|
"Nuntii
Latini", 26.12.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Quid LIBYES NUNTIAVERINT
Moderatores
Libyae armis exitialibus comparandis sua sponte desistere decreverunt, ut
minister negotiorum exterorum civitatis nuntiavit.
Idem
concessit Libyes quidem antea armis nuclearibus et chemicis fabricandis operam
dedisse, sed in futuro omnia illius generis programmata ab eis depositum iri.
Nihil impedire, quominus observatores internationales in Libyam armorum
inspiciendorum causa venirent.
Hic nuntius praesertim Americanis et Britannis magnam laetitiam paravit.
Sciebant enim Libyes in studiis armorum vetitorum magnos progressus iam
fecisse eosque una cum Corea Septentrionali sibi etiam missilia paravisse.
VETUS
ECCLESIA ARELATENSIS
Arelati, in
urbe Francogalliae, quam iam temporibus antiquis conditam esse constat,
parietinae veteris ecclesiae cathedralis circiter quinquaginta metra longae
inventae sunt.
Fundamenta
huius basilicae iuxta monasterium in media urbe situm in conspectum venerunt,
cum eodem loco novum aedificium construi coeptum esset.
Archaeologi existimant illam ecclesiam quarto saeculo aedificatam esse.
PERSONA
ANNI 2003 NOMINATA
Septimanale Americanum, quod Time inscribitur, more solito personam anni maxime insignem
nominavit.
Hoc honore
affectus est miles Americanus. Redactores, cum bellum Iraquicum nuntium anni
omnium maximum fuisse censerent, etiam de meritis praesidentis George Bush et
ministri defensionis Donald Rumsfeld cogitabant.
Ad extremum tamen sententia praevaluit, ex qua illa appellatio honorifica
militibus Americanis attribueretur. Illis enim id quoque curae esse, ut res
Iraquicae post bellum pacarentur.
DE
OPINIONIBUS FINNORUM
Plerique
Finni significationem Christianam die nativitatis Domini implicatam magni
aestimant, ut apparet e demoscopia, quam Institutum Gallupianum hortatu Sedis
ecclesiae investigatoriae Finlandiae faciendam curavit.
Cives cum interrogarentur, sinerentne rem Christianam in sollemnitatibus nataliciis in
scholis et asylis infantium celebrandis in lucem proferri, octoginta duae
centesimae (82%) responderunt id per se fieri posse.
Neque adversantur, quin pueris et puellis officium divinum natalicium
instituatur. Libenter etiam audirent, si in pantopoliis cantilenae nataliciae
Christianae canerentur.
ATHLETAE
IN EUROPA OPTIMI
Septimana
ineunte Societas athleticae campestris Europaea (EAA) suffragium de optimo in
Europa athleta tulit.
Quantopere Sueti in hac virtutis arte ceteris Europaeis excellant, vel exinde
patet, quod illi et in virorum et feminarum serie victoriam reportaverunt.
Praestantissimi enim agonistae delecti sunt Christian Olsson, iuvenis in
trisaltu invictus, et Carolina Klüft, quae in certaminibus mundialibus
Lutetiae Parisiorum institutis in heptathlo nomisma aureum acquisivit.
"Nuntii
Latini", 19.12.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Saddam Hussein captus
Cepimus eum!" His verbis dictis Paul Bremer, moderator regiminis in
Iraquia ad interim constituti, die Dominico diurnariis nuntiavit pristinum
dictatorem Iraquiae Saddam Hussein a copiis Americanis comprehensum esse.
Fuga eius, postquam octo fere menses duravit, Idibus Decembribus ad finem
pervenit, cum is prope urbem patriam Tikrit in cellario casae cuiusdam
agrestis inventus est.
Saddam, dum deprehenditur, in angusta fossa subterranea tamquam bestia quaedam
latebat. Neque militibus Americanis se aggressis ullo modo resistere neque
sibi mortem consciscere conabatur.
Paulo post imagines divulgatae sunt, in quibus vir, qui Saddam esse videbatur,
quamquam crine horrido et barba promissa squalebat, a medico militari
diligenter examinabatur.
Multi spectatores mirabantur tantum tyrannum in tam miserabilem homunculum
mutatum esse.
Quid George Bush dixerit
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, de Saddam Hussein capto
certior factus, oratione televisifica habita ait illum eventum magni momenti
esse ad Iraquiam reaedificandam.
"Civibus Iraquianis", inquit, "bonum nuntium habeo: nullam iam
causam habetis, cur dictatorem Saddam Hussein metuatis.
Mox enim hic vir in iudicium adducetur, quamvis ipse tot hominibus ius
denegaverit".
Dixit tamen Bush sibi persuasum esse violentiam in Iraquia continuatum iri,
cum ibidem adhuc multi terroristae essent.
Diurnariis quaerentibus, essetne Saddam capitis damnandus, respondit non suum
sed Iraquianorum esse de sorte eius futura constituere. "Nos Americani",
inquit, "una cum Iraquianis talem iuris dictionis rationem creare
studebimus, quae omnibus postulatis internationalibus satisfaciat".
<
Summus conventus Unionis
Septimana vergente Bruxellis summus conventus Unionis Europaeae habitus est.
Qui quidem eo praeter spem evenit, quod participantibus non contigit, ut de
lege Unionis fundamentali consentirent.
Tantum de sedibus undecim magistratuum convenit. Quibus inter complures
civitates distributis Finlandiae magistratus a rebus chemicalibus obtigit.
Sedes autem a re alimentaria Parmae, in urbe Italiae, collocabitur.
Res aeronautica centum annorum
Die Mercurii centum anni acti erant a historia rei aeronauticae incohata.
Die enim septimo decimo mensis Decembris anno millesimo nongentesimo tertio
(17.12.1903) duo fratres Americani, quibus nomina Wilbur et Orville Wright,
omnium primi aeroplanum motro displosorio instructum aedificaverunt, quo usi
volatum duodecim secundarum feliciter perfecerunt iter aerium quinquaginta
metrorum emensi.
Haec res nova et inaudita in civitate Carolina Septentrionali gesta est.
"Nuntii
Latini", 12.12.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Tabacum esse vetandum
Periodicum medicinae Britannicum, cui nomen Lancet, flagitavit, ut fumificatio
omnino vetaretur: Tabacum esse lege interdicendum et possessionem eius
puniendam; si tabacum haberetur materia illegalis et possessio sigarularum
esset crimen, numerum fumificatorum vehementer deminutum iri; octoginta
centesimas Britannorum esse non-fumificatores, ex quibus quotannis singula
milia fumificatione passiva morerentur; fumificationem esse addictionem
periculosam ideoque plus faciendum esse, ut illi resisteretur et victimae
adiuvarentur. Sed Forest, qui est ordo Britannicus fumificatorum, hoc
propositum ridiculum et incredibile appellavit: fumificationem ad arbitrium
hominis ipsius eodem modo pertinere, quo exempli gratia usus potionum
alcoholicarum.
"Nuntii
Latini", 5.12.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Res Indiae
et Pakistaniae
Aeroplanis
Indorum per spatium aerium Pakistaniae rursus volare licet, ut promisit Pervez
Musharraf, praesidens Pakistaniae.
"Hoc signo", inquit, "ostendimus, quam sincero animo ad pacem
promovendam nitamur."
Talis nuntius eo maiore gaudio accipitur, quod India et Pakistania iam ter
inter se bellaverunt neque multum afuit, quin abhinc unum annum quartum bellum
oreretur.
Recentissimis autem temporibus necessitudines inter utramque nationem
intercedentes in melius mutatae esse videntur.
De catarrho
epidemico
In Europa
occidentali grippa sive catarrhus epidemicus ingenti vi grassari coepit.
Hac septimana in Francogallia duae miliones hominum hoc morbo implicitae esse
aestimantur, et in Hispania numerus aegrotorum vicies maior est quam annis
superioribus.
Etiam in Belgio eadem contagio in epidemiam crevit, cum tres centesimae totius
populi illo viro infectae essent.
In maximo periculo sunt infantes quadriennes aut eis minores, praesertim si
asthmate aut diabete mellito laborant.
Adenauer optimus Germanus
In Germania
spectatores televisifici sententiam rogati sunt, quem Germanum omnium temporum
optimum esse iudicarent.
Victoriam
huius suffragii reportavit cancellarius foederalis Konrad Adenauer, qui inde
ab anno millesimo nongentesimo undequinquagesimo usque ad annum millesimum
nongentesimum sexagesimum tertium (1949-1963) Germaniae occidentali praefuit.
Secundus ab eo habitus est reformator Martinus Luther, cum Carolus Marx, pater
communismi dictus, tertius evaderet.
Etiam Iohannes Sebastianus Bach, compositor celeberrimus, a Germanis magni
aestimatur: is enim quinto loco positus est.
De
exercitatione corporis
Finni et
Sueti studio corporis exercendi ceteris Unionis Europaeae civibus longe
praestant, ut est videre in investigatione eurobarometrica.
Hac in re
civitates Europae septentrionales et meridionales inter se multum differunt.
Apparet maiorem partem Finnorum et Suetorum saltem semel in septimana motui et
exercitationi corporis operam dare, cum apud Hispanos, Francogallos et Italos
nonnisi tertius quisque idem faciat.
Omnium segnissimi ad sua sponte movendum videntur esse Portugalli et Graeci.
Qualis
tempestas fuerit
Mensibus Septembri, Octobri et Novembri proxime praeteritis tempestas in Finnia dimidio
gradu aut etiam sesquigradu Celsiano solito mitior fuit, ut ex statistica
Instituti meteorologici patet.Eodem
tempore siccitas, quae iam diu multas regiones vexaverat, paululum recessit,
cum in diversis Finniae partibus satis superque pluisset.
In finibus autem inter occasum solis et meridiem iacentibus pluviae defuerunt,
quo factum est, ut terrae aquam sitire pergerent.
"Nuntii
Latini", 28.11.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Tranquillitas
in Georgia restituta
Postquam
Eduardus Shevarnadze, de fraude electorali et corruptione accusatus, ex munere
praesidentis Georgiae discessit, tranquillitas post tumultus longinquos in
urbe Tbilisi restituta est.
Praesidens ad interim est Nino Burdzanadze, quae affirmavit nova comitia intra
quadraginta quinque dies in Georgia habitum iri.
Kofi Annan de mercatione feminarum sollicitus
Kofi Annan,
secretarius generalis Nationum Unitarum, mercatione feminarum in mundo aucta
se sollicitam esse rettulit: Illam mercationem ad genera criminalitatis
celerrime crescentia pertinere, nam plus septingena milia hominum quotannis ad
abusus sexuales commercari; magnam ex eis partem stupro subici, omnium iura
humana violari.
Die Martis,
quo Annan de his rebus commemoravit, apud populos ad consociationem Nationum
Unitarum pertinentes quartus "Dies internationalis violentiae contra
feminas tollendae" celebratus est.
Conventio, qua omnis discriminatio feminarum vetatur, a centum septuaginta
quattuor nationibus probata et confirmata est.
SIDA in
mundo pervagatur
Epidemia
SIDAe in mundo gravescit. Pessimae sunt condiciones in partibus Africae
meridionalibus, sed periculum est, ne epidemia etiam in quibusdam terris Asiae
aut pristinae Unionis Sovieticae effrenate grassari incipiat.
Hoc tantum anno contagium in quinque miliones hominum vulgatum est, plus tres
miliones morbo mortui sunt.
Seminaria
Latina Hispanica
Latinistae
variarum nationum in seminaria convenire solent, ut usum Latine colloquendi
discant. Etsi participes plerumque sunt professores et studentes academici,
illa seminaria hucusque extra programma universitarium tempore feriarum
fuerunt.
In
Universitate Sancti Pauli urbis Matriti primum factum est, ut seminaria vivae
Latinitatis in annum academicum includerentur.
In primo seminario mense Novembri habito de grammatica Latine docenda, de
rebus hodiernis describendis, de carminibus componendis actum est.
Participes, qui ex variis Hispaniae partibus venerant, occasionem habuerunt
experiendi, quomodo lingua Latina vivo modo haud aliter atque linguae modernae
disceretur.
"Nuntii
Latini", 21.11.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Bush in
Britanniam advenit
George
Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, cum coniuge Laura die Martis
Londinium venit visitationem statalem in Britannia incohaturus.
Hunc
eventum historicum appellaveris, si respicias eum primum inter praesidentes
Americanos esse, quem regina Elisabeth II officialiter hospitio recepit. Ad
tutelam eius praestandam tota urbs ingentibus praesidiis cincta est. Dicuntur
quattuordecim milia custodum publicorum convocata esse ad prohibendum, ne quid
periculi hospitibus accideret.
Res
Iraquiae constituentur
Civitates
Americae Unitae, cum Iraquianis suas res administrandas restituere vellent,
translationem potestatis in Iraquia maturare decreverunt.
Propositum est, ut ibidem mense Iunio proxime futuro regimen temporarium nationale
institueretur et ante finem anni bismillesimi quinti (2005) electiones
liberae haberentur. Neque tamen Americani copias suas ex illa regione domum
reducturi sunt. Donald Rumsfeld, minister defensionis, negavit in consilio
politico nuperrime divulgato quicquam dictum esse, quod ad castra Americana
in Iraquia collocata pertineret. "Condicio securitatis", inquit,
"non mutabitur".
Caeliscalpium
excelsissimum
In media
urbe Taipei, quod caput Taivaniae esse constat, caeliscalpium in orbe omnium
excelsissimum aedificatum est.Haec
turris e centum uno tabulatis composita in altitudinem quingentorum octo
metrorum assurgit et spatia diversi generis continet ut pantopolium,
observatorium et officia graphealia.
Sumptus aedificandi ad sesquimiliardum dollariorum aut etiam altius
ascendisse existimantur. Sismologi autem dixerunt se metuere, ut moles
tantae celsitudinis motus terrae sustineret. Sed aedificatores tale
periculum infitias ierunt.
De
consilio mundi culturali
Consilium
mundi culturale, dum Helsinkii die Lunae anniversarium vicesimum celebrat,
complures cives de scientiis et artibus optime meritos praecipuis laudibus
extulit.Inter eos,
qui appellationem honorificam acceperunt, erant tres viri docti Finni,
scilicet Sören Illman, professor mathematicae, Markku Kulmala, professor
physicae circumiectalis, et Antti Vaheri, professor emeritus virologiae.
Eodem honore affecti sunt quinque artifices Finni in sua professione
praestantissimi.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 14.11.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Violentia in Iraquia et
in Arabia Saudiana crudecit
In urbe Nasirija Iraquiae
meridionalis ictus terroristicus die Mercurii factus est, quo saltem viginti
sex homines vitam amiserunt. Maior pars victimarum erant milites aut custodes
militares Italiani.Paucis diebus ante (8.11.) Riadi, in urbe principe Arabiae
Saudianae, simili impetu duodeviginti homines perierunt.
In hoc scelere insolitum fuit, quod iam non Americani aut alii occidentales
petebantur sed Arabes et, ut plerique putant, familiares regis, etsi nemo ex
his inter victimas fuit.
Forsitan terroristae ostendere voluerunt neminem, ne regiam quidem familiam,
Riadi in tuto esse.
Italia in Iraquia meridionali paene tria milia virorum habet, qui ordinem
publicum custodiunt et minas explosivas removent. Silvio Berlusconi, primus
minister Italiae, affirmavit Italiam nullo terrore adduci, ut voluntatem
Iraquianos adiuvandi deponeret.
Multi autem delegati oppositionis politicae flagitaverunt, ut copiae Italicae
ex Iraquia deportarentur.
Voyager in confinio
systematis solaris
Voyager, primum ex duobus
percontatris ante viginti sex annos in spatium cosmicum emissis, fines
extremos systematis solaris attigit.Iam tantum spatium
permeavit, quantum est nonagies iter ex tellure in solem. In zona systematis
solaris extrema ventus solaris desinit et Voyager vi solis attractiva
solvitur.
Hucusque nullum instrumentum ab homine factum in tam remotum spatium
penetravit. Per tenebrosas regiones interstellares Voyager in proximum
systema sidereum post quadraginta fere milia annorum incidet.
Si nihil improvisi acciderit, fluentum eius electricum usque ad annum bis
millesimum vicesimum sufficiet.
Stalin redivivus
Iosephus Stalin, pristinus dictator Unionis Sovieticae, apud multos Russos gratia valere
pergit. Cuius rei testimonium est, quod in urbe Ishim, quae est in Sibiria
occidentali, statua eius, olim deiecta, nuperrime restituta est. Multis Russis senioribus
Stalin est heros, quo duce Unio Sovietica in bello mundano secundo victrix
evaserit.
Id quoque virtuti illius tribuitur, quod patriam, agricultura miserabiliter
viventem, in potestatem armis nuclearibus praeditam mutaverit.
Maior autem pars Russorum Stalinum habent tyrannum, qui saltem decem
miliones hominum interficiendos curavit. Totidem miliones fame perierunt,
quam politica Staliniana effecerat.
De ursis in Finnia
stratis Venatio ursorum hornotina
in Finnia mense vergente finita est. Ursi hoc anno strati sunt numero
sexaginta septem, qui numerus post annum millesimum non-gentesimum
nonagesimum quintum minimus est.
Optimam fortunam habuerunt venatores Care-liae septentrionalis, qui iam
primis venationis diebus triginta ursos straverunt.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 7.11.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Status rerum in Burundia
Pax in Burundia paulatim
progredi videtur magistratibus nuntiantibus maximum ibi gregem rebellem
regimini cooperari velle.
Dux motus, cui nomen
Defensores democratiae, ait seditiosis et administratoribus de pace
consultantibus contigisse, ut impedimenta ad concordiam inveniendam iam omnino
fere superarentur.
Duae aliae Hutuorum factiones, postquam diu contra gubernatores Burundiae
rebellaverunt, vere proxime praeterito ad coalitionem Tutsorum et Hutuorum
communem accesserunt.
Quartus autem armatorum globus, qui a re publica defecit, recusare perseverat,
quominus rei publicae intersit.
Andreotti culpa absolutus
Abhinc unum fere annum in
hoc programmate rettulimus primum quondam ministrum Italiae Giulio Andreotti
homicidii convictum et vinculis viginti quattuor annorum damnatum esse.
Nunc autem supremum
dicasterium Italiae causa iterum cognita pristinum iudicium revocavit et illum
virum omni culpa absolvit. Andreotti accusatus erat, quod una cum mafiosis
diurnarium Italianum nomine Mino Pecorelli interficiendum curavisset.
