|
"Nuntii
Latini", 31.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Clades
naturae in Asia
Die
Dominico in Asia inter meridiem et ortum solis spectante tanta clades naturae
accidit, ut saltem octoginta milia hominum vitam amitterent et eorum complures
miliones tecti et domus expertes remanerent. Causa
calamitatis erat terrae motus in imo Mari Indico factus, cuius vis circiter
novem graduum Richterianorum aestimatur. Fluctus ingentes ex hac concussione
coorti, dum per totum mare Indicum maxima velocitate provolvuntur, omnia fere,
quae eis obiecta erant, gurgitibus aquarum submerserunt. Omnium pessime illa
vastatione afflictae sunt civitates epicentro sismico finitimae ut Sri Lanka,
India, Indonesia et Thailandia, sed etiam in Somalia, quae in ora Africae sita
est, magna multitudo piscatorum fluctibus obruta esse dicitur. Insuper
metuendum est, ne propter aquam inquinatam epidemiae periculosae grassari
incipiant.
De
actionibus auxiliaribus
Multae
civitates et societates auxiliares subsidia in regiones Asiae terrae motu
vastatas mittere parant, et hae actiones adiuvandi internationales omnium
temporum maximae fore existimantur. Plurimam pecuniam ad atrocitatem cladis
leniendam pollicitae sunt Civitates Americae Unitae, Iaponia et Australia.
Ordo autem a Cruce Rubra eo tendit, ut ad eundem finem amplius triginta
miliones euronum colligantur. Etiam Unio Europaea et Argentaria rebus Asiae
provehendis se idem facturas esse promiserunt.
Jushtshenko
novus praesidens
Victor Jushtshenko, candidatus partium regimini adversarum, se victorem electionum
praesidentialium Ucrainae professus est. Suffragiis
enim computatis apparuit eum sententiarum quinquaginta quattuor fere
centesimas accepisse, competitorem autem Victorem Janukovitsh nonnisi
quadraginta duas centesimas. Oratione in urbe Kiovia habita Jushtshenko
fautoribus suis exsultantibus gratulatus ait novam aetatem politicam in
Ucraina inisse. Ut omnibus constat, comitia praesidentialia in Ucraina iterum
fieri necesse erat propter fraudem in primo suffragio inventam.
Omnibus has paginas legentibus Novum Annum 2005 Bonum Faustum Felicem
exoptamus!
"Nuntii
Latini", 17.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Halonen et Putin convenerunt
Praesidens Finniae Tarja Halonen hac septimana Petropolim volavit, ut ibi praesidentem Russiae Vladimir Putin
conveniret. Colloquia eorum solito attentius exspectabantur, quoniam hoc
autumno de relationibus inter utramque civitatem intercedentibus multum
disceptatum est.
Ambo moderatores tamen affirmaverunt concordiam vicinitatis etiamnunc aeque
bonam esse ac ante.
Quae cum ita essent, Halonen collegam suum invitavit, ut Finniam viseret, quod
Putin libenter se facturum esse respondit.
Basescu Romaniae praesidens
Ex electionibus praesidentialibus in Romania habitis superior
discessit Traianus Basescu, praefectus urbis Bucarestii e factione, cui nomen
"Iustitia et veritas". Princeps minister Adrian Nastase, fautor
socialistarum,
postquam se non satis sententiarum accepisse audivit, certamine destitit
dicens sibi voci populi oboediendum esse.
Basescu autem de eventu comitiorum certior factus: "Ex voluntate civium",
inquit, "hanc victoriam consecutus sum."
Idem iuravit se id acturum esse, ut Romania anno bismillesimo septimo (2007)
Unioni Europaeae adiungeretur.
Berlusconi criminibus absolutus
Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, qui accusatus erat, quod annis octogesimis et nonagesimis iudices corrumpere conatus esset,
ut hoc modo societatibus suis commercialibus plus lucri caperet, omnibus
criminibus absolutus est. Berlusconi, quamquam iudicio trium praetorum unius criminis
convictus est, tamen ex praescriptione longi temporis se eripuit, ne poenam
subiret.
Actor flagitaverat, ut ille vinculis octo annorum condemnaretur eique, quamdiu
viveret, muneribus publicis interdiceretur.
De reclamatione Curdorum
Septimana vergente circiter septem milia Curdorum ante
praetorium Unionis Europaeae, quod Bruxellis est, reclamationis causa
congregata sunt. Postulaverunt enim, ut, si Turcis licentia in societatem
Unionis accedendi data esset, sibi ipsis meliora iura concederentur.
Grex nomine Kon-Kurd, quo auctore ille concursus factus erat, moderatores
Unionis ad consilia capienda hortatus est, quibus vitae condicio Curdorum
melior redderetur.
Existimantur amplius triginta milia hominum vitam amisisse pugnis inter
bellatores Curdorum et copias regiminis Turciae commissis.
Memoria Sanctae Luciae
Finnis Suetice loquentibus moris est Idibus Decembribus
memoriam Sanctae Luciae ritu sollemni agere. Lucia erat virgo Siciliensis, quae anno trecentesimo quarto
sive abhinc mille septingentos annos Syracusis propter fidem Christianam
martyrium subisse traditur.
Caerimonia die Lunae sub vesperum in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi initium
cepit, cum Maria Brandt, Sancta Lucia hoc anno electa, corona candelarum
ornata est.
Postea curru bigarum per mediam urbem vehebatur caecis tenebris lucem spargens.
Omnibus has paginas legentibus Bonum natalicium Christi exoptamus!
"Nuntii
Latini", 10.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Alterum in
Ucraina suffragium
Supremum
iudicium Ucrainae decrevit, ut alterum suffragium comitiorum praesidentialium
irritum esset, et poposcit, ut novum suffragium institueretur. Quod
futurum est die vicesimo sexto mensis currentis.
Candidati tum erunt Victor Ianukovitsh, hodiernus minister primarius, atque
Victor Iushtshenko, dux oppositionis.
Ianukovitsh in ambitione praesidentiali a praesidente Russiae sustinetur,
Iushtshenko autem Unioni Europaeae candidatus est acceptior.
Uterque ex eis alterum suffragium fraudulentum fuisse asseverat.
Parlamentum et oppositio politica flagitaverunt, ut Ianukovitsh ex munere
ministri primarii discederet, sed praesidens Leonid Kutshma recusavit,
quominus regimen dissolveret.
Finni
melius quam alii discunt
Programma
internationale discipulis aestimandis (Programme for International Student
Assessments), quod breviter PISA appellatur, facultatem discendi adulescentium
quindecim annorum in principalibus terris industrialibus comparavit. Programma
internationale discipulis aestimandis (Programme for International Student
Assessments), quod breviter PISA appellatur, facultatem discendi adulescentium
quindecim annorum in principalibus terris industrialibus comparavit.
Anno bis millesimo, cum facultas legendi in undetriginta terris compararetur,
quae sunt in ordine Oeconomicae Cooperationis et Progressus (OECD), Finni
primum locum occupaverunt.
In comparatione anno bis millesimo tertio effecta (PISA 2003), cuius eventus
nuperrime divulgatus est, Finni in lectione eundem locum servaverunt atque
praeterea etiam in mathematica et in scientia naturali primi fuerunt.
Cum praeter illas undetriginta terras industriales etiam undecim aliae terrae
respicerentur, tantum Honcong Finnos mathematica superavit.
Iustshenko
ante comitia venenatus?
Iushtshenko
mense Septembri repente aegrotare coepit et bis in nosocomio Vindobonensi
curabatur, cum doloribus inexplicabilibus ventris et dorsi atque pustulis
vulneribusque cutis affectus esset. Sunt, qui suspicentur eum, suffragiis praesidentialibus tum instantibus, ab
adversariis politicis venenatum esse, sed illae suspiciones a medicis non sunt
confirmatae.
Legati
lenones
Duo legati
Russiae in Finnia versantes in suspicionem lenocinii inciderunt. Illi enim
compluribus centenis meretricibus clientes paravisse eisque habitationes
diplomaticas in usum dedisse creduntur.
Homines suspecti in legatione Russiae commerciali operantur sed non sunt summi
eius moderatores.
Quia immunitate diplomatica fruuntur, nec interrogari nec damnari in Finnia
possunt.
Graves
aestus crebrescunt
In
investigatione Britannica recens facta commonetur ante medium huius saeculi,
si emissiones industriae hodiernum statum annuum in mundo conservaverint,
caniculam alternis annis tam suffocabilem fore quam anno praeterito. Aestatem
anni proximi fuisse in Europa post annum millesimum quingentesimum
calidissimam.
Periculum quidem caniculae iam inde a duodevicesimo saeculo actionibus hominis
auctum esse, sed his quinquaginta annis propter effectum thermocepicum
notabiliter crevisse.
Anno bis millesimo tertio complura dena milia hominum propter insolitos caeli
calores et longas siccitates morte praematura correpti sunt.
"Nuntii
Latini", 3.12.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Rerum in
Ucraina condicio
Regimen
Ucrainae, cui praeerat Victor Janukovitsh, munus deponere coactum est, cum
suffragio in parlamento die Mercurii habito sententiam diffidentiae accepisset.
Quo facto
legatis parlamentaribus placuit, ut ad civitatem regendam consilium
administratorum temporarium deligeretur.
Constat in Ucraina discrimen politicum ortum esse, postquam eventus electionum
praesidentialium a partibus regimini adversantibus in dubium revocatus est.
Leonid Kutshma, praesidens Ucrainae prope iam emeritus, proposuit, ut nova
comitia praesidentialia intra tres menses instituerentur.
Graeci
poena afficientur
Unio
Europaea Graecis poenas impositura est, quod hi oeconomiae suae nationali male
consuluerint et magistratus Unionis per dolum celaverint, quantus esset verus
suae dispensationis oeconomicae defectus eo tempore, cum ad societatem
Systematis nummarii Europaeai (EMU) anno bismillesimo primo (2001) accederent.
Perfidia Graecorum detecta est inspectione, quam Eurostat sive Sedes
statistica Unionis Europaeae hoc anno fecit.
Explosio in
carbonifodina
In regione
Sinarum inter septentriones et solis ortum sita complura dena operariorum
vitam amiserunt, cum in carbonifodina, ubi laborabant, ingens explosio facta
est. Ibi eo
tempore amplius trecenti homines in opere occupati erant.
Calamitate accidente centum fere fossoribus contigit, ut e periculo evaderent,
cum reliqui nullo modo interitum evitare possent.
Itaque iam parum est, quod de salute eorum speretur.
De
dissidentibus in Cuba
Tres
dissidentes Cubani, qui plus quam unum annum in captivitate fuerant, a
magistratibus Cubae liberati sunt, "propter causas valetudinarias",
ut dictum est. Qui
activistae e custodia emissi in numero eorum septuaginta quinque hominum erant,
qui iussu praesidentis Fidel Castro abhinc sesquialterum annum comprehensi
sunt et quin etiam duodetriginta annorum vinculis mandati. Sunt, qui putent liberationem ad Unionem Europaeam placandam spectare, quippe
quae rectores Cubae de dissidentibus male tractandis castigaverit.
Canariae
locustis vexatae
His diebus
tot et tanta cicadarum examina ex Africa septentrionali in Canarias
advolaverunt, ut magistratus locales facere non possent, quin his insulis
statum periculi pronuntiarent. Quae
locustae migratoriae, quamvis hominibus perniciei non sint, tamen eis maximam
molestiam exhibere solent.
Quantopere exempli causa viatores his insectis vexentur et terreantur, vel
inde apparet, quod aliquot locustae etiam decem centimetra longae sunt.
Haud mirum est greges talium animalium omnem fere herbam et segetem terrae
devorare et nihil omnino virens reliqui facere, ut iam in Vetere Testamento
descriptum est.
"Nuntii
Latini", 26.11.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Discrimen in Ucraina ortum
In Ucraina, ubi septimana vergente electiones praesidentiales habitae sunt,
gravissimum discrimen politicum ortum est.
Nam Victor Jushtsenko, candidatus partium regimini oppositarum, eventum
suffragii per malam fraudem effectum esse contendit et recusavit, quominus
victoriam officialem ministri principis Victor Janukovytsh approbaret.
Quam ob rem se ipsum novum praesidentem Ucrainae pronuntiavit et cives ad
operistitium generale hortatus est.
Fautores eius fulva vexilla agitantes iam per multos dies in urbem Kioviam
ingenti multitudine congregati suo candidato maximo plausu acclamant.
Rerum condicio in Sudania
Ordo Nationum Unitarum septem milia militum in Sudaniam australem pacis
tuendae causa missurus est.
Quod consilium ad effectum adducetur, postquam administratores Sudaniae cum
rebellibus tabulis pacis subscripserint.
Speratur enim fore, ut bello in Sudania inde ab anno millesimo nongentesimo
octogesimo tertio gesto tandem finis imponatur.
Partes belligerantes pollicitae sunt se ad arma deponenda paratas esse.
Eodem tempore rerum condicio in regione Darfur Sudaniae septentrionalis in
peius mutata est novis pugnis ibidem commissis.
De statu politico Iraquiae
In Iraquia prima comitia parlamentaria die tricesimo mensis Ianuarii
instituentur. Novum parlamentum, ubi primum creatum erit, tam regimen civitati
administrandae eliget quam legi fundamentali scribendae praeerit.
Metuendum tamen est, ne comitia futura a musulmanis sunnitis perturbentur,
quippe qui minitati sint se tumultus conflaturos esse, si illud suffragium
mense Ianuario exeunte habitum esset.
Inventa Finnorum in Bolivia
Grex Finnorum archaeologicus in planitiebus Boliviae complures res antiquas
invenit, quae, cum ante tempora Incorum confectae sint, priscam in America
Australi culturam optime illustrant.
Illa vetustatis monumenta, inter quae complures res fictiles multicolores sunt,
a saeculis decimo et undecimo originem ducunt et in inventis maxime insignibus
in illa regione factis numerantur.
In quadam fossa paene duo metra alta tanta copia vasorum fictilium reperta est,
ut pondus eorum trecenta fere chiliogrammata efficeret.
Tota Finnia nivibus obruta
In Finnia his diebus tantae nives ceciderunt, ut tota civitas inde ab oris
meridionalibus usque ad ultimam Lapponiam acervis nivalibus obrueretur.
Die Martis nuntiatum est in viis Portus Mariae, urbis principis Alandiae,
tantundem nivium inveniri quantum in urbe Rovaniemi, qui portus Lapponiae
nuncupatur. Quae cum ita sint, haud mirum est omnia fere centra scridatoria ad usum
publicum iam aperta esse.
"Nuntii
Latini", 19.11.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Powell discedit, Rice succedit
Colin Powell, minister Americanus a rebus exteris, e munere discedit.
In successionem eius in alterum quadriennium a praesidente Bush nominata
est Condoleezza Rice, quae antea fuit consiliatrix regiminis a politica
securitatis et in variis vicissitudinibus belli Iraquici partem conspicuam
habuit.
Nominatio erit in senatu confirmanda. Quod futurum est intra unum mensem, quo
tempore Powell in munere manebit.
Rice est familiaris praesidentis et semper sociam eius fidelissimam se
praebuit.
Itaque politica Americanorum externa vix mutabitur.
Ut Bush commemoravit, propositum eius principale est bellum contra terrorismum
continuare et nodos Proximi Orientis expedire.
