fecit, novi sodales diplomata acceperunt, Curtius Smolak de monumento equestri imperatoris Iosephi II locutus est. Die sequenti sodales Academiae excursionem ad villam Horatianam in montibus Sabinis sitam fecerunt.
"Nuntii
Latini", 22.4.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid Benedictus XVI dixerit
Summus pontifex recens electus, dum multitudinem sibi maximo clamore et plausu gratulantem manibus sublatis salutat: "Fratres et sorores carissimi", inquit, "post magnum papam Ioannem Paulum II mortuum cardinales me, simplicem et humilem in vinea Domini operarium, eligere dignati sunt."
His verbis dictis Beatissimus Pater, brevi precatione facta, more translaticio benedictionem urbi et orbi dedit.
Missam sollemnem ordinationis suae papa Benedictus XVI die Dominico proxime futuro in Basilica Sancti Petri celebrabit.
Germani laetitia affecti sunt
Germani, in iis cancellarius foederalis Gerhard Schröder, ubi primum concivem suum papam creatum esse audiverunt, magna laetitia affecti sunt arbitrati illam electionem suae nationi non parvae laudi fore.
Qui nuntius iis eo iucundior erat, quod iam dimidium fere millennium est, cum vir e Germania oriundus pontificatum habuit: is erat papa Hadrianus VI, qui saeculo sexto decimo ineunte sesquialterum fere annum sedem apostolicam tenuit.
Andersen ante 200 annos natus
Deinde quidam e Dania nuntius: in praesenti ducenti anni acti sunt, cum Ioannes Christianus Andersen, magnus fabularum scriptor Danus, in urbe Odensia natus est.
Par est memoriam eius multimodis recoli, cum in apologis ab eo compositis fabulae celeberrimae numerentur, ut exempli gratia "Anas foeda pullastra", "Nova vestis imperatoris", "Nereis parva" et "Regina nivea".
"Nuntii
Latini", 15.4.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Ioannes Paulus II 1920 -2005
Missa funebri in platea Petrina celebrata, Summus Pontifex Ioannes Paulus II a duodecim sellariis apostolicis in
cryptam basilicae portatus et prope eum locum conditus est, ubi apostolus Petrus sepultus esse
creditur. Die Lunae, duodevicesimo mensis currentis post meridiem, cardinales in conclave ad novum papam creandum
ingredientur. Ioannes Paulus II fuit in historia ecclesiae primus papa Polonus et post quadringentos quinquaginta quinque annos primus papa non Italicae
originis. Ecclesiam Poloniae contra regimen communisticum defendit et homines iugo
communistarum oppressos hortabatur, ne timerent. Itinera pastoralia in centum triginta civitates
suscepit. Finniam visitavit anno millesimo nongentesimo undenonagesimo. Cum parkinsonismus, quo affectus erat, iam gravesceret, anno bis millesimo de munere deponendo cogitaverat, ut ex testamento eius apparet.
In quibusdam rebus ad mores pertinentibus conservativus exstitit, quo dissensiones etiam intra ecclesiam catholicam suscitabat et adversarios sibi parabat.
Cum vitam etiam foetus nondum nati defendendam esse censeret, abortum artificialem severissime damnavit.
Fecundationem artificialem vetuit, usum remediorum prophylacticorum ne in matrimonio quidem probabat, homosexualitatem et sacerdotium feminarum non tolerabat.
Sanctus, Sanctus
Inter sollemnitatem papae funeralem, quae per televisionem in omnibus mundi partibus devote spectabatur, immensa hominum turba in plateam Petrinam congressa acclamationibus postulabat, ut Ioannes Paulus II ilico sanctus fieret.
Postridie cardinales in congregationem uniti solito celeriorem beatificationem eius novo papae relinquendam esse censuerunt.
Multi ex eis litteras subscripserunt, quibus papam futurum rogant, ut beatificationem Ioannis Pauli II acceleret, quantum fieri possit.
Quas litteras, Iosephus Ratzinger, cardinalis decanus, successori eius traditurus est.
Quot cardinales subscripserint, ignoratur, sed sunt inter eos, qui censeant acclamationes populi non fuisse spontaneas.
Nuptiae in Britannia regiae
Carolus, princeps hereditarius Britanniae, et Camilla Parker Bowles die Sabbati matrimonium ritu civili
iunxerunt. Postea archiepiscopus Cantuariensis Rowan Williams in capella castri Windesorensis benedictionem foederi dedit. Propter funus summi pontificis Ioannis Pauli II die Veneris celebratum nuptiae, ne eodem die fierent, in sabbatum dilatae erant.
Neque nuptiae principis Caroli gratiam eius apud populum Britannicum auxisse videntur.
Nam ex interrogationibus publicis, ab actis diurnis Sunday Times, Observer, Sunday Mirror factis, clarissime elucet plerosque cives malle, ut William, filius maior Caroli et principissae Dianae, post reginam Elisabetham II rex fiat.
"Nuntii
Latini", 8.4.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Papa
diem supremum obiit
Pontifex Maximus Ioannes Paulus II postridie Kalendas Apriles (2.4.)
vesperi in diaeta sua privata diem supremum obiit.Constabat eum per aliquot
septimanas morbo organorum respirationis laborasse, sed ipsa mortis causa
nuntiatur fuisse cardioplegia cum sepsi inflammatoria. Ad lectum morientis duo
secretarii privati una cum nosocomis et medicis vigilabant, donec ille ?Amen?
dicens ultimum spiritum reddidit.
Ex vita discessit octoginta quattuor annos natus, cum ecclesiae catholicae
plus unius miliardi hominum amplius viginti sex annos praefuisset. Morte papae
urbi et orbi divulgata ianuae aeneae in porticu Basilicae Sancti Petri
patentes ad signum luctus clausae et luminaria eiusdem basilicae obserata sunt.
Eodem tempore campanae ecclesiarum sonare coeperunt.
Funus
papae die Veneris
Die Lunae corpus pontificis in altaribus Basilicae Sancti Petri
expositum est, ut multis centenis milibus hominum, summis infimis, civibus
peregrinis, copia daretur ei ultimum vale dicendi. Funus
sollemne, quo ducenti primores nationum et tres miliones hominum conventuri
esse existimantur, die Veneris hora undecima celebratur. Iustis supremis
confectis papa Ioannes Paulus II sepulcri locum in crypta Basilicae Sancti
Petri habet, ubi etiam ossa praedecessorum eius condita sunt.