Indonesia imribus
vexatur
Indonesia vehementibus
inundationibus vexata est, quibus plus ducenti homines vitam amiserunt et
saltem centum viginti disparuerunt.
Inter mortuos etiam
quattuor viatores Europaei esse dicuntur, quorum duo Germani et duo Austriaci.
Tutatores naturae causam calamitatis caesionibus silvarum in Sumatra
illegalibus attribuendam esse censent: ex illis vastationibus enim secutum esse,
ut imbres effusi terra absorberi nequirent et aquae cursu suo usitato
decederent.
De tempestatibus
magneticis
His diebus in spatio
cosmico Telluri nostrae circumiecto tempestates magneticae summa vi saevierunt. Quibus perturbationibus
radiatio coniuncta est, quae effecit, ut nonnulla instrumenta sensoria ad
satellites applicata aut magnis detrimentis afficerentur aut omnino fungi
desinerent.
Causa turbinum aetheriorum dicitur esse, quod nunc ipsum in photosphaera Solis
ingentes maculae conspiciuntur, quarum magnitudo massam globi terrestris etiam
decies superat. Rerum peritis persuasum est eruptiones magneticas in zonis his
maculis circumiacentibus coortas esse.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 31.10.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Hodorkovski
in carcerem coniectus
Mihail
Hodorkovski, moderator societatis petroleariae Iukos, quae maxima est in
Russia, in aeriportu Novosibirscano, quo aeroplanum eius privatum descenderat,
comprehensus est. Inde Moscuam deportatus in carcerem coniectus est.
Magistratus Russi iam diu in Hodorkovski inquirunt, in quem septem crimina
intenta sunt.
Accusatur inter alia evasionis fiscalis, fraudis, falsificationis documentorum.
Plerique commentatores politici censuerunt inquisitiones in societatem Iukos
esse politicas, quia susceptae essent paulo post, quam Hodorkovski pollicitus
esset se in comitiis Russiae parlamentariis, mense Decembri futuris, partes
praesidenti Putin oppositas sustenturum esse. Hodorkovski, vir quadraginta
annorum, cuius parentes erant operarii fabricae Moscuensis, hodie ditissimus
Russorum habetur, nam possessiones eius paene septem miliardis euronum
aestimantur.
Illo in carcerem coniecto negotiatores Russi timent, ne regimen de bonis
publicis ad privatam administrationem translatis rursus inquirere incipiat.
Nam Unione Sovietica dissoluta pretiosissimae possessiones rei publicae vili
pretio venierunt, quo factum est, ut quidam emptores maximas sibi divitias
pararent, cum plerique Russi in paupertate manerent. Praesidens Putin monuit
omnes cives, cum scribas modestos, officiales regiminis, mercatores, tum etiam
negotiatores, licet miliarda dollarorum possiderent, apud iudices pares esse
debere.
California
incendiis vastatur
Incendia
silvarum Californiam meridionalem vastantia iam prope duo milia domuum et
regionem maiorem ducentis milibus hectarearum deleverunt. Complura
centena hominum milia domibus relictis fumum et flammas fugerunt, quo
factum est, ut commeatus publicus pessime perturbaretur. Passim ignes
etiam trans confinium in partem Mexicanam vagati sunt. Saltem viginti
homines in flammis interierunt. His proximis diebus tempestas frigidula et
umor aeris paulatim auctus labores siphonariorum levaverunt sed periculum
adhuc continuatur. Incendia calamitatem in historia civitatis Californiae
maximam effecerunt, nam damna materialia iam facta multis dollarorum
miliardis constare existimantur.
De
rebus Iraquiae
Proximis
diebus in Iraquia funestissimi ictus terroristici facti sunt, quibus
quadraginta tres homines perierunt et plus ducenti vulnerati sunt.
Explosiones eodem fere tempore fuerunt prope aedes Bagdatenses Ordinis
a Cruce Rubra et apud quattuor stationes custodum publicorum. Acta
diurna Iraquiana censent auctores scelerum esse terroristas peregrinos,
qui Ramadan, sacrum mensem musulmanorum, explosionibus caedibusque
incohare voluerint.
Praemium
Mentoris redactioni Latinae datum
Societas
Suetiae Lundensis nomine ”Discipuli Mentoris” decrevit, ut
”praemium Mentoris”, antea tantum semel datum,
redactioni Nuntiorum Latinorum tribueretur. Illud praemium a
praeside societatis Sverker Hällen in aedibus Argentariae Finniae
Centralis sollemniter traditum est. Oratione Latina habita Hällen
monuit sibi persuasum esse Latinam linguam in dies valentius
vinculum populorum evasurum esse.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 24.10.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
NU
saepimentum Israelianorum damnant
Sessio
generalis Nationum Unitarum sententiam comprobavit, qua saepimentum ab
Israelianis in ripa occidentali Iordanis fluminis exstructum damnatur:
Israeliani opere desisterent et partem saepimenti iam factum rescinderent. Ex
centum duodequinquaginta nationibus tantum quattuor, in his USA et Israel,
sententiae obstiterunt.
Novum de
stupefactivis scandalum
Novus
steroides anabolicus, qui antea nullis probationibus revelari potuerat, in
exemplis probativis aliquot athletarum Americanorum inventus est. Agitur
de medicamento nomine tetrahydrogestrinon (THG), quod in laboratorio
Californiana BALCO (Bay Area Laboratory Co-Operative) praeparatum esse
dicitur. Victor Conte, moderator laboratorii, crimen commissum vehementer
infitiatur. Inter clientes laboratorii sunt Tim Montgomery, Marion Jones,
Kelli White aliique athletae celeberrimi. Plus quadraginta ex eis in
iudicium foederale vocati sunt, ubi in illud laboratorium inquiritur.
Propter scandalum, in genere suo maximum, Foederatio internationalis
athleticae levis (IAAF) decrevit, ut exempla urinae inter certamina
mundana Parisiis mense Augusto data, iterum examinarentur.
Ioannes
Paulus II pontificatus annum XXV celebravit
Summus
Pontifex Ioannes Paulus II, qui mense Octobri anno millesimo
nongentesimo duodeoctogesimo creatus est, vicesimum quintum
pontificatus annum celebravit. In homilia, quam compluribus denis
milibus peregrinorum in Civitate Vaticana recitavit, monuit bonum
pastorem apud gregem manere et ad catholicos appellavit, ut ipsius
opus caritatis pergerent.
Mater
Teresa beatificata
Mater
Teresa, sanctimonialis, quae quinque annis ante (1997) diem obiit
supremum, a Summo Pontifice die Dominico beatificata est. Nata in
urbe Scopia hodiernae Macedoniae in Indiam anno millesimo
nongentesimo duodetricesimo (1928) migraverat, ubi ordinem nomine
“Sorores caritatis” condidit et totam vitam aegrotis,
pauperibus, domo carentibus adiuvandis dedicavit. Anno millesimo
nongentesimo undeoctogesimo (1979) praemio pacis Nobeliano
honorata est. A matre Teresa, anno post mortem, femina quaedam
Indica cancro laborans, quae illam advocaverit, sanata esse
dicitur. In ecclesia catholica nemo beatus fieri potest, nisi
testimoniis probatur unum saltem miraculum ab eo factum esse.
Mons
Albus minus altus
Mons
Albus, cacumen Europae altissimum, biennio duobus metris
humilior factus est. Mense Septembri anno bismillesimo primo
altitudo eius erat quattuor milia octingenta decem metra, sed
eodem mense huius anni summum cacumen ad quattuor milia
octingenta octo metra descenderat, ut affirmavit grex
undeviginti investigatorum Francorum, quibus praefuit Pierre
Bibollet. Mutationem effectam esse partim ventis, qui nives ex
cacumine montis everrissent, partim calore his annis aucto,
quo nives solito celerius condensarentur. Iidem investigatores
mensurationibus per satellitem factis reppererunt summum
Montis Albi cacumen septingentis centimetris in septentriones
et occasum solis motum esse.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 17.10.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
De volatu
cosmico Sinensium
Sinenses
hac septimana primum volatum cosmicum confecerunt, cum astronauta sive
taiconauta eorum nomine Yang Liwei capsula spatiali invectus Tellurem quater
decies circumvolavit. Navigium eius, cum per unam et viginti horas in orbita
siderali fuisset, feliciter in planitiem in Mongolia interiore patentem
descendit. His rebus gestis Sinae tertia civitas facta est, cui contigit, ut
hominem in vacuum spatium emitteret.
Graves
tumultus in Bolivia
Iam
tres septimanae sunt, cum Pacipoli, in urbe capite Boliviae, graves
tumultus commoventur, quibus complura dena hominum vitam amiserunt et
paene centum vulnerati sunt. Conflictus initium ceperunt, postquam
cognitum est praesidentem de Lozada una cum operibus mercatoriis
internationalibus id agere, ut ex Bolivia gasum terrestre in Civitates
Americae Unitas duceretur. Tali consilio non solum studentes et homines
pauperes, sed etiam societates opificum vehementissime reclamitant
flagitantes praesidentem a magistratu amovendum esse.
Ebadi
Nobelista pacis huius anni
Collegium
Nobelianum Norvegiae decrevit praemium pacis hoc anno iuris consultae
Iranianae Shirin Ebadi tribuendum esse. Haec iudex femina quinquaginta
sex annorum ex ea re maximam laudem adepta est, quod democratiam et
iura feminarum parvulorumque iam per multa decennia indefesse defendit.
Revolutione islamica in Irania anno millesimo nongentesimo
undeoctogesimo (1979) exorta Ebadi munus deponere coacta est, quo
facto in universitatem Teheranensem transiit, ut ibi studentes iuris
prudentiam doceret. Praeterea complures libros de iuribus humanis
conscripsit.
Saddam
e tesseris aufertur
In
Iraquia veteres chartae nummariae cum novis commutari coeptae sunt.
Hac renovatione e denariis Iraquianis imago praesidentis amoti
Saddam Hussein aufertur et in locum eius facies duorum alterorum
virorum magnae auctoritatis substituuntur. Unus eorum est
Hammurabi, rex priscae Babyloniae, qui saeculo a.Chr.n.
duodevicesimo rerum potitus Mesopotamenis leges imposuit hasque in
monumento lapideo incidi iussit. Alter est Abu Ali al-Hasan,
celeberrimus astronomus et mathematicus saeculo p.Chr. n. decimo
natus.
Consumptio
piscium in incremento
Esus
piscium annis proxime futuris in orbe terrarum celeriter
auctum iri existimatur. Creditur enim hoc incrementum maximum
fore in Sinis et aliis civitatibus, quae opibus et copiis
valere coeperunt. Quomodo autem pisces consumptoribus
frequentia crescentibus suffecturi sint, in piscicultura
efficaciter exercenda consistere videtur. Constat enim copiam
piscium in maribus mundi his viginti annis valde deminutam
esse.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 10.10.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Discrimen
inter Israelem et Syriam
Moderatores Syriae una cum Foedere Arabico Consilium securitatis Nationum
Unitarum hortati sunt, ut ictum bombicum ab Israelianis contra Syriam
septimana vergente factum comdemnaret. Agitur de impetu aerio, quem Israeliani
in castra apud urbem Damascum collocata dederunt arbitrati greges
Palaestinensium nomini Israeliano omnium infestissimos eo ipso loco armis
exerceri. Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, partes
conflictus monuit, ne leges internationales violarent neve vim inter se
adhiberent.
Investigatores
Bagdatum venerunt
Viri delecti, quibus praeest Martti Ahtisaari, pristinus praesidens
Finniae, in urbem Bagdatum advenerunt inquisituri, qualis esset in Iraquia
status securitatis post cladem funestam praetorio Nationum Unitarum mense
Augusto illatam. Constat eo attentato viginti duos homines vitam amisisse.
Quamdiu autem hi delegati in Iraquia versaturi et quae loca ibi obituri
sint, publice non aperitur, cum metuendum sit, ne salus eorum in periculum
et discrimen vocetur. Nec frustra, nam die Iovis (9.10.) nuntiatum est
Bagdati denuo explosionem perniciosissimam accidisse.
Praemium
Nobelianum medicinae
Praemium Nobelianum medicinae hoc anno inter Americanum Paul Lauterbur
et Britannum Peter Mansfield dividitur, ut ex Instituto Carolino
Stockholmiensi nuntiatum est. Ambo viri docti, utpote qui antesignani
quidam in descriptione magnetographica evolvenda essent, ad artem
diagnosticam provehendam multum contulerunt. Novis rationibus inventis
effecerunt, ut aegroti, dum a medicis inspiciuntur, multo levioribus
doloribus afficerentur quam ante.
Index
corruptibilitatis editus
Ordo internationalis, cui nomen Transparency International, novum
indicem edidit, quo monstratur, qui sit corruptibilitatis gradus
in quaque civitate. Centum triginta tribus nationibus inter se
comparatis inventum est Finniam terram minime corruptam esse.
Secundas tulit Islandia, cum Dania et Nova Zelandia tertio loco ex
aequo ponerentur. Civitatem autem largitionibus maxime inquinatam
se praebuit Bangladesa.
Nigeriani
omnium felicissimi
Homines omnium felicissimi in Nigeria inveniuntur,
infelicissimi autem in Romania. Hoc patet ex investigatione ad
sexaginta quattuor civitates pertinente, quam commentarii
periodici nomine New Scientist haud ita pridem divulgaverunt.
Variant res, quae in quaque orbis terrarum parte plurimi
aestimantur: in Civitatibus Americae Unitis successu personali
nihil exoptatius esse videtur, cum in Iaponia propria familia
et temperatio sui pro maximis bonis habeantur. Apparuit
numerum hominum felicium in terris industrialibus viventium
non crevisse, quamvis reditus eorum valde aucti essent.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 3.10.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Fluentum electricum interruptum
Die Dominico (28.9.) multo mane fluentum electricum in tota Italia, excepta
Sardinia, interruptum est. In urbes Italiae septentrionalis electricitas
paucis horis restituta est, sed incolae regionum meridianarum adhuc post
duodecim horas interruptione laboraverunt. Pessimae erant condiciones eorum,
qui in traminibus electricis aut metropolitanis vecti in itinere restiterunt.
Causa interruptionis fuisse videtur perturbatio ductus electrici, quo fluentum
ex Helvetia in Italiam transfertur. Eodem tempore etiam duae lineae electricae
altae tensionis inter Franciam et Italiam interruptae sunt, quo factum est, ut
perturbatio in totam Italiam diffunderetur. Itali, Franci Helvetiique de re
adhuc inter se litigant. Similes interruptiones nuperrime in variis terris
evenerunt. Primum in USA et Canada, deinde in Georgia, tum in regione Finniae
Helsinkiensi, denique in magna parte Londinii; septimana praeterita Suetia
meridiana et Dania eadem sorte afflictae sunt.
Dimidium Europaeorum interreti uti nescit
Ex investigatione recens divulgata apparet tantum duodesexaginta
centesimas (58%) Europaeorum computatro sive ordinatro uti scire; dimidiam
partem eorum interreti uti nescire. Cum facultas Europaeorum informationem
et educationem electronicam accipiendi sit tam modesta, in seminario nuper
Bruxellis habito flagitatum est, ut Unio Europaea propagationem lectionis
electronicae adiuvaret.
Amphitheatrum Cordubae repertum
Archaeologi Hispani amphitheatrum in urbe Corduba Hispaniae meridianae
reppererunt, quod ex amphitheatris Romanis magnitudine est tertium.
Illo maiora sunt Colosseum urbis Romae et amphitheatrum Carthaginiense.
Cavea Cordubensis circiter triginta milia spectatorum capiebat. Fuit
in usu a primo post Christum natum saeculo usque ad tertium saeculum.
Aestas 500 annis calidissima
Investigatores existimant hanc aestatem calidiorem fuisse quam
umquam quingentis annis proxime transactis. Temperatura media in
Europa fuit undeviginti gradus et dimidium (19,5). In regionibus
Mediae Europae et in Alpibus, calore maxime afflictis, temperies
caeli a normali etiam quinque gradibus differebat. Mensibus Iulio
et Augusto aestus multa milia hominum interfecit, silvas camposque
incendiis ortis vastavit, messes delevit. Causa temperaturae ita
auctae, ut investigatores Universitatis Bernensis iudicant,
verisimiliter est effectus thermocepicus.
Venatio alcium iniit
Hac septimana venatio alcium in Finnia initium habuit, in qua
circiter centum milia venatorum intersunt. His licentia
septuaginta milia alcium prosternendi data est, quod plus est
quam umquam ante. Populatio alcina per venationem deminuetur,
ut damna agriculturae et commeatui vehiculari ab alcibus
illata coerceantur.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini" vom 26.9.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Kofi Annan
vim praeventivam damnavit
In conventu
Nationum Unitarum die Martis habito Kofi Annan, secretarius generalis,
doctrinam militaremdamnavit, qua nixi Americani bellum Iraquiae
intulerunt. ”Consilium securitatis”, inquit, ”considerare debet, quid
sentiat de casu, in quo singulae nationes vim praeventivam alicui civitati
inferunt, quam sibi imminere censent.” Etiam praesidens Jacques Chirac
nationes vituperavit, quae neglecta sententia Nationum Unitarum vim adhibent.
Nec Annan neque Chirac Americanos nomine nominavit, etsi perspicuum fuit verba
eorum ad bellum ab Americanis Iraquiae illatum attinuisse. George W. Bush,
praesidens Americanus, affirmavit Americanos recte fecisse, cum in Iraquiam
invaderent. Nunc autem tempus adesse, quo ceterae nationes Iraquiae
restituendae opem ferrent. Neque tamen Bush Nationibus Unitis in Iraquia
administranda eam potestatem promisit, quam ceterae nationes desiderant.
Censebat summam potestatem ipsis Iraquianis non celeriter et temere, sed
ordine et rationibus democraticis observatis transferendam esse.
Seminarium
Siciliense
Seminarium
internationale philologiae classicae in oppido Oliveri Siciliae nuperrime
celebratum est, in quod participes ex sex terris Europaeis convocati erant.
Propositum erat seminario, quod auspiciis Universitatis Kiloniensis
institutum erat, de pondere linguarum classicarum hodiernocum
iuvenibus electis disserere atque studia classica apud singulas nationes
promovere. Pecuniam ad rem efficiendam ministravit Fundatio Cassamarca
urbis Tarvisii. Moderator seminarii scientificus fuit professor Ludovicus
Käppel Kiloniensis, secretaria Nina Johannsen. Participes occasionem
habuerunt mirabilia Siciliae antiquissima videndi, cum Tauromenium,
Syracusas, Tyndarim, Panormum aliaque loca monumentis clarissimis insignia
excursionibus factis perlustrarent.