Iaponia omnes Curiles flagitat
Ultimis belli mundani secundi diebus Unio Sovietica insulas Curiles Iaponiae
occupavit. Rixa de illis insulis impedivit, ne pax inter Iaponiam et Unionem
Sovieticam confirmaretur.
Nuperrime Russi significaverunt se forsitan, si tractatus de pace factus esset, dimidiam partem insularum reddituros esse.
Iaponienses autem omnes Curiles sibi flagitant.
Culmen velocitatis aeriae
Aeroplanum
Americanorum novum culmen velocitatis assecutum est, cum paene
decemplici velocitate soni volavit.
Illud aeroplanum pyraulocineticum X-43A, in quo nulli inerant homines,
primum aeroplano B-52 in altitudinem tredecim chiliometrorum, deinde rocheta
usque ad triginta sex chiliometrorum altitudinem portatum est.
Tum suo motro propellente aliquot minutas velocitate illa omnium maxima
volavit, donec materia combustibili defectum in Oceanum Pacificum extra oram
Californiae meridionalis praecipitavit.
Novum illud motrum, in quo nullae partes sunt rotabiles, Nationalis
Aeronautica et Spatialis Administratio (NASA) Americanorum excogitavit et
paravit.
Alcoholum fetui damnosum
Ex investigatione Americana recens facta apparuit alcoholum inter
graviditatem sumptum intelligentiae infantis nascituri esse damnosum.
Si mater gravida singulis diebus vicena centilitra vini aut sena centilitra
vini combusti sumpserit, quotiens intelligentiae infantis tribus punctis
inferius erit et eius facultas discendi et cogitationes dirigendi
debilitabitur.
Viva Latinitas in Finnia valet
Administratio Institutionis Publicae Finnorum in usum scholarum duos novos
libros divulgavit, quibus lingua Latina, haud aliter atque aliae linguae,
vivo modo doceretur.
Unus ex eis, ad scholam fundamentalem editus, titulum habet
"Salve!".
Alter, nomine "Clavis Latina", textus et exercitia scholaribus
gymnasium frequentantibus continet.
"Nuntii
Latini", 12.11.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Jasser
Arafat mortuus
Jasser Arafat, praesidens Palaestinensium septuaginta quinque annos natus,
die Iovis multo mane mortuus est. Diem supremum obiit in valetudinario
militari Parisiensi, ubi iam per duas septimanas curabatur. Constat eum pro
libertate Palaestinensium quadraginta annos pugnavisse et per totidem tempus
ducem et symbolum quoddam populi sui fuisse.
Inter primos, qui se mortem eius dolere nuntiaverunt, erant Jacques Chirac,
praesidens Francogalliae, et George Bush, praesidens Civitatum Americae
Unitarum. Effertur Arafat die Veneris in regione Palaestinensium Ramallah
funere amplissimo.
Rerum
status in Iraquia
Violentia in variis Iraquiae partibus in dies crudescit: hac septimana
copiae Americanae impetum maximum in oppidum Falluja facere coeperunt, et
etiam quattuor alia oppida ictibus eiusdem generis affecta sunt. Quibus
aggressionibus multa dena hominum interierunt. Ordines auxiliares
internationales temperare non potuerunt, quin pronuntiarent salutem civium
Iraquianorum sibi summae sollicitudini esse. Quidam medicus ait in oppido
Falluja iam nullum chirurgum esse, qui vulneratis opem ferret.
De
regimine Georgii Bush
Post comitia praesidentialia in Civitatibus Americae Unitis habita
constitutio regiminis praesidentis George Bush iam aliqua ex parte mutari
coepit. Namque John Ashcroft, minister iustitiae, et Don Evans, minister
mercaturae, a
praesidente petiverunt, dimissionem sibi daret, et eam liberationem etiam
impetraverunt. ovus minister iustitiae electus est Alberto Gonzales,
princeps in Aedibus Albis iuris consultus. Sunt, qui putent etiam ministros
Colin Powell et Donald Rumsfeld deliberare, utrum munus deponant necne.
Quid
Kofi Annan dixerit
Kofi Annan, generalis secretarius Nationum Unitarum, annum proxime
futurum annum athleticae et motus corporis proprium edixit. Consilium
eo spectat, ut eruditio, valetudo, evolutio et pax inter omnes gentes hac
ratione provehantur.
"Lingua rei athleticae", inquit, "omnibus populis communis
est, et ars ludicra, cum in optima forma est, bonam facultatem praebet
homines, cuiuscumque originis, religionis aut vitae condicionis sunt, unum
in locum congregandi."
Viren
nova statua figuratus
Lasse Viren, cursor Finnus quater Olympionices, nova statua eaque in
Graecia collocata honoratus est. Monumentum Nonis Novembribus in oppido
prope Athenas sito ritu sollemni revelatum invenitur in loco, cui postea
nomen "Area heroum Olympicorum" indetur. Lasse Viren, ut omnibus
fere notum, octavo saeculi proxime praeteriti decennio Olympiis tam Monachii
quam Marianopoli habitis victor bis evasit ac quidem in cursibus quinque
milium et decem milium metrorum.
"Nuntii
Latini", 5.11.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
America
locuta est
In comitiis
praesidentialibus Americanorum aequo Marte certatum est.
Acerrimum fuit certamen in civitate Ohio, cuius exitus sortem comitiorum
decrevit, nam numerus totalis delegatorum, quos uterque candidatus in ceteris
civitatibus acceperat, idem fere fuit.
Cum maior
pars suffragiorum Ohiensium computata esset, iam nullum dubium erat, quin
George W. Bush plus valeret.
Tum Kerry competitori telephonice gratulatus se inferiorem professus est.
Bush, in alterum quadriennium praesidens designatus, oratione Washingtoniae
habita de unitate nationis cives appellavit. Senatori Kerry pro bono certamine gratias agens dixit in munere praesidentis
fungendo sibi etiam auxilium democratarum opus esse.
Se omnia facturum, ut fiducia eorum dignus esset. "America locuta est",
inquit, "et sentio me humilem, cum cogito, quantam erga me fidem
fiduciamque cives habuerunt."
Affirmavit Americanos eandem terram, eandem constitutionem, eadem futura
habere, quibus coniungerentur; nullos esse fines magnitudini Americae, si
cives una agerent.
Osama bin
Laden in televisione
Canalis
televisificus Qatariensis, cui nomen est al-Jazeera, taeniam divulgavit, in
qua Osama bin-Laden, notissimus dux retis al-Qaida, se fuisse ortum et
originem ictuum confitetur, qui contra Americanos undecimo die mensis
Septembris anno 2001 facti sunt. Alios ictus
eiusdem generis Americanis eadem in taenia minitatur.
Dicit praesidentem Bush Americanos in errorem duxisse et regimen eius nullo
modo a regiminibus Arabicis corruptione vitiatis differre.
In compluribus instrumentis communicativis propositum Osamae bin-Ladem fuisse
putabatur, ut animos Americanorum ante comitia moveret.
Praesidens Bush, sicut competitor eius senator Kerry, affirmavit illas minas
nullam vim habere.
Arafat
morbo affectus
Jasser
Arafat, praeses Palaestinensium septuaginta quinque annorum, gravi morbo
affectus aeroplano Parisios portatus est, ubi in nosocomio militari ab optimis
medicis curatur. De genere morbi, quo implicatus est, nihil constat, nisi quod a parte Palaestinensium
nuntiatum est praesidem in articulo mortis non esse.
Dictum est eum leuchaemia non laborare, ut in initio credebatur. Regimen
Israelis Arafati reditum liberum in ripam Iordanis occidentalem promisit, ubi
antea paene tres annos ab Israelianis circumclusus erat.
Palaestinenses praesidi suo nullum vicarium designaverunt, etsi valetudine
eius valde sollicitantur.
Constitutioni
Unionis Europaeae subscriptum
Moderatores
nationum membrorum Unionis Europaeae die undetricesimo mensis Octobris in urbe
Roma legi fundamentali unionis subscripserunt. Ex parte
Finniae adfuerunt minister primarius Matti Vanhanen et Erkki Tuomioja,
minister a rebus exteris.
In multis unionis terris de constitutione, antequam post duos annos valere
incipiat, suffragium populi fiet.
"Nuntii
Latini", 29.10.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Comitia in
USA praesidentialia
Comitia
praesidentialia Americanorum postridie Kalendas Novembres fient. Principales
candidati sunt George W. Bush, praesidens hodiernus republicanus, qui alterum
quadriennium petit, et John Kerry, senator democrata. In
disputatione inter candidatos politica eminent bellum Iraquicum et antiterroristicum.
Proposita utriusque eadem fere sunt sed modi, quibus obtineantur, differunt.
Uterque contra terrorismum pugnare et propagationem armorum internecivorum
constanter impedire pollicetur. Neuter copias ex Iraquia deducere vult,
antequam illa terra stabilitatem inveniat. Uterque etiam adiutor et
defensor est Israelis et maiores pecunias populis egentioribus promittit.
Maxima differentia est in rebus ad foederatos pertinentibus. Kerry enim
competitorem vituperat, quod civitates foederatas ab Americanis alienaverit,
et bonas cum his relationes renovare pollicetur. In rebus interioribus Kerry
vult eruditionem et curam valetudinis reficere, nova opera novosque labores
creare, coetus sociales medios confirmare, de circumiectis tutandis curare.
Reclamatores
in Thailandia suffocati
Thaksin Shinawatra, minister Thailandiae primarius, professus est custodes securitatis
errorem commisisse, cum reclamatores musulmanos pessime tractarent. Illi enim
custodes mille trecentos reclamatores die Lunae deprehenderunt et in
autocarros, quibus deportarentur, truserunt. In arto stipati duodeoctoginta
reclamatores ad mortem suffocati sunt. Shinawatra promisit de suffocatis
inquisitionem futuram esse.
De Commissione Unionis Europaeae
De nova
commissione Unionis Europaeae designanda iurgium ortum est, cum Rocco
Buttiglione, natione Italus, dixisset se homosexualitatem non probare et
dolere, quod feminae innuptae filios procrearent. His verbis
dictis iram permultorum delegatorum Parlamenti Europaei in se suscitavit,
imprimis socialistarum, liberalium viridiumque. Commissio munus suum ante
inire non potest quam a parlamento sit comprobata.
Primum José Manuel Barroso Portugallus, praeses commissionis, neglectis
reclamationibus mutationes in commissionem facere noluit; sed cum iam haud
dubium esset, quin parlamentum recusaret, ne commissionem comprobaret,
sententiam mutavit.
Neque enim parlamentum unum tantum ex delegatis reicere potest sed omnes una
comprobare aut reicere debet. Quae cum ita essent, Nederlandienses, penes quos
est praesidium Unionis Europaeae, nuntiaverunt veterem Unionis Europaeae
commissionem, praeside Romano Prodi, in munere mansuram esse, donec nova
commissio, parlamento acceptabilis, componeretur.
De
libertate rei diurnariae
Ordo, cui
nomen Redactores sine finibus, libertatem rei diurnariae in compluribus terris
pristinae Unionis Sovieticae male vacillare rettulit. Pessimas esse
condiciones in Turkmenia, ubi cives nulla instrumenta communicativa sequi
possent nisi quae per propagandam officialem regerentur. In terris autem
Balticis libertatem rei diurnariae esse laudabilem.
"Nuntii
Latini", 22.10.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Vaccinum adversus malariam
Medici adversus malariam
pugnantes magnos progressus fecerunt. Investigatores enim
nuntiaverunt vaccinum, cui pertractando strenue operam dedissent, se
utilissimum ad illum morbum avertendum praebuisse.
Experimenta enim in infantibus Mozambicanis instituta ostendisse vim novi
remedii tantam esse, ut periculum malariae eius ope tricenis fere centesimis
deminueretur.
Idem dixerunt necesse esse illud vaccinum etiamnunc probaretur, quam ob rem
existimandum esset id non ante annum bismillesimum decimum (2010) venale
propositum iri.
De minimis vitae
condicionibus
Tertia pars infantium in
Europa orientali et terris pristinae Unionis Sovieticae habitantium in
paupertate vivit, ut censet Unicef, ordo Nationum Unitarum liberis tuendis.
Neque oeconomiam in his
civitatibus crescentem ad condicionem eorum quicquam valere.
Ordo autem Nationum Unitarum ab alimentis et agricultura (FAO) relationem
divulgavit, unde patet Albanos esse populum in Europa omnium pauperrimum.
Tanta enim inopia laborant, ut plerisque eorum minus binis dollaris cotidie
vivendum sit.
Thesaurus mediaevalis
repertus
Ulvilae, in oppido Finniae
saeculo quarto decimo condito, abhinc aliquot dies thesaurus mediaevalis magni
pretii inventus est.
Quidam operarius, cum in
ecclesia ibidem mediaevali reficienda occupatus terram foderet, de improviso
in cantharum stanneum incidit, in quo bulga nummis argenteis referta recondita
erat.
Periti rem inventam eo pluris aestimant, quod copia pecuniae vetustae tanta
est et huiusmodi thesauri apud nos rarissime reperiuntur.
Monendum est etiam sub illo sacculo sepulcrum infantis inventum esse.
Res a feminis Finnis bene
gesta
Grex pedifollicus feminarum
Finniae nationalis, cum Russiam punctis quattuor ad unum (4-1) superavit, sibi
viam ad certamina Europaea mense Iunio in Anglia instituenda aperuit.
Quam magni res ab eis gesta apud nos ducatur, vel inde apparet, quod neque
viris neque feminis Finnis umquam ante contigit, ut in hoc genere athletico de
principatu Europae certarent.
"Nuntii
Latini", 15.10.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Wangari Muta Maathai praemiata
Praemium pacis Nobelianum hoc anno accipit Wangari Muta Maathai Keniana, quae est prima femina Africana illo praemio
donata. Maathai a Commissione Nobeliana laudata est, quod pro evolutione continua,
democratia, pace laboravisset.
Anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo illa motum nomine "Zona
viridis" in Kenia condidit.
Qui motus complures denas miliones arborum in variis Africae partibus serendo
contra erosionem pugnavit, asyla puerorum constituit, condiciones feminarum
sociales meliores reddidit. Maathai est delegata parlamentaris et ministra a rebus circumiectalibus.
Praemium pacis est decem milionum coronarum Sueticarum.
Exercitus Russiae corruiturus
Sergei Ivanov, minister defensionis Russiae, censet periculum esse, ne
exercitus patriae omnino corruat, cum pauciores quam decimus quisque ex quaque
aetate ad delectum militum veniant. Ante decem annos trinos ex denis venisse. Viris Russis inter annos aetatis
duodeviginti et viginti septem militia duorum annorum facienda est.
Sed cum in exercitu inopia pecuniarum laborante mores facti sint laxiores et
tirones saevissimis vexationibus haud raro subiciantur, militia habetur
detestabilis.
Etiam metus, ne in Tzetzeniam mittantur, efficit, ut iuvenes militiae subiecti
novos usque modos invenire conentur, quibus delectum evitent.
Nulla in Iraquia arma interneciva
Praesidens George W. Bush imprimis propterea bellum Iraquianis inferre
decrevit, quod arma eorum interneciva imminerent. In relatione autem nuper divulgata grex investigatorum (Iraq Survey Group)
confirmavit nulla de armis internecivis testimonia in Iraquia inventa esse;
tamen Saddamo Hussein consilium fuisse, ut illa arma paranda susciperet.