Sententiae
moderatorum mundi
Quam magni papa Ioannes Paulus II aestimatus sit et aestimetur, vel inde
apparet, quid diversi moderatores mundi de obitu eius certiores facti
publice dixerint. George
Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ait magnum defensorem
libertatis hominum vita abisse. Kofi Annan, secretarius generalis Nationum
Unitarum, Ioannem Paulum virum pacis semper auctorem et laudatorem
descripsit. Alexander Kwasniewski, praesidens Poloniae, censuit illum papam
civem Polonum omnium temporum maxime insignem esse, sine quo patria sua
liberata non esset. Tarja Halonen, praesidens Finniae, papam mortuum dolens:
"Genus humanum", inquit, "fortem propugnatorem pacis amisit.
Neque enim ille intra muros Vaticanos sedere voluit, sed multis itineribus
quoquoversus factis multos homines conveniebat et indefesse pro pace et
cooperatione ecclesiarum oecumenica loquebatur.
Princeps
Rainerus vita functus
Denique alter mortis nuntius: postridie Nonas Apriles (6.4.) Rainerus,
princeps Monoeci octogesimum secundum annum agens, in nosocomio Monoecensi
vita functus est. Ad imperium pervenerat anno millesimo nongentesimo undequinquagesimo (1949),
quam ob rem in monarchis Europae maxime diuturnis numerabatur. Successor
eius erit filius Albertus, ad quem munera civitatis administrativa iam
transferri coepta sunt.
"Nuntii
Latini", 1.4.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Aquae in Sinis inquinatae
Magistratus Sinenses rettulerunt tertiam partem populi rustici, circiter
trecentas sexaginta hominum miliones, penuria purae aquae potabilis laborare;
septuaginta centesimas ex lacubus et fluminibus Sinarum propter emissiones
industriae quaestuosae et cloacarum male inquinatas esse.
Investigatores censent causam esse, quod magistratus Sinenses celerem
industrializationem regere non possint.
Indonesia motu terrae perterrita
Tribus mensibus post motum terrae, quo paene trecenta hominum milia perierunt,
nova concussio in eadem fere regione Indonesiae prope litora Sumatrae accidit.
In parva insula prope epicentrum sita, cui nomen est Nias, circiter mille
homines aedificiis corruentibus vitam amisisse creduntur.
In urbe Gunungsitol, quae ibi maxima est, maior pars aedificiorum deleta sunt.
Decem fere milia incolarum eius insulae a litoribus in partes interiores
fugerunt.
Etiam in regionibus septentrionalibus et occidentalibus Sumatrae complura dena
hominum milia maris motum timentes domibus relictis fugam ceperunt.
Vis concussionis in scala Richteriana octo virgula septem (8,7) fuisse dicitur.
Vehementiores terrae motus tantum quinquies antea accidisse constat.
At contra omnium opinionem mare non eodem modo motum est, quo mense Decembri,
cum undae enormes terrae motu excitatae vicos oppidaque litorum vastaverunt.
De rebus Mongoliae
In urbe Ulan Bator, olim Urga appellata, quod caput est Mongoliae, circiter
mille reclamatores maiorem democratiam flagitaverunt.
Idem, magistratus corruptionis accusantes, postulaverunt, ut res oeconomicae
praesidentis Nambar Enkhbajar, quae essent obscuriores, examinarentur.
In Mongolia novus praesidens mense Maio designabitur.
"Nuntii
Latini", 25.3.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Tumultus in Kirgisistania orti
In Kirgisistania, re publica in partibus mediae Asiae orientalibus sita, ubi
nuperrime comitia parlamentaria habita sunt, tumultus violentissimi eruperunt
dissidentibus flagitantibus, ut praesidens Askar Akajev se magistratu
abdicaret. Die Dominico turba reclamitantium urbem Jalal Abad occupavit et inter alia
stationem biocolytarum incendit.
Iisdem violentiis quattuor custodes publici vitam amisisse dicuntur.
Praesidens Akajev quidem se ad consultationes cum adversariis suis agendas
paratum esse nuntiavit, sed, ubi et quando hoc promissum populo datum
praestaturus sit, parum constat.
De Nationibus Unitis renovandis
Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, programma ad ordinem
Nationum Unitarum renovandum conventui generali proposuit. Primum quidem censet numerum earum civitatum, quae consilium securitatis
constituunt, e quattuordecim ad viginti quattuor augendum esse.
Idem postulat, ut novis principiis in usum receptis manifeste definiatur,
quaenam discrimina in diversis orbis terrarum partibus orta tam gravia sint,
ut Nationibus Unitis ad ea solvenda vi militari uti liceat.
Regimen Estoniae munus deposuit
Regimen Estoniae, quod e fautoribus factionis centralis et partium
dextrarum constabat et cui Juhan Parts, princeps minister duodequadraginta
annorum, biennium fere praefuit, munus deponere coactum est.
Quod factum est, cum minister iustitiae Ken-Marti Vaher suffragio de fide
in parlamento inito repulsam tulisset.
Causa eius rei existimatur fuisse, quod Vaher nimis acriter id egisset, ut
magistratus Estoniae in dies plures in crimen corruptionis vocarentur.
De nova in Francogallia lege
Camera inferior parlamenti Francogalliae novam legem de tempore operandi
perferendam curavit. Post hanc renovationem nihil iam impedit, quin septimana operaria, quae inde
ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo octavo (1998) in Francogallia
triginta quinque horarum sit, tredecim horis longior reddatur.
Plebiscitum recens sanctum maxime ad mercatum operis privatum valet, ubi
mercennarii, si condiciones convenerint, singulis septimanis summum
duodequinquaginta horas laborare possunt.
"Nuntii
Latini", 18.3.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Memoria belli hiberni acta
Die tertio decimo mensis Martii (13.3.) sexaginta quinque anni acti erant, cum
bellum hibernum sive bellum inter Finnos et Russos per centum quinque dies
acerrime gestum compositum est. Pugnis illo temporis spatio commissis plus viginti duo milia militum Finnorum
pro patria liberanda ceciderunt et quadraginta quinque milia vulnerati sunt.
Pace restituta Finni, quamvis eis ex condicionibus pacis Unioni Sovieticae
amplae partes Careliae et regionum Finniae orientalium cedendae essent, tamen
suam libertatem et independentiam servaverunt.