Carolus
Egger diem obiit
Abbas
Carolus Egger Kalendis Septembribus diem obiit supremum. Fuit multos
per annos caput latinistarum in Secretaria Status Civitatis Vaticanae,
simul etiam praeses fundationis ”Latinitas” et moderator
commentariorum periodicorum eiusdem nominis. In Pontificio Instituto
Altioris Latinitatis, quod Summus Pontifex Paulus VI condiderat, inter
primos docuit. Opera eius Latina sunt permulta, ex quibus apud
latinistas totius terrarum orbis notissima sunt ”Lexicon nominum
virorum et mulierum”, ”Lexicon nominum locorum”, ”Lexicon
recentis Latinitatis”. Ut homines ad vivum usum sermonis Latini
induceret, scripsit librum didascalicum cui titulus est ”Latine
discere iuvat”. Monumenta urbis Romae opusculo Latino nomine ”Roma
aeterna” illustravit. Carolus Egger anno millesimo nongentesimo
nonagesimo septimo Conventui Academiae Latinitati Fovendae in Finnia
celebrato interfuit, quem conventum postea propter usum linguae
Latinae exemplarem laudavit. Apud Finnos multos amicos habuit, quibus
ex obitu eius est cordolium.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 19.9.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Sueti euronem
repudiaverunt
Die Dominico in Suetia
suffragium populi factum est, quo cives decreverunt, utrum ad Unionem
monetalem Europaeam (EMU) accederent necne. Sententiis computatis repertum est
suffragatorum quinquaginta sex (56%) centesimas recusavisse, quominus propria
pecunia repudiata euronem, monetam Europaeis communem, usu reciperent. Quo
factum est, ut defensores novae pecuniae acerbam cladem acciperent, cum
nonnisi quadraginta duas (42%) suffragiorum centesimas sibi pararent. Vox
populi eo clarior habetur, quod octoginta centesimae (80%) civium iure
suffragandi usae sunt.
Referendum in Estonia
habitum
Populus Estoniensis
magno consensu sanxit, ut patria sua ad Unionem Europaeam adiungeretur.
Quantam victoriam unionistae ex adversariis reportaverint, vel ex eo patet,
quod duae fere suffragatorum partes pro societate sententiam dederunt. Die
Dominico vesperi praesidens Estoniae ac praeses parlamenti et princeps
minister promulgationem communem ediderunt, in qua censuerunt exitum
referendi documentum esse magnae responsalitatis Estoniensium coram
liberis posterisque eorum servatae. Princeps minister Juhan Parts de
eventu suffragii certior factus: "Ver", inquit, "in
Estoniam advenit. Hodie saeculum vicesimum primum in terra nostra re vera
coepit."
De viro
ministricidii suspecto
Custodes publici
Suetiae virum deprehenderunt, qui in suspicionem ministrae Anna Lindh
occisae inciderat. Invenerunt illum iuvenem triginta quinque annorum
in caupona quadam sedentem et televisionem intuentem. Biocolytae
nuntiaverunt sibi persuasum esse de eodem homine agi, qui
photographematis testificatis in pantopolio eodem tempore fuisset, cum
Anna Lindh cultro percuteretur. Dicitur hic vir vitam flagitiorum tam
plenam egisse, ut in indice delictorum commissorum duodeviginti notas
haberet.
De modo
vivendi Finnorum
Si paginas
opinionum actis diurnis vel commentariis periodicis insertarum
perlegeris, facile credideris vitam Finnorum miserrimam ac
variis discriminibus vexatam esse. Re autem vera plerique
nostrates admodum tranquille vivere videntur vitam felicem in
labore, valetudine et bona familia positam esse arbitrati. Hoc
apparet ex demoscopia universitaria non ita pridem institita.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 12.9.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
Anna Lindh cultro perfossa
Anna Lindh, ministra a
negotiis exteris Suetiae, cum die Mercurii in pantopolio quodam Stockholmiensi
emptiones faceret, ex inopinato cultro vehementer petita est. Auctor facinoris,
quem testes oculati virum ignotum natione Suetum fuisse affirmaverunt, e foro
sceleris statim effugit. Lindh gravibus vulneribus in pectore, ventre et
altero bracchio acceptis in nosocomium deportata est, ubi operationem
chirurgicam per totam noctem duraturam subiit. Neque tamen vita eius arte
medica servari iam potuit, sed die Iovis nuntiatum est ministram Lindh in
valetudinario perisse. Qua re cognita vexilla in tota Suetia ad signum luctus
publici in medio palo sunt proposita.
Korei novus princeps
minister
Mahmud Abbas, minister
princeps Palaestinensium, septimana vergente se magistratu abdicare
decrevit. Cum deliberaretur, quis muneri eius successurus esset, Ahmed
Korei, praeses parlamenti sexaginta quinque annos natus, nuntiavit se
paratum esse ad summum ministerium gerendum, dummodo moderatores Americani
et Europaei sibi hanc rationem ineunti annuerent. Idem speravit fore, ut
Israeliani impetibus in territoria Palaestinensium faciendis finem
imponerent.
Iura humana in Congoa
violata
Iulia Motoc,
officialis Nationum Unitarum iuribus humanis observandis, rettulit
condicionem iurum humanorum in Democratica re publica Congoa
horribilem esse. In iis regionibus, quibus magistratus publici
deessent, greges armatos in cives crudelissime saevire rapinis,
stupris, caedibus perpetratis. Motoc administratores Congoae monuit,
ut in istos terroristas severius animadverterent.
De
gastronomia Francogallica
Cives
Francogallos piget aestimationis in actis diurnis Americanis
’The New York Times’ prolatae, ex qua principatus artis
coquinariae a Francogallis ad Hispanos transiit. "Gastronomia
Francogallorum", inquit ille criticus, "ex eo
tempore, cum eorum ’nouvelle cuisine’ invaluit, paene
nullos progressus fecit et eodem fere statu remansit quo ante
viginti annos fuit." Neque cum eo dissentit Marc Veyrat,
coquus Francogallus celeberrimus, cum concedit omnium optimi
cibi hodie in Hispania parari.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 5.9.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Oeconomia in USA
reviviscit
George W. Bush, praesidens
Americanus, censet multa signa recreationis oeconomicae in USA visibilia iam
esse. Consumptionem domesticam crescere et productionem industrialem
reviviscere. Recreationem remissionibus vectigalium tribui, quas regimen
fecisset. ”Nunc debemus”, inquit, ”evolutionem sustinere et curare, ut
per incrementum oeconomicum novae sedes operis procreentur.” Factio
democratica de oeconomia Americanorum longe aliter existimat. Praesidenti Bush
in oeconomia nihil contigisse nisi eam penitus perturbare. Sub illo ex
provincia privata tres miliones ducenta milia sedium operis disparuisse et
superfluum oeconomicum quinque milium sescentorum miliardorum dollarorum in
defectum trium milium trecentorum miliardorum mutatum esse.
Regimen Iraquiae ad
tempus nominatum
Consilium temporis
transitorii Iraquiae novum regimen nominavit, quod usque ad comitia anno
proximo futura terram gubernabit. In regimine sunt viginti quinque
ministri, qui varias populi partes ethnicas variasque religiones
repraesentant. Shiitae sunt tredecim, Sunnitae quinque itemque Curdi, unus
est Turcmenus unusque Christianus. In novo regimine ministri
informationis et defensionis non sunt. Officio ministri primarii
unusquisque minister sua vice fungitur. Summa potestas penes Paulum
Bremer, praefectum Iraquiae Americanum, usque ad comitia manebit.
Consilium temporis transitorii ab Americanis mense Iulio nominatum etiam
commissionem constituit, quae novam legem fundamentalem Iraquiae
praepararet. Javier Solana, delegatus a rebus exteris Unionis Europaeae,
censet partem Nationum Unitarum in rebus Iraquianis maiorem quam adhuc
esse debere. Ea condicione fieri posse, ut nationes de participatione
dubitantes opem Iraquiae reaedificandae ferant.
Orbis lapideus
antiquissimus
In Insula Scotiae
repertus est orbis ex lapidibus factus, qui antiquior est quam ille
Stonehenge, nam aetas eius quinque milium annorum esse existimatur.
Orbis, cui diametrus est triginta metrorum, iacet in lapicidinis
insulae Lewis, apud oram Scotiae inter septentriones et occasum solis
spectantem. Nomen illi datum est Na Dromanan. Nullus alius orbis
lapideus ita in lautumiis constitutus in Britannia inventus est. Neque
inter doctos convenit, quem ad finem tales orbes facti essent. Quidam
censent illa esse loca sacra, alii arbitrantur saxa in orbe posita
fuisse instrumenta astronomica.
Nuntii Latini
iam XIV annos transmittuntur
Prima
transmissio Nuntiorum Latinorum Radiophoniae Finnicae Generalis
(YLE) Kalendis Septembribus anno millesimo nongentesimo
undenonagesimo (1989) facta est. Hoc igitur mense quintus decimus
nuntiorum annus incohatus est. Per undas breves et Interrete
transmissiones Latinae in omnibus orbis terrarum partibus
frequentes auditores invenerunt, quibus pro fidelitate eorum
summas gratias agimus et habemus.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 29.8.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
De Americanis in Iraquia
mortuis
Post pacem in Iraquia
factam plures milites Americani ibi morti succubuerunt quam eo tempore, cum
bellum gerebatur. Saddamitae enim armis traditis tamen non abstinuerunt, quin
invasoribus insidias machinari et eos ictibus suicidalibus infestare pergerent.
Quam ob rem in Civitatibus Americae Unitis colloquium coeptum est, utrum in
Iraquiam novae copiae mitterentur necne.
Monarchae Finniam
visitaverunt
Carolus XVI Gustavus,
rex Suetiae, una cum Silvia regina et Victoria, principissa hereditaria,
die Martis in Finniam advenit visitationem statalem triduanam incohaturus.
Monarchae, postquam navis eorum terram Helsinkiensem appulit, a
praesidente Tarja Halonen hospitio recepti sunt caerimonia salutatoria
ante palatium praesidentiale celebrata. Post meridiem rex et regina
parlamentum adierunt, cum principissa Victoria aliis locis suum proprium
programma exsequeretur. Vespere facto ad honorem familiae regiae cena
sollemnis in aedibus praesidentialibus apparata est. Postridie eius diei
hospites Borgoam et Portum Frederici lustraverunt. Die autem Iovis in
urbem Jyväskylä profecti sunt, ubi eis occasio praebita est
universitatis et curiae urbanae cognoscendae.
Regio Helsinkiensis
obscurata
die Saturni vesperi
incolis in regione Helsinkiensi habitantibus idem obtigit, quod
Americanis aliquot diebus ante. Dico de interruptione fluenti
electrici distribuendi, quae effecit, ut decies fere centena milia
hominum ad semihoram aut longius tempus luce et energia privarentur.
Dixeris illud incommodum rerum peritis dedecori fuisse, ut qui de
obscuratione Americanorum certiores facti superbe negavissent quicquam
tale in Finnia fieri posse. Minister Finniae negotiorum exterorum illa
perturbatione commotus curatores electricitatis videre iussit, ne eius
generis discrimen iam oreretur.
Dentes Finnorum
eroduntur
Odontologi
sollicitati sunt de celeritate, qua dentes Finnorum eroduntur.
Animadverterunt enim illud vitium his quinque annis apud nos
tantopere auctum esse, ut decimus quisque civis ex eo malo
laboraret. Medicis persuasum est causam erosionis dentium
increbrescentis ex incremento usus potionum recreatricum
quaerendam esse, in quibus cum saccharum tum aciditas dentibus
maxime noxia inesset.
Certamina
athleticae levis In stadio
Parisiensi hac septimana certamina athleticae levis totius
orbis terrarum aguntur. Multitudo participantium maior est
quam umquam ante, nam omnino mille nongenti tres (1903)
agonistae ex ducentis tribus (203) terris oriundi his ludis
intersunt. Longum est enarrare, quantas res optimus quisque
ambulando, currendo, saliendo aut iaciendo gesserit. Utinam
autem successus Finnorum melior esset.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 22.8.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
Sedes Nationum Unitarum attentata
Die Martis contra sedem Nationum Unitarum Bagdatensem ictus terroristicus
factus est, quo saltem viginti quattuor homines vitam amiserunt, plus centum
vulnerati sunt. Autocarrum, materia explosiva oneratum, contra parietem
aedificii ductum ita displosum est, ut pars aedium, in quibus erant circiter
trecenti homines, corrueret. Inter mortuos est Sergio Vieira de Mello,
delegatus Nationum Unitarum specialis. Kofi Annan, secretarius generalis,
interruptis feriis, quas in Finnia agebat, Novum Eboracum raptim revertit.
Calamitate commotus ait nullam posse esse iustam causam facinoris contra
homines, qui Bagdatum venissent, ut Iraquianos adiuvarent.
Carnifex Ugandensium mortuus
Idi Amin, pristinus tyrannus Ugandensium, in Arabia Saudiana, ubi
exsulabat, mortuus est. Amin, qui in exercitu coloniali Britannorum
militaverat, anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo rerum potitus
est. Ugandam maxima crudelitate gubernavit, donec post octo annos
potestate pulsus in exsilium ire coactus est. Oeconomiam patriae in ruinas
redegit, negotiatores Asiaticos expulit, bona eorum sequestravit.
Intellegentiores occidendos curavit aut exsilio affecit. Ordines
humanitarii aestimant inter tyrannidem eius quingenta milia hominum
interfecta esse. Cum mortui satis celeriter sepeliri non potuerant,
corpora in flumen Nilum eiciebantur, quibus crocodili vescerentur.
De causis obscurationis quaeritur
Septimana praeterita fluentum electricum in partibus Canadae et in
octo civitatibus Americae septentrionalis inopinanter interruptum est,
quo casu circiter quinquaginta miliones hominum affecti sunt.
Septimana vergente electricitas in totam fere regionem interruptione
laborantem restituta est. Causa obscurationis nondum pro certo cognita
est. Constat autem illum casum non fuisse facinus terroristicum, quod
multi in initio timuerant. Verisimile est rete distributionis
electricae paene consumptum et nimis oneratum fuisse ideoque damnis
expositum. Magistratus de re adhuc inter se litigant et consilia
considerant, quibus similes casus praeveniantur.
Letalitas inter caniculam aucta
Imbres diluviales et saevae tempestates septimana ineunte in
Gallia, Hispania Helvetiaque caloribus diuturnis successerunt.
Libitinarii Francorum censent in Gallia mense Augusto casus mortis
numerum solitum eiusdem temporis spatii decem milibus superare.
Etiam in multis Hispaniae urbibus letalitas eodem tempore valde
aucta est. Medici aestimaverunt maiorem partem mortuorum fuisse
homines seniores, qui calore aut siccitate correpti obissent.
Directam autem mortis causam plerumque non fuisse insolationem aut
nimium calorem sed alium morbum aut infirmitatem, e.g.
cardioplegiam, quam continuus calor aut perturbatum in corpore
aequilibrium liquorum maturavisset.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 15.8.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
Taylor munus
deposuit
Charles Taylor, praesidens Liberiae, magistratu se abdicavit longa caerimonia
valedictoria in urbe principe Monrovia acta. Taylor, priusquam in exsilium
voluntarium proficisceretur, apud cives contionem habuit, qua dixit
posteritatem sibi et rebus a se gestis benignam fore. Vicepraesidens Moses
Blah, ubi primum civitatem sibi regendam suscepit, rebelles ad colloquium
pacis invitavit. Hi enim polliciti erant bello civili, quo tota Liberia
arderet, ea condicione finem impositum iri, ut Taylor munus deponeret.
De discordia Lockerbiensi
Magistratus Libyae, Britanniae et Civitatum Americae Unitarum consenserunt,
ut discordia ex ictu bombico Lockerbiensi secuta paulatim componeretur.
Dicuntur enim tabulis pactionis subscripsisse, ex quibus regimen Libyae
culpam istius sceleris in se susciperet et propinquis mortuorum damnum
sarciret. Cum Libyes id fecissent, nihil iam impedire, quominus sanctiones
eis impositae tollerentur.
Malus Sinus Finnici status
Condicio oecologica aquarum Maris Baltici in praesenti multo peiorem
se praebuit quam annis praeteritis. Secundum percontationem, quam
Sedes Finniae a rebus cimcumiectalibus navigio suo mari perscrutando
nuper instituit, profunda maris litoralis Sinus Finnici plurimis locis
oxygenio expertia sunt, quam ob rem populatio animalculorum in imo
mari viventium valde deminuta est. Neque qualitas aquarum superiorum
multo melior esse videtur. Causa, cur litora Sinus Finnici tam male se
habeant, sine dubio eiectamentis ab industria, agricultura et
inhabitatione ortis attribuenda est.
De actis diurnis legendis
Finni et Sueti omnium nationum Unionis Europaeae sociarum
cupidissimi sunt acta diurna legendi. Patet enim ex eurobarometro
his diebus divulgato eorum septuaginta septem centesimas (77%)
quinquies et etiam septies in septimana ephemerides evolvere, cum
ceterorum Europaeorum tantum dimidia fere pars idem facere soleat.
Graeci autem, sicut et Hispani et Portugalli, lectionem diurnorum
minimi pendunt. Graeci ab hoc studio omnium alienissimi sunt, nam
tertius quisque nuntiavit se acta diurna numquam oculis percurrere.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 8.8.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
Inopia quaestus durat
Numerus opere destitutorum in Europa est iam magnus, sed periculum est, ne
adhuc crescat. In quindecim terris Unionis Europaeae mense Iunio circiter
quattuordecim virgula quattuor (14,4) miliones hominum quaestu carebant. Opere
destituti ex omni vi operaria octo virgula unam centesimam (8,1%) faciebant.
Maximus est gradus inopiae coactae in Hispania (11,4%), minimus in Luxemburgo
(3,7%). In Finnia opere destituti erant mense Iunio novem virgula tres
centesimae (9,3%). In USA, quae maxima est in mundo oeconomia nationalis,
inopiae coactae gradus erat eodem mense sex virgula quattuor (6,4%), in
Iaponia quinque virgula tres (5,3%).