Papiones capitis damnati
Moderatores horti zoologici Helsinkiensis, qui est in insula Korkeasaari prope
urbem sita, nuperrime decreverant, ut omnes papiones ibi habitantes
interficerentur; castellum papionum esse vetustate corruptum neque aliam sedem,
in quam transferrentur, inveniri posse. Tutatores animalium consilio papiones interficiendi consternati sunt. Cum in
actis diurnis aliisque instrumentis communicativis reprobatio et reclamationes
in dies crescerent, propositum illud crudelissimum revocatum est. Papiones vivarii Helsinkiensis unam familiam tredecim membrorum
faciunt.
Dux gregis, cui nomen est Repe, quattuor feminas et octo posteros ex eis natos
habet.
Vestigia dinosaurorum reperta
In monte Iura, qui est in Helvetia, paene sescenta vestigia dinosaurorum
reperta sunt. Illa vestigia, in resina impressa, quae longitudinem inter octo et viginti
centimetra variantem habent, centum quinquaginta duarum milionum annorum esse
iudicantur.
Pertinent ad dinosauros, quorum alii quadrupedes herbivori, alii bipedes
carnivori fuerunt.
"Nuntii
Latini", 8.10.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Manus
militaris Finno-Suetica
Finni et Sueti opera coniuncta communem manum militarem ad copias reactionis
rapidae Unionis Europaeae comparaturi sunt sperantes fore, ut etiam Norvegi
hanc societatem ineant. De
ea re inter ministros principes utriusque civitatis die Lunae convenit, cum
seminario cuidam Finno-Suetico in oppido Haaparanta instituto interessent.
Unio Europaea, si propositum eius perfectum erit, ante annum bismillesimum
septimum (2007) omnino decem cohortes ad agendum promptas habebit.
Mercatura
animalium et plantarum
Bancokii, in urbe principe Thailandiae, hac septimana conventus centum
sexaginta sex nationum habitus est ad considerandum, quibusnam terminis
mercatura plantarum et animalium in periculum adductorum circumscriberetur. Constat
enim in foris orbis terrarum merces e partibus animalium et herbarum factas
venales esse, quae quotannis multis miliardis euronum emuntur. Iaponienses iam
proposuerunt, ut sibi balaenas acutorostratas commercii causa captare liceret.
Namibienses autem ebur elephantis Africani emptoribus venditare volunt.
Duo
Nobelistae medicinae
Hornotinum praemium Nobelianum medicinae investigatoribus Americanis Richard
Axel et Linda B. Buck defertur, quippe qui de odoratu et eius receptoriis
examinandis optime sint meriti. Dicitur
natura olfactus ex omnibus animantium sensibus usque ad hunc diem incognita
fere fuisse.
Novi Nobelistae autem experimentis in muribus factis monstraverunt, quo modo
moleculae olfactoriae e naso in cerebrum iter suum facerent et quibus
rationibus mammalia varios odores perciperent et digererent.
Aestas
in Finnia pluviosissima
Novem mensibus proxime praeteritis in multis Finniae partibus uberiores
pluviae ceciderunt quam toto anno in terra nostra fieri consuevit. Ut
unum exemplum afferam, prope oppidum Lieksa ad finem mensis Septembris copia
imbrium iam plus octingentorum millimetrorum fuit, quamquam antea quotannis
plerumque nonnisi quingenta millimetra aut paulo amplius pluerat. Aestas tam
umida rei rusticae magna detrimenta attulit, quod ex imbribus assiduis secutum
est, ut segetes omnino fere putrescerent et agricolae clades oeconomicas
acciperent.
"Nuntii
Latini", 1.10.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Petroleum
in periculo
Nigeria maximam in Africa copiam petrolei gignit. Maiorem eius partem
producunt societates petroleariae Shell et Agip, illa multinationalis, haec
Italica. Nunc congregatio rebellium, quae regimini Nigeriae bellum minatur, illas societates
accusat, quod una cum regimine in genocidio populi Nigeriani operentur.
Idem rebelles flagitaverunt, ut peregrini Nigeriam relinquerent et societates
petroleariae finem productioni imponerent. Quo factum est, ut pretium unius
petrolei barilis in mercatu Neo-Eboracensi iam quianquaginta dollara superaret.
Sunt qui timeant, ne petroleum propter violentiam in Iraquia crudescentem et
saevas tempestates, quae civitates petroleosas Americae septentrionalis
vexaverunt, etiam carius fiat.
Naufragium
navis Estoniae
Die Martis (28.9.) decem anni post naufragium navis Estoniae acti erant.
Navis illa traiectoria, iter ex Tallinna Stockholmiam faciens, in regione
Finnica Maris Baltici de tertia noctis vigilia eversa et submersa est. Ex
nongentis undenonaginta hominibus, qui in nave erant, tantum centum triginta
septem servati sunt. Maior pars victimarum erant Sueti aut Estonienses.
Naufragium Estoniae est in Europa maxima post secundum bellum mundanum
calamitas maritima. Causa fuit, quod in saeva tempestate bucula prorae soluta
et porta anteriore fracta tantum aquarum in constratum navis infimum
penetraverunt, ut illa, stabilitate amissa, inclinaretur et naufragaret.
Homines in naufragio mortui die anniversario variis modis in urbibus
principalibus Estoniae, Suetiae Finniaeque commemorati sunt. In ecclesia
cathedrali Aboensi orationem memorialem habuit Jukka Paarma, archiepiscopus
Finniae. Tallinnae praesidens Arnold Rüütel et summi magistratus ad
monumentum naufragii ad commemorationem victimarum convenerunt.
Venatio
alcium incepit
Septimana vergente hornotina venatio alcium in Finnia incepit. Venationi
intersunt circiter centum milia hominum, quibus duodeseptuaginta milia
animalium sternere licet, quod viginti fere centesimis minus est quam autumno
proximo. Magistratus autoraedarios de periculo monent, quod alces praecipue
inter venationem temere vias publicas transcurrentes faciunt.
Melissa
xx annorum
Periodicum Latinum nomine Melissa, quod apud latinistas Finniae multos habet
amatores, iam viginti annos Bruxellis editur. Editor
Melissae responsalis est Gaius Licoppe, doctor Bruxellensis, a quo etiam
Fundatio eiusdem nominis condita est. Fundatio Melissa cum Museo Domus
Erasmianae in libris Latinis edendis et in institutione vivae Latinitatis arte
cooperatur. Fasciculus Melissae centesimus vicesimus secundus hoc mense
divulgabitur. Editores periodici id agunt, ut homines animadvertant, quam
utile sit studium Latinum populis Europae artius coniungendis. Auspiciis
Melissae lingua Latina ita docetur, ut discipuli non tantum textus Latinos
legere et intellegere sed etiam Latine scribere et loqui valeant.
Redactoribus Melissae de rebus pro viva Latinitate laudabiliter gestis
gratulamur.
"Nuntii
Latini", 24.9.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Hu
Jintao novus dux
Sinenses novum ducem acceperunt, cum pristinus praesidens Jiang Zemin a re
publica recedere decrevit et in locum eius Hu Jintao substitutus est. Quantum
hic vir apud suos iam valeat, vel inde patet, quod ei tria munera
administrativa maximi momenti collata sunt. Die Dominico enim Hu Jintao toti
exercitui Sinarum praefectus est, cum iam antea et summus moderator factionis
communistarum et praesidens civitatis electus esset. De persona eius nihil
certi constat praeterquam quod libenter cantare solet, teniludio mensali
delectatur et memoriam quasi photographicam habet.
Commeatus
aerius Iraquiae
Hac septimana Societas aeria nationalis Iraquiae, cui nomen Iraqi Airways,
volatus internationales resumpsit. Hoc factum est anno quinto decimo, postquam
sanctiones Iraquiae iniunctae effecerant, ut Iraquia a commeatu huius generis
excluderetur. Primum quidem iter ex urbe Bagdato Ammanam, in urbem principem
Iordaniae, susceptum est eo solo aeroplano, quod illa societas in praesenti
habet.
Nova
cohors paci tuendae
Quinque nationes Unionis Europaeae, scilicet Francogallia, Italia, Hispania,
Portugallia et Hollandia, nuntiaverunt se copias speciales coacturas esse,
quarum esset ordinem in regionibus variis discriminibus afflictis custodire. Propositum
est, ut haec cohors, postquam anno bis millesimo quinto (2005) exeunte ad
agendum parata esset, ex octingentis fere militibus constaret et intra unum
mensem, si res posceret, quoquo versus ad pacem tutandam mitteretur. Ministri,
cum de indole huius legionis cogitarent, exemplum e biocolytis Francogalliae
et carabinariis Italiae sibi sumpserunt.
Terrae
motus in Mari Baltico
Die Martis post meridiem regio Maris Baltici duobus motibus terrae affecta
est. Epicentrum eorum erat in mari ante urbem Kaliningradum patente, sed
tremor sismicus etiam in multis Finniae partibus sentiebatur. Sic in suburbiis
Helsinkii orientalibus, ut in Vuosaari et Herttoniemi, fenestrae habitationum
aliquamdiu tinniebant. Arctopoli autem, in urbe Finniae occidentali, accidit,
ut campanae cuiusdam ecclesiae sua sponte sonare inciperent.
Pellicula
de Adolfo Hitler
In Germania pellicula cinematographica producta est, quae dictatorem
Adolfum Hitler in munimento subterraneo Berolinensi ultimis vitae diebus
degentem facit. Quod opus nomine ?Der Untergang? a criticis quidem laudatur,
sed multi Germani naturam dictatoris in illa taeniola nimis humanam figuratam
esse reprehendunt. Bernd Eichinger autem, productor pelliculae, respondit sibi
ne propositum quidem fuisse spectaculo suo Adolfum Hitler diabolum describere.
"Nuntii
Latini", 17.9.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Silentium triste
Die Martis in omnibus scholis Finnicis silentium triste unius minutae habitum
est, quo scholares in Ossetia Septentrionali occisi recolebantur. Silentium
memoriale in tota Unione Europaea similiter observatum est. In memoriam
hominum, in strage oppidi Beslan mortuorum, etiam parlamentum Europaeum opera
sua eodem tempore interrupit.
Turcia legem de
adulterio repudiavit
Regimen Turciae legem repudiavit, qua adulterium pro crimine haberetur et
carcere etiam duorum annorum puniretur. Oppositio
politica et ordines in Turcia feminarum novae legi vehementer obstiterant,
quia timebant, ne illa praecipue contra feminas adhiberetur et ita etiam neces
propter mariti honorem factae augerentur.
Si nova de adulterio lex lata esset, aditus in Unionem Europaeam, quem Turci
magnopere cupiunt, difficilior illis factus esset. Nam Commissio Unionis
Europaeae Turcos certiores fecerat illam legem opinioni, quam membra unionis
de Turcia haberent, nocituram esse.
Renovationes esse rem
Russiae internam
Sergei Lavrov, minister rerum Russiae interiorum, commonuit renovationes
politicas esse Russorum rem internam. Ita respondit ministro Americano Colin
Powell, qui die Martis dixerat se recentioribus politicis renovationibus
praesidentis Vladimir Putin sollicitum esse. Putin enim die Lunae
rettulerat se velle numerum factionum politicarum circumscribere. Praeterea
flagitaverat, ut sibi ad moderatores regionales designandos plena potestas
daretur; illas mutationes necessarias esse, cum contra terrorismum pugnaretur.
Powell quidem concesserat pugnam contra terroristas esse necessariam, sed
censuerat Russos nomine terrorismi repellendi quasdam renovationes
democraticas abolituros esse.
MGM a Sony empta
Metro-Goldwyn-Mayer, societas cinematographica Americana, a grege commerciali,
in quo eminet Sony, societas Iaponica, empta est. Pretium
est circiter trium miliardorum dollarorum, ad quod addenda sunt debita duorum
miliardorum, quae MGM habuit. Pretiosissima pars societatis emptae est
archivum quattuor milium pellicularum. Signum societatis MGM, in toto
terrarum orbe bene notum, est leo rugiens, circa cuius caput est sententia
Latina "Ars gratia artis". MGM, ante octoginta annos condita, fuit
ultima ex magnis officinis cinematogaphicis privatae possessionis. Maiorem
eius partem, scilicet septuaginta quattuor centesimas, Kirk Kerkorian,
miliardarius ille Americanus, habuit.
Quid maioris sit quam
pecunia?
Jukka Paarma, archiepiscopus Finniae Lutheranus, cives vituperavit, quod omnes
res sub specie materiae aestimarent: hominibus esse considerandum, quid
reicere vellent, si necesse esset; salutem, relationes humanas delicatiores,
puram naturam maioris esse quam pecuniam.Idem monuit respectum et curam
proximorum atque neglegentiam propriae utilitatis bono communi servire.
"Nuntii
Latini", 10.9.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkaränta.
Strages in Russia facta
Civitati Russiae die Lunae iustitium bidui nationale edictum est propter
stragem in Ossetia Septentrionali factam, qua saltem trecenti triginta quinque
homines mortui et amplius quadringenti graviter vulnerati sunt. Discrimen
postridie Kalendas Septembres initium cepit, cum grex quidam terroristicus
scholam in oppido Beslan sitam dolo malo occupavit et multa centena hominum,
quorum maior pars pueri et puellae erant, obsides retinuit. Neque militibus
Russis ad eos liberandos convocatis contigit, ut rem pacifice expedirent, sed
secuta est ingens clades. Quae autem fuerit causa caedis inceptae, nemo satis
bene scire videtur.
Suecia operariis optima
Suecia operariis optima civitas est, si percontationi fidem habemus, quam Ordo
internationalis a laboribus (ILO) nuperrime divulgavit. Proximam
a Suecia hac ratione esse Finniam, deinde Norvegiam et Daniam. Illius
investigationis erat securitatem oeconomicam in nonaginta civitatibus
mensurare variis rebus ad vitam operariam pertinentibus inter se comparatis.
Duo culmina mundana
athletica
Certaminibus athleticis in stadio Bruxellensi habitis Jelen Isinbajeva, recens
Olympionica Russa, in saltu perticario novum culmen mundanum praestitit, cum
altitudinem quattuor metrorum et nonaginta duorum centimetrorum (492)
superavit. Alterum primatum ibidem fecit Saif Shaheen, vir Quatariensis,
quippe qui spatium trium milium metrorum cum obstaculis septem minutis,
quinquaginta tribus secundis et sexaginta tribus centesimis (7,53,63)
percurreret.
"Nuntii
Latini", 3.9.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Bush officialiter
candidatus
Factio Republicana Americanorum praesidentem George W. Bush unanimiter
candidatum nominavit, qui in proximum praesidentatum crearetur. Inter
conventum factionis, qui fuit in urbe New York, multa milia hominum contra
praesidentem et bellum Iraquicum in viis urbis reclamitaverunt. Plus mille
quadringenti reclamatores a custodibus publicis deprehensi sunt.
In comitiis mense Novembri futuris George W. Bush aut John Kerry, candidatus
democratarum, praesidens in proximum quadriennium designabitur. Apud Europaeos
Kerry multo maiore quam Bush gratia valet.
Praesertim Francogallis et Germanis, qui bellum contra Iraquiam commissum non
probaverunt, Bush magnopere displicet.
Ex demoscopia recens facta patet sexaginta sex centesimas Germanorum
praesidentem hodiernum minus gratum habere. Apud Francogallos chartae lusoriae
divulgatae sunt, quibus moderatores in regimine republicanorum potentiores
eodem modo irridentur quam in illo chartiludio, quod Americani de ducibus
Iraquianis in carcerem coniciendis ediderunt.