Die Dominico, ut par erat, memoria illius belli variis modis in Finnia
recolebatur.
De copiis in Iraquia Italianorum
Copiae Italianae in Iraquiam missae inde a mense Septembri proxime futuro
paulatim domum reducentur, ut nuntiavit Silvio Berlusconi, princeps minister
Italiae.
"Cum sociis nostris", inquit, "consensimus, ut numerum
militum nostrorum, quorum in Iraquia in praesenti tria fere milia sunt, iam
ante finem anni currentis deminueremus."
De nova Sinarum lege
Parlamentum Sinarum, qui et congressus popularis nuncupatur et ex tribus
fere milibus legatorum parlamentarium constat, paene omnium consensu legem
ambiguam comprobavit, quae exercitui Sinensi licentiam dat Taivaniam
aggrediendi, si illa insula se sui iuris renuntiaverit.
Nova lex eo spectat, ut Sinenses, qui Taivaniam pro una e suis provinciis
habent, integritatem patriae suae etiam vi adhibita tueri possint.
Wen Jiabao, princeps minister Sinarum, moderatores Civitatum Americae
Unitarum monuit, ne relationibus Sinensium et Taivanianorum mutuis ullo modo
se immiscerent.
Papa e nosocomio dimissus
Pontifex Maximus Ioannes Paulus II, vir octoginta quattuor annos natus,
septimana vergente e nosocomio Romano dimissus est, cum ibi duodeviginti
dies propter difficultates respiratorias versatus esset et ad id malum
amovendum tracheotomiam subisset.
Papa, antequam in Civitatem Vaticanam revertit, peregrinos ad valetudinarium
congregatos per fenestram allocutus est et eis gratias egit, quod ad se
visitandum convenissent.
Helsinkium in tutissimis urbibus
Investigatores, cum cognoscere vellent, quae urbs in orbe terrarum omnium
tutissima esset, omnino ducentas quindecim urbes cum respectu delictorum
commissorum et internae securitatis inter se comparaverunt.
Victoriam huius certaminis reportavit Luxemburgum, secundum autem locum ex
aequo obtinuerunt Helsinkium et tres urbes in Helvetia sitae, scilicet
Berna, Genava et Tigurum. Neque mirum est Bagdatum, unde cotidie fere nuntii caedium et tumultuum
audiuntur, in hac comparatione postumatum habere.
"Nuntii
Latini", 11.3.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Iuliana Sgrena liberata
Iuliana Sgrena, diurnaria Italica, quae per unum mensem in Iraquia obses
rebellium fuerat, libertatem recuperavit, sed reditus eius tristissimum finem
cepit.
Milites Americani vehiculum, quo Sgrena portabatur, terroristarum
suicidariorum esse putantes ita sclopetare coeperunt, ut illa vulneraretur et
custos illius Nicolaus Calipari moreretur.
Casus ille infelix iram Italorum in Americanos excitavit.
Milites Americani dicunt vehiculum illud signis monitoriis neglectis nimia
velocitate currens non restitisse, Sgrena autem affirmat sclopetationem sine
ullis monitionibus repente incepisse. Calipari, qui Sgrenam corpore suo tegens vitam amiserat, in Italia publico
sumptu elatus est.
Suffragia Moldovae
In suffragiis parlamentariis in Moldova factis communistae victoriam pro
opinione reportaverunt, cum ex una et centum sedibus quinquaginta sex sedes
ceperunt. Foederatio democratica in novo parlamento duodetriginta delegatos, factio
prasina undecim habet.
Res nova fuit, quod communistae cum Unione Europaea, democratae cum Russia
solidiores consuetudines sustentabant.
Dies feminarum Istanbuliae
Die Martis (8.3) dies internationalis feminarum celebratus est. Pridie eius
diei mulieres in viis urbis Istanbul pro suis iuribus reclamitantes a
custodibus publicis abire iussae sunt, quia nullam licentiam reclamitationis
haberent. Cum mulieres non oboedivissent, custodes illas violentissime aggressi sunt.
Quid feminis reclamantibus in Turcia fieret, per canalem televisificum
Istanbuliensem monstratum est: Adhibitis fustibus et piperatis aerosolis
custodes coetum reclamantium disperserunt, quasdam ex eis in terram deiectas
calcibus feriebant, sexaginta reclamatrices deprehensas in carceres
coniecerunt.
Ita dies internationalis feminarum Istanbuliae inauguratus est.
Milites in Russia male habent
In actis Russicis, quibus titulus est Nezavisimaja Gazeta, generalis Victor
Buslovski rettulit nongentos triginta milites Russos anno proximo mortuos
esse, ex quibus quarta pars mortem sibi conscivisset. Numerus ille suicidarum maior quam ante fuisse dicitur, sed ex actis illis
non patet, quanto maior fuerit.
Causa desperationis militum sunt condiciones in praesidiis stativis
deplorabiles, molestatio tironum, mercedes miserabiles.
Buslovski censet tertiam partem officiariorum infra limitem paupertatis
vivere.
Praeterea numerum scelerum, quae milites commisissent, uno anno ex sescentis
nonaginta quinque casibus in octingentos septem casus auctum esse.
"Nuntii
Latini", 4.3.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
T
uomo Pekkanen.
Greges
extremistarum esse delendos
Ariel
Sharon, minister primarius Israelis, flagitavit, ut Mahmoud Abbas, praesidens
Palaestinensium, greges extremistarum delendos curaret; antequam id fecisset,
processum pacis continuari non posse. Causa est bomba in urbe Tel Aviv nuper
explosa, qua quattuor homines vitam amiserunt. Ordo Jihad nuntiavit
explosionem funestam a se patratam esse.
Semifrater
Saddami deprehensus
Semifrater
et consiliarius Saddami Hussein, cui nomen est Sabawi Ibrahim al-Hassan
al-Tikriti, deprehensus est. Regimen Iraquiae temporarium nuntiavit illum ex
Syria una cum undetriginta magistratibus administrationis Saddami sibi
traditum esse. Sabawi unus ex ducibus esse dicitur, qui rebellionem contra
Americanos ex Syria moliebatur.