Dissidentes Cubani in carcerem
Magistratus Cubani mense Martio septuaginta homines a regimine dissidentes
deprehenderunt, ex quibus nonnulli carcere etiam duodetriginta annorum
damnati sunt. Quo factum est, ut Unio Europaea se rationibus, quibus
dissidentes in Cuba tractarentur, sollicitam esse nuntiaret atque
relationes politicas, quas cum regimine Cubano habuerat, circumscriberet.
Alcohol macrescere volentibus commendatur
Investigatores Australiani hominibus macrescere volentibus suadent, ut
potiones alcoholicas bibant; quaternis potiunculis cotidie sumptis
viros, binis autem feminas, macriores fieri posse. Usum alcoholis
moderatum etiam in gradum cholesteroli bonos effectus habere; itemque
alcohole temperanter sumpto periculum diabetis adultorum deminui. Res,
quae ex investigatione evenerant, in actis nomine “Australian Family
Physician” divulgatae sunt. John Dixon, qui investigationi praefuit,
medicos monet, ne posthac hominibus pinguitudine laborantibus alcohol
interdicant. “Si homines pingues”, ait ille, “usum alcoholis
deposuerint, periculum, ne in diabeten aut morbos cardiovasculares
incidant, notabiliter crescet.”
Aurum in cuprum mutatum
Milites Americani, qui sunt in Iraquia, mense Maio multos
autocarros lateribus oneratos occupaverunt. Cum illos lateres
aureos esse crederetur, praeda militum compluribus centenis
milionibus dollarorum aestimabatur. Nuperrime autem ex Aedibus
Albis Washingtoniensibus officialiter nuntiatum est lateres non
esse aureos sed ex cupro factos.
Canicula flagrat
Dies caniculares hoc anno Europam solito vehementius
vexaverunt. In Finnia quidem aestui, qui mense Iulio 30 gradus
Celsianos passim superavit, iam aer temperatior successit, sed
nationes meridionales maximis caloribus adhuc laborant. In
observatorio Mediolanensi temperatura 40 gradus superans hac
septimana mensurata est. Aestus insolitus etiam in Francia,
Britannia, Germania Hispaniaque continuatur. Calidissima est
Andalusia, ubi ardor 44 graduum saeviit. In multis terris
Europae siphonarii contra incendia bellum gerunt continuum.
Pessimae sunt condiciones apud Portugallos, qui ab Unione
Europaea et a Natone auxilium petiverunt, ut vim ignium
compescerent.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 1.8.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
Rerum in
Liberia condicio
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, septimana vergente
milites Americanos in Liberiam, oram Africae Occidentalis bello civili vexatam,
mittere statuit. Munus eorum est illas copias roborare, quae iam ex aliis
terris huc pacis tuendae causa conductae sunt. Dum haec geruntur, Monroviae,
in capite Liberiae, acerrimae pugnae sunt continuatae, quibus complures cives
vitam amiserunt. Multa dena milia Liberianorum, ut atrocitates belli domestici
effugerent, salutem fuga petiverunt. Ad has calamitates accedit, quod incolae
penuria omnium fere rerum necessariarum laborare coeperunt.
Revolutio
Cubana 50 annorum
Die Saturni res publica Cuba anniversarium revolutionis communisticae
quinquagesimum magna pompa celebravit. Die enim vicesimo sexto mensis
Iulii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio (26.7.1953)
rebelles Cubani, quibus praefuit Fidelis Castro, in stationes exercitus
regiminis aggressi sunt. Qui impetus, quamvis praeter spem eveniret, tamen
exordium fecit rerum eversionis, ex qua secutum est, ut dictator Fulgencio
Batista aliquot annis post potestatem deponere cogeretur.
Incendia
in Russia silvarum
Incendia silvestria hoc anno Russiae plura et maiora damna intulerunt
quam anno proxime praeterito, ut ex ministerio Russiae ab opibus
naturae nuntiatur. Condicionem rerum pessimam esse in Sibiria et in
partibus orientis extremi, ubi fumus tam crassus sit, ut homines etiam
bona valetudine usi difficultates respirandi habeant. In urbe
Habarovsk, quamvis hic locus ab incendiis silvarum magnum spatium
absit, copia carbonei dioxydati aeri immixta duplo maior esse dicitur
quam fieri soleat.
Holkeri
Cosoviae praefectus
Moderatores Nationum Unitarum decreverunt, ut consiliarius status
Harri Holkeri, pristinus princeps minister Finniae, Cosoviae
interim administrandae praeficeretur. Dignus est habitus, qui hoc
officium susciperet, cum non solum triumvir paci in Irlandia
Septentrionali restituendae feliciter fuisset, sed etiam conventui
generali Nationum Unitarum praesedisset. Holkeri id agere studebit,
ut Cosovia tota paulatim Cosoviensibus ipsis administranda
tradatur. "Quo citius", inquit Holkeri, "interregnum
meum supervacaneum reddam, eo melius laborem meum praestabo."
Hanna-Maria
Seppälä victrix
Barcinone, in urbe Hispaniae, certamina natandi mundana
instituta sunt. Quod ad nostrates attinet, Hanna-Maria Seppälä,
adulescentula duodeviginti annorum, rem optime gessit, quippe
quae in natatione centum metrorum victoriam splendidam
reportaret. Neque multum afuit, quin etiam novum culmen
mundanum huius distantiae natandae assequeretur: confecit enim
spatium illud quinquaginta quattuor secundis cum triginta
septem centesimis (54,37).
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 25.7.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
Filios
Saddami occisos
Filios
Saddami Hussein, Udai et Qusai, in urbe Mosul Iraquiae septentrionalis die
Martis occisos esse nuntiatur. Cum milites Americani in aedificium, in quo
illi latere dicebantur, impetum fecissent, inter victimas proelii tum commissi
duos viros invenerunt, qui verisimilter filii Saddami erant. Paulo post
identitas eorum pro certo confirmata est. Uterque filius magnam potestatem in
pristino regimine Iraquiae habuit. Qusai in successionem patris
designatus erat. Udai crudelitate et vita luxuriosa famosus fuit. Americani
praemium quindecim milionum dollarorum illi promiserant, cuius indicio filii
Saddami invenirentur.
Saddamum
adhuc esse in Iraquia
Americani
credunt ipsum Saddamum Hussein adhuc vivere et esse in Iraquia; illum
forsitan in partibus septentrionalibus aut occidentalibus latere. Quamdiu
sors Saddami ignoratur, difficile est tranquillitatem in Iraquia
restituere. Bello confecto singuli Americani paene cotidie per insidias
vitam amiserunt.
Glacies
Groenlandiae perforata
Investigatoribus
post labores septem annorum contigit, ut glaciem, qua Groenlandia
tegitur, perterebrarent et terram in profunditate trium chiliometrorum
reperirent. De terrae solo conglaciato iudicari poterit, quales
fuerint condiciones climaticae in Groenlandia ante aetatem glacialem,
abhinc plus centum milia annorum.
De
subventionibus agriculturae
Juha
Korkeaoja, minister agricolationis et silviculturae Finnorum, vult,
ut Unio Europaea potius parvis praediis quam latifundiis subveniat;
maxima latifundia Mediae Europae etiam complures euronum miliones
pro variis subventionibus accipere, quod vix iustum haberi possit;
difficile tamen esse commoda, iam data et constituta, a quoquam
auferre. Maxima et ditissima praedia, quae tertiam fere partem
faciunt, circiter septuaginta centesimas subventionum Unionis
Europaeae accipiunt, quamquam primum propositum fuit parvos fundos
adiuvare. In Finnia sunt hodie quinque vel sex milia parvorum
praediorum, quae condicionibus agricolarum in peius mutatis
paulatim ad inopiam rediguntur et emoriuntur.
De
prostitutione vetanda
Mense
Iulio ineunte commissio ministerii iustitiae legem adumbravit,
ex qua emptio servitiorum sexualium vetaretur. Sed cum emptio
et venditio ad unum idemque commercium pertineant, Johannes
Koskinen, minister iustitiae, novam legem etiam ad
venditionem, quae dignitatem prostitutae humanam offendat,
extendere velit. Hodie prostitutio in Finnia lege permittitur,
tantum proxenetismus vetatur. Quales futurae sint mutationes,
incertum est, nam opiniones civium sunt diversae. Cum anno
duodebismillesimo de emptione servitiorum sexualium vetanda
suffragium in parlamento fieret, maior pars delegatorum legem
repudiavit.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 18.7.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
ITALIA PRAESIDATUM ACCEPIT
Iam tres fere septimanae praeterierunt, cum praesidatus Unionis Europaeae
semestris ex Graecia in Italiam transiit. Caput rerum agendarum videtur esse
legem Unionis fundamentalem ultima lima polire. Praeterea Italiani, dum
principatum habebunt, maxime nitentur, ut relationes inter Europaeos et
Americanos discrimine Iraquico laborantes paulatim meliores reddantur. Neque
in ipsa Europa tensiones desunt, cum Silvio Beslusconi, princeps minister
Italiae de corruptione accusatus, multorum Europaeorum invidiam non effugerit.
VERSIO OPERIS AUGUSTINI FINNICA
Opus celeberrimum a Sancto Augustino compositum, quod De civitate
Dei inscribitur, e Latino in Finnicum conversum est. Laborem
praestitit Heikki Koskenniemi, professor emeritus philologiae
classicae Universitatis Turkuensis octoginta tres annos natus,
postquam quattuor annos in versionem perficiendam impendit.
"Nemo", inquit, "Sancto Augustino maior est in fide
Christiana confirmanda et defendenda. Is est tamquam lapis
fundamentalis, quo totus cultus civilis occidentalis fultus est."
MENSIS IULIUS TEMPUS FERIARUM
Mensis Iulius id anni tempus est, quo plerique Finni ferias
suas aestivas agere solent. Tunc enim aestas adulta esse
coepit et decies fere centena milia operariorum laboribus suis
paulisper relictis otiatum eunt. Neque subitae mutationes
huius rei in exspectatione sunt, ut ait Risto Alanko,
suppraepositus ex Societate centrali ab industria et operis
conducendis. Idem usus ad ceteras quoque terras
septentrionales valet, cum homines in Europa continentali
viventes mensem Augustum pro recto feriandi tempore habere
consuerint.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 11.7.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
De
condicionibus proximi orientis
Multis hominum milibus utrimque occisis et pacis consiliis iterum iterumque
repudiatis condiciones Proximi Orientis bello quam paci propiores videntur.
Sunt, qui censeant difficillima quoque problemata pragmatica solutiones
pragmaticas semper invenire neque itinerarium pacis potentiores fautores
habere posse quam Civitates Americae Unitas. Alii autem de fabula monent, quae
de rana et scorpione narratur. Ecce vobis.
Olim erat scorpio, qui flumen Iordanem transire volebat. Evenit, ut ranam ibi
conveniret. Scorpio petivit: “Tranata, sodes, flumen, ut ego in tuo tergo
siccis pedibus in alteram ripam perveniam.” Rana respondit: “Id fieri non
poterit, nam si te in tergum accepero, tu me punges et ego veneno tuo moriar.”
Tum scorpio obtestatus est: ”Id haudquaquam faciam, non sum tam stultus. Nam
si tu mortua eris, ego quoque in aquam immersus peribo. Ideo tibi promitto me
nihil mali tibi facturum esse.” Re deliberata, rana rationem scorpionis
probavit. Flumen Iordanem transire coeperunt. Medio flumine scorpio ranam
vehementer pupugit. In articulo mortis rana scorpionem asperrimis verbis
accusavit eumque de data fide commonuit: “Tu promisisti te nihil mali mihi
facturum esse!” Scorpio respondit: “Sed nos sumus in Proximo Oriente.”
Fabula docet spem pacis inter Israelianos et Palaestinos faciendae haud magnam
esse. Maior pars civium in utraque parte pacem optat, sed extremistae
utriusque nullas pacis condiciones probant. Iudaei orthodoxi Palaestinam
terram esse censent, quam Deus sibi ante quattuor milia annorum promiserit.
Ordines autem Palaestinorum, ex quibus notissimus est Hamas, Israelianos ex
tota Palaestina expellere volunt.
Opium in
Afganistania pullulat
Consilium securitatis Nationum Unitarum commercio stupefactivorum
Afganistaniae sollicitatur. Nam Afganistania denuo terra iudicatur, quae
maximam in orbe terrarum copiam drogarum producit. Regimen Talibanorum, ab
Americanis expulsum, maiorem partem productionis exstirpaverat, sed nunc
opium in septendecim ex triginta duabus provinciis Afganistaniae colitur.
Morbi
venerei in Britannia vagantur
Officiales sanitarii in Britannia sunt anxii, quia morbi venerei
proximis sex annis apud Britannos celeriter vagari coeperunt.
Contagiones syphilidis et gonorrhoeae illo temporis spatio quingentis
centesimis auctae sunt. Praeterea decima quaeque femina, sexualiter
activa, chlamydia affecta est. De condicionibus ita deterioratis
informatio sexualis male tradita accusatur.
Aestas
Latina
Denique auscultatores de seminariis commonemus, in quibus hac
quoque aestate vivus usus linguae Latinae docetur. Imprimis
nominanda sunt Seminarium Helveticum Morsacense (20-26.7.),
Conventiculum Lexintoniense (22-31.7.), Feriae Latinae
Ferigoletenses (23-30.7.), Septimana Latina Amoeneburgensis
(27.7.-2.8.), Officina Poetica Opoliensis (2-11.8.), Seminarium
Vindobonense (4-11.8.), Seminarium Belgicum Maretiolense
(6-12.8.), de quibus omnibus in commentariis periodicis “Vox
Latina” et “Melissa” certiora legere poteritis.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 4.7.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
IGNISTITIUM
IN PROXIMO ORIENTE
Ordines Palaestinensium, quibus nomina Hamas et Jihad islamicus, Israelianis
ignistitium trium mensium dederunt, polliciti se omnibus ictibus contra eos
faciendis illo tempore abstinere, dummodo ne ipsi ab hostibus proelio
lacesserentur. Quo audito Fatah sive grex bellatorum praesidenti Jasser Arafat
fidorum nuntiavit omnes res militares contra Israelem in dimidium annum
interruptum iri. Israeliani autem haec promissa nihili pendunt contendentes
armistititum de nulla alia causa factum esse, quam ut Palaestinenses tempus suas
vires colligendi haberent.
DE CIBIS
GENORUM OPE MUTATIS
Parlamentum Europaeum novam legem de talibus cibis signandis sanxit, qui
genorum ope tractati essent. Scriptum est in hac lege, ut omnia producta in
finibus Unionis Europaeae venalia, si quam materiam genis mutatam continerent,
nota speciali distinguerentur. Lege accepta nihil iam impedire videtur, quin
cibaria et pabula illo modo alterata liberum aditum in mercatus Europaeos
habeant.
TOMMI
HAKALA OPTIMUS CANTOR
Cardiffae, in urbe Britannica, certamen cantandi internationale nomine
Singer of the World positum est. Quanti momenti hic eventus fuerit, vel ex
eo apparet, quod numerus participantium initio mille fere erat. Ad extremum
tamen nonnisi quinque cantores ad certamen finale se expediverunt. Omnium
victor evasit Tommi Hakala, barytonista Finnus. Qui cantor triginta duos
annos natus studia musica non solum in patria sua exercuit, sed etiam in
Academia musica Caroloruhensi.
MINISTRATIO
COLLOQUIALIS LATINA
Inde ab Kalendis Iuliis (1.7.) Radiophonia Finnica Generalis omnibus
Latinistis novam facultatem linguae Latinae colendae praebet. Agitur de
foro colloquiali Latino, quod in paginis interretialibus Radiophoniae
nostrae hac septimana apertum est. Quicumque gregibus Latine scribentium
interesse vult, aut suum colloquendi thema ceteris proponere aut
colloquio iam incepto se inserere potest. In hoc epistularum commercio
participibus aut suo vero nomine aut aliquo pseudonymo uti licet.
Inscriptio huius areae colloquialis est haec: http://www.yleradio1.fi/nuntii
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 27.6.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
NOVUM
REGIMEN IN FINNIA
Die Martis (24.6.) res publica Finnia novum regimen accepit, cum Matti Vanhanen,
minister defensionis et vice praeses factionis centralis, a praesidente Tarja
Halonen novus princeps minister nominatus est. Paucis minutis ante pristinum
consilium rei publicae administrandae, cui praeerat Anneli Jäätteenmäki,
munus deponere coactum erat, cum prima ministra propter fidem amissam ceteris
molestiae esse coepisset. Constitutio novae coalitionis a vetere eo tantum
differt, quod Seppo Kääriäinen, vir rerum civilium peritissimus, e vice
praesidatu parlamenti in ministerium defensionis translatus est.
DE NOVO SYNGRAPHI GENERE
Anno proxime futuro syngraphi civium Unionis Europaeae signo identitatis
biometrico instruentur. Ratio renovationis talis est, ut novis syngraphis
frustulum annectatur, in quo non solum imago viatoris, sed etiam impressio eius
digitalis reposita sit. Moderatores Unionis Europaeae hunc usum hortatu
Civitatum Americae Unitarum approbare decreverunt. Americani enim sibi meliorem
facultatem identitatis peregrinorum agnoscendae postulaverunt, ut terroristas
finibus suis efficacius prohiberent.
PEKINUM MORBO SARS LIBERUM
Ordo sanitatis mundi (WHO) die Martis urbem Pekinum epidemia SARS liberam esse
pronuntiavit eamque ex indice locorum aditu periculosorum amovit. Haud mirum est
talem nuntium Pekini magno gaudio exceptum esse, si cogites, quantopere numerus
itinerantium Sinas obeuntium hoc anno propter illum morbum deminutus sit. Iam
speratur fore, ut deversoria urbis semivacua paulatim hospitibus repleantur.
DE SALARIO MILITUM IRAQUIAE
Moderatores Americani militibus Iraquianis stipendium solvere constituerunt, ut
detrimentum oeconomicum, quod illi ex exercitu Iraquiae dimisso cepissent, hoc
salario sarciretur. Pars militum mercedem menstruam accipiet, plerisque autem
compensatio semel tribuetur. Haec praemia Iraquianis ea condicione sunt
proposita, ut omni violentia abstinerent et rebus factionis Baath studere
desinerent. Huc etiam pertinet, quod Americani in Iraquia novum exercitum
duodecim milium militum comparaturi sunt.