Alhanov praesidens
Tzetzeniae
In comitiis Tzetzeniae praesidens designatus est minister rerum interiorum
Alu Alhanov, cui Kremlinum maxime favet. Eum
septuaginta quattuor centesimas suffragiorum accepisse nuntiatur.
Octoginta centesimae civium suffragium dedisse dicuntur, quod minime
credibile est, cum comitia absentibus observatoribus occidentalibus more
sovietico facta vix iusta et honesta haberi possint.
Ex quinque prioribus praesidentibus Tzetzeniae quattuor occisi sunt. Ultimus
ex his fuit Ahmad Kadyrov, qui mense Maio in urbe Groznyi vitam amisit.
Etiam praesidentem Alhanov rebelles iam capitis damnaverunt. Munus novi
praesidentis est statum rerum specie saltem stabilire, sed maximi illi esse
videtur quam diutissime vitam servare.
Olympia Atheniensia ad
finem adducta
Post ludos septendecim dierum ignis Olympicus Athenis exstinctus et
vexillum Olympicum quinque circulorum burgimagistro Pekinensi traditum est,
nam Olympia numero undetricesima post quadriennium Pekini instituentur. In
ludis Atheniensibus maximum numerum numismatum aureorum cepit USA, secundum
locum obtinuerunt Sinenses, tertium Russi. Athletae Finni, qui semper ab
anno millesimo nongentesimo octavo ex Olympiis aestivis unum saltem nomisma
aureum reportaverunt, Athenis nullam victoriam consecuti sunt.
Maximam infamiam ceperunt Hungari, qui duo quidem nomismata aurea
obtinuerunt sed utrumque propter abusum drogarum remittere coacti sunt.
"Nuntii
Latini", 27.8.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitäranta.
Rerum
status in Sudania
In Sudania discrimen gravissimum de provincia Darfur possidenda ortum est.
Sunt in illa civitate duae partes rebelles inter se dimicantes, quae ab
administratoribus flagitant, ut regioni Darfur amplior autonomia concedatur.
Pugnis in Sudania commissis iam circiter quinquaginta milia hominum vitam
amiserunt et amplius decies centena milia domo fugerunt. Consilium securitatis
Nationum Unitarum rectores Sudaniae monuit, ut bellatores armis exuerent et
cives suos a vi tuerentur.
Nisi id ante Kalendas Septembres fecissent, Sudaniae sanctiones oeconomicas
impositum iri.
De
coloniis Iudaeorum
Israeliani plus quingenta nova domicilia in coloniis in Ripam occidentalem
deductis aedificaturi sunt. Quod propositum innotuit, postquam Americani se
hanc actionem approbaturos esse nuntiaverunt. Sed Palaestinenses et
moderatores Foederis Arabici de ea re certiores facti se metuere dixerunt, ne,
si fines illarum coloniarum propagati essent, conata ad pacem in Oriente
proximo restituendam in periculum vocarentur. Itaque Americanos de spe pacis
in illa regione debilitanda accusant.
Quid
Coreani dixerint
Consultationes de programmate armorum nuclearium Coreae Septentrionalis in
magnis difficultatibus esse narrantur. Coreani enim communistae non solum his
colloquiis cum Americanis habendis adversantur, sed etiam praesidentem George
Bush maledictis increpant: istum esse tyrannum et virum politice imbecillum,
ipso Adolfo Hitler deteriorem.
Quae cum ita sint, rationi contrarium esse cum legatis eius ad summas res
deliberandas considere.
Furtum
in museo Osloensi
E museo Osloensi duae picturae celeberrimae ab artifice Norvego Edvard
Munch factae furto surreptae sunt: quarum una erat tabula Clamor appellata,
alterum autem opus litographicum, cui nomen Madonna. Quae artefacta multis
milionibus euronum aestimantur. Scelus die Dominico in maxima luce perpetratum
est, cum duo viri armati personam gerentes in museum penetraverunt et
custodibus mortem minitati illas effigies secum abduxerunt.
Tertius autem latro munere administri fungebatur: is enim in autocineto ante
museum collocato sedens exspectabat, dum socios post facinus commissum ad
fugiendum adiuvaret.
"Nuntii
Latini", 20.8.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Spelunca Iohannis Baptistae?
Archaeologus Britannus Shimon Gibson, qui quinque annos speluncam prope
Ierusalem sitam investigavit, credit Iohannem Baptistam ibi habitavisse. Illa
spelunca aliquot chiliometra ab eo loco distat, in quo Iohannes natus esse
creditur. In illa insunt imagines in parietibus pictae et fragmenta vasorum.
Una ex imaginibus virum longis capillis figurat, quem Gibson ipsum Iohannem
Baptistam esse putat. Studiosi autem Scripturarum Sacrarum de re dubitant.
Interpretationem esse quidem attractivam sed novas adhuc investigationes
necessarias esse, antequam aliquid certi de habitatore illius speluncae dici
possit.
Olympia
Atheniensia
Ludi Olympici Athenienses sunt prima Olympia aestiva, postquam ictus
terroristarum contra USA anno bis millesimo primo facti sunt. Moderatores
ludorum intellegunt, quantopere certamina, in quae omnes gentes animos his
septimanis attendunt, terroristas attrahere possint. Ideo omnibus modis
praecavere conati sunt, ne impetus terroristici inter Olympia fierent. Ad
athletas hospitesque tutandos circiter unum euronum miliardum consumptum est,
quae pecunia quadruplex est, si illam cum sumptibus tutelariis Sydneiensibus
compares.
Regio Atheniensis a multis milibus vigilum et magnetoscopiis custoditur. Naves
et aeroplana NATOnis a mari et aere regionem tuentur.
De
pretio petrolei
Barile petrolei hodie in mercatu Neo-Eboracensi quadraginta septem dollaris
constat, quod undecim dollaris plus est quam mense Ianuario. Pretium gradatim
auctum est propter bellum Iraquicum et illas difficultates, quas habet Iukos,
societas petrolearia Russiae, cum vectigalia antecedentia solvere nondum
potuerit.
"Nuntii
Latini", 18.6.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitäranta.
COMITIA EUROPARLAMENTARIA
Die Dominico (13.6.) in civitatibus Unionis Europaeae comitia instituta sunt,
quibus novi legati in parlamentum Europaeum crearentur.
Generatim dixeris factiones conservativas in electionibus bene successisse et
maiorem sedium numerum sibi paravisse, quamquam eventus suffragii in diversis
terris multum variat.
In Finnia principes factiones administratrices rem bene gesserunt, cum in
Germania socialistae acerbissimam cladem acciperent.
Commemorare iuvat euroscepticos, qui dicuntur, vim suam valde auxisse, quod
multis politicis magnam sollicitudinem incutit.
Mirandum est, quam pauci Europaei, praesertim nova Unionis Europaeae membra,
ius suffragandi adhibuerint, cum in plerisque terris ne dimidia quidem pars
civium sententiam diceret.
Eo laudabiliores autem in studio politico sunt Melitenses, nam in illa insula
omnino octoginta duae centesimae (82%) civium ad urnam ierunt.
Omnium pigerrimi ad suffragandum fuerunt Slovachi et Poloni, utpote quorum
nonnisi quintus quisque votum daret.
PRAEMIUM MILLENNIUM DATUM
Finni, cum technophiliam suam ceteris nationibus ostentare vellent, magnum
praemium internationale Millennium nuncupatum viris et feminis de technologia
bene meritis proposuerunt.
Primo huius generis honore affectus est Tim Berners-Lee, vir Britannus
undequinquaginta annos natus.
Excogitavit enim systema inserviendi www, cuius ope omnes res in interreti
obviae adiri possunt. Praemium ei porrexit praesidens Finniae Tarja Halonen
caerimonia Helsinkii die Martis (15.6.) instituta.
CERTAMINA PEDIFOLLICA EUROPAEA
Die Saturni (12.6.) in Portugallia certamina de primatu Europae pedifollica
incohata sunt. Intersunt his ludis omnino sedecim greges nationales, qui in
quattuor sectiones initiales divisi sunt.
E prima lusione inter phalanges Portugalliae et Graeciae facta praeter
exspectationem superiores discesserunt Graeci, cum follem bis in rete
adversariorum impegissent.
Certamina usque ad diem quartum mensis Iulii (4.7.) durabunt, quo ultima
certatio fiet. Dolendum autem est, quod pilicrepis Finnis non contigit, ut se
per ludos eliminatorios ad illum eventum expedirent.
NUNTII LATINI FERIAS AGUNT
Nuntii Latini ex urbe Helsinki iam paene quindecim annos singulis septimanis
sine ulla intermissione editi sunt.
Nunc autem primum fit, ut emissiones Latinae ob ferias aestivas ad novem
septimanas intermittantur.
Quae cum ita sint, omnes amicos nostros certiores facimus proximos Nuntios
Latinos non ante quam die vicesimo mensis Augusti (20.8.) emissum iri.
Restat, ut vobis omnibus gratias quam maximas agamus et aestatem bonam
exoptemus. Valete.
"Nuntii
Latini", 11.6.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitäranta.
Memoria
invasionis Normandiae
Anniversarium sexagesimum invasionis in Normandiam factae die sexto mensis
currentis in litore Normandico celebratum est. Ille dies insignis habetur,
quod initium fuit non tantum Europae liberandae sed etiam unificandae.Praesto
erant summi moderatores quindecim nationum confoederatarum et multa milia
veteranorum. Aderant inter hospites notabiliores George W. Bush, praesidens
Americanus, et regina Britanniae Elisabeth II cum ministro primario Tony
Blair. Cancellarius foederalis Gerhard Schröder, cuius pater in exercitu
Germanorum ceciderat, fuit primus moderator Germaniae in sollemnia invitatus,
neque ex moderatoribus Russiae quisquam ante praesidentem Vladimirum Putin
adfuerat. Schröder affirmavit suam die festo praesentiam ostendere bellum
mundanum secundum vere finitum esse.
Praesidens Bush invasionem Normandiae cum bello contra Iraquiam commisso
comparavit. Americani enim illum diem pro exemplo habent, quod demonstret, quo
modo in magno discrimine laborantibus succurrere valeant.
Caerimonia principalia die Dominico supra litus Omaha Beach appellatum facta
sunt, ubi primo invasionis die circiter duo milia quadringenti Americani
mortui aut vulnerati sunt. Praesidens Jacques Chirac, oratione ibi habita,
affirmavit Francos numquam memoriam illorum virorum deposituros esse, qui se
pro patria eorum ad mortem devovissent.
Reagan
diem obiit
Ronald Reagan, quadragesimus praesidens Civitatum Unitarum Americae
Septentrionalis, septimana vergente domi suae in California diem obiit
supremum. Morbo
Altzheimeriano diu laboraverat. Vixit annos tres et nonaginta. Munere
praesidentis ab anno millesimo nongentesimo octogesimo primo per octo annos
functus est. Reagan a moderatoribus mundi laudatus est, quod ex bello frigido
victor evasisset.
Telephona gestabilia interdicta
Moderatores Coreae Septentrionalis civibus suis usu telephonorum gestabilium
interdixerunt. Quod factum est tantum duodevicesimo mense, postquam rete
gestabilium telephonorum in Corea Septentrionali usu receptum erat. Omnia illa
telephona, quae quidem non plus viginti milia numerabantur, a possessoribus
ablata sunt.
In
cauponis fumificare non licet
A Kalendis Iuniis in cauponis Norvegiae fumificare non licet. Nova lex eo
spectat, ut homines in cauponis laborantes a fumificatione passiva protegantur.
Quae legem non observaverint cauponae, magna pecunia multabuntur. Viginti sex
centesimae Norvegiensium sunt fumificatores. Ex demoscopiis patet novam legem
antitabacariam a maiore civium parte comprobari.
In Irlandia similis lex, mense Martio accepta, etiam durior est. Ibi enim
fumificatio tabaci etiam in sedibus operis et in vehiculis publicis vetita est.
Illis, qui legem violant, multa trium milium euronum sancta est. Ex
investigatione recens facta numerus clientium non-fumificatorum in cauponis
Irlandiae nunc auctus est, fumificatorum autem numerus idem atque antea mansit.
"Nuntii
Latini", 4.6.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitäranta.
Al-Jawar praesidens
Iraquiae
Praesidens Iraquiae electus est Ghazi al-Jawar, phylarchus sunnita quadraginta
quinque annos natus, qui et vir artium machinalium peritus. Principatus rei
publicae ei transiit, postquam Adnan Pachachi, pristinus minister negotiorum
exterorum, recusavit, quominus munus sibi oblatum acciperet. Auctoritate autem
in Iraquia plurimum valet minister princeps Ijad Allawi, qui magnam scientiam
et usum rerum ad securitatem pertinentium habet. Novum regimen Iraquiae pridie
Kalendas Iulias (30.6.) designabitur idque tamdiu civitatem administrabit,
donec ibidem comitia parlamentaria facta erunt.
De minis
litoris Estoniae
Primis huius septimanae diebus litora Estoniae magno navigiorum numero
scatebant. Naves huc ideo advenerant, ut illam regionem maritimam minis
purgarent. Inceptum
Estoniensibus ducibus peractum est, sed etiam multae aliae civitates, scilicet
Finnia, ceterae terrae septentrionales, Belgium, Francogallia, Germania et
Polonia, minis eruendis adfuerunt. Quanti laboris perscrutatio imi maris
fuerit et futura sit, vel inde conieceris, quod altero bello mundano in aquis
Estoniae paene triginta milia minarum dispersa esse existimantur.
Dies
militum paci tuendae
Dies undetricesimus mensis Maii (29.5.) militibus Nationum Unitarum paci
tuendae dedicatus erat. Hoc honore
speciali cum ei affecti sunt, qui sub signis illius ordinis militaverant aut
etiamnunc militant, tum memoria heroum in tali officio caducorum reculta est.
Relatu dignum est quadraginta quattuor bellatores Finnos in pace custodienda
vitam amisisse. Constat Nationes Unitas in praesenti quindecim occupationes
pacificas in variis orbis terrarum partibus habere, quibus saltem quinquaginta
tria milia militum et undecim milia togatorum intersunt.
Panthera
pardus orientalis
Bestia fera, cui nomen scientificum Panthera pardus orientalis, in tam raris
animalibus refertur, ut metuendum sit, ne omnino emoriatur. Rerum autem periti
nova spe tenentur hanc beluam felinam perniciem evitare posse. Observatores
enim, cum populationem eius in extremis partibus Russiae orientalis
enumerarent, non solum undequadraginta huius generis pantheras invenerunt, sed
etiam vestigia aliquot pullorum animadverterunt.
Novum
culmen mundanum
Denique res quaedam athletica. Kenenisa Bekele, agonista Aethiops viginti duos
annos natus, in cursu quinque milium metrorum novum culmen mundanum
splendidissimum fecit. Certaminibus
enim in Hollandia institutis hoc spatium duodecim minutis, triginta septem
secundis cum triginta quinque centesimis (12,37,35) percurrit. Qua
praestatione effecit, ut pristinus primatus, quem concivis eius Haile
Gebreselassie Helsinkii sex annis ante consecutus erat, una secunda melior
redderetur.
"Nuntii
Latini", 28.5.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitäranta.