Powell
occupationem reprehendit
Colin
Powell, pristinus minister a rebus exteris Americanorum, res in Iraquia
occupanda gestas reprehendit: Copias in Iraquiam missas minores fuisse quam
opus esset, quia duces exercitus vires resistentium recte aestimare non
potuissent; se praesidentem Bush praemonuisse bellum fore facile sed pacem
difficillimam. Powell dixit copias Americanorum et foederatorum ad bellum
gerendum suffecisse sed ad ordinem restituendum defecisse; se iam ante tres
annos censuisse difficultates in Iraquia bello gesto orituras esse;
moderatoribus Americanorum multum adhuc restare laboris, ut veteres cum
Europaeis consuetudines recrearent.
Gorbatshov
de politica renovationis
Mihail Gorbatshov, ultimus praesidens Unionis Sovieticae, de Russia relationem
scripsit, in qua dolet, quod politica renovationis, perestroika dicta, nomine
tantum illos valores assecuta sit, ad quos spectaverit. Nihilo minus
Gorbatshov praesidentem Vladimirum Putin sustinet, quia censet maiorem
Russorum partem ab illo repraesentari.
Lupi in
Carelia septentrionali audaciores
In Carelia
septentrionali, quae provincia Finniae in orientem solem et Russiam vergit,
greges luporum hoc anno solito audacius vagantur. Tempore
nocturno domibus appropinquant, aliquotiens etiam animalia domestica aggredi
audent. Magno periculo expositi sunt canes venatores, qui catenis soluti in
silvis praedam sequentes facilis praeda luporum fiunt. His novem annis centum
septendecim canes a lupis dilacerati sunt. Tenebris ortis homines lupos
metuentes intus manere malunt et scholares ruri habitantes autoraedis ab ostio
domus in scholam vehuntur. In Finnia circiter centum octoginta lupi numerantur.
Maior pars bestiarum in regionibus orientalibus vivunt, unde in occidentem
versus vagari coeperunt.
"Nuntii
Latini", 25.2.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid
praesidens Bush dixerit
George Bush
Minor, praesidens Civitatum Americae Unitarum, die Lunae Bruxellas advenit
iter Europaeum quinque dierum incohaturus. Oratione in
summo conventu Consociationis militaris NATO habita amicitiam inter Europam et
Americam permanentem maximis laudibus extulit: "Europaei", inquit,
"et Americani iam per sexaginta annos inseparabiles una et eadem via ire
pergunt, neque per ullos homines aut breves discordias stat, quominus illae
relationes optimae serventur."
Idem dixit utramque partem in praesenti imprimis eo tendere debere, ut Proximo
Orienti pax restitueretur.
Bush etiam Russos hortatus est, ne principia democratica maximi momenti
obliviscerentur: diurnariis licentiam libere scribendi concederent neve ullo
modo prohiberent, quin factiones regimini oppositae politicam suam expedite
exercerent.
Eventus
electionum Iraquiae
Ex
electionibus in Iraquia mense Ianuario exeunte habitis superior discessit
coalitio musulmanorum shiitarum nomine Foedus Iraquiae unitae, cum
suffragiorum duodequinquaginta centesimas (48%) sibi conciliavit. Quae cum
ita sint, dubium non esse videtur, quin Ibrahim al-Jaafari, quem illa factio
victrix consensu omnium candidatum suum rei publicae administrandae elegit,
princeps minister Iraquiae futurus sit.
Creditur Ijad Allawi, praeses administrationis temporariae, mox munus deponere
cogi, cum partes eius sententiarum nonnisi quattuordecim centesimas (14%)
acceperint.
Ahmad Chalabi, politicus shiita et candidatus Americanorum, ultimo momento
certamine desistere decrevit.
Vita urbana
in annos latius patet
His duobus
annis sive anno bis millesimo septimo (2007) dimidia fere pars populationis
totius mundi in urbibus habitabit, si demologis ordinis Nationum Unitarum
fidem attribuimus. Ex
praedictione eorum idem progressus rerum ita continuabitur, ut anno bis
millesimo tricesimo (2030) iam amplius sexaginta centesimae (60%) hominum
orbis terrarum in urbes et oppida conglobatae sint.
Qui modus vivendi cum qualitate cultus civilis coniunctus esse existimatur,
nam quo prosperiores vitae condiciones ubique sunt, eo latius vita urbana
ibidem patere videtur.
Glacies in
Finnia admodum tenues
Glacies,
quibus aquae Finniae hiemali tempore obteguntur, hoc anno multis locis usitato
tenuiores sunt, ut e Sede circumiectali nuntiatur. Crassitudo
glacierum in meridiana et media Finnia quinque aut etiam quindecim centimetris
minor est quam fieri solet.
Campi glaciales eo fragiliores sunt, quod superficies aquarum plerumque e
congelationibus nivium tabidarum constant itaque pro glacie firma nonnisi
crustam spongiosam habent.
Aliter res se in Lapponia habet, ubi flumina et lacus glacie amplius dimidium
metrum alta concreverunt.
"Nuntii
Latini", 18.2.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Corea
Septentrionalis arma nuclearia habet
Coreani
septenrionales confessi sunt se arma nuclearia paravisse, ut se defenderent,
quia Americani patriam suam a ceteris terris separare et secludere vellent. Meridionales
Coreani censent fieri quidem potuisse, ut Corea Septentrionalis unam duasve
bombas nuclearias fecisset; illas autem non esse tam leves, ut missilibus
portarentur.
Explosio
in fodina Sinensium
Explosione
gasi facta, in carbonifodina ducenti novem fossores Sinenses mortui et
duodeviginti vulnerati sunt. Fodina
illa calamitosa est in provincia Liaoning regionis Sinarum
septentrionalis-orientalis.
Locus explosionis iacet in profunditate ducentorum quadraginta duorum
metrorum. Carbonifodinae Sinensium sunt sedes operis in toto orbe
periculosissimae.
Officialiter nuntiatum est quinque vel sex milia fossorum anno proximo vitam
in illis amisisse.
Verus autem numerus victimarum multiplex esse creditur, quia possessores
timentes, ne magnas damnorum compensationes solvere debeant neve fodinae
claudantur, de multis calamitatibus fodinarum nihil omnino palam faciunt.
Prima in
Arabia Saudiana comitia
Riadi, in
urbe principe Arabiae Saudianae, comitia regionalia incohata sunt. Feminae
autem a suffragiis excluduntur. Comitia, quae sunt in monarchia Saudiana
prima, in tres partes divisa sunt, nam primum Riadi et in suburbiis
suffragia dantur, alibi mensibus Martio et Aprili.