MARE MORTUUM IN DIES ARESCIT
Iordani, Israeliani et Palaestinenses Argentariam mundanam et alia instituta
nummaria appellaverunt, ut opem pecuniariam Lacui Asphaltitae sive Mari Mortuo
servando ferrent. Dicitur enim illud mare in statu arescendi esse, ea scilicet
causa, quod aqua fluminis Iordanis in id influentis magis atque magis ad agros
irrigandos adhibeatur. His tribus annis superficiem maris tribus metris
descendisse, quam ob rem metuendum esset, ne Mare Mortuum intra quinquaginta
annos omnino in desertum mutaretur.
.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 20.6.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
IRANIANI
RENOVATIONES FLAGITANT
Teherani, in capite Iraniae, multa milia hominum contra regimen reclamitantia
democratiam flagitaverunt et administratores clericales vituperaverunt. Imprimis
studentes Universitatis Teheranensis, condiciones patriae politicas aegre
ferentes, postulaverunt, ut ajatollah Ali Khamenei a munere discederet vel
amoveretur. Reclamationes, quae etiam in aliis urbibus exstiterunt, in tumultus
mutatae sunt, cum vigiles voluntarii, regimen defendentes, reclamatores
vehementer aggressi male mulcare coepissent. Moderatores clericales Americanos
accusaverunt, quod tumultuantes sustinuendo rebus Iraniae interioribus
intervenissent et ita bellum psychologicum contra Iraniam intulissent.
Washingtonienses credunt regimen Iraniae consuetudines cum ordinibus
terroristicis habere. Praeterea timent, ne Iraniani in inceptis arma nuclearia
parandi longius processerint quam creditum sit. Dubitant autem oppositionem
Iraniae politicam aperte adiuvare, nam multis Iranianis USA est “magnus
Satanas”, cuius auxilium oppositioni damnosius quam utilius esse possit.
FERRIVIA INTER COREAS IUNCTA
Coreani septentrionales et australes orbitam ferriviariam inter patrias suas
iunctam celebraverunt. Caerimonia fuit tantum symbolica, nam opus nondum est
perfectum. Tramina trans limitem non ante quam anno exeunte transire poterunt.
Ferrivia Seulum, caput Coreae Australis, cum urbe Sinuiju Coreae Septentrionalis
coniungit. Consilium ferriviam inter utramque Coream aperiendi fuit signum
conspicuum relaxationis inter utrosque Coreanos politicae. Utrique exspectant
novam ferriviam non tantum commeatui sed etiam commercio profuturam esse. Sed
rixa de armis nuclearibus, quae Coreani septentrionales sibi parare volunt,
hilaritatem diei festi temperavit.
EXAMINA LOCUSTARUM MESSEM DEVORANT
Maiora examina locustarum quam proximis sexaginta annis in occidentalibus
partibus Americae septentrionalis apparuerunt. In civitatibus Nevada, Utah,
Idaho locustae messes deleverunt et commeatui vehiculari impedimento fuerunt.
Nam magna locustarum examina, quae rotis vehiculorum comprimuntur, vias publicas
lubricissimas et ita vehentibus periculosas faciunt.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 13.6.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
POLONI
UNIONEM COMPROBAVERUNT
Septimana vergente suffragium populare in Polonia factum est,
quo cives sententiam rogati sunt, an patriam ad Unionem Europaeam adiungendam
esse censerent necne. Sexaginta fere centesimae civium ad urnas accesserunt. Ex
eis prope octoginta centesimae pro Unione sententiam dederunt. Poloni enim ab
Europa libertatem, securitatem, prosperitatem exspectant. Eventu suffragii
popularis palam facto praesidens Poloniae Alexander Kwasniewski monuit patriam
suam in Unionem Europaeam accedendo in familiam Europae reverti. Inter
praesidentatum eius Polonia, quae antea civitas satelles fuerat Unionis
Sovieticae, cum NATOne sive Confoederatione Atlantica iam coniuncta est.
Summus fautor Unionis Europaeae fuit papa Ioannes Paulus II, qui censebat
Poloniae, cum membrum esset Unionis, iustitiam historicam allatum iri. Multi
autem ex Polonis, quorum maior pars sunt fideles catholici, legem Unionis
fundamentalem vituperaverunt, quod in illa nulla mentio Dei et traditionis
Christianae esset. Ad easdem vituperationes accessit praesidens Kwasniewski,
quamvis atheus et communista, cum confessus est templum Christianum semper
fuisse medium aedificium omnium urbium Europaearum neque mores Christianos ab
antiquitate traditos esse neglegendos. Alii autem mutationibus oeconomicis cum
Unione futuris sollicitantur.
MUSEUM BAGDATENSE APERIETUR
Museum archaeologicum Bagdatense, quod bello Iraquico confecto a latronibus
vastabatur, mense Iulio rursus aperietur. Maior pars rerum pretiosarum, quae
interisse putabantur, repertae sunt. Nam administri et operarii musei multas
collectiones historicas ante bellum in cellis clandestinis aut domibus suis
abscondiderant. Antea circiter centum septuaginta milia rerum expositarum
perisse aut furto ablata esse aestimabantur. Nunc autem, rebus absconditis in
museum restitutis, non plus quam tria milia desunt. Ex thesauris historicis
maioris momenti tantum triginta tres nondum reperti sunt, inter eos tabulae
antiquissimae litteris cuneatis scriptae.
MUMIA NEFERTITIS REPERTA
Archaeologi Britanni credunt se mumiam Nefertitis repperisse, quae
pulchritudinis fama per totum orbem antiquum erat clarissima. Fuit coniux
pharaonis Achenatenis, qui quarto decimo saeculo ante Christum natum in Aegypto
regnavit. Cella, quod sepulcrum Nefertitis esse creditur, post investigationes
duodecim annorum in Valle Regum prope Thebas inventa est. Post mortem
Achenatenis et Nefertitis Aegyptii propter controversias religiosas nomina eorum
ex monumentis deleverunt. Ideo de mumia a Britannis reperta disputatio orta est,
quia quidam viri docti non credunt Nefertitim, quae gratiam popularem iam ante
mortem perdidisset, in Valle Regum sepeliri potuisse.
"Nuntii
Latini" 6.6.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
BUSH
ET PUTIN CONVENERUNT
Russia et Civitates Americae Unitae, quamvis discordiam belli Iraquici habuerint,
tamen cooperationem strategicam continuaturae sunt. Etiam armis nuclearibus
propagandis communi consilio finem imponere conabuntur. His fere verbis
praesidentes George Bush et Vladimir Putin Petropolim congregati de summis rebus
inter se collocuti sunt. Putin censuit usum Americanorum et Russorum benigniorem
et familiariorem esse quam quisquam crederet. "Inter nostras nationes",
inquit, "nullae quaestiones sunt, quae solvi non possint."
CONVENTUS
AQUIANI ACTUS
Post colloquium Petropolitanum Bush et Putin Aquianum, in urbem Francogalliae,
volaverunt, ubi duces octo civitatum quaestuosa industria potentium conventum
egerunt. Participes, cum ex coetu discederent, nuntiaverunt sibi de incremento
oeconomiae mundanae persuasum esse. Quod ad rem Iraquicam pertineret, se id
acturos esse, ut Iraquia civitas stabilis et democratica fieret, quae nonnisi
suis propriis iuribus uteretur.
QUID
GEORGE BUSH DIXERIT
Praesidens George Bush, e conventu Aquianensi recens, in Iordaniam se contulit,
ut de consilio pacis in Oriente Proximo restituendae cum Israelianis et
Palaestinensibus deliberaret. Affirmavit Americanos coeptis de civitate
Palaestinensium condenda toto capite annuere, sed monuit etiam fidem, quam
Israelianis de civitate Iudaeorum defendenda dedissent, servandam esse.
ELISABET
50 ANNOS REGNAVIT
Postridie Kalendas Iunias (2.6.) quinquaginta anni acti erant, cum regina
Britanniae Elisabet II regnum adepta est. Ad memoriam huius rei colendam regina
die Lunae una cum filio Carolo et nepote Guillelmo officio divino in ecclesia
Vestmonasteriensi celebrato interfuit. Eisdem sacris adfuit dominus
illustrissimus Edmund Hillary, qui illo ipso coronationis die ad culmen Montis
Everestii primus omnium ascenderat.
DE
PERCONTATRO MARTIALI
Ordo Europaeus spatio cosmico investigando (ESA) suam expeditionem in aliam
planetam incohavit, cum proprium percontatrum spatiale ex Cazastania ad stellam
Martem versus emisit. Propositum est, ut hoc navigium iter suum quadringentarum
fere milionum chiliometrorum iam ante finem huius anni emetiretur. Ei applicatum
est instrumentum sensorium, quod solum planetae perscrutaretur ad cognoscendum,
utrum ibi aqua aut alia vitae signa invenirentur necne.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 30.5.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
ITINERARIUM
PACIS APPROBATUM
Consilium pacis, itinerarium nuncupatum, quod eo spectat, ut in Oriente Proximo
civitas Palaestinensium sui iuris condatur, a regimine Israelis approbatum est.
Duodecim ministri huic proposito faverunt, cum septem eidem refragarentur,
quattuor a sententia ferenda se abstinentibus. Ipse Ariel Sharon, princeps
minister Israelis, quamvis diu in ambiguo fuisset, ad extremum tamen album
calculum illi rationi adiecit. Mahmud Abbas, primus minister Palaestinensium,
negavit fieri posse, ut ullae condiciones, quas Israeliani postea posuissent,
acciperentur.
DE
POLITICA UNIONIS EUROPAEAE
Conventus Unionis Europaeae a rebus futuris a postulatione sua recessit, ex qua
maior nationum sociarum pars decernere posset, qualem politicam externam Unio
exerceret. Praesertim Britanni et Francogalli flagitaverunt, ut illa politica
nonnisi omnium consensu ageretur. Idem conventus in pacto Unionis Europaeae
fundamentali apparando occupatus est, de quo civitates Unionis postea inter se
consilia communicabunt.
TERRAE
MOTUS DAMNA EFFECERUNT
His diebus variae orbis terrarum partes vehementibus terrae motibus afflictae
sunt. Primum quidem regiones Algeriae septentrionales tantopere concussae sunt,
ut circiter duo milia hominum vitam amitterent et decem milia gravibus
vulneribus afficerentur. Paucis diebus post motus sismici etiam Iaponiae magna
detrimenta attulerunt.
NIINILUOTO
RECTOR MAGNIFICUS
Novus rector magnificus Universitatis Helsinkiensis designatus est Ilkka
Niiniluoto, professor philosophiae theoreticae quinquaginta septem annos natus.
Illud munus explendum erat, cum pristinus academiarcha Kari Raivio cancellarius
eiusdem universitatis creatus esset. Niiniluoto rectoratum quinquennii Kalendis
Augustis sibi curandum suscipiet.
RARA
AVIS ILMOLAE CONSPECTA
Ilmolae, in paroecia Ostrobothniae australis Finniae, die Dominico observatio
ornithologica rarissima facta est. Hannu Sillanpää, ornithophilus Seinäjokiensis,
dum aves in agris Alajokiensibus commorantes contemplatur, subito insolitam
volucrem longipedem cano capite praeditam aspexit. Paulo post apparuit eam esse
Charadrium veredum sive avem in desertis Mongoliae et Sinarum nidificantem, quae
numquam ante in Europa conspecta esset.
JUHA
AHOKAS VICTORIAM ADEPTUS
Septimana vergente in urbe Belgrado certatum est, quis in quaque luctatorum
serie athleta in Europa omnium fortissimus iudicaretur. Quod ad classem centum
viginti chiliogrammatum pertinet, ceteris praestantior inventus est Juha Ahokas
natione Finnus. Iam in eo erat, ut adversarius eius e certamine superior
discederet, cum Ahokas eum medium complexus ex improviso ad terram dedit itaque
cum magno Finnorum gaudio victoriam reportavit.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 23.5.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
TRACTATUS
ANTITABACARIUS
Ordo mundi sanitarius (WHO) primum omnium temporum tractatum antitabacarium
comprobavit, de quo per quattuor annos disputatum erat. Delegati centum
nonaginta duarum nationum Genavae de conventione consenserunt, qua commercium
tabaci et mos fumificandi coercerentur. E.g. praeconia mercium tabacariarum esse
circumscribenda et capsulas tabaci textibus et picturis monitoriis ornandas.
Nationes, quae tractatui subscripserunt, programmatis antitabacariis maiores
quam ante pecunias tribuere debent atque vectigalibus tabaco impositis et pretio
eius moderando contendere, ut fumificationem restringant. Ordo mundi sanitarius
censet quinas miliones hominum, quorum maior pars in terris egentioribus vivant,
quotannis tabaco perire.
PAPA
NOVOS SANCTOS CANONIZAVIT
Die Dominico (18.5.) Summus Pontifex Ioannes Paulus II quattuor novos sanctos
canonizavit, inter quos monacham Polonicam, quae in Finnia vixerat. Illa est
mater Ursula Ledochowska, ex familia nobili oriunda, quae ab anno millesimo
nongentesimo undecimo in communi Finnico Terijoki triennium habitavit. Ibi
institutum catholicum condidit, linguam Finnicam didicit, orationes et cantiones
catholicas et partem Catechismi Finnice vertit. Finnia, quae post primum bellum
mundanum sui iuris facta est, erat illo tempore pars imperii Russiae.
Finnia
relicta Ursula per Suetiam et Daniam in patriam revertit, ubi ordinem
Ursulinarum canarum condidit. Ille ordo imprimis pueris et iuvenibus educandis
atque hominibus afflictis adiuvandis operam navat. Anno millesimo nongentesimo
undequadragesimo mater Ursula Romae diem obiit supremum et brevi postea sanctam
venerationem apud catholicos habere coepit. Abhinc viginti annos mense Iunio a
Summo Pontifice in numerum beatorum relata est.
AMNESTIA
INTERNATIONALIS ACCUSAT
Amnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, terras industriales
accusavit, quod regiminibus, quae iura humana violarent, arma bellica
ministrarent. Arma ab illis vendita esse e.g. in Israelem, Columbiam,
Afganistaniam, Senegaliam. Gregem octo nationum industrialium maximam in orbe
terrarum copiam armorum exportare. Ex relatione ab Amnestia divulgata USA,
Russia, Francia, Britannia, Germania, Canada, Italia, Iaponia tractatus
internationales violant, cum arma illis venditant, a quibus ad crudelitatem
exercendam adhiberi possint. Idem ordo flagitavit, ut Consilium Securitatis
nomina societatum mercatoriarum divulgaret, quae arma biologica et chemica in
Iraquiam exportavissent.
DE
TEMPESTATE
In civitate Indiae, cui nomen Andhra Pradesa, minime quinquaginta homines calore
perierunt, cum temperatura aëris prope quinquaginta gradus Celsianos
ascendisset. In Finnia autem ver est amoenissimum, aves migratoriae reverterunt
et lux solis etiam in regionibus meridionalibus per duodeviginti horas durat.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 16.5.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
SARS VAGARI
PERGIT
Morbus SARS sive severum acutum respiratorium syndroma, quae etiam pneumonia
atypica appellatur, non tantum in Asia et America septentrionali grassatur, sed
etiam in quibusdam terris Europae vagari coepit. In Finnia primus morbi casus
verisimilis in iuvene repertus est, qui paucos dies in urbe Toronto fuerat. SARS
rei periegeticae damna in illis quoque terris attulit, in quibus rariores
contagiones exstiterunt. Nam viatores Indiam, Indonesiam, Malesiam, Philippinas
Thailandiamque eodem modo vitaverunt quam Sinas, Hongcongum et Singapuram, quae
morbo maxime afflictantur. SARS peregrinos magis sollicitare videtur quam ictus
terroristicus anno proximo in insula Balio factus. Cum homines terras, ubi SARS
vagatur, petere non audeant, societates aëriae graviora damna quam inter bellum
Iraquicum capiunt. Apud Sinenses morbo affectorum numerus iam quinque milia
superat; in toto orbe terrarum aegrotantes sunt plus septem milia, ex quibus
mortui circiter sescenti. Hi numeri, admodum approximativi, in dies singulos
crescunt. Postquam primus morbi casus mense Februario apud Sinenses apparuit,
contagio paulatim per orbem vagata est neque adhuc retineri potuit. Letalitas
morbo affectorum ab initio contagionis ad octo fere centesimas aucta est et
adhuc augeri posse aestimatur.
QUSAI
HUSSEIN MILIARDUM RAPUIT
Uno die ante, quam primae bombae in Bagdatum ceciderant, Qusai, filius
praesidentis Saddam Hussein, ingentem summam pecuniae ex argentaria centrali
Iraquiae arripuit. Aliquot magistratibus comitantibus in illam argentariam
venit et officialibus mandatum praesidentis ostendit, ex quo miliardum
dollarorum sibi numeraretur. Neque officiales facere potuerunt, quin illi
parerent. Filio igitur praesidentis nongentas miliones dollarorum, quae ex
chartulis nummariis centum dollarorum constabant, et centum miliones euronum
tradiderunt. Chartularum copia tanta fuit, ut grex virorum, per duas horas
laborans, illis tres autocarros oneraret. Nuper magistratus Americani
nuntiaverunt maiorem partem praedae forsitan iam mense Aprili a militibus
Americanis repertam esse. Nihilo minus rapina a Qusai facta inter maxima omnium
latrocinia numeranda est. Si chartulae nummariae ab eo arreptae alia super aliam
struerentur, turris pecuniaria uno chiliometro altior ex illis fieret.
PETROBURGUM,
URBS CCC ANNORUM
Petroburgum, megalopolis Russiae, anniversarium trecentesimum agit. Nam mense
Maio, anno millesimo septingentesimo tertio, Petrus Magnus, imperator Russorum,
decrevit, ut in faucibus Nevae fluminis castrum Petri et Pauli muniretur.
Sollemnitates, quibus origo urbis celebratur, iam incohatae per totam aestatem
continuabuntur.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 9.5.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
CONSILIUM
IRAQUIAE RESTITUENDAE
In Iraquiam legiones multinationales mittentur, quibus custodientibus illa
civitas paulatim pacetur. Prout certis auctoribus compertum est, hae copiae e
militibus decem nationum constabunt eisque Civitates Americae Unitae, Britannia
et Polonia praeerunt. Neque Francogalli neque Germani, bello Iraquico adversarii,
ad actionem Iraquiae restituendae adhibebuntur. Adde, quod tota Iraquia in tria
territoria dividetur, quorum fines nondum terminis sunt circumscripti. Earum
regionum una Americanis custodienda dabitur, cum Britanni et Poloni reliquas
duas sectiones sibi administrandas suscipiant. Civitates illius consilii
participes ab Ordine Nationum Unitarum quaesiturae non sunt, utrum sibi illo
modo agere liceat necne.