Harri
Holkeri munus deponit
Harri
Holkeri, praefectus Cosoviae interim administrandae, munus deponit propter
defatigationem laborum et ex aliis causis valetudinariis. Docuit
diurnarios Helsinkium die Martis (25.5.) convocatos se consilium magistratu
abeundi sua sponte fecisse et negavit hoc sibi ab ullo alio persuasum esse.
Constat Ordinem Nationum Unitarum et Unionem Europaeam eum publice defendisse,
etsi regimen eius vehementer reprehensum est, quod prohibere non potuisset,
quin mense Martio in Cosovia tumultus cruenti orerentur.
Regio
Caribica imbribus vexata
In re
publica Dominiciana et Haitia septimanis proxime praeteritis tam magni et
assidui imbres ceciderunt, ut flumina agros inundarent et circiter duo milia
hominum in fluctibus et labibus terrae limosis perirent.
Calamitas regionis Caribicae eo gravior describitur, quod etiam segetes
agricolarum deletae et magni pecorum greges interfecti sunt.
Hans Köhler
novus praesidens
Novus
praesidens foederalis Germaniae designatus est Hans Köhler, pristinus
director generalis Aerarii internationalis. Praesidens
hodiernus Johannes Rau, qui mox rude donabitur, recusaverat, quominus ad hoc
munus iterum aspiraret.
Suffragium factum est a collegio foederali, quod e legatis parlamentaribus et
electoribus singularum civitatum Germaniae constabat.
Köhler erat candidatus partium regimini oppositarum, cum profestrix Gesine
Schwan, antagonista eius, favore administratorum frueretur.
De
sceleribus in Finnia factis
Numerus
facinorum in Finnia commissorum anno praeterito tribus centesimis (3%) auctus
est, ut e Sede statistica comperimus. Incrementum
praesertim ad maletractationes, violentiam domesticam et stupra feminis illata
pertinet.
Iucundum autem scitu est caedes et alia scelera graviora eodem tempore
deminuta esse.
De feriis
scholarium aestivis
Iam tempus
adest, cum pueri et puellae Finni labore scholastico finito ad ferias aestivas
proficiscuntur. Qui autem
examen maturitatis feliciter praestiterunt, capiti suo birretum candidum
imponunt.
Die Saturni huius septimanae apud nos amplius unum et triginta milia
scholarium titulo studentis ornantur.
Maior pars eorum feminae sunt, nam harum copia duodeviginti fere milium est.
"Nuntii
Latini", 21.5.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
De pace
in Iraquia restituenda
Gerhard Schröder, cancellarius foederalis Germaniae, censet copias ex terris
islamicis in Iraquiam mittendas esse, quae stabilitatem tueantur. Sed
necesse esse, ut tutatores pacis auctoritatem Nationum Unitarum habeant.
Copias muslimorum, quae ex terris islamicis venerint, una cum militibus
Iraquianis meliorem facultatem securitatis in Iraquia confirmandae habituras
esse.
In colloquio interrogatorio televisionis Germanicae Schröder affirmavit
homines eadem religione coniunctos multo melius quam alios una acturos esse.
Diffidebat autem fieri posse, ut foederatio ab Americanis conducta rem in
Iraquia restitueret.
Violentia autem et strages fere cotidianae in Iraquia continuantur. Die Lunae
(17.5.) Izzedin Salim, praeses consilii praesidialis, bomba vehiculari explosa
Bagdati una cum compluribus aliis occisus est. Consilium praesidiale eodem die
praesidi mortuo sunnitam ex urbe Mosul successorem designavit.
Algae
Sinui Finnico imminent
Experti timent, ne magna spatia Sinus Finnici hac aestate algis venenosis
tegantur. Maximum est periculum in archipelago Finnico et in aliis partibus
septentrionalibus Maris Baltici. Sinus Bothnicus verisimiliter pari periculo
expositus non est. Abundantia
nutrimentorum sive eutrophicatio in Mari Baltico iam plus decennium
continuatur.
Magnae phosphori copiae praesertim in partibus occidentalibus et mediis Sinus
Finnici repertae sunt. Quid futurum sit, de condicionibus meteorologicis
maxime pendet, nam algae venenosae, quae cyanophylla appellantur, calida
tempestate atque aeris tranquillitate maxime propagantur. Natatores tactu
cyanophyllorum morbis cutaneis facile afficiuntur, animalia vero, quae illa
forte comedunt, in periculum mortis vocantur.
Lactatio
morbos cardiovasculares amovet
Ex recenti investigatione, in commentariis periodicis "The Lancet"
nuper divulgata, infantes, quos mater mammis nutrit, rarius quam ceteri postea
in morbos cardiovasculares incidunt. Infans lactans primis hebdomadibus
lentius crescit quam ille, qui alio nutrimento alitur. Id autem periculum non
tantum hypertoniae et nimii cholesteroli sed etiam diabetae deminuit.
Ruslana
palmam tulit
Certamen cantus Eurovisionis in urbe Istambul Turciae Idibus Maiis factum est.
Intererant triginta sex nationes, ex quibus in finale certamen tantum viginti
quattuor admissae erant. Palmam
tulit Ucraina cantu nomine "Wild Dance" sive "Saltatio Fera",
quem Ruslana, iuvenis cantatrix, cum grege suo cecinit. Ruslana etiam modos
musicos illius cantus scripserat, qui compositio est rhythmorum ethnicorum et
saltationum atque musicae modernae popularis. Proximae aemulae Ucrainae erant
Serbia-Montenegro et Graecia. Munere iudicum functi sunt spectatores
singularum terrarum, qui per telephonum suffragia dederunt. Anno proximo
certamen Kioviae, in capite Ucrainae instituetur.
"Nuntii
Latini", 14.5.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Putin ius
iurandum praestitit
Vladimir
Putin alterum praesidentatum iniens sollemne ius iurandum praestitit.
Caerimoniis, per televisionem in omnes Russiae partes transmissis, viri
politici etmagistratus potentiores in Cremlino adfuerunt.
Comitiis praesidentialibus mense Martio factis Putin magnam victoriam
reportavit, qua in alterum quadriennium praesidens Russiae crearetur.Brevi
oratione inaugurali habita Putin sollemniter asseveravit se Russiam "firmam
quidem sed pacificam rem publicam facturum esse, qua cives gloriarentur".
Promisit etiam se iura humana tutaturum, constitutionem etlibertatem patriae
defensurum populoque fideliter serviturum esse.
Praesidens
Tzetzeniae occisus
Die nono
mensis Maii, quo victoria ex Germania Nazistica reportata in
Russiacommemorabatur, in stadio urbis Groznyi explosiofacta est, quo Ahmad
Kadyrov, praesidens Tzetzeniae, aliique saltem sex homines mortui et complures
deni vulnerati sunt. Inter hos
est Valeri Baranov, imperator exercitus Russorum Caucasi septentrionalis.
Materia explosiva a rebellibus Tzetzenis sub podio abscondita erat, unde
praesidens aliique homines notabiliores pompam militarem diei sollemnis
spectabant.
Calamitate comperta Putin se mortem praesidentis vindicaturum esse affirmavit:
responsales explosionis sine ullo dubio poenam soluturos esse. Inter primum
bellum Tzetzenicum, decem annis ante commissum, Kadyrov fuit dux rebellium,
sed postea in partes Russorum transiit et foederatus eorum factus est.
Autumno proximo comitiis perquam fraudulentis praesidens creatus est. Mors
eius spem pacis in Tzetzenia restituendae in longissimum tempus Russis
abstulit. Secundum bellum Tzetzenicum iam quinque annos geritur.
Rebelles Tzetzeni in tot greges divisi sunt, ut praesidente Kadyrov mortuo
Russis difficillimum sit partem invenire, quacum consulant. Res eoquoque
gravatur, quod ad resistentiam, quae primum fuit politica, extremistae
islamici aliarum nationum adiuncti sunt.
Nuptiae
in Dania regiae
In
ecclesia cathedrali Havniensi fiunt hodie (14.5.) nuptiae regiae, cum
Frederik, filius primogenitus Reginae Margarethae II, et Mary Donaldson,
natione Australiana, matrimonio coniunguntur. In nuptias octingenti hospites
invitati sunt. Vulgus in viis urbis diemfestum celebrat, in quibus commeatus
vehicularis ideo vetitus est.
Saddam
viginti patronos habebit
Familia
Saddami Hussein viginti iuristas elegit, qui eum in iudicio defenderent.
Patroni a coniuge et tribus filiabus eius nominati sunt. Saddam ante Kalendas
Iulias, cum summa potestas ab Americanis transferetur Iraquianis, concivibus
suisiudicandus tradetur. Iudicium autem non ante, quam anno proximo ineunte
committetur.
"Nuntii
Latini", 7.5.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Captivi
Iraquiani humiliati
Cives
Americani et multi alii quoque homines obstupefacti sunt imaginibus nuper
divulgatis, quae ostendunt captivos Iraquianos a custodibus carceris
Americanis et male mulcatos et insultanter irrisos esse.
George
Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ubi primum iura humana a suis
tam graviter violata esse audivit, magistratus ministerii defensionis hortatus
est, ut diligentissime cognoscerent, utrum illa facinora tantum paucis
ergastulariis stipendia merentibus crimini darentur an de maiore malo apud
exercitum orto ageretur.
"Utcumque se ea res habet", inquit, "omnes, qui tanta belli
scelera commiserunt, digni sunt, qui severissime puniantur."
Auxilium
Coreanis datum
Coreani
septentrionales auxilium approbaverunt, quod moderatores Civitatum Americae
Unitarum se eis daturos esse polliciti sunt, ut calamitati ferriviariae ante
duas septimanas factae succurrerent. Subsidium
eorum maximam partem ex medicamentis constat.
Illud infortunium, quo amplius centum sexaginta homines vitam amiserunt et
mille trecenti vulnerati sunt, factum esse dicitur, cum duo tramina materia
displosiva onerata inter se colliderentur et ingenti explosione delerentur.
Electrogrammata
nugatoria
Vira
computatoria et electrogrammata nugatoria effecerunt, ut programmata cursus
electronici omnino obturari periclitarentur. Quantopere
copia nuntiorum ineptorum in commeatu communicativo annis proxime praeteritis
aucta sit, vel inde apparet, quod ex omnibus epistulis electronice emissis
septuaginta fere centesimae quisquiliae fuisse existimantur.
Mikko Hyppönen, vir Finnus technicae informaticae tuendae peritissimus,
metuit, ne systema totius cursus electronici, nisi quod remedium nuntiis vanis
transmittendis inventum sit, in futuro collabatur.
Mona Lisa
detrimenta accepit
Mona Lisa,
pictura omnium celeberrima, quam Leonardo da Vinci abhinc quingentos annos
confecit, iam aliqua detrimenta accepisse videtur. Curatores
enim Musei artis Parisiensis Louvre, ubi haec effigies feminae aenigmatice
surridentis asservatur, nuntiaverunt se de condicione illius operis admodum
sollicitos esse.
Causam anxietatis esse, quod fundus tabulae tenuissimus ex populo factus
propter varietatem humiditatis detorqueri coepisset.
Propositum esse, ut Mona Lisa instrumentis technicis funditus examinaretur et
anno bismillesimo quinto ineunte (2005) in novam aulam ad exponendum
transferretur.
"Nuntii
Latini", 30.4.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Unio Europaea amplificatur
Kalendis Maiis Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Tzechia, Slovakia,
Slovenia, Hungaria atque pars Cypri Graeca et Melitta ad Unionem Europaeam
officialiter adiunguntur.
Illa amplificatio, qua numerus membrorum fit viginti quinque, multas
difficultates et politicas et oeconomicas secum affert, quia pleraeque novarum
nationum erant quondam partes confoederationis orientalis.
Quam ob rem illae et re oeconomica et condicionibus vitae et consuetudinibus
politicis a membris unionis prioribus multum differunt.
Spes autem est stabilitatem tam politicam quam oeconomicam per amplificationem
in Europa auctum iri, nam oeconomia novorum membrorum crescente differentiae,
quae sunt in vitae condicionibus orientis et occidentis, paulatim deminuentur.
De nova lege fundamentali concordia nondum inventa est. Discordiae praesertim
ad suffragium in consilio ministrorum impertiendum et ad numerum
commissariorum pertinent.
Ideo sunt, qui timeant, ne amplificatio initium dissolutionis fiat, cum unio
viginti quinque terrarum rationibus regatur, quae in principio ad
cooperationem sex nationum sint institutae.
Amplificatio ... multos effectus habebit. Commercium externum
utilitatem percipiet, cum societates mercatoriae novas facultates pecunias in
regionibus vicinis collocandi et merces in illas exportandi invenerint.
Consumptoribus proderit, quod importatione ex novis unionis terris certamen
inter mercatores augebitur et ita pretia mercium deminuentur.
Memoria cladis Chernobyliensis
In Ucraina clades Chernobyliensis, quae fuit abhinc duodeviginti annos, in
memoriam revocata est.
Calamitas illa funestissima accidit, cum reactorium electrificinae displosum
sordes nucleares in magnam Europae partem dispergeret.
Hodie quoque in Ucraina plus duae miliones civium morbis radiatione nucleari
effectis laborant.
"Nuntii
Latini", 23.4.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Dux
ordinis Hamas occisus
Abdel Aziz Rantisi, medicus et praeceptor quinquaginta quattuor annos
natus, postquam ordini Palaestinensium Hamas tantum per tres septimanas
praefuit, die Saturni vesperi interfectus est. Periit ab impetu, quem milites
exercitus Israelis speciales in autocinetum eius fecerunt missilibus ex
helicopteris coniectis. Praedecessor eius Ahmed Jassin mense Martio exeunte in
urbe Gaza similem sortem habuerat. Palaestinenses extremistae de novissima
caede certiores facti iuraverunt se Israelianos pro illis necibus centies
ulturos esse.
Status
Libyae melioratus
Relationes inter Libyam et Civitates Americae Unitas intercedentes
paulatim mitescere videntur. Americani enim constituerunt, ut sanctiones
oeconomicae Libyae impositae auferrentur. Interdictum autem de commercio
armorum etiam posthac valebit.
Novus
praesidens Slovachiae
Praesidens Slovachiae praeter exspectationem creatus est Ivan Gasparovich,
praeses olim parlamenti eiusdem civitatis. Nam die Dominico mane magistratus
comitiis instituendis rettulerunt hunc candidatum votorum sexaginta centesimas
(60%) sibi paravisse, cum Vladimir Meciar, pristinus primarius minister, qui
victor electionum fore existimabatur, cladem acerbam acciperet. Munus
praesidentis Slovachiae quinque annorum est et maximam partem caerimoniale
describitur.
Ornamentum
vetustissimum
In spelunca quadam in Africa meridionali sita ornamentum margaritarium
repertum est, quod pro omnium vetustissimo decore arte humana facto habetur.
Constat ex una et quadraginta margaritis excultis et abhinc septuaginta
quinque milia annorum confectum esse creditur. Inventum eo pluris aestimaveris,
si respicias id documento esse cultus civiles multo vetustiores esse quam
antea creditum sit.
Caedes
Bodomensis soluta?
Animi Finnorum commoti sunt nuntio postridie Kalendas Apriles publice allato:
exquisitoribus tandem contigisse, ut quaestionem, quisnam esset noxius
triplicis homicidii Bodomensis quadraginta quattuor annis ante commissi, fere
solverent.