Dimidia pars delegatorum regionalium usque sine suffragio creatur.
Interitus
Dresdae commemorabatur
Die
Dominico in Germania commemorabatur, quomodo urbs Dresda sexaginta annis
ante impetibus foederatorum aeriis deleta esset. In illa
urbe, in quam plurimi fugitivi, exercitus Sovieticos timentes, ex partibus
Germaniae orientalibus confluxerant, tum minimum viginti quinque, forsitan
quadraginta milia hominum biduo perierunt.
Pace facta disceptatum est, an interitus urbis, monumentis et artificiis
clarissimae, Germania nazistica iam labante fuisset necessarius.
Alii credunt Dresdam propter industriam armorum et commeatum militarem
delendam fuisse; alii autem censent Britannos et Americanos tantas opes in
aeroplanis bombiferis collocasse, ut his uti necesse putarent.
Carolus
et Camilla in matrimonium
Carolus,
princeps hereditarius Britanniae, et Camilla Parker-Bowles, amica eius
diuturna, matrimonio coniungentur. Nuptiae
die octavo mensis Aprilis in castello Windesoriensi ritu civili
celebrabuntur.
In matrimonio Parker-Bowles titulum ducissae Cornubiae habebit.
Cum Carolus rex factus erit, illa regina non fiet, sed coniux principissa
appellabitur. Regina Elisabeth et princeps Philippus sponsis publice
gratulabantur.
Antea filium reprobaverant, quod cum femina, quae divortium fecerat,
consuetudinem haberet. Anno millesimo nongentesimo nonagesimo sexto princeps
Carolus a principissa Diana diverterat. Ex illo matrimonio duos filios
habet.
Nuntio de nuptiis dato maior pars Britannorum novum principis matrimonium
comprobat.
"Nuntii
Latini", 11.2.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Ignistitium
in Oriente Proximo
Mahmoud
Abbas, praesidens Palaestinensium, et Ariel Sharon, princeps minister
Israelianus, die Martis in oppidum Aegypti Sharm el-Skeikh congregati
consensum de ignistitio in Oriente Proximo faciendo invenerunt et in fidem
huius pacti dextram dextrae iunxerunt. Tum primum
post tumultum a Palaestinensibus anno bis millesimo commotum accidit, ut summi
moderatores utriusque partis de pace inter se colloquerentur.
Concordia ita constituta Abbas: "Pax", inquit, "quae hodie in
terras nostras venit, initium est novae aetatis".
Sharon ait causam esse, cur Israeliani cum liberis suis posterisque eorum
maiorem temporis futuri spem haberent.
Difficile tamen dictu est, quantum temporis ignistitium inviolatum servetur,
cum metuendum sit, ne ordines extremistarum Palaestinensium, qui sese illo
pacto obligatos esse negant, actus violentos resumant.
Quid
Condoleezza Rice dixerit
Condoleezza
Rice, nova ministra a rebus exteris Americanorum, in Europam et Orientem
Proximum iter suscepit, ut cum moderatoribus civitatum de summis rebus
sermones conferret. Quae
lustratio a Britannia initium cepit, ubi Rice ministrum principem Tony Blair
convenit.
A diurnariis interrogata, essentne Americani in Iranianos impetum facturi,
quos praesidens Bush aliquot diebus ante omnium acerrimos terrorismi
fautores vocavisset, respondit Civitates Americae Unitas de tali aggressione
in praesenti non cogitare.
Iranianos tamen monuit, ne sub ullo praetextu sibi arma nuclearia pararent.
Nuntius
ad Hispaniam pertinens
Magistratus
Hispaniae eis peregrinis, qui in terram illegaliter immigaraverunt, veniam
commorandi offerunt. Sperant
enim fore, ut hac amnestia partiali concessa advenae, quorum numerus in
Hispania octingentorum fere milium est, melius custodiantur itaque cives
Hispaniae adversus ictus terroristicos efficacius defendantur.Renovatio ea quoque ratione bono publico inservit, quod migratores illegales
tributa solvere coguntur neque conductores operae recusare possunt, quominus
pro labore dignam cuique mercedem reddant.
"Nuntii
Latini", 4.2.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Comitia in
Iraquia facta
Die
Dominico (30.1.) in Iraquia comitia habita sunt, in quibus parlamentum
ducentorum septuaginta quinque delegatorum interim creatum est. Suffragiis
computatis eventus electionis decem fere diebus comperietur.
Opinione plures Iraquiani ad urnas accesserunt, etsi rebelles ictibus
suicidiariis eos impedire et perturbare conabantur.
In regionibus Curdorum et shiitarum frequentia fuit multo maior quam apud
sunnitas, ex quibus pauci sententiam tulerunt.
Cum in aliis partibus suffragium iam coeptum esset, in quibusdam oppidis
sunnitarum conclavia suffragiis dandis destinata diu clausa manserunt.
Omnino circiter sexaginta centesimae Iraquianorum ius suffragii habentium
electionibus interfuisse putantur. Comitia Iraquianorum in variis mundi
partibus laudata sunt.
Praesidens Americanus George W. Bush et Tony Blair, minister primarius
Britanniae, audaciam Iraquianorum laudibus extulerunt, cum illi minis
rebellium neglectis ad urnas accedere ausi essent.
Etiam moderatores Francorum, qui obstiterant, ne bellum Iraquiae inferretur,
comitia felicissime acta esse professi sunt.
De
provincia Aceh consultationes
Delegati
Indonesiae et provinciae Aceh in Finniam ad triduum convenerunt, ut duce
pristino Finnorum praesidente Martti Ahtisaari de bello componendo
consulerent. Difficillimae
autem controversiae in proximum conventum dilatae sunt, in quem Ahtisaari
delegatos invitavit.
Provincia Aceh, dives petrolei, ante quinquaginta quinque annos ad
Indonesiam annexa est. Fautores motus, qui dicitur "Aceh libera",
censent illam annexionem iniustam fuisse et regimen Indonesiae accusant,
quod opes provinciae naturales sibi eripuerit.
De pace iam antea re infecta consultatum est. Duobus annis ante inter partes
de ignistitio convenit, sed post sex menses bellum denuo susceptum est.
De
linguis Unionis Europaeae
In Unione
Europaea sunt viginti quinque nationes et viginti linguae officiales. Omnes
magistratus Unionis ius sua lingua utendi habent, quam ob rem orationes et
scripta eorum in ceteras linguas verti debent.