INDIA ET PAKISTANIA CONCORDIORES
Moderatores Indiae et Pakistaniae legationum suarum commercia in pristinum
statum restituere decreverunt. De ea re nuperrime nuntiavit primus minister
Indiae Atal Behari Vajpayee, postquam cum collega suo Pakistaniano telephonice
collocutus est. Constat relationes inter utramque civitatem intercedentes iam
per multa decennia pessimas fuisse propter discordiam de dominatione Casmiriae
ortam. Huc accessit ictus terroristicus abhinc duos annos in parlamentum Indiae
factus. Indi, quippe qui hanc aggressionem Pakistanianis crimini darent, nulla
mora interposita legatum suum ex urbe Islamabada domum revocaverunt. Anno
praeterito res eo deducta est, ut non multum abesse videretur, quin discrimen in
apertum bellum erumperet.
PAPA ITER IN HISPANIAM SUSCEPIT
Pontifex Maximus Ioannes Paulus II itinere in Hispaniam suscepto die Dominico in
media urbe Matrito missam sollemnem subdivalem egit. Ad eum audiendum circiter
decies centena milia hominum convenerant. Papa, dum contionem facit, Hispanos
hortatus est, ut leges Christianas fideliter servarent. "Hac sola ratione",
inquit, "culturam vestram tot bonis abundantem Europae et toti orbi
hereditate tradere poteritis." Caerimonia summum fastigium cepit, cum
quinque Hispani, qui saeculo undevicesimo nati erant, auctoritate papae
canonizati sive in numerum sanctorum relati sunt.
NAVIGIUM SPATIALE ABERRAVIT
Navigium spatiale, quo duo astronautae Americani et unus cosmonauta Russus e
statione siderali internationali domum revolabant, abhinc aliquot dies in campum
gramineum Cazastaniae descendit. Tunc primum evenit, ut astronautae Americani
navi siderali Russicae insidentes ex spatio cosmico in Tellurem redirent. Illud
vehiculum tamen, cum in atmosphaeram terrae pervenisset, e causa ignota
tantopere a cursu destinato aberravit, ut quadringentis fere chiliometris
remotius, quam constitutum erat, terram attingeret.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 2.5.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen
DIES
FESTUS VALBURGAE
Kalendae Maiae, dies festus imprimis operariorum et studentium, proximis
quattuordecim annis naturam suam politicam in Finnia paene amiserunt. Communismo
ad ruinas redacto fervor politicus, Kalendarum Maiarum antea proprius,
propemodum disparuit et ille dies est ante omnia sollemne vernale, quo homines
vino, amoribus cantibusque hilaribus adventum veris celebrant.
Hoc anno
hilaritatem Finnorum compescuit tempestas admodum pluviosa et frigidula,
passim etiam nivosa, quo factum est, ut homines potius domi manerent quam foris
comissantes festum agerent. Comissatione ita deminuta custodes publici vigiliam
et diem Valburgae tranquilliorem quam assolet habuerunt.
AQUA
FINNICA IN MUNDO PURISSIMA
Nationes Unitae rettulerunt aquam Finnicam esse in toto terrarum orbe purissimam.
In relatione recens divulgata qualitas et quantitas aquae in centum viginti
duabus terris comparatae sunt. Pessimae sunt condiciones apud Belgas, quorum
aquae magis quam aliis in terris colluvionibus agriculturae inquinantur.
Complures ex terris pauperibus habent maximas copias aquarum; minimum aquae est
in civitatibus petroleo divitibus Proximi orientis. In relatione praemonetur
aquam pro singulis orbis terrarum hominibus paratam et expeditam proximis
decenniis celeriter deminutum iri; anno bismillesimo quinquagesimo (2050) septem
miliarda hominum in sexaginta terris inopia aquae iri laboratum.
Condicio
aquarum dependet ex incremento populationis et modo, quo inquinatio deminuitur.
Necesse igitur est maiorem operam circumiectis tuendis navare et usum aquae
potabilis in irrigatione circumscribere. Propositum est Nationum Unitarum, ut
numerus hominum, penuria aquae laborantium, ante annum bismillesimum quintum
decimum (2015) dimidio minor reddatur.
EXPOSITIO
SCRIPTURAE GRAECAE
Museum Epigraphicum Atheniense et Directorium Monumentorum Byzantinorum et
post-Byzantinorum Ministerii Culturae Graeciae expositionem Graecae scripturae
paraverunt, quae in urbe Tampere Finniae meridionalis per quinque septimanas
aperta est. Illa expositio collecta est in honorem praesidii Unionis Europaeae,
quod hoc tempore penes Graeciam est. Expositione, cui nomen est “ab alpha
usque ad omega” origo et evolutio scripturae Europaeae a primis initiis usque
ad tempora hodierna illuminantur. In promptu sunt documenta publica et
privata, profana et Christiana, carmina sepulcralia. Catalogus multicolor
continet photographemata et commentarios rerum et textuum expositorum.
Primum in
expositione locum tenet discus ex argilla factus, notis hieroglyphicis in spiram
circumductis utrimque ornatus. Ille in urbe Phaesto repertus est et exeunte
saeculo duodevicesimo a.Chr.n factus esse aestimatur. Illam scripturam nemo
adhuc interpretari potuit. Ut facile intellegas, cum de rebus unicis agatur,
documenta expositionis sunt facsimilia.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 25.4.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
JAY GARNER
INTERREX IRAQUAE
Rei publicae Iraquiae interim constituendae praefectus est Jay Garner, dux
generalis Americanus rude donatus. Ille vir die Lunae Bagdatum venit, ut rerum
ibi condicionem melius cognosceret. Diurnariis quaerentibus, quantum temporis
duraturum esset, donec Iraquia suis propriis civibus regenda traderetur,
respondit se eam rem aestimare nolle. "Tamdiu", inquit, "hic
manebimus, quamdiu nobis opus erit." Idem nuntiavit se rerum promotorem et
non regnatorem esse. Iam multi musulmanorum ordines et etiam Curdi recusaverunt,
quominus Americanos dominos suos agnoscerent.
COLLOQUIA DE
ARMIS NUCLEARIBUS
Die Mercurii politici Americani cum legatis Coreae Septentrionalis de
programmate armorum nuclearium vehementer disceptato consultare coeperunt.
Colloquia auspiciis Sinensium in urbe Pekino aguntur et eis intersunt James
Kelly, minister adiunctus a rebus exteris Americanorum, et Li Gun, orator a
Coreanis missus. Consultationes eo spectant, ut rationes inter utramque
civitatem intercedentes post inimicitias sex mensium paulatim meliores reddantur.
Neque multum afuit, quin etiam hic conventus revocaretur Coreanis nuntiantibus
se arma nuclearia sibi iam comparare coepisse.
INVESTIGATIO
MALARIAE PROGREDITUR
Investigatores Universitatis Edimburgensis magnos progressus in remedio malariae
praeparando fecerunt. Nuperrime enim patefecerunt se cognovisse, qua ratione
parasitus malariae novis medendi curis ita se accommodaret, ut eas omnino ad
irritum redigeret: proferre enim illum parasitum proteinum quoddam, cuius ope
vitam servaret. Quae cum ita sint, medici ad nova vaccina excogitanda
constitutione illius proteini auxilio uti poterunt.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 18.4.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
RUSSI DE
SPECULATIONE ACCUSANTUR
Acta Britannica, quibus titulus est Sunday Telegraph, rettulerunt documenta
quaedam Bagdati reperta esse, ex quibus appareret Russos cum Iraquia ante bellum
collaboravisse. Russiam ministrum Britanniae primarium Tony Blair aliosque
moderatores occidentales speculatam esse et Iraquianos de rebus cognitis
certiores fecisse. Ita Saddamum Hussein e.g. comperisse Britanniam mense
Februario nondum ad bellum paratam fuisse. Eisdem documentis patefieri etiam de
visis syngraphis in usum speculatorum acquirendis inter Russiam et Iraquiam
convenisse. Regimen Britanniae de hac speculatione sententiam non dixit, quia
illa documenta, quibus Sunday Telegraph niteretur, nondum accepisset.
BUSH
SYRIAM MONUIT
Praesidens George W. Bush Syriam iam iterum monuit, ne pristinos moderatores
Iraquianorum adiuvaret: cum Americanis collaboraret neve administris aut
militibus Iraquianis, si illuc perfugissent, asylum daret. Administratores
Syriaci Americanorum de Iraquianis adiuvandis criminationes reppulerunt
affirmantes illas fundamento omnino carere.
ORDO
BAGDATI RESTITUITUR
Corruente Saddami Hussein regimine, cum pristini custodes publici dispersi
essent et milites foederatorum adhuc proeliis detinerentur, condiciones in
urbibus Iraquiae erant turbulentae. Praecipue Bagdati, ubi quinque miliones
hominum habitant, aqua et electricitate telephonisque deficientibus atque
furibus et praedatoribus grassantibus vita civium erat gravissima. Nunc autem
Americani cum Iraquianis de custodibus convocandis et de electricitate
distribuenda consilia ceperunt. Multi voluntarii Iraquiani nomen suum dederunt,
ut Americanos ad ordinem restituendum adiuvarent et corpora bello caducorum de
viis congererent. Bagdatenses ipsi fures arripuerunt eosque coegerunt, ut
praedam redderent aut in meschitis deponerent.
MUSEUM
ARCHAEOLOGICUM VASTATA
Antequam bellum in Iraquia ortum erat, archaeologi appellaverunt, ne monumentis
Iraquiae antiquis damna afferrentur. Neque thesauris archaeologicis inter ipsa
proelia quicquam gravius accidisse videtur. At bello confecto latrones in Museum
archaeologicum Bagdatense penetraverunt et ibi duos dies saevientes res
pretiosissimas deleverunt aut furto abstulerunt. Circiter octoginta centesimae
ex thesauris archaeologicis ibi servatis ita perierunt. Archaeologi in variis
orbis terrarum partibus censent illo latrocinio hereditatem totius humanitatis
terribiliter violatam et vitiatam esse. In museo Bagdatensi deposita erat
collectio historiae Mesopotamiae, cuius vetustissima monumenta sunt septem
milium annorum. De monumentis et artificiis in bello tuendis anno millesimo
nongentesimo quinquagesimo quarto (1954) in urbe Haga inter nationes convenit.
Nunc autem cooperatione internationali opus est, ut pars saltem thesaurorum
recipiatur, cum res pretiosae et documenta ex Museo Bagdatensi ablata in mercatu
artis occidentali venditari incipiant.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 11.4.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
POTESTAS
SADDAMI CORRUIT
Bello Iraquico plus tres hebdomadas gesto finis certaminum iam prope adesse
videtur. Singula proelia in quibusdam regionibus passim adhuc committuntur sed
legiones cohortesque Iraquianorum sunt dispersae. Septimana vergente Britanni in
urbem Bassoram, quam diu oppugnaverant, paucissimis Iraquianorum resistentibus
ingressi sunt. Eodem fere tempore Americani carribus cataphractis in mediam
urbem Bagdatum invecti palatium principale praesidentis Saddam Hussein cum
regione adiacente occupaverunt. Nemini iam dubium est, quin confoederatio
adversariis profligatis, urbibus principalibus occupatis atque regimine
dictatoris ex potestate expulso victoriam reportatura sit.
Die a bello
suscepto vicesimo primo milites Americani in partes Bagdati orientales
invehentes a musulmanis shiitis, qui in illis regionibus habitant, iubilatione
floribusque salutati sunt. Statuae imaginesque Saddami Hussein a civibus
deiciebantur et aedificia publica, ex quibus pristini administratores effugerant,
diripiebantur.
“LUSUS EST
FINITUS”
Cum nuntius de rebus Bagdati gestis per televisionem in omnem terrarum orbem
perlatus esset, Muhammed al-Douri, delegatus Iraquiae, diurnariis
redactoribusque in sede Neo-Eboracensi Nationum Unitarum dixit lusum esse
finitum. His verbis dictis primus administratorum Iraquianorum exercitus Saddami
bello devictos esse concessit.
DISCRIMEN
SANITARIUM IMMINET
Ordines humanitarii Nationum Unitarum de discrimine sanitario monent, quod
Bagdato et quinque milionibus civium ibi habitantium imminet.
Bombardationes urbi magna detrimenta attulerunt, distributio aquae et
electricitatis passim interrupta est, magnus numerus civium occisi aut vulnerati
sunt. Valetudinaria, sauciis referta, penuria medicamentorum laborant.
QUID POST
BELLUM FUTURUM SIT
Incertum adhuc est, ubi sit Saddam Hussein, quot fuerint victimae et quanta
damna materialia, quales bello composito futurae sint in Iraquia condiciones
politicae. Post colloquia Belfasti habita George W. Bush et Tony Blair
nuntiaverunt Nationes Unitas in Iraquia post bellum restituenda partem vitalem
habituras esse.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 4.4.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
DE
CONDICIONE BELLI IRAQUICI
Bellum Iraquicum exacerbescere videtur, nam primae Americanorum et sociorum
legiones iam portis urbis Bagdati appropinquant et ab eis spatium nonnisi
aliquot chiliometrorum absunt. Pars exercitus intra zonam rubram sic dictam
venit, ubi hae copiae telis propugnatorum urbis expositae sunt. Milites autem
maritimi ponte Tigridis transito per ripam fluminis septentrionalem progressi
Bagdatum versus procedunt. Eodem tempore cohortes republicanae, quae regimini
Iraquiae praesidio esse consueverunt, Bagdatum viribus unitis defendere parant.
Itaque nemo scit, quam difficile obsessoribus futurum sit illam urbem expugnare.
FINNI BELLO ADVERSANTUR
Circiter tres partes populi Finnici impetum confoederatorum in Iraquiam factum
improbant, ut e demoscopia recens divulgata apparet. Illud bellum praesertim
feminis nostris stomacho esse videtur, cum earum octoginta quinque centesimae ei
adversentur, virorum autem sexaginta septem. Complures metuunt, ne
contrarietates inter orbem islamicum et terras occidentales intercedentes
propter bellum Iraquicum ingravescant.
PNEUMONIA IN SINIS PERICULOSA
Mense Februario exeunte in Sinis pneumonia novi generis periculosissima inventa
est, quae iam sexaginta fere hominibus in omnibus orbis terrarum partibus
perniciei fuit. Etiam Carlo Urbani, medicus Italus, qui hunc morbum primus
dignoverat, die Saturni contagio eiusdem periit. Numerus eorum, qui hac febri
SARS appellata impliciti sunt, in praesenti duorum fere milium est. Rerum
condicio pessima est in Sinis et Hongcongi, sed virus pestilentiae per viatores
etiam in Europam et Americam Septentrionalem serpsit. Quam ob rem omnibus
rationibus cavendum est, ne haec epidemia in pandemiam crescat.
MUMIA VETUSTISSIMA REPERTA
Die Dominico archaeologi Aegyptii arcam ligneam quinque milibus annorum ante
factam aperuerunt. In ossibus ibi conditis restabant signa resinae, quam ad
mortuos mumificandos in Aegypto olim adhibitam esse constat. Quae cum ita sint,
ars mumificandi multo vetustior esse videtur quam antea creditum est. Mumia
reperta est in uno e viginti sepulcris prope urbem Cairum sitis, quam ob rem
speratur fore, ut materies archaeologica etiam pluribus huius generis inventis
augeatur.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 28.3.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
BELLUM
IRAQUICUM SECUNDUM
Iam dies octavus est, cum bellum Iraquicum secundum continuatur. In partibus
Iraquiae meridianis copiae pedestres confoederatorum bono aut vario Marte
pugnantes in dies propius urbem Bagdatum processerunt, quamquam iter earum cum
tempestatibus arenaceis tum resistentia Iraquianorum nonnumquam vehementissima
retardatum est. Quae quamvis ita essent, foederati nuntiaverunt se iam plus
quattuor milia captivorum Iraquianorum habere. Dum haec geruntur, aeroplana
Americanorum et Britannorum plus duo milia bombarum computatri ope accuratissime
directarum in maiores Iraquiae urbes demiserunt. Propositum erat, ut his
missilibus imprimis praesidia et praetoria Iraquianorum militaria et
administrativa peterentur, sed impediri non potuit, quin etiam magna civium
inermium multitudo illis ictibus vitam amitteret. In plaga septentrionali
milites Americani aeriportu expugnato novum belli theatrum aperuerunt. Qualem
autem fortunam ipse Saddam Hussein inter hoc bellum subierit, admodum incertuim
est, cum nemo pro certo sciat, utrum vir televisifice hac septimana locutus
praesidens ipse an Pseudo-Saddam fuerit.
DE UNIONE EUROPAEA DISCORDI
Unio Europaea propter discrimen Iraquicum in duas partes divisa est. Namque
aliquot civitates Europaeae cum Americanis aut foedus fecerunt aut expeditioni
eorum saltem favent, reliquae autem aggressioni vehementer resistunt. E
quindecim Unionis Europaeae nationibus quinque cum Americanis vario studio stant,
scilicet Britannia, Hispania, Italia, Portugallia et Dania. Ceteri autem populi,
praesertim Francogalli et Germani, cum solutionem pacificam bello anteponi
voluissent, novum conflictum Iraquicum verbis acerrimis condemnaverunt.
QUID MINISTRA SIIMES DIXERIT
Regimen Finniae decrevit, ut eis, qui calamitatibus belli Iraquici afflicti
essent, auxilium humanitarium plus sesquimilionis euronum daretur. Quod
consilium ministra Suvi-Anne Siimes die Martis palam fecit. Maiorem illius
subsidii partem per Ordinem a Cruce Rubra Finnicum et internationalem ad usum
hominum ope egentium transmissum iri. Monuit Siimes metuendum esse, ne, si
bellum longius productum esset, etiam plures cives Iraquiani dolore et miseria
afficerentur.