Mense Iunio anno millesimo nongentesino sexagesimo (1960) duo adulescentuli
duodeviginti annorum una cum duabus puellis triennio minoribus excursionem ad
lacum Bodom non procul ab urbe Helsinki situm facere decreverunt festum
pentecostes in gremio naturae celebraturi. Primo diluculo, cum sub pellibus
pernoctarent, tres eorum compluribus cultri ictibus crudelissime in suo
tentorio occisi sunt. Alter ex adulescentulis solus omnium, quamvis graviter
vulneratus, ex tanta strage superfuit. Investigatores hoc scelere occultissimo
novis rationibus diligenter examinato nuntiaverunt sibi persuasum esse illud
facinus nefarium a iuvene caedis superstite perpetratum esse. Itaque eum,
hodie senem sexaginta duos annos natum, comprehendi iusserunt.
"Nuntii
Latini", 16.4.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo
Pekkanen.
Res in
Iraquia gravescunt
Unus annus transactus est, ex quo Americani nuntiaverunt copias suas Bagdatum
expugnasse et regimen Saddami Hussein profligasse. Etsi Saddam Hussein
deprehensus et in carcerem coniectus est, tamen Iraquia pacari posse non
videtur. Impetus
contra Americanos etfoederatos continuantur et in dies singulos recrudescunt.
Bello specie confecto circiter quingenti milites Americani vitam amiserunt.
Neque mireris, quod cives Americani de expeditione in Iraquiam facta dubitare
iam coeperunt. Ex demoscopiis ante festum Paschatos factis apparet statum
rerum in Iraquia aut malum aut prorsus pessimum a maiore parte civium haberi.
Quadraginta sex centesimae (46%) civium putant melius futurum fuisse, si
expeditio in Iraquiam suscepta non esset. Triginta sex centesimae (36%)
censent copias ex Iraquia in patriam reducendas esse, quia operationes
secundum exitum habere non possint. Multo maior pars, scilicet octoginta
septem centesimae (87%) civium, credunt fieri non posse, ut democratia in
Iraquiam inducatur. Etsi oeconomia apud Americanos crescere coepit etnumerus
opere destitutorum deminuit, rebus in Iraquia male gestis praesidens George W.
Bush apud cives suos gratiam quam habuit paulatim amittere videtur.
Cives
peregrini in Iraquia obsides
Circiter quadraginta cives peregrini ex duodecim nationibus oriundi a
rebellibus Iraquianis rapti obsides retinentur. In via publica prope Bagdatum
rebelles pro singulis Americanis sibi traditis denamillena dollarorum, pro
ceteris peregrinis quina millena obtulerunt. Securitate itadeficiente operarii
et adiutores peregrini Iraquiam relinquere coeperunt. Germani et Franci cives
suos hortati sunt, ut quam primum domum reverterentur, itemque Russi omnes
operarios suos revocaverunt. Romano Prodi, praeses Commissionis Europaeae,
flagitavit, ut obsides quibuslibet modis liberarentur. Cum de rebus Iraquiae
interrogaretur, respondit rerum condicionem ibi tam malam esse quam esse
posset.
Glaciarium
Groenlandiae liquefieri
Ex investigatione Britannica patet proximo millenio fieri posse, ut
glaciarium Groenlandiae liquefiat, si status caeli eodem modo quo hodie
caluerit. Glaciario dissoluto superficiem Oceani in medio septem metris
altiorem fore. Investigatores Universitatis Radingensis credunt temperatura
plus tribus gradibus aucta glaciarium liquefactum iri.
Phocae
in Canada captantur
In Canada maxima captura phocarum incepit. Regimen Canadensium venatoribus
licentiam trecenta phocarum milia captandi dedit. Maior pars ex his biduo
capiuntur. Ante viginti quinque annos, cum imagines parvularum phocarum, quae
fustibus necabantur, mentes hominum commovissent, venatio phocarum novellarum
in Canada vetita erat.
"Nuntii
Latini", 9.4.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
De rebus
Afganistaniae
Moderatores Afganistaniae et sex civitatum finitimarum Berolinum congregati
decreverunt, ut nationes suae opere et consilio artissime coniuncto ad
cryptopolium drogarum impediendum laborarent. In
hoc conventu internationali, qui Britannis mediatoribus convocatus erat, de ea
quoque re deliberabatur, quibusnam rationibus securitas Afganistaniae melior
redderetur. Communis opinio erat pacem et salutem in Afganistaniam ea tantum
condicione redire posse, ut commercio drogarum finis imponeretur.
Consilium Cypri uniendae
Consilium de insula Cypro redintegranda, quod secretarius Nationum
Unitarum generalis Kofi Annan nuperrime promulgavit, a moderatoribus Graeciae,
Cypri et Turciae approbatum est. Quae
cum ita sint, nihil iam obstat, quin de proposito eius die vicesimo quarto
mensis Aprilis ad populum referatur. Si Cypriis utriusque partis placuerit
patriam suam rem publicam foederalem fieri, haec insula tota iam Kalendis
Maiis proxime futuris in societatem Unionis Europaeae accedet. Constat Cyprum
inde ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto (1974) in duas partes
divisam esse.
Novus
Maris Baltici status
Ordo navigatorum internationalis, qui vulgo IMO vocatur, Mare Balticum
regionem maritimam maxime sensibilem nominavit. Ex
hoc decreto sequitur, ut navigationes eius novis legibus et sanctionibus, quae
opus sint ad calamitates oecologicas inde avertendas, coerceri possint. Una ex
actionibus huc pertinentibus est aliquot Maris Baltici partes ab omni commeatu
navali pacare.
Televisio
magis spectatur
Tempus, quod homines in televisionem intuendam impendunt, in toto orbe
terrarum auctum est, ut patet ex investigatione internationali recens
divulgata. Nuntiatur
enim spatium televisionis spectandae anno praeterito quindecim fere minutis
crevisse. Omnium cupidissimi huius otii generis agendi fuerunt Iaponienses,
quippe qui amplius quattuor horas cotidie apud album visificum sederent, cum
Europaei tres horas et dimidiam ad hoc satis esse existimarent.
Telespectatores imprimis fabulis fictis delectantur, quamquam etiam spectacula
veritatem imitantia maiore aura populari quam ante frui coeperunt.
"Nuntii
Latini", 2.4.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo
Pekkanen.
Confoederatio Natoamplificata
Confoederatio Natonovis nationibus amplificata est. Ad undeviginti membra
anteriora septem adiuncta sunt, scilicet Estonia, Lettonia, Lituania, Bulgaria,
Romania, Slovakia, Slovenia. Nunc primum factum
est, ut nationes pristinae Unionis Sovieticae
adconfoederationem asciscerentur. Polonia, Tzekia, Hungaria, olim partes
confoederationis Varsaviensis, iam quinque annos in Natone sunt. Neque mireris,
quod Russi solliciti quaerunt, quid ex illa amplificatione tandem aliquando
fiat; mutationem enim ad commoda sua militaria, politica, oeconomica attinere.
Praesidens George W. Bush, cum nova membra Natonis salutaret, monuit
foederatis novum adversarium esse, qui mortem inter innocentes tam Novi
Eboraci quam Matriti disseminasset. Terroristas ea omnia odisse, quae
Natorepraesentaret; illos libertatem despicere, unitatem nationum timere,
ordines earum perturbare, quod quidem illis numquam contingeret.
Comitia regionalia Francorum
Altero suffragio comitiorum regionalium factiones sinistrae Francorum
victoriam reportaverunt, quo factum est, ut regimen dimitteretur. Praesidens
Jacques Chirac petivit, ut Jean-Pierre Raffarin etiam novum regimen
constitueret. Novus minister aerarii publici ad renovationes oeconomicas
exsequendas nominatus est Nicolas Sarkozy.
Saddam a custode corporis proditus
Saddam Hussein, die tertio decimo mensis Decembris prope oppidum Tikrit ab
Americanis deprehensus, a custode corporis, familiari suo, proditus erat.
Cum copiae Americanorum mense Aprili Bagdatum intrarent, vir ille, nomine
Mohammed Ibrahim Omar al-Musslit, unus ex custodibus erat, qui Saddamum inde
fugientem comitabantur. Cum mense Decembri Bagdati captus esset, ab Americanis
interrogatus brevi inductus est, ut latebram dictatoris aperiret. Neque tamen
praemium viginti quinque milionum dollarorum accepit, quod proditori Saddami
promissum erat, quia non sponte sua sed necessitate coactus interrogatoribus
Americanis latibulum domini ostendit. Dies, quo Saddam in iudicium adducetur,
nondum constitutus estneque crimina, de quibus accusabitur, adhuc definita
sunt. Jacques Verges, advocatus Francogallus, qui antea etiam terroristas in
iudiciis defendit, nuntiavit se causam Saddami dicere velle; id ut faceret,
proximos et familiares Saddami petivisse.
Lex Irlandiae tabacaria
In Irlandia lex lata est, quae fumificationem tabaci in omnibus locis publicis
sedibusque operis vetat, ut in grapheis, officinis, cauponis cafeisque. Si
quis legem violaverit, etiam tribus milibus euronum multari poterit. Bernie
Ahern, minister Irlandiae primarius, affirmavit novam legem a maiore parte
civium comprobari.
"Nuntii
Latini", 26.3.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen
Negotiatores Finni Bagdati occisi
Duo negotiatores Finni, via autocinetica Bagdati vehentes a viris ignotis, qui
alio vehiculo iuxta eos vehebantur, sclopeto occisi sunt. Autoraedarius, qui
vehiculum Finnorum gubernabat, incolumis mansit, homicidae effugerunt. Negotiatores
morte perempti delegationi Finnicae intererant, quae Bagdatum venerat, ut de
cooperatione commerciali recreanda cum magistratibus Iraquianis consuleret.
Illo facinore perterrita delegatio, quae unam septimanam Bagdati mansura erat,
rebus infectis quam primum in Finniam revertit. Caedes negotiatorum fuit
scelus abominabile et actus terroristicus, ex quo manifestum est condiciones
in Iraquia esse adhuc periculosissimas neque quemquam peregrinum ibi tutum
esse.
Mundum non esse tutiorem
Romano Prodi, praeses commissionis Europaeae, in colloquio televisifico
Americano dixit mundum bello Iraquico tutiorem factum non esse neque periculum
a terroristis imminens deminutum; relationes quidem inter nationes Europaeas
et Civitates Unitas Americanorum esse meliores quam anno ante, cum opiniones
de bello Iraquico suscipiendo vehementer differrent. In eodem colloquio Joe
Lieberman, senator Americanus, praemonuit, ne nationes Europaeae eodem modo
errarent, quo moderatores Britanniae et Galliae anno millesimo nongentesimo
duodequadragesimo erravissent; illos enim pacto Monacensi ea spe inductos
subscripsisse, ut ita Adolphum Hitler, ducem Germaniae nazisticae, pacarent;
Europaei ne cogitarent se pacem cum reti terroristico al-Qaida separatim
facere posse. "Nulla est pax", ait Lieberman, "cum his
hominibus, qui nos omnes, ab ipsis differentes, occidere volunt." ? Neque
mundus hodiernus eo quidem tutior factus est, quod Ahmed Jassin, dux
spiritalis ordinis Hamas, directis ex helicoptero Israelianorum missilibus
occisus est et ita Arabum in occidentales ira etiam magis quam antea incitatur.
Memoriale Matritense
Memoria victimarum terrorismi in cathedrali Almudena Matritensi die Mercurii
sacris caerimoniis celebrata est.Rex Hispaniae Juan Carlos et regina Sophia
multique moderatores nationum occidentalium convenerant, ut una cum
familiaribus centum nonaginta homines commemorarent, qui per facinus
barbaricum die undecimo mensis Martii vitam Matriti amiserant.
"Nuntii
Latini", 19.3.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Magna strages Matriti facta
Ut iam omnibus constat, die undecimo mensis Martii (11.3.) Matriti, in urbe
capite Hispaniae, series ictuum terroristicorum accidit, qua ducenti homines
vitam amiserunt et mille quadringenti sauciati sunt. Facinus ita dispositum
erat, ut illo die mane, cum commeatus publicus ubique
frequentissimus esset, decem bombae singulis minutis interiectis in tribus
stationibus ferriviariis Matritensibus exploderentur. Ex eis septem media fere
urbe, reliquae autem in suburbio displosae sunt. "Crederes finem omnium
rerum advenisse", dixerunt quidam testes oculati vestigia caedis
describentes. Communis opinio est illud scelus a musulmanis extremistis
perpetratum esse.
Comitia Hispaniae parlamentaria
Impetus in Matritum factus etiam magnam vim ad politicam Hispaniae internam
contulisse videtur. Namque electionibus parlamentaribus ibidem die Dominico institutis socialistae
praeter exspectationem superiores discesserunt sententiarum longe maiorem
partem consecuti. Apparet regimen Hispaniae conservativum talem poenam stragis
Matritensis pertulisse.
Putin praesidens iterum creatus
In Russia pridie Idus Martias comitia praesidentialia habita sunt. Iam eodem die vesperi Vladimir Putin se victorem suffragii professus est
votorum amplius septuaginta centesimas adeptus. Quae cum ita essent, Putin a
populo iterum dignus ductus est, cui summa rerum Russiae committeretur.
Competitores eius modestum successum habuerunt: Nikolai Haritonov, candidatus
communistarum, suffragiorum quattuordecim centesimas sibi conciliavit, cum
ceteri ambitores ne quinas quidem centesimas acciperent.
De foramine in Outokumpu altissimo
In terram oppidi Outokumpu, quod in Carelia Finniae septentrionali situm de re
metallica notum est, foramen plus duo chiliometra altum terebrabitur. Hoc
inceptum gregi operario Russico exsequendum datum est, cum inter utramque
civitatem conventum esset, ut Russi variis instrumentis technicis et rerum
peritis suppeditatis aes alienum a Finnis conflatum deminuerent. Foramen
profundissimum, cuius diameter nonnisi duo et viginti centimetra efficiet,
inter alia variis mensionibus geophysicis faciendis proderit.
"Nuntii
Latini", 12.3.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Comitia in Graecia facta
Septimana vergente in Graecia comitia legatis in parlamentum creandis
instituta sunt. His electionibus superior discessit factio conservativorum
nomine Nova democratia, cum socialistae et eorum dux Georgius Papandreu cladem
acerbissimam acciperent. Ex eventu suffragii sequitur, ut novus primarius
minister Graeciae fiat Kostas Karamanlis, praeses partium victricium. Papandreu
autem pollicitus est se novo regimini auxiliaturum esse et in consultationibus
de insula Cypro unificanda et in Olympiis Atheniensibus praeparandis.
Lex Iraquiae
fundamentalis
Collegium Iraquiae interim administrandae legem fundamentalem temporariam
eiusdem civitatis perferendam curavit et his tabulis publicis subscripsit.Hoc
negotium bis dilatum erat, postquam musulmani shiitae, qui partem
interregiminis faciunt, iterum atque iterum recusaverunt, quominus rogationem
approbarent. Propositum est, ut nova lex mense Iulio valere incipiat et usque
ad finem anni bismillesimi quinti (2005) rata sit. Constitutio magni interesse
existimatur ad potestatem Iraquianis mense Iunio exeunte reddendam.
Investigatores
Francogalli
Die Martis circiter duo milia investigatorum in Francogallia
praestantissimorum nuntiaverunt se omnibus operis administrativis finem
facturos esse. Indignantur
enim, quod moderatores rei publicae scientiis et artibus excolendis satis
subsidii non paraverint. Motu publico nomine "Investigationem servemus"
condito flagitant, ut non solum plus pecuniae in varias doctrinas impendatur,
sed etiam novae operis sedes ad scientias promovendas constituantur. Censent
enim inopiam argentariam unam e causis esse, cur in dies plures feminae et
viri docti e Francogallia in terras peregrinas emigrent.