Cum sermones singulis linguis habiti in ceteras vertuntur, coniunctiones
linguarum sunt trecentae octoginta.
Anno 2007 Bulgaria et Croatia et Romania in Unionem acceptis numerus
linguarum officialium erit viginti tres, ex quibus quingentae sex
coniunctiones fient. Sumptus interpretationis iam hoc anno unum miliardum et ducentas miliones
euronum faciunt neque interpretes linguarum rariorum periti facile
inveniuntur.
Quae cum ita sint, plerique magistratus in rebus Unionis agendis lingua
Anglica, rarius Francica aut Germanica utuntur. Sed praesertim Franci
superioritatem Anglicae linguae concedere nolunt.
Sunt quidem qui censeant linguam Latinam in usum Unionis Europaeae
resuscitandam esse, sed voluntas politica ad rem efficiendam deest.
"Nuntii
Latini", 28.1.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Viatores in Asiam desiderantur
Regimina civitatum Asiae inter meridiem et solis ortum spectantis fortiter id
agere coeperunt, ut viatores voluptarii ex Europa, Civitatibus Americae Unitis
et Oriente Proximo rursus in oras Oceani Indici reverterentur.
Ministri diversarum nationum conventu in Malesia die Martis habito moderatores
occidentales hortati sunt, ne admonitionibus editis cives suos in regiones
tsunamo nuper vastatas iter suscipere vetarent: nihil iam esse, cur ulla
pericula timerent, cum omnia peregrinis tutissima essent.
Memoria camporum carceralium
Die Saturni coetus generalis Nationum Unitarum sessionem specialem in
historia sua primam habuit, ut moneret sexaginta annos elapsos esse, cum
captivi in campis carceralibus inclusi e servitute nazistarum Germanorum
liberati essent.
Delegatis imprimis campus Auschwitz in memoria erat, ubi altero bello
mundano sesquimilio fere homines, maximam partem Iudaei, vitam amiserunt.
Quae castra die vicesimo septimo mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo
quadragesimo quinto (27.1.1945) per copias Sovietorum in libertatem
vindicata sunt.
Rerum in proximo Oriente status
Legati Israelianorum et Palaestinensium superioris ordinis Hierosolymis
colloquia diplomatica inter se egerunt et has consultationes septimana
proxime futura continuaturi sunt.
Munus eorum est conventum summi fastigii praeparare, cui Ariel Sharon,
minister princeps Israelianus, et Mahmoud Abbas, praesidens Palaestinensium
recens electus, una intersint et de pace in Proximo Oriente redintegranda
consilia communicent.
Cura rerum circumiectalium
Institutum internationale nomine Forum oeconomicum mundi (WEF), cum
investigasset, quae civitates rebus circumiectalibus curandis ceteris
praestarent, centum quadraginta sex nationibus inter se comparatis Finniam
primo loco posuit. Secundatus Norvegiae datus est, cum Uruguaia tertio loco
collocaretur.
Percontatores praesertim id cognoscere volebant, quemadmodum tam qualitas
aquae et aeris quam biodiversitas naturae ubique servatae et meliores
redditae essent.
Inquisitum est etiam, quo modo administratores problemata circumiectalia
tractare valuissent.
Ecclesia Finniae 850 annorum
Hoc anno octingenti quinquaginta anni acti sunt, postquam fides Christiana
in Finniam introducta est. Quae cum ita essent, archiepiscopi in Finnia trium confessionum medio mense
Ianuario visitationem oecumenicam in Civitatem Vaticanam fecerunt Pontificem
Romanum Iohannem Paulum II salutaturi.
Dum haec geruntur, Jukka Paarma, archiepiscopus ecclesiae
evangelico-Lutheranae Finniae, papae dono dedit editionem epigraphicam non
ita pridem divulgatam, cui titulus Ecclesiarum Finlandiae inscriptiones
Latinae.
In hoc opere plus nongenti textus Latini in ecclesiis et coemeteriis Finniae
reperti publici iuris sunt facti.
"Nuntii
Latini", 21.1.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Pensionarii
in Russia reclamitant
Mense
Ianuario ineunte condiciones pensionariorum in Russia ita renovatae sunt, ut
gratuita medicamenta et itinera tollerentur atque commoditates habitationis,
electricitatis telephonique deminuerentur. Compensatio
menstrua pro commodis sublatis definita nimis parva esse aestimatur.
Iracundia inflammati pensionarii in variis Russiae partibus contra regimen
vehementer reclamitaverunt.
Huygens
in Titanem descendit
Modulus
spatialis Huygens, quem percontatrum Cassini in spatium cosmicum portaverat,
postridie Idus Ianuarias in Titanem appulsus est, quae maxima luna est
Saturni. Descendens
magnam copiam photographematum in Terram misit, in quibus superficies
Titanis lapidibus sparsus et alveis sulcatus conspicitur.
Alvei vestigia cursus lavae aut fluminum esse creduntur. Investigatores
putant naturam Titanis talem fere esse, qualis Terra illo tempore fuerit,
quo prima forma vitae apparuerit; Titanem esse in systemate solari unicum
satellitem, divitem compositionibus organicis, qui atmosphaeram habeat.
Insunt in percontatro Cassini et in modulo Huygens etiam instrumenta Finnica.
Modulus Huygens, a Procuratione Spatiali Europaea (ESA) factus, nomen habet
ex Christiano Huygens, astronomo Nederlandiensi, qui anno millesimo
sescentesimo quinquagesimo quinto primus Saturni lunam Titanem animadvertit.
Aequalis eius fuit Iohannes Dominicus Cassini, astronomus Italicae originis,
ex quo percontatrum Cassini appellatur.
Airbus
A380 publice expositum
Officina
Europaea, cui nomen Airbus, maximum in orbe terrarum aeroplanum commerciale
Tolosae, in urbe Galliae, publice exposuit. In
caerimoniam invitati erant moderatores Galliae, Germaniae, Britanniae
Hispaniaeque atque quinque milia hospitum honestiorum, in his Jose Manuel
Barroso, praeses Commissionis Europaeae.
Novum aeroplanum, A380 appellatum, octingentos quadraginta vectores capere
potest. Apices eius alarum intervallo octoginta metrorum distant.
Primi volatus experimentales Martio mense fient et primum iter commerciale
Londinio Singapuram eodem mense anni sequentis futurum est.