ETIAM ARCHAEOLOGI SOLLICITI
Duodeviginti archaeologi in orbe terrarum omnium praestantissimi appellationi
subscripserunt, qua a partibus in Iraquia gellum gerentibus postulaverunt, ut
thesauros ibidem culturales magni pretii interitu prohiberent. Iraquiam
hodiernam sitam esse in regione priscae Mesopotamiae, cuius cultus civilis iam
ante quinque milia annorum summo fastigio stetisset. Anno proxime praeterito
rerum periti Americanos de quattuor fere milibus locorum certiores fecerunt,
quae bombardare non liceret.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 21.3.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen. ULTIMUM
POSTULATUM AMERICANORUM
Postquam Americani cum Hispanis et Britannis Consilio Securitatis frustra
persuadere conati sunt, ut sibi licentiam in Iraquiam invadendi permitteret,
nullae rationes diplomaticae iam restabant, quibus bellum vitaretur. Praesidens
George W. Bush orationem televisificam habuit, qua ultimum postulatum
praesidenti Saddam Hussein transmisit: Decennia fraudis et crudelitatis iam
praeterisse; Saddam Hussein cum filiis intra duodequinquginta horas in exsilium
iret; id nisi fecisset, bellum ab Americanis sociisque eorum tempore opportuno
susceptum iri. Idem milites Iraquianos hortatus est, ne pro regimine moribundo
pugnarent neve arma interneciva adhiberent.
Saddam Hussein postulatum Americanorum ilico repudiavit: Iraquianos ad impetum
repellendum et hostes profligandos paratos esse. His verbis dictis iam dubium
non erat, quin bellum oreretur. Tum inspectores armorum et officiales Nationum
Unitarum ex Iraquia revocati sunt. Etiam alii peregrini et Iraquiani, qui
occasionem adhuc habebant, Bagdatum reliquerunt.
PARLAMENTUM BRITANNIAE BELLUM PROBAVIT
Quamquam multi delegati in parlamento Britanniae bellum Iraquiae inferendum
iustum non habebant, tamen maior pars eorum propositum regiminis comprobavit, ex
quo exercitui Britannorum permitteretur, ut Iraquiam omnibus rationibus
necessariis adhibitis armis exueret. Eodem die tres ministri regiminis
Britannici, consilio bellico intercedentes, a munere discesserunt.
BELLUM ORTUM EST
Die Iovis (20.3.) multo mane bellum ortum est. Primi impetus de navibus
militaribus Americanorum in Sinu Persico et Mari Rubro positis facti sunt.
Destinatum principale quadraginta missilium circumvagantium Tomahawk fuit Saddam
Hussein et eius praetorium. Ille autem, statim postea, oratione televisifica
cives suos ad bellum fortiter gerendum hortatus est.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 14.3.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
CAEDES
POLITICA IN SERBIA
Zoran Djindjic, primus minister Serbiae quinquaginta annos natus, die Mercurii
occisus est, quo facto administratores civitati statum necessitatis imperaverunt.
Custodes securitatis publicae complures coniuratores deprehenderunt, quos huius
caedis suspectos habent. Djindjic anno bismillesimo multum ad id valuit, ut
praesidens Slobodan Milosevic potestate expelleretur et postea tribunali a
criminibus belli traderetur.
SUFFRAGIUM POPULI IN MELITA
Die Dominico in insula Melita suffragium populi factum est ad decernendum, utrum
cives ad societatem Unionis Europaeae accederent necne. Sententiis computatis
apparuit unionistas maiorem votorum partem sibi conciliavisse, quam ob rem nihil
iam impedire videtur, quin Melita novum Unionis Europaeae membrum inde a
Kalendis Maiis anni proxime futuri fiat. Melitenses ad unum fere omnes suo iure
suffragandi usi sunt.
PAUPERES SINARUM TRANSFERUNTUR
Moderatores Sinarum trecenta et etiam quingenta milia civium pauperrimorum e
regionibus remotissimis in urbes et oppida translaturi sunt. Hanc rem Congressus
populi in sessione sua informativa palam fecit. Magistratus affirmaverunt
migrationem ruricolarum voluntariam esse. Consilium eo spectare, ut incrementum
Sinarum oeconomicum, quod anno praeterito octo centesimas explevisset,
proletariis quoque prodesset. Constat tres partes populi Sinarum ruri habitare.
Transportatio intra decem aut viginti annos perfectum iri existimatur.
QUID PRAESIDENS HALONEN DIXERIT
Die Martis legati parlamentares Finniae operae suae quadrienni ritu sollemni
finem imposuerunt. Praesidens Tarja Halonen, cum apud parlamentum orationem
haberet, etiam discriminis Iraquici mentionem fecit censens opinionem
moderatorum Finniae de ea re omni tempore eandem fuisse: vim contra Iraquianos
adhibendam non esse, nisi coetus Nationum Unitarum veniam impetus dedisset.
Inspectores armorum opus suum continuarent, donec labor eorum utilis et
rationalis esset. Sin rerum condicio in peius mutata esset, fieri non posse,
quin bellum oreretur.
EXPOSITIO RERUM ETRUSCARUM
Mense Martio ineunte in Museo artis Sinebrychoffiano Helsinkiensi expositio
vitam et culturam Etruscorum illustrans aperta est. Hunc eventum eo magis
laudaveris, quod nunc primum fit, ut in Finnia talis monstratio instituatur.
Visitantes occasionem habent ducenta quinquaginta fere inventa suis oculis
cognoscendi. In rebus visu dignis sunt ornamenta diversi generis, sarcophagi
mira arte facti et tabula aenea cum inscriptione Etrusca, quae abhinc aliquot
annos in oppido Cortona reperta est. Illa expositio usque ad Kalendas Iunias
adiri poterit.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 7.3.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
SUPERBIAM
TYRANNOS NON ADIUTURAM
Islamico anno novo ineunte praesidens Saddam Hussein civibus suis per
televisionem nuntium transmisit, quo Americanos cladem novo bello accepturos
esse asseveravit: “Vos, populus Iraquiae”, inquit, “fide armati victores
eritis. Tyranni devincentur neque superbia eis proderit.” Eodem autem tempore
Iraquiani missilia al-Samoud delere perrexerunt.
MOHAMMED DEPREHENSUS
Khalid Sheikh Mohammed, terrorista diu quaesitus, qui principalis excogitator
habetur ictuum mense Septembri anno bismillesimo primo in USA factorum, in urbe
Rawalpindi Pakistaniae deprehensus est. Statim a magistratibus Pakistanianis et
Americanis interrogatus et postea ex Pakistania deportatus in custodiam
Americanorum traditus est. Per quinque annos ille cum omnibus fere sceleribus ab
ordine al-Qaeda factis aliquo modo coniunctus est et unus ex proximis sociis et
adiutoribus Osamae bin Laden esse creditur. Itaque Americani praemium viginti
quinque milionum dollarorum se daturos esse promiserant, si quis illum
repperisset.
Americanis nuntius de terrorista deprehenso magnum gaudium attulit, nam
magistratus eorum iam accusabantur, quod bellum terrorismo indictum paene
neglexissent, cum Iraquicum bellum pararent. Pessimo scelerum excogitatore capto
moderatores Washingtonienses arbitrantur brevi fore, ut alii quoque sectatores
Osamae bin Laden inveniantur.
CHIRAC ALGERIAM OBIIT
Jacques Chirac, praesidens Francorum, Algeriam officialiter obiit. Ibi una cum
Algeriae praesidente Abdelaziz Bouteflika declarationi amicitiae subscripsit,
qua relationes politicae, oeconomicae culturalesque inter utramque nationem
renovarentur et corroborarentur. Algeria, antequam anno millesimo nongentesimo
sexagesimo secundo sui iuris facta est, centum triginta duos annos colonia
Francorum fuit.
Post bellum Algericum per octo annos crudeliter gestum nemo ex praesidentibus
Francorum Algeriam obierat. Chirac ab Algerianis ovationibus acceptus est,
praesertim cum causam Iraquianorum contra consilia bellica Americanorum
defenderet. Multi Algeriani in Francia amicos propinquosque habent, ubi circiter
duae miliones hominum Algericae originis hodie habitant.
DE SANCTA BIRGITTA
In Museo Nationali Finniae hac septimana expositio Sanctae Birgittae inaugurata
est, cuius nativitatis anniversarium septingentesimum agitur. Birgitta, filia
legiferi Birgeri Uplandiensis, mater octo filiorum, post mortem mariti
revelationes divinas habere coepit, quibus, postquam Romam migravit, audacter
rebus ecclesiasticis, politicis socialibusque temporis sui intervenit.
Illis revelationibus, Svetice scriptis aut dictatis et a confessoribus suis
Latine redactis, Birgitta tantam famam meruit, ut duodeviginti annis post mortem
canonizaretur et anno undebismillesimo a Summo Pontifice Ioanne Paulo II patrona
totius Europae nominaretur. Recentissimam de Sancta Birgitta monographiam
egregie scripsit professor Birger Bergh Lundensis.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 28.2.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
SADDAM
CONTUMAX
In colloquio interrogatorio societatis televisificae CBS Saddam Hussein,
praesidens Iraquiae, affirmavit se in patria mansurum neque in exsilium iturum
esse, licet bellum oreretur. Neque sibi ullam cum Osama bin Laden necessitudinem
intercedere. Missilia al-Samoud, quippe quae decreta Nationum Unitarum non
violarent, ab Iraquianis non deletum iri.
DISCRIMEN
COREAE SEPTENTRIONALIS
Americani volunt, ut controversia de programmate nucleari Coreae Septentrionalis
in consilio multilaterali componatur. Nationes autem sociae malint eos
bilateralia de hac re colloquia cum Coreanis Septentrionalibus incipere. Colin
Powell, minister a rebus exteris Americanorum, significavit Americanos ad
auxilium oeconomicum haud exiguum illis suppeditandum paratos fore. Neque illud
auxilium ullo modo de programmate nucleari reprimendo et componendo dependere,
dummodo vigilaretur, ut cibaria egentibus iuste distribuerentur. Hoc anno
Americanos quadraginta milia tonnarum daturos et, si necesse esset, praeterea
sexaginta tonnarum milia cibariorum in Coream Septentrionalem mittere paratos
esse.
Coreani autem
Septentrionales Americanos speculationis accusant. Aeroplanum illorum in spatium
suum aerium supra mare Iaponicum penetravisse et ibi multas per horas speculandi
causa mansisse. Idem aeroplanum iam antea in eadem regione circumvolavisse, ut
destinata potiora exploraret. Illas fuisse provocationes, ex quibus res
graviores facile sequerentur.
TABACUM IN
BHUTANIA VETATUR
Bhutania, parvum regnum Asiae in meridiem vergentis, inter Tibetum et Indiam
situm, est prima civitas, in qua usus et commercium tabaci vetita sunt. Causa
erat, quod praesertim iuvenes Bhutaniani in sigarella marihuanam et hasisum
addere solebant, quo factum est, ut usus illarum drogarum augeretur. Magistratus
Bhutaniani credunt sibi brevi tempore contingi, ut tabacum ex tota civitate
tollant et deleant.
In orbe terrarum, ut aestimat Ordo Mundi Sanitarius (WHO), singulis annis quaternas
hominum miliones tabaco mori. Proximis viginti vel triginta annis transactis
mortalitatem tabacariam fore quotannis iam denarum milionum.
FINNIA IN
INFORMATICA EXCELLIT
Ordo Helveticus, cui nomen World Economic Forum (WEF), rettulit Finnos inter
octoginta duas nationes in technologia informatica primum locum tenere,
Americanos Septentrionales secundum. Finnos usu amplo et efficaci novae
technologiae excellere, cum singuli cives, societates commerciales
magistratusque eorum technologia informationis et communicationis magis
quam ceteri uterentur.
LUPI IN OVILE
PENETRAVERUNT
Nuperrime in provincia Ostrobothnia Finniae occidentalis complures lupi in ovile
penetraverunt, ubi octo oves dilaceraverunt. Populatio lupina est in Finnia
circiter centum quadraginta, ex quibus maior pars in confinio orientali habitat.
Per hos annos singulae bestiae etiam in regionibus in occidentem vergentibus
passim apparuerunt.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 21.2.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
NATO
CONCORDIAM INVENIT
Civitates Consociationis militaris Nato participes concordiam tandem invenerunt
in vehementi discordia, quae de Turcia protegenda orta erat. Causa controversiae
erat, quod Belgae, Francogalli et Germani recusaverunt, quominus de defensione
Turciae cum Americanis colloquerentur, ne bello Iraquiae inferendo favere
viderentur. Rixa composita legati civitatum supra dictarum promulgationem
communem ediderunt, qua pronuntiaverunt bellum nonnisi ultimam et extremam
rationem esse ad discrimen Iraquicum solvendum.
PAPADOPOULOS
PRAESIDENS
Die Dominico in ea insulae Cypri parte, quam Graeci incolunt, comitia
praesidenti creando habita sunt. Protagonistae huius certaminis erant praesidens
hodiernus Glafkos Klerides et adversarius eius Tassos Papadopoulos. Ex inopinato
accidit, ut Papadopoulos iam primo suffragio facto maiorem sententiarum partem
adeptus victor electionum evaderet. Thema comitiorum principale erat, utrum
rogatio Nationum Unitarum de Cypro Turco-Graeca redintegranda approbaretur necne.
Klerides paratus erat has consultationes intra unum annum ad finem perducere,
cum Papadopoulos illud propositum tantum pro initio colloquiorum haberet.
DE STATU
FINNORUM IN SUETIA
Status linguae Finnicae in Suetia melior fieri videtur. Ait enim ministra Mona
Sahlin regimen suum novis consiliis capiendis id acturum esse, ut liberis
Finnorum in Suetia habitantium aequiores condiciones ad Finnice discendum
pararentur et saluti senum Sueto-Finnorum efficacius quam ante consuleretur.
Erkki Tuomioja, minister Finniae a rebus exteris, censuit dubitandum non esse,
quin Sahlin nomine totius regiminis Suetiae locuta esset.
FINNI
PEREGRINOS ADOPTANT
Anno proxime praeterito plures liberi peregrini quam umquam ante in familias
Finnorum adoptati sunt, cum eorum numerus ducentorum quadraginta sex erat.
Plerique adoptivi e Russia et Sinis in Finniam venerunt, sed etiam liberi ex
Thailandia, Insulis Philippinis et Polonia oriundi libenter in adoptionem asciti
sunt. Ius adoptionis habent illa paria coniugum aut homines soli viventes, qui
minimum viginti quinque annos compleverunt.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 14.2.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
BELLUM
IRAQUICUM PARATUR
Moderatores Civitatum Americae Unitarum quadraginta fere milia militum
subsidiariorum ad arma convocaverunt, quibus copiae multo frequentiores iam
antea comparatae augerentur. Pars harum cohortium domi retinebitur, pars autem
ad Sinum Persicum, ubi in praesenti amplius centum milia Americanorum in armis
stant, navibus transferetur. Etiam Britanni se adversus tela hostium munire
coeperunt. Aeriportus enim suos praesidiis cinxerunt, cum metuerent, ne, si
bellum ortum esset, aeroplana descendentia aut sublime abeuntia missilibus
terroristarum peterentur.
DE
LEGIBUS UNIONIS EUROPAEAE
Unio Europaea leges suas scriptas et amputabit et simpliciores reddet, ut eae
melius intellegantur. Quod consilium non mireris, si respicias copiam illorum
codicum iam ex centum milibus paginarum constare. Sunt, qui existiment nihil
obstare, quin saltem mille paginae ex hoc ingenti textuum corpore statim
deleantur. Propositum est, ut paragraphi vetustate infirmatae aut variis
iterationibus oneratae ex legislatione Europaea tollerentur et pro statutis
obsoletis nova substituerentur.
NOMEN
IUGOSLAVIA OBLITTERATUM
Parlamentum Iugoslaviae decrevit, ut nomen civitatis Iugoslaviae oblitteraretur
et ei nova appellatio Serbia et Montenegro inderetur. Praeter has regiones nihil
aliud superest e pristina Iugoslavia, quae tamen tantas partes in historia
Europae egerit. Quis non meminerit praesidentis Josip Broz Tito, qui post
alterum bellum mundanum moderatoribus nationum occidentalium in deliciis erat,
cum Unioni Sovieticae resisteret et suam communismi viam deligeret? Eo mortuo
confoederatio Iugoslavia dissolvi coepit, et ibi bellum civile cruentissimum
exarsit.
REIJO
KEMPPINEN NUNTIATOR DELECTUS
Reijo Kemppinen, consiliarius rei diurnariae Finnus quadraginta quinque annos
natus, nuntiator primarius Commissionis Unionis Europaeae delectus est. Quae
designatio eo notabilior habetur, quod ante hoc tempus nullus vir aut femina de
terris septentrionalibus ad tale officium admissus est. Huius magistratus est
conventibus diurnariis edocendis praeesse, quos nuntiorum relatores ex omnibus
orbis terrarum partibus oriundi quotidie observant.
ROGER
MOORE PRAEMIO DONATUS
Roger Moore, pernotus actor cinematographicus Britannus, quem personam
exploratoris James Bond septies gessisse constat, inde ab anno millesimo
nongentesimo nonagesimo nono munere legati bonae voluntatis ordinis Unicef
fungitur. Moore hunc honorem adeptus maxime contra mercaturam puerorum et
puellarum pugnavit, quam ob rem ei, cum Berolinum obiret, praemium nomine German
Federal Service Cross assignatum est. "Hanc laudem", inquit, "mihi
allatam pluris aestimo quam praemium cinematographicum Oscar appellatum".
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 7.2.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
COLUMBIA
PERIIT
Navicula spatialis Americanorum, nomine Columbia, paucis minutis antequam
descendere debuit, supra Texasiam periit. Septem astronautae, ex quibus duae
erant feminae, vitam amiserunt. In taeniis magnetoscopicis, inter descensum
naviculae factis, videri potuit, quomodo navicula, cum adhuc in altitudine
circiter sexaginta chiliometrorum esset, in complures partes frangeretur. Illo
tempore velocitas eius erat viginti milium chiliometrorum horalium. Testes
oculati narraverunt se prope urbes Dallas et Fort Worth sonum displosionis
audivisse. Partes naviculae et reliquiae astronautarum in eadem regione passim
repertae sunt.
Columbia in
spatio cosmico sedecim dies fuerat et antea viginti septem volatus feliciter
fecerat. Nulli ex vehiculis spatialibus Americanorum acciderat, ut in descensu
interiret. Paucis secundis ante calamitatem astronautae, qui in Columbia
erant, de problematis technicis nuntiaverant. Praeterea cognitum est in quattuor
naviculis spatialibus, quae Americanis in usu sunt, fissuras minutissimas antea
repertas esse. Ideo verisimile videtur originem calamitatis fuisse vitium
technicum. Scuta thermica, quae naviculam contra calorem in descensu crescentem
defenderent, aliquo modo tam gravia damna cepisse, ut illa exardescens interiret.