Multa avium genera
emoritura
Plus mille ducenta avium genera sive octava pars totius volucrium
populationis omnino emori periclitantur, ut aestimat Birdlife, ordo
ornithophilorum internationalis. Autumant huius rei periti in unaquaque fere
terra saltem unam avium speciem nidificare, quae in discrimen adducta sit.
Caesiones silvarum in Brasilia pluvialium aviariis pessime imminere, sed etiam
cultiones in Africa agrorum aviculis magno periculo esse.
"Nuntii
Latini", 5.3.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Kerry
candidatus democratarum
Iam certum est senatorem John Kerry fore apud Americanos candidatum
praesidentialem democratarum. Cum
Kerry in novem ex decem civitatibus, in quibus comitia primaria die Martis
facta sunt, victor evasisset, John Edwards, aemulus eius principalis, cladem
in ambitione passus se a certamine recessisse nuntiavit.
Ordo in Haiti restituitur
Jean-Bertrand Aristide, praesidens Haitianus, die Dominico munere deposito
in exsilium profectus est. Postridie eius diei in rem publicam Africae Mediae
venit, ubi confugium habet. Praesidens
interimarius in Haiti est Boniface Alexandre, qui petivit, ut Nationes Unitae
copias in Haitim ad pacem restituendam mitterent. Quam petitionem Consilium
Securitatis comprobavit. Primi milites Americani, qui nucleum copiarum
inernationalium faciunt, iussu praesidentis Bush iam in insulam venerunt.
Etiam Canada et Francia operationi intererunt. Kofi Annan, secretarius
generalis, arbitratus est ordinem in Haiti non ante quam spatio trium vel
quattuor mensium restitutum iri.
Abusus
sexuales sacerdotum catholicorum
Post annum millesimum nongentesimum quinquagesimum (1950) plus quam decem
milia sescenti (10600) pueri in USA rettulerunt se victimas fuisse abusus
sexualis sacerdotum catholicorum. Sacerdotes ita accusati quattuor milia
quadringenti quinquaginta (4450) numerantur. Relatio, quae archivis
ecclesiasticis nititur, mandatu episcoporum catholicorum composita est.
Passio
Christi
Prima spectacula publica pelliculae cinematographicae ?Passio Christi? die
Mercurii Cinerum, tempore quadragesimae ineunte data sunt. Praecipuum est,
quod omnes in illa dialogi sermone Latino aut Aramaico fiunt.Prima spectacula
publica pelliculae cinematographicae "Passio Christi" die
Mercurii Cinerum, tempore quadragesimae ineunte data sunt. Praecipuum est,
quod omnes in illa dialogi sermone Latino aut Aramaico fiunt.
Mel Gibson, moderator pelliculae, affirmavit se ultimas Christi in terra horas
quam fidelissime describere voluisse.
Argumentum ex quattuor evangeliis sumptum est. Partes Mariae Magdalenae agit
Monica Bellucci, personam Iesu Christi James Caviezel.
Illi qui pelliculam viderunt, monent in illa forsitan plus esse sanguinis et
lacrimarum quam homines mollioris animi ferre possint. Sunt etiam, qui
moderatorem de antisemitismo accusaverint.
>
Reditus
Regis statunculis praemiatus
Clarissimi actores actricesque Hollywoodenses praemiis academicis, quae vulgo
statuncula Oscar nominantur, rursus honorati sunt. Optima
pellicula pro opinione omnium nominata est ?Reditus Regis?, tertia pars
trilogiae ?Fabula de domino anulorum? Eadem illa pellicula, cuius moderator
est Peter Jackson, omnino undecim praemia acquisivit. Sean Penn, qui
primas partes in pellicula ?Flumen mysticum? egerat, optimus actor iudicatus
est. Charlize Theron, homicidam serialem in pellicula ?Monstrum? confessa,
statunculum actricis optimae accepit. Nominari adhuc debent Renee Zellweger,
optima actrix subsidiaria, et Tim Robbins, optimus ex actoribus subsidiariis
iudicatus.
"Nuntii
Latini", 27.2.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Terrae motus in Marochio factus
Die Martis multo mane partes Marochii septentrionales vehementi terrae motu
afflictae sunt, quo factum est, ut paene sescenti homines morerentur et
trecenti graviter laederentur.Vis concussionis amplius sex graduum Richterianorum fuisse
existimatur. Pessime illa calamitate vici et oppida in litore maris Mediterranei sita
affecta sunt.
Regimen Russiae exauctoratum
Vladimir Putin, praesidens Russiae, ex improviso ministrum primarium Mihail
Kasjanov et cum eo totum regimen civitatis quattuor annis ante electum
exauctoravit. Oratione televisifice habita causam decreti sui nuntiavit esse, quod ante
comitia praesidentialia rem publicam diligentius administrandam sibi suscipere
vellet
Comitia in Irania parlamentaria
In Irania comitia parlamentaria facta sunt, quorum victores exstiterunt
conservativi.
Civium nonnisi dimidia fere pars sententiam tulit, cum frequentia
suffragatorum in electionibus antea institutis multo maior fuisset.
Qui rebus renovandis student, iam metuunt, ne theocratae rei publicae
islamicae posthac in adversarios severius agant.
Ali Khamenei, dux Iraniae spiritualis, exitum suffragii pro victoria habuit,
quam Iraniani ex Americanis et aliis libertatis oppressoribus reportavissent.
Saddam in carcere visitatus
Legatis Ordinis a Cruce Rubra die Saturni facultas data est pristinum
praesidentem Iraquiae Saddam Hussein in carcere visendi.
Hoc iure milites bello capti, inter quos Saddam quoque numeratur, ex pacto
Genavensi utuntur.
Inspectores in ergastulo tamdiu manserunt, donec Hussein a medico examinatus
est. Exspectabant etiam, quoad hic litteras ad familiam suam conscriberet.
Neque observatores postea diurnariis aperuerunt, quomodo Hussein valeret aut
quo loco custodia teneretur.
Novus planetoides inventus
Ultra stellam errantem Plutonem novus planetoides glacialis inventus est,
cuius diameter circiter mille octingenta chiliometra efficit.
Planetulam reppererunt uranographi in schola superiore technica Californiae
laborantes. Agitur de omnium maximo corpore caelesti circumsolari, quod
appellatione planetae non nuncupatur.
Orbita eius plus tria miliarda chiliometrorum remotius extenditur quam
extremus planetae Plutonis circuitus.
"Nuntii
Latini", 20.2.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
De rebus
Indiae et Pakistaniae
Relationes inter Indiam et Pakistaniam intercedentes iam tantopere mitigatae
sunt, ut legati harum civitatum in urbe Islamabad congregati die Lunae
consultationes mutuas aperirent. De his colloquiis incohandis in conventu
praesidentium utriusque partis mense Ianuario habito decretum erat. Unum
melioris fidei signum putaveris esse, quod grex athleticus ex India in
Pakistaniam profecturus est ludi pilae et portae faciendi causa.
De conventu Berolinensi
Gerhard Schröder, Tony Blair et Jacques Chirac, duces trium civitatum
Unionis Europaeae sociarum, die Mercurii Berolinum convenerunt, ut imprimis de
quaestionibus oeconomicis Unionem attingentibus deliberarent. Neque fieri
potuit, quin sermones horum triumvirum ceteris eiusdem Unionis membris
offensioni essent. Nationes enim minores timere coeperunt, ne summae Unionis
Europaeae res paulatim in manus oligarchorum magna auctoritate praeditorum
pervenirent.
Iura
regis Suetiae coercentur
Rex Suetiae Carolus XVI Gustavus visitationes statales peregrinas non iam
facere sinetur nisi ab aliquo ministro comitatus. Quoties haec itinera
habebuntur, munera primorum regni ita dividentur, ut rex tantum caerimoniis
publicis praesit, colloquia autem politica ministro duce agantur. Carolus
Gustavus enim Suetis stomachum movit, cum in Bruneium invitatus id maxime in
hospite sultano laudavit, quod phylarchiam suam politice perspicuam et apertam
reddidisset.
Athenae
pulchriores redduntur
Facies urbis Athenarum pulchrior reddita est, quod fortasse non factum esset,
nisi ibidem hoc anno Olympia aestiva celebrarentur. Multa consilia ad Athenas
exornandas pertinentia iam ad effectum sunt perducta. Huc spectat, quod in
media urbe plurimae florum et virgultorum plantationes institutae ac circa
variorum certaminum loca et in collibus Athenis circumiacentibus magna copia
arborum sata est. In inceptis est etiam amplissimus hortus archaeologicus, qui
ab arce Acropoli ad stadium Panathenaicum extenditur.
De equis
et studio equitandi
Abhinc duos annos in Finnia circiter sexaginta milia equorum esse
aestimabantur. In praesenti autem numerus eorum etiam maior esse videtur, si
respicias studium equitandi apud nos valde auctum esse praesertim puellis et
feminis huic oblectamento operam navantibus. Iam amplius dimidia pars equorum
in Finnia stabulantium in possessione eorum sunt, qui in urbibus aut sedibus
incolis frequentibus habitant et in his regionibus magna equilia
aedificaverunt. Quae cum ita sint, multi flagitant, ut etiam in commeatu
publico disponendo saluti et commodis equitantium melius provideatur quam
ante.
"Nuntii
Latini", 13.2.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Velamen capitis in scholis Francorum prohibitum
Longe maior pars delegatorum in camera inferiore parlamenti Franciae legem
probavit, quae vetat, ne symbola religiosa in scholis publicis portentur.
Illa lex, de qua in toto orbe islamico plurimum disputatum est, non tantum ad
velamina musulmanorum spectat, sed etiam ad kippam, tegimen capitis Iudaeorum,
atque maiores cruces Christianorum.
Postquam senatus sive camera superior legem acceperit, illa proximo autumno,
novo anno scholastico ineunte, valere incipiet.
Nova lege regimen affirmare vult Franciam esse civitatem laicam, in qua
religio a scholis et servitiis publicis abesse debet, ut discriminationes et
proselytismus omnis generis evitentur.
Europaei occidentales immigratione solliciti
Nationes, quae Kalendis Maiis ad Unionem Europaeam adiungentur, illas terras
vehementer vituperant, quae decreverunt, ut migrationem ex oriente in
occidentem circumscriberent. E.g. Sueti, Dani, Nederlandienses Britannique nuntiaverunt civibus novorum
unionis membrorum in terras ipsorum libere immigrare non licere.
Ideo imprimis Poloni et Slovaki timent, ne migratione ita circumscripta Unio
Europaea in duas classes inaequales dividatur.
Illi autem, qui migrationem circumscribere student, solliciti sunt, ne
complures miliones hominum pauperum ex Europa orientali in occidentem vagentur,
ut ibi meliores vitae condiciones quaeritent.
De armis Iraquianorum internecivis
Praesidens George W. Bush commissionem instituit, quae inquireret, cur ante
bellum de armis internecivis Iraquianorum res per speculatores allatae essent,
quae post bellum falsae esse viderentur.
Factio democratarum diu flagitaverat, ut illa commissio institueretur.
Bush enim bellum Iraquiae ideo imprimis inferre voluerat, quod Saddam Hussein
interneciva arma haberet.
Columbae internuntiae vias publicas sequuntur
Columbae internuntiae sive litterigerae, ut notum est, e longinquo in
columbarium suum facile reverti possunt. Vulgo creditum est illas sole
adiuvante rectam in domicilium viam invenire. Nuperrime autem investigatores Universitatis Oxoniensis, qui per decem annos
columbas internuntias observaverant, aliam illis rationem esse cognoverunt
Technica enim satellitari adhibenda animadverterunt columbas vias principales
sequi et in triviis iter flectere.
Itinerarium illarum non esse semper brevissimum sed laborem leviorem, cum
lineas viarum velut tabulam geograhicam sequerentur.
Forsitan, ut investigatores arbitrantur, columbae, antequam viae publicae
stratae essent, lineamentis litorum aut riparum ad cursum dirigendum utebantur.
In Asia plurimi pueri scholam non frequentant
Unesco, ordo Nationum Unitarum, rettulit in Asia plurimos esse liberos, qui
scholam non frequentarent; raros esse eos, qui scholam perficerent.
Puellas saepius quam pueros institutione scholastica omnino privari aut
scholam interrumpere coactas esse.
Post Asiam pessimas esse condiciones in partibus Africae infra desertum
Saharae iacentibus.
"Nuntii
Latini", 6.2.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Instrumenta communicativa coercentur
Consilium Europaeum rettulit se sollicitari, quod potestas publica
instrumenta communicativa coerceret. Canales televisificos
etradiophonicos in multis terris Europae occidentalis a gubernatoribus
civitatis castigari. Exemplum esse societatem BBC, cuius de belloIraquico
nuntii a regimine Britannico pessime vituperarentur.
Controversia
de insula Cypro
Insula Cyprusiam quadraginta annos inter Graecos etTurcos ita divisa est, ut
Turci in septentrione tertiam fere partem insulae teneant. Propositum est, ut
Cyprus mense Maio membrum Unionis Europaeae fiat. Sed antea Turci et Graeci
controversiam de insula unienda componere debent. Alioquin tantum pars Graeca
ad unionem accedet. Si concordia inventa erit, etiam Turcia faciliorem in
Unionem Europaeam aditum habere poterit. Ut colloquia de Cypro unienda
maturaret, Tayyip Erdogan, minister primarius Turciae, suasit, ut partes
quaedam insulae, quas Turci tenerent, Graecis concederentur.
Peregrinatores
conculcati
Inter peregrinationem musulmanorum minime ducenti quinquaginta homines in
turba conferta conculcati mortui sunt. Maior pars ex eis periit, cum
peregrinatores contra tres columnas, quae Satanam figurare creduntur, lapillos
conicerent. Ritui lapidationis in vico Mina, qui quindecim chiliometra ab urbe
Meccadistat, complura centena millena musulmanorum intererant. Lapidatio
columnarum originem ducit ex opinione Satanam a propheta Abraham eiusque
duobus filiis, quibus ibi apparuisset, lapidibus coniectis fugatum esse.Omnes
musulmani, ubicumque terrarum habitant, minime semel in vita peregrinationem
quinque dierum in Arabiam Saudianam facere debent, ut ibi loca sacra
religionis islamicae venerentur. Neque mirum est, quod in magna hominum
multitudine calamitates saepe accidunt. Maxima fuit strages anno millesimo
nongentesimo nonagesimo, cum mille quadringenti viginti sex peregrinatores in
mortem conculcati sunt.Hoc anno circiter duo miliones musulmanorum Meccam
venisse aestimantur.
De rebus
Russicis
In Russiaquotannis circiter bini miliones puerorum nondum quattuordecim
annorum a parentibus male tractantur; ex eis plus quinquagena millena domo
relicta violentiam parentium fugiunt, paene bina millena domi tam male
mulcantur, ut moriantur.Haec comperimus ex relatione, quam parlamentum
Russicum faciendam curavit.
Murmanskiae, in litore Maris glacialis, officina purgamentis nuclearibus
tractandis a Russis aedificata est. Norvegienses, sordibus nuclearibus
Russorum solliciti, plus dimidiam partem sumptuum solverunt, ut opus
maturarent.Acta diurna Norvegica, quibus nomen estAftenposten, nuperrime
rettulerunt officinam, iam ante tres annos perfectam, nondum in usum captam
esse.