Hucusque centum undequadraginta aeroplana huius generis tredecim
societatibus aereis venierunt.
Finni de
venatione luporum accusanturCommissio
Europaea de venatione luporum cum Finnis in tribunali Unionis Europaeae iure
agere decrevit. Nam lex
Unionis iubet, ut lupi diligenter protegantur neque, paucis exceptis,
consulto necentur.
Apud Finnos licentiae lupos sternendi ex magnitudine stirpis lupinae
venatoribus conceduntur neque venatio bestiis magna damna ferentibus
definitur.
Stirps lupina in Finnia hodie continenter crescit. Ante quinque annos lupi
saltem nonaginta quinque numerabantur, hoc anno sunt iam minimum centum
quinquaginta.
Lustra luporum duplo plura his decem annis facta sunt. Ergo investigatores
Finni nullam causam venationis vetandi esse censent.
"Nuntii
Latini", 14.1.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Auxilium in
Asiam mittitur
Variae
civitates, quae se calamitati in Asia e tsunamo ortae subventuras esse
pollicitae erant, promissis suis laudabiliter steterunt, ut ait Jan Egeland,
director auxiliaris Nationum Unitarum. "Inauditum habetur", inquit", duabus septimanis post cladem exactis longe
maximam partem auxilii celeris, quo in hac re adversa terris Asiaticis opus
De collegio
cognitorum cladis
In Finnia
collegium sex cognitorum constitutum est, quod in operam salvificam calamitati
Asiaticae a Finnis tributam diligenter inquireret. Qui delecti,
postquam ductu pristini praesidentis Martti Ahtisaari negotium suum
susceperint, inter alia id investigare incipient, qualis fuerit processus cladis, quae sit rerum condicio in regionibus pessime vastatis et quales
facultates vitam servandi Finni habuerint.
Huc accedit, quod celeritas nuntiorum de illo malo divulgatorum accurate
cognoscetur et ad eam quaestionem respondebitur, quo modo magistratus publici
in calamitate curanda officium suum gesserint.
Abbas novus
praesidens electus
Novus
praesidens Palaestinensium pro exspectatione electus est Mahmoud Abbas,
praeses Ordinis Palaestinae liberandae (PLO) undeseptuaginta annos natus. Is enim
comitiis praesidentialibus septimana vergente habitis sententiarum sexaginta
duas centesimas (62%) sibi paravit. Habuit sex competitores, e quibus Mustafa
Barghouti, democrata activista
nullis factionibus addictus, viginti votorum centesimas (20%) accepit.
Abbas, ubi primum de eventu percontationum ostiariarum audivit, se victorem
electionum pronuntiavit et dixit se hunc triumphum tam animae Jasser Arafat
quam omnibus Palaestinensibus dedicare.
Bellum in
Sudania compositum
Bellum
domesticum in Sudania australi per viginti duos annos gestum tandem
officialiter compositum est. Namque
administratores Sudaniae cum rebellibus, qui se Exercitum Sudaniae liberandae
appellabant, Nairobiae, in urbe principe Keniae, ritu sollemni tabulis pacis
subscripserunt. Inter utramque partem convenit, ut regioni australi in sex annis proximis
facultas daretur suam libertatem et rem publicam adipiscendi.
Tempestas
hiemalis saeviit
Die Saturni
terrae septentrionales tam saeva tempestate afflictae sunt, ut in Dania
quattuor et in Suetia australi septem homines vitam amitterent.Quae cum
ita essent, fieri nullo modo poterat, quin venti procellosi amplis regionibus
magna detrimenta varii generis afferrent, cum multae domus expertes
electricitatis remanerent et commeatus publicus omnino perturbaretur.
Quae tempestas etiam in oris Finniae meridianis sentiebatur, sed vis eius
civibus nulla maiora damna dedit.
"Nuntii
Latini", 7.1.2005 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Novus annus
moderate celebratus
Propter
calamitatem Asiae novus annus in variis orbis terrarum partibus solito
moderatius celebratus est. Non tantum
in regionibus, quae maxima damna ceperant, sed etiam in aliis terris tam
Asiaticis quam Europaeis festivitates officiales revocatae sunt.
In Suetia Kalendae Ianuariae dies lugubris totius regni dictus erat. Ibi enim
numerus hominum, qui in calamitate perierunt, maximus omnium Europaeorum fuit.
Etiam apud Finnos, ex quibus circiter ducenti desiderantur, illo die vexilla
in signum doloris publici medio hastili proposita erant.
Nonis Ianuariis Unio Europaea victimas fluctuum silentio tristi trium
minutarum hora locali cuiusque nationis duodecima commemoravit.
Numerus
victimarum crescit
Numerus
victimarum definitivus numquam cognoscetur, nam multi vici penitus perierunt.
Pessimae
sunt condiciones in insula Sumatra Indonesiae, ubi vici remotiores vix adhuc
purgari coepti sunt.
In partibus Indonesiae iam plus nonaginta quattuor milia hominum in motu
maris mortuorum reperti sunt.
In India plus quindecim milia, in Sri Lanka triginta quinque milia, viatorum
peregrinorum circiter septem milia desiderantur. Summa omnium victimarum
plus minus centum quinquaginta milium esse creditur.
Nationes Unitae aestimant duas hominum miliones in Indonesia et Sri Lanka
auxilio cibario adhuc multos menses egere.
Auxilium
advenit, morbi imminent
In
regionem Asiae meridionalem-orientalem fluctibus devastatam auxilium
peregrinum advenit, sed distributio pessimis viis, instrumentis
communicationis deficientibus, penuria vehiculorum imbribusque gravatur. Etsi
auxilia cibaria et medicamenta abundanter adveniunt, aeriportus sunt nimis
angusti neque res necessariae in regiones amotas satis celeriter portari
possunt.
Prima signa morborum letalium iam sunt visibilia, nam nuntii de hominibus
diarrhoea affectis crebrescunt. David Nabarro, qui moderator est Ordinis
Mundi Sanitarii (WHO), censet nullam causam pavoris adhuc esse.
Maximi esse puram aquam et medicamenta necessaria hominibus afflictis quam
primum apportare.
"Nuntii
Latini", 31.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Clades
naturae in Asia
Die
Dominico in Asia inter meridiem et ortum solis spectante tanta clades naturae
accidit, ut saltem octoginta milia hominum vitam amitterent et eorum complures
miliones tecti et domus expertes remanerent. Causa
calamitatis erat terrae motus in imo Mari Indico factus, cuius vis circiter
novem graduum Richterianorum aestimatur. Fluctus ingentes ex hac concussione
coorti, dum per totum mare Indicum maxima velocitate provolvuntur, omnia fere,
quae eis obiecta erant, gurgitibus aquarum submerserunt. Omnium pessime illa
vastatione afflictae sunt civitates epicentro sismico finitimae ut Sri Lanka,
India, Indonesia et Thailandia, sed etiam in Somalia, quae in ora Africae sita
est, magna multitudo piscatorum fluctibus obruta esse dicitur. Insuper
metuendum est, ne propter aquam inquinatam epidemiae periculosae grassari
incipiant.
De
actionibus auxiliaribus
Multae
civitates et societates auxiliares subsidia in regiones Asiae terrae motu
vastatas mittere parant, et hae actiones adiuvandi internationales omnium
temporum maximae fore existimantur. Plurimam pecuniam ad atrocitatem cladis
leniendam pollicitae sunt Civitates Americae Unitae, Iaponia et Australia.
Ordo autem a Cruce Rubra eo tendit, ut ad eundem finem amplius triginta
miliones euronum colligantur. Etiam Unio Europaea et Argentaria rebus Asiae
provehendis se idem facturas esse promiserunt.
Jushtshenko
novus praesidens
Victor Jushtshenko, candidatus partium regimini adversarum, se victorem electionum
praesidentialium Ucrainae professus est. Suffragiis
enim computatis apparuit eum sententiarum quinquaginta quattuor fere
centesimas accepisse, competitorem autem Victorem Janukovitsh nonnisi
quadraginta duas centesimas. Oratione in urbe Kiovia habita Jushtshenko
fautoribus suis exsultantibus gratulatus ait novam aetatem politicam in
Ucraina inisse. Ut omnibus constat, comitia praesidentialia in Ucraina iterum
fieri necesse erat propter fraudem in primo suffragio inventam.
Omnibus has paginas legentibus Novum Annum 2005 Bonum Faustum Felicem
exoptamus!
"Nuntii
Latini", 17.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Halonen et Putin convenerunt
Praesidens Finniae Tarja Halonen hac septimana Petropolim volavit, ut ibi praesidentem Russiae Vladimir Putin
conveniret. Colloquia eorum solito attentius exspectabantur, quoniam hoc
autumno de relationibus inter utramque civitatem intercedentibus multum
disceptatum est.
Ambo moderatores tamen affirmaverunt concordiam vicinitatis etiamnunc aeque
bonam esse ac ante.
Quae cum ita essent, Halonen collegam suum invitavit, ut Finniam viseret, quod
Putin libenter se facturum esse respondit.
Basescu Romaniae praesidens
Ex electionibus praesidentialibus in Romania habitis superior
discessit Traianus Basescu, praefectus urbis Bucarestii e factione, cui nomen
"Iustitia et veritas". Princeps minister Adrian Nastase, fautor
socialistarum,
postquam se non satis sententiarum accepisse audivit, certamine destitit
dicens sibi voci populi oboediendum esse.
Basescu autem de eventu comitiorum certior factus: "Ex voluntate civium",
inquit, "hanc victoriam consecutus sum."
Idem iuravit se id acturum esse, ut Romania anno bismillesimo septimo (2007)
Unioni Europaeae adiungeretur.
Berlusconi criminibus absolutus
Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, qui accusatus erat, quod annis octogesimis et nonagesimis iudices corrumpere conatus esset,
ut hoc modo societatibus suis commercialibus plus lucri caperet, omnibus
criminibus absolutus est. Berlusconi, quamquam iudicio trium praetorum unius criminis
convictus est, tamen ex praescriptione longi temporis se eripuit, ne poenam
subiret.
Actor flagitaverat, ut ille vinculis octo annorum condemnaretur eique, quamdiu
viveret, muneribus publicis interdiceretur.
De reclamatione Curdorum
Septimana vergente circiter septem milia Curdorum ante
praetorium Unionis Europaeae, quod Bruxellis est, reclamationis causa
congregata sunt. Postulaverunt enim, ut, si Turcis licentia in societatem
Unionis accedendi data esset, sibi ipsis meliora iura concederentur.
Grex nomine Kon-Kurd, quo auctore ille concursus factus erat, moderatores
Unionis ad consilia capienda hortatus est, quibus vitae condicio Curdorum
melior redderetur.
Existimantur amplius triginta milia hominum vitam amisisse pugnis inter
bellatores Curdorum et copias regiminis Turciae commissis.
Memoria Sanctae Luciae
Finnis Suetice loquentibus moris est Idibus Decembribus
memoriam Sanctae Luciae ritu sollemni agere. Lucia erat virgo Siciliensis, quae anno trecentesimo quarto
sive abhinc mille septingentos annos Syracusis propter fidem Christianam
martyrium subisse traditur.
Caerimonia die Lunae sub vesperum in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi initium
cepit, cum Maria Brandt, Sancta Lucia hoc anno electa, corona candelarum
ornata est.
Postea curru bigarum per mediam urbem vehebatur caecis tenebris lucem spargens.
Omnibus has paginas legentibus Bonum natalicium Christi exoptamus!
oram
Californiae meridionalis praecipitavit.
Novum illud motrum, in quo nullae partes sunt rotabiles, Nationalis
Aeronautica et Spatialis Administratio (NASA) Americanorum excogitavit et
paravit.
Alcoholum fetui damnosum
Ex investigatione Americana recens facta apparuit alcoholum inter
graviditatem sumptum intelligentiae infantis nascituri esse damnosum.
Si mater gravida singulis diebus vicena centilitra vini aut sena centilitra
vini combusti sumpserit, quotiens intelligentiae infantis tribus punctis
inferius erit et eius facultas discendi et cogitationes dirigendi
debilitabitur.
Viva Latinitas in Finnia valet
Administratio Institutionis Publicae Finnorum in usum scholarum duos novos
libros divulgavit, quibus lingua Latina, haud aliter atque aliae linguae,
vivo modo doceretur.
Unus ex eis, ad scholam fundamentalem editus, titulum habet
"Salve!".
Alter, nomine "Clavis Latina", textus et exercitia scholaribus
gymnasium frequentantibus continet.
|