"Nuntii
Latini", 30.1.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Saakashvili munus
suscepit
Mihail Saakashvili, novus praesidens Georgiae triginta sex annos natus, die Dominico
(25.1.) munus officialiter suscepit.
Reportaverat
enim manifestissimam victoriam comitiorum praesidentialium, quae in illa
civitate post praesidentem Edvard Shevardnadze potestate expulsum facta erant.
Caerimoniae inaugurationis interfuit etiam Colin Powell, minister Americanus a
negotiis exteris.
Saakashvili pollicitus est se id acturum esse, ut corruptioni in patria
luxurianti frena imponerentur et discordiae regionales acerrimae componerentur.
Russi
tuberculosi laborant
Tuberculosis
pulmonum, quamvis e terris occidentalibus iam fere evanuisset, in Russia tamen
his diebus grassari coepit et novas formas sibi assumendo solito periculosior
facta est.
Metuendum est, ne virus huius morbi tam forte reddatur, ut etiam omnium
efficacissimis remediis resistere possit.
Fossae
in Iraquia sepulcrales
Helena
Ranta, dentista forensis Finlandensis, gregi scientifico quinque hominum
osteo-odontologiae peritorum praeerit, qui mense Martio in Iraquiam
proficiscetur ad fossas ibidem sepulcrales examinandas.Hoc eam
rogaverunt confoederati auspiciis Americanorum.
Ranta sperat fore, ut mandatum suum, cuius est magnitudinem illarum fossarum
et numerum mortuorum variis locis promiscue humatorum investigare, circiter
sex septimanis perficiatur.
Forum
oecumenicum constituetur
In
Finnia Forum oecumenicum permanens constituetur, quod eo spectat, ut
cooperatio et relationes inter diversas religiones et confessiones
intercedentes provehantur.
De ea re iam multae sessiones communes habitae sunt et his consultationibus
adfuerunt antistites ecclesiarum evangelico-lutheranae, orthodoxae et
catholicae necnon primores communionum islamitarum et Iudaeorum.
Shakespeare
Finnice reddetur
Domus
editoria Finnica Werner Söderström consilium cepit omnia opera Guillelmi
Shakespeare denuo in Finnicum convertendi.
De quanto incepto agatur, vel inde patet, quod Shakespeare omnino triginta
septem dramata, tam comoedias quam tragoedias, conscripsit.
Propositum est, ut singulis annis quaterna volumina divulgarentur. Primae
versiones novae seriei iam hoc vere in lucem prodibunt.
De
certamine artis glacialis
Septimana
vergente in vivario Helsinkiensi Korkeasaari appellato artifices e variis
terris oriundi inter se certaverunt, quis eorum e glacie pulcherrimum opus
artis caelare valeret, ea condicione posita, ut thema figurae creandae ex
universitate animalium sumeretur.
Victoriam certaminis tulit manus Russo-Americana, cum in fragmento glaciei
imaginem ranae in scirpeto aquam subeuntis mira arte expressit.
Etiam Finni se excellentissimos crystallarios praebuerunt, quippe qui duobus
lucanis e glacie sculptis praemium secundum sibi pararent.
"Nuntii
Latini", 23.1.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Kerry in Iowa victor
Candidati praesidentatum Americanorum petentes iam populum ambire coeperunt.
Prima comitia democratarum in civitate Iowa facta sunt, ubi victor evasit
senator John Kerry, qui duodequadraginta centesimas suffragiorum cepit.
Factio democratarum, comitiis primariis in omnibus civitatibus factis,
candidatum suum exeunte mense Iulio eliget.
Candidatus republicanorum est George W. Bush, qui alterum praesidentatum petit.
Dies, quo alteruter de candidatis praesidens designabitur, erit tertius
decimus mensis Decembris.
Novus praesidens munus in quadriennium die vicesimo mensis Ianuarii anno bis
millesimo quinto suscipiet. Ex constitutione Americanorum idem praesidens
semel denuo creari potest.
Bush
politicam suam defendit
In oratione de statu nationis habita praesidens Bush politicam suam
defendit: Necesse fuisse impetum in Iraquiam facere, ut Saddam Hussein arma
interneciva praeparare desineret; oeconomiam patriae praesertim propter
vectigalia et tributa a regimine suo levata meliorari; bellum terroristis
illatum bene successisse, etsi periculum terrorismi nondum esset sublatum.
Praesidens in oratione sua etiam de re sanitaria egit flagitans, ut sumptus
deminuerentur et providentia socialis, quantum fieri posset, ad privatum
dominium redigeretur. De argumento orationis principali, scilicet de statu
civitatis foederalis Americanorum, Bush affirmavit eum validum esse et
stabilem.
Primi
milites Iaponienses in Iraquiam missi
Primae copiae Iaponiensium in Iraquiam missae sunt, quae operationi
Americanorum interessent.
Sunt triginta quinque milites, qui viam circiter mille concivibus suis
praeparant.
Numquam antea post bellum mundanum secundum copiae Iaponiensium peregre nisi
ad operationes Nationum Unitarum mitti potuerunt, quibus ab anno millesimo
nongentesimo nonagesimo secundo intersunt.
Sed lex aestate anni proximi mutata est. Cum cives rem aegre ferrent,
praescriptum est, ne Iaponienses in eis Iraquiae regionibus essent, in quibus
proelia fierent. Regimini Iaponiae periculum politicum sine dubio imminebit,
si qui milites Iaponienses in Iraquia mortem occubuerint.
Irlandia
praesidium Unionis Europaeae tenet
Anno vergente Irlandia praesidium Unionis Europaeae quindecim terrarum
accepit. Cum praesidium post sex menses deposuerit, numerus membrorum erit
viginti quinque.
Difficillima est quaestio de lege fundamentali, qua potestas intra unionem
iuste et ad res tractandas accommodate solvatur. Mense Iunio Unio Europaea
amplificata primum parlamentum creabit.
Barba
virum facit
In quibusdam partibus Indiae septentrionalibus constitutum est, ut
custodibus publicis, qui subium sive barbam labii superioris haberent, maior
quam ceteris merces solveretur.
Magistratus enim censent subium plus auctoritatis custodibus afferre.
Praeceptum autem est, ne barba labii superioris aspectum saevum haberet.
"Nuntii
Latini", 16.1.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Catarrhus
epidemicus avium
Medici
Nationum Unitarum metuunt, ne catarrhus epidemicus avium, qui regiones Asiae
iam infestat, hominibus maiori periculo sit quam Sars sive Syndrome acuta
respirationis severa.
Peter Cordingly, investigator ex Ordine sanitatis mundi (WHO), monet fieri posse, ut
hoc virus in pecore volatili inventum, si cum grippa vulgari coniunctum sit,
periculosissimam epidemiam efficiat.
Mijailovic
in ius vocatus Mijailo
Mijailovic, iuvenis viginti quinque annorum, confessus est se ministram Suetam
Anna Lindh mense Septembri cultro perfodisse.
Itaque reus
homicidii factus est et die Mercurii in ius Stockholmiense vocatus.
Iuris consulti existimant satis superque testimoniorum in promptu esse, quae
ostendant illud scelus re vera a Mijailovic commissum esse.
Hic, cum de caede quaereretur, rettulit se cuidam voci internae oboedivisse,
quae se Serbice hortaretur, ut ministram Anna Lindh aggrederetur.
Saddam
statum captivi habet
Moderatores Civitatum Americae Unitarum pristino dictatori Iraquiae Saddam Husseim statum
militis bello capti officialiter concesserunt, ut ex Pentagono sive ministerio
defensionis Americanorum nuntiatum est.
Hinc sequitur, ut ei ex pacto Genavensi ius cibi, tecti et curae valetudinis
tribuatur. Negant tamen Americani illam rem ullam vim habere ad eam vitae
condicionem, qua Saddam in praesenti utatur.
Locus autem, ubi Saddam Hussein custodia teneatur, non est palam factus.
Berlusconi
immunitate privatus
Iudicium
Italiae constitutionale recusavit, quominus primo ministro Silvio Berlusconi
immunitatem accusationum daret.
Iudices enim, cum legem non ita pridem perlatam antiquarent, aequalitatem civium
infeliciter tolli censuerunt, si unus homo tale privilegium acciperet.
Quo decreto fit, ut lis corruptionis in primum ministrum Berlusconi illata
continuetur.
De
itineribus Finnorum
Finni anno proxime praeterito eodem fere studio ac ante itinera peregrina susceperunt.Si
quaesieris, in quas Europae terras nostrates otiandi causa libentissime
profecti sint, respondemus Hispaniam et Graeciam viatoribus plurimum placuisse,
sed etiam numerum peregrinationum in Bulgariam factarum valde auctum esse.
Huc accedit, quod Austria et Portugallia populo Finnico acceptiores esse
coeperunt. Gratia autem Turciae multum deminuta est, fortasse propter res in
ea regione turbidas.
Aranda
vela ventis dedit Aranda,
navigium Finnicum maribus cognoscendis, die Lunae vela ventis dedit et cursum
ad orientem versus direxit.
Primum quidem Sinum Finnicum perscrutabitur, deinde in aquas Russiae ad
specimina maritima facienda perget.
"Nuntii
Latini", 9.1.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Spiritus in Martem descendit
Robotum exploratorium "Spirit", ab Americanis die decimo mensis
Iunii in Martem versus missum, facto itinere quingentarum milionum
chiliometrorum, die Dominico (4.1.) in planetam feliciter descendit.
Locus ad descensum electus erat crater, in quo olim lacus fuisse putatur.
Imagines, quas robotum in terram misit, prospectum praebent planum et
lapidosum. Inest in eo vehiculum automatum, quo superficies Martis accuratius
investigabitur atque signa aquae et vitae quaerentur.
Etiam Ordo Spatialis Europae (ESA) percontatrum in superficiem Martis misit,
sed sors et condicio illius est incerta, quia investigatoribus nondum contigit,
ut contactum cum illo constituerent.
In Martem aut in orbitam circummartialem iam quadraginta annis apparatus
observatorii plus tricies missi sunt, sed tantum tertius quisque volatus
prospere processit.
His mensibus percontatra spatialia in Martem versus missa fuerunt frequentiora,
quia ille planeta propius a Terra distat quam umquam spatio sexaginta milium
annorum.
Lex fundamenalis Afganistaniae
Magnum Consilium Afganorum, quod loya jirga appellatur, legem fundamentalem
comprobavit. Ex nova lege Afganistania est res publica islamica, in qua
nulla lex potest esse islamismo contraria, sed etiam ceterae religiones
libere exerceri possunt.Viri et
feminae sunt ex lege aequales. Parlamentum ex duabus cameris constat. Camera
inferior, quae a populo creatur ideoque camera populi dicitur, ius habet
ministros deponendi.
Praesidens, qui suffragio populi creatur, camerae populi est responsalis.
Ministri, summus magistratus iudicialis atque praefectus argentariae
centralis camera populi approbante a praesidente designantur.
Pristinus rex Zahir Shah in totam vitam pater patriae appellatur. Nova lex
Afganistaniae firmam consitutionem creavit, in qua praesidens plurimum valet,
nam minister primarius nullus est neque consilia regionalia in lege locum
habent.
Linguae officiales sunt duae, scilicet pashtu Patanorum et dari Tadzikorum.
Linguae tribuum minorum, ut Usbekorum et Turkmenorum, officiales in eis
regionibus probantur, in quibus multum valent.
De morte Dianae nova investigatio
Principissa Diana decem mensibus ante mortem suspicabatur principem Carolum
de calamitate vehiculari moliri, qua coniux ipsius pristina periret.Quam rem
Diana in epistula atriensi suo Paulo Burrell scripta aperuerat.
Principissae in Carolum suspiciones, de quibus Burrell tacuerat, in actis
diurnis The Daily Mirror die epiphaniae palam factae sunt.
Diana et amicus eius Dodi Al Fayed calamitate vehiculari Parisiis pridie
Kalendas Septembres anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo perierunt.
Magistratus Francorum censuerunt causam fuisse, quod gubernator vehiculi
calamitosi ebrius fuisset. In Britannia, epistula Dianae palam facta, nova
de mortis causa investigatio suscepta est.
"Nuntii
Latini", 2.1.2004 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Urbs
Iraniae motu terrae vastata
(In
provincia Iraniae nomine Kerman, quae inter meridiem et solis ortum spectat,
postridie Nativitatis Domini terrae motus accidit, quo urbs Bam pessime
afflicta est.
Magistratus
Iraniae aestimant aedificiis in illa calamitate corruentibus plus triginta
milia hominum mortuos esse totidemque fere vulneratos.
Bam, urbs antiquissima, iacet apud viam Sericam, qua olim commercium inter
Sinenses et Europaeos fiebat. Incolarum habuit ducenta milia. Praefectus
provinciae Kerman censuit duas partes tertias aedificiorum, in eis duo urbis
valetudinaria, terrae motu deletas esse.
Etiam vicis propinquis magna damna allata sunt. Irania propter calamitatem
auxilium internationale petivit.
Finni valetudinarium campestre cum suis medicis et operariis atque gregem
viginti quattuor hominum in urbem Bam miserunt, qui vulneratos curarent et
superstites ex ruinis exquirerent. Succursoribus impedimento fuerunt tremores
terrae posteriores et tempestas pessima.
Praeterea accidit, ut subsidia in Iraniam missa a latronibus diriperentur.
Neque calamitas, qua provincia Kerman afflicta est, sui generis fuit, nam
Irania est una ex eis terris, quae motibus terrae maxime expositae sunt.
Saeculo vicesimo Irania viginti magnis terrae motibus concussa est, quibus
omnino plus centum quadraginta hominum milia perierunt.
Comitia
Serbiae parlamentaria
In comitiis
Serbiae parlamentariis factio radicalis SRS victoriam reportavit, cum paene
duodetriginta centesimas suffragiorum cepit.
In novum parlamentum electi sunt Vojislav Seselj, moderator huius factionis,
et Slobodan Milosevic, candidatus factionis socialistarum (SPS).
Uterque ex eis in tribunali Haagensi de criminibus belli accusatur.
Pericula ex
climate calidiore imminentia
Caeli
status calescens valetudini hominum nova pericula affert. Morbi tropici in
novas regiones diffunduntur et mutationes in quantitate pluviarum
subalimentationem facile efficiunt.
Cum maiore
caeli temperatura insecta, quae malariam portant, etiam in Europam vagari
possunt, ubi ille morbus hodie nullum est problema.
Praeterea diarrhoea infantibus saepe fatalis augetur, cum contagiones in
calore facilius pervagentur.
Magnae difficultates imminent e.g. in India, Bangladesa, Vietnamia, in quibus
agricultura magnopere de pluviis monsoniis suo tempore cadentibus dependet.
Haec comperimus ex relatione, quam Ordo Mundi Sanitarius (WHO) recens
divulgavit.
Nulla pax
in terris
Anno
bismillesimo tertio exeunte et novo anno ineunte tumultus bellici et
impetus terroristici in Proximo Oriente, Iraquia, Tzetzenia finem non
habuerunt.
Multi volatus inter Parisios et Californiam propter metum terroristarum
revocati sunt, Bagdati incursiones rebellium cotidie fere continuantur, in
Tzetzenia impetus contra milites Russos crebrescunt.
|