Quam ob rem omnes navicularum spatialium volatus interrupti sunt, donec de causa
cladis certiora cognosceretur.
POWELL
TESTIMONIA PROPOSUIT
Colin Powell, minister a rebus exteris Americanorum, Consilio securitatis
Nationum Unitarum multa et varia testimonia ostendit, quibus probaret Iraquianos
arma interneciva occultare. Erant in eis phonotaeniae colloquiorum
clandestinorum et photographemata laboratoriorum mobilium, in quibus arma
biologica pararentur. Delegatus Iraquiae omnia testimonia ficta et falsa esse
asseveravit.
ARCHIEPISCOPUS
MAGISTROS LINGUAE LATINAE SALUTAVIT
Archiepiscopus Finniae Jukka Paarma epistula Latina magistris linguae Latinae
missa commemoravit se operam eorum plurimi aestimare, quippe qui linguam
docerent, qua cultus civilis occidentalis et religio Christiana tradita essent.
Idem nuntiavit
Ecclesiam
Finnicam in signum laudis et gratiarum praeceptoribus Latinis Novum Catechismum,
nuper Latine redditum, donavisse.
GREX TARANDRORUM TRAMEN
DETINUIT
In Finnia septentrionali haud raro evenit, ut tarandri hieme in ferriviis
conspiciantur, in quibus facilius quam in silvis nivosis vagantur. Plerumque
autem tramine adveniente effugiunt neque commeatum ferriviarium impediunt.
Nuperrime autem magnus grex tarandrorum in aggerem ferriviae ascendit et tramen
rapidum consistere coegit. Officiales ferriviarii pastores tarandrorum advocare
frustra conabantur. Cum animalia abire nollent, tramen per tres horas post
gregem ambulantem lentissime vehebatur, donec ultima animalia de ferrivia
decesserunt. Altitudo nivium in illa regione unum metrum superat, ex quo facile
intellegas tarandris commodius esse per ferriviam iter facere.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 31.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
COMITIA
ISRAELIS PARLAMENTARIA
Hac septimana in Israele comitia parlamentaria instituta sunt. Suffragiis
computatis apparuit partes dextras nomine likud, quibus praeest primus minister
Ariel Sharon, tantam electionis victoriam reportasse, ut triginta septem
parlamenti sedes sibi conciliarent. Factio autem operariorum cladem accepit, cum
numerus eorum legatorum ad undeviginti reductus est. Adde, quod fautores partium
media sequentium nonnisi quindecim sedibus parlamentaribus potiti sunt.
VACCINATIONES
CONTRA VARIOLAS
Crederes morbum variolarum ex orbe terrarum iam penitus sublatum esse. Sed
populus Americanus ad immunitatem illius pestilentiae consequendam vaccinari
coeptus est, moderatoribus metuentibus, ne Civitates Americae Unitae bello
bacteriologico exponerentur. Primum quidem quingenta milia militum talem
corporis curam subeunt una cum iis, qui valetudini publicae operam dant.
Praesidens George Bush in hac medicatione experienda concivibus exemplo erat,
quippe qui inter primos Americanos iniectionem variolis arcendis sibi assumeret.
IURA IN
ARABIA SAUDIANA HUMANA
Moderatores Arabiae Saudianae polliciti sunt se id acturos esse, ut condiciones
iurum humanorum in civitate sua meliores redderentur. Namque iis vitio vertitur,
quod maleficos poenis nimis duris afficiant. Iubet enim lex islamica, quam
diligentissime servant, furibus manum dextram amputari, adulteros lapidari et
interfectores stupratoresque morte multari. Si quis vinum biberit, in periculo
erit, ne verberibus laceretur. Observatores ordinis Human Rights Watch
rettulerunt Arabibus iam persuasum esse magnam legum mutationem esse necessariam.
MEMORIALIA
DIEI 27.1. EUROPAEA
Die Lunae in Finnia, ut et in multis aliis Europae terris, memoria eorum
recolebatur, qui persecutionibus altero bello mundano factis vitam amiserunt.
Abhinc enim octo annos parlamentum Europaeum decrevit, ut haec memorialia
quotannis die vicesimo septimo mensis Ianuarii (27.1.) agerentur sive eo ipso
die, quo homines in campo carcerali Auschwitz inclusi in libertatem vindicati
essent. Constat Germanos dictatori Adolfo Hitler addictos circiter duodecim
miliones hominum occidisse, quorum dimidia fere pars Iudaei erant.
DE FAMILIIS
LIBERIS GAUDENTIBUS
Eodem tempore, cum complures coniuges Finni liberis orbi esse volunt, familiae
multicipites apud nos magnam gratiam inisse videntur. Anno enim superiore copia
omnium in Finnia liberorum quidem amplius septem milibus deminuta est, sed
numerus familiarum quattuor aut pluribus liberis gaudentium crevit. Kimmo
Jokinen, vir sociologiae peritus, censet parentes, qui vitam familiarem magni
aestiment, saepe res domesticas cursui honorum consulto anteponere.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 24.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
INCENDIA
IN AUSTRALIA SAEVIUNT
Incendia fruticetorum, quibus saeviora his centum annis non fuerunt,
regiones urbi Canberrae vicinas aliasque partes Australiae in orientem solem et
meridiem vergentes vastaverunt. Incitamentum ignibus dederunt venti in campis
planis vehementer flantes, calores solis continui atque siccitas, qua adiuvante
flammae celeriter vagantur. Die Sabbati (18.1.) incendia incolis inopinantibus
ipsam urbem Canberram tam repente invaserunt, ut aliquot homines perirent et
circiter quadringenta aedificia flammis delerentur. Duo
milia quingenti homines domibus suis relictis vim ignium effugerunt. Spissa
nubes fumosa urbem contexit et lumen solis obscuravit.
CONTRA
BELLUM PRO PACE
In variis orbis terrarum
regionibus reclamationes contra bellum Iraquiae inferendum factae sunt. Defensores
pacis in magnis urbibus tam Asiae et Europae quam etiam Americae
septentrionalis cum suis praeconiis insignibusque convenerunt et agmine facto
prodierunt. In Iaponia
reclamationibus interfuerunt complura milia hominum. Consiliis Americanorum
bellicis etiam in Germania, Francia, Britannia atque apud nationes Arabicas
obsistitur. Moscuae aliquot centeni reclamatores ante aedes delegationis
Americanae flagitaverunt, ut Americani manus de Iraquia auferrent. Sex
milia hominum, Gothoburgi Suetiae contra bellum reclamantes, in praeconiis suis
etiam dictaturam praesidentis Saddam Hussein damnaverunt.
DISCRIMEN
COREAE SEPTENTRIONALIS
Coreani septentrionales mense Octobri programmata nuclearia continuanda
susceperunt, quo factum est, ut Americani auxilia cibaria illis suppeditare
intermitterent. Ex viginti tribus milionibus incolarum Coreae septentrionalis
octo fere miliones extrema fame tantopere laborant, ut haud procul absint, quin
cibo deficiente pereant. Septentrionalis
Corea est civitas Stalinistica, in qua condiciones vitae sunt miserabiles.
Compertum est a profugis ibi esse castra carceralia, peiora quam Auschwitz, in
quae captivi politici mitterentur. Americani nuntiaverunt se ad cooperationem
oeconomicam cum Coreanis septentrionalibus paratos
esse ea condicione, ut illi nuclearia programmata deponerent.
SUETI
BIBULI
Consumptio alcoholi in
Suetia proximis annis vehementer aucta est. Anno bis millesimo secundo (2002)
singuli Sueti, plus quindecim annos nati, dena litra consumpserunt, si
quantitatem in purum alcoholum commutes. Acta Suetica, quibus nomen est Svenska
Dagbladet, rettulerunt illam copiam maiorem esse quam umquam post annum
millesimum octingentesimum septuagesimum quintum (1875).
AVES
CANTARE COEPERUNT
Frigoribus mitescentibus
varia avicularum genera, in quibus parus, merula, passer et fringilla, cantus
suos vernales in Finnia meridionali cantare coeperunt. Etiam
noctuae primos ululatus amatorios dederunt, quibus adventum veris praenuntiant. Etsi
aves iam cantant, tempus nidificationis in his partibus septentrionalibus nondum
instat.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 17.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Reijo Pitkäranta.
COREA
SEPTENTRIONALIS MINITANS
Civitates Americae Unitae auxilium cibarium Coreae Septentrionali suppeditatum
intermittere decreverunt, quoad haec civitas condiciones antea propositas
acciperet. Americani hoc consilium ceperunt, ubi primum de programmate Coreae
Septentrionalis nucleari discordia vehemens orta est. Coreani enim non ita
pridem recusaverunt, quominus pactione de armis nuclearibus facta starent,
minitantes se experimenta missilium denuo suscepturos esse.
PRAESIDATUS
UNIONIS EUROPAEAE
Kalendis Ianuariis moderamen Unionis Europaeae semestre ad Graecos transiit, cum
superiore tempore penes Danos fuisset. Graecis propositum est imprimis adversus
criminalitatem in paeninsula Balcanica grassantem pugnare. Dicitur scelerum
contagio in Albania longius et latius patere quam quisquam putet. Sunt, qui
aestiment oeconomiam huius civitatis dimidia fere parte negotiis illegalibus
contaminatam esse. Praesertim commercium hominum et drogarum nec non purgatio
pecuniae contra legem acquisitae negotiatoribus scelestis lucro sunt.
QUID
WORLDWATCH RETTULERIT
Worldwatch, ordo rebus circumiectalibus observandis, conspectum annuum de statu
orbis terrarum in sede sua Washington divulgavit. In illo documento nova quaedam
rerum futurarum spes inesse videtur. Aestimatoribus enim persuasum est veras
mutationes in melius effici posse, dummodo omnium opes et operae ad meliorem
mundum oecologicum constituendum conferantur. Exemplum progressus prosperi
afferunt usum energiae solis et venti in Hispania, Iaponia et Germania his
singulis annis tricenis centesimis auctum esse, cum illae civitates propositi
tenaces id egissent, ut his energiae fontibus magis quam ante uterentur.
NOVAE LUNAE
NEPTUNI REPERTAE
Astronomi tres novas lunas circum planetam Neptunum volventes invenerunt. Quae
cum ita essent, numerus satellitum huius stellae ab octo ad undecim crevit.
Lunae recens repertae sunt visu difficillimae, cum diametro non nisi tricenorum
chiliometrorum sint et multotiens debilius conspiciantur quam alia corpora
caelestia. Observationem debemus gregi astronomico internationali, qui
telescopiis in Chilia et in insulis Havaianis collocatis usus caelum
contemplabatur.
DE LIBERTATE
FEMINARUM IRANIAE
Feminis Iranianis licentia data est certamina athletica spectandi, quae mense
Februario ad honorem revolutionis islamicae instituentur. Hoc consultum
historicum appellaveris, cum antea feminis Iraniae nullus aditus in spectacula
virorum agonica fuerit. In generibus athleticis, quae spectatricibus satis
idonea habentur, sunt ludus bascaudarius, manufollium, ludus follis volatici et
teniludium. Mulieribus tamen interdictum est, ne certaminibus luctandi et
natandi adessent, ea scilicet causa, quod athletae magna corporis parte nuda
certarent.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 10.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Tuomo Pekkanen.
SADDAM
HUSSEIN INSPECTORES ACCUSAVIT
Oratione televisifica die Lunae habita, qui dies sollemnis erat exercitus
Iraquianorum, praesidens Saddam Hussein inspectores Nationum Unitarum
speculationis accusavit. Indices investigatorum Iraquianorum ab illis componi,
quaestiones insidiosas operariis proponi, notitiam castrorum et legitimae
productionis militaris colligi. Illam nihil esse nisi speculationem. Si
Americani cum confoederatis suis Iraquiam invasissent, Iraquianos ad bellum
paratos fore. Illo bello Iraquianos fore superiores. Minas Americanorum nihil
esse nisi sibila serpentium et latratus canum. “Dubium non est”, ait Saddam,
“quin iusti in patria sua victoriam reportent et hostes eorum certam cladem
accipiant.”
BELLUM POSSE
EVITARI
Dum Americani bellum parare maturant, Jack Straw, minister a rebus exteris
Britannorum, bellum contra Iraquiam nullo modo inevitabile esse affirmavit.
Periculum, ne bellum oreretur, esse minus quam multi asseveravissent. In actis
diurnis tot de bello suscipiendo affirmationes fuisse, ut illas refutare necesse
esset.
Septimana
ineunte Mohamed el-Baradei, moderator ordinis IAEA (sc. Internationalis Atomicae
Energiae Associationis), narravit inspectores a Nationibus Unitis constitutos,
quorum esset in arma interneciva Iraquianorum inquirere, nihil suspecti
repperisse. Maturius tamen adhuc esse certa et definita de illis armis iudicia
facere.
TURCI
SOLLICITI
Turci, unica inter confoederatos Americanorum natio islamica, solliciti sunt, ne
bello gesto Iraquia in duas partes dividatur. Abdullah Gül, minister Turciae
primarius, censuit bello in Proximo Oriente commisso omnes nationes eius
regionis iri affectum. Etiam Aegyptii monuerunt impetu contra Iraquiam facto
regionem iam antea inflammabilem labefactatum iri.
EUROPA
SEPTENTRIONALIS FRIGET
Partes Europae in septentrionem vergentes his diebus insolitis frigoribus
vexantur. In certis regionibus Careliae Russicae frigus quinquaginta graduum
Celsianorum fuit, quam ob rem in eis status necessitatis indictus est.
Calefactione propter frigora deficiente hydrargyrus thermometri in quibusdam
multizoniis, valetudinariis asylisque puerorum vix aliquot gradus supra zerum
ascendit. Ideo societates humanitariae Finnorum operam dant, ut calorifera
electrifica, vestes, calceamenta cibariaque in Careliam Russiae suppeditentur.
Moscuae hac hieme homines admodum ducenti octoginta, ex quibus plerique tecto
domoque caruerunt, frigore mortui sunt. In multis domibus Finnorum frigora,
passim triginta gradus superantia, aquaeductus congelaverunt.
MARE BALTICUM
GLACIE CONTEGITUR
Apud litora Finniae ampliora spatia Maris Baltici glacie conteguntur quam multis
decenniis. Fieri poterit, ut totum aequor usque ad Freta Danorum congeletur.
Magnae naves traiectoriae Baltici Maris sunt tam solidae, ut durissima quoque
hieme commeare valeant. Mercatoriis navibus auxilio sunt naves glacifragae.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 3.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit
Reijo Pitkäranta.
EURO IAM PER
ANNUM USURPATUR
Iam unus annus praeteriit, cum in Europa nova moneta, scilicet euro, usurpari
coepta est. Ex eurobarometro, quod Commissio Europaea promulgavit, patet
plurimos Europaeos hac pecunia satis contentos esse. Finni ad usum eius solito
melius assueverunt, nam nonnisi tres centesimae civium nuntiaverunt sibi
difficultates in novis nummis tractandis fuisse. Germani autem desiderio marcae
suae teneri videntur.
DE MERITIS
TRIUM FEMINARUM
Libellus periodicus Americanus TIME tres feminas propter res anno bismillesimo
secundo bene gestas honoris causa nominavit. Quae sunt Sherron Watkins,
vicepraeses pristina societatis mercatoriae Enron, Cynthia Cooper ex WorldCom et
Coleen Rowlay, una e custodibus foederalibus Civitatum Americae Unitarum. Causa
laudis erat, quod Watkins et Cooper fraudes a ratiocinatoribus in societatibus
suis commissas patefecissent et Rowlay superiores suos de quodam terrorista ante
impetus in New York et Washington factos praemonere conata esset.
FAMILIA REGIA
IN ITALIAM REDIIT
Princeps Vittorio Emanuele, filius ultimi regis Italiae, postquam per
quinquaginta sex annos exsulavit, coniuge et filio comitantibus ex Helvetia in
patriam rediit. Parlamentum enim Italiae mense Octobri decrevit, ut familiae
regiae, cui propter auxilium dictatori Benito Mussolini olim datum omni Italia
interdictum erat, tandem in solum patrium reverti liceret. Princeps Vittorio cum
suis documento subscripsit, quo confirmavit se regnum Italiae non iam petiturum
esse.
DE PARTITURA
BEETHOVENIANA
Partitura originalis nonae symphoniae, quam musicographus celeberrimus Ludovicus
van Beethoven saeculo undevicesimo composuit, in indicem hereditatum mundi
accepta est. Manuscriptum eius e ducentis paginis constans Berolini asservatur.
Agitur de primo opere musico, quod UNESCO, ordo Nationum Unitarum culturalis,
pro rebus speciatim tutandis habendum esse censuit. Tirocinium illius symphoniae
Vindobonae anno millesimo octingentesimo vicesimo quarto (1824) actum est
moderatore ipso Beethoven, qui eo tempore iam surdus erat.
Auswahl aus den "Nuntii
Latini"
vom 27.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
DE PETROLEO
IRAQUIAE
Quamquam Americani et Britanni rationes securitatis interponentes bellum
Iraquiae minitantur, multi suspicantur causam principalem discriminis Iraquiani
esse petroleum. Opes petroleariae Iraquiae, quarum certus locus nondum est
definitus, maximae in mundo habentur. Etiam opes iam repertae post copias
petrolearias Arabiae Saudianae secundum locum tenent. Iam nunc societates
petroleariae occidentales de hereditate praesidentis Saddam Hussein inter se
disputant.
Itaque primum
propositum belli imminentis esse videtur novum regimen in Iraquia constituere.
Quod si factum erit, societates petroleariae Americanorum iura in ingentibus
campis petroleariis operandi accipient.
Delegati
oppositionis politicae Iraquianorum iam promiserunt se pactiones de petroleo cum
societatibus Americanis et Britannis facturos esse. Praesidente Saddam Hussein
ex potestate expulso et novo Iraquiae regimine sub tutela Americanorum condito,
illos cum sociis suis certam potestatem de petroleo Iraquiae constituendi
habituros esse.
Difficile
autem est praescire, quomodo pretium petrolei mutetur. Si bellum breve fuerit,
pretium ad breve tempus augebitur, sed longinquum bellum novum discrimen
oeconomicum in mundo efficiet. Fieri etiam poterit, ut pace facta et productione
in Iraquia aucta petroleum fiat facilius acquisitu et vilius quam multis annis
antea.
LAPPONIA
FINNIAE PEREGRINOS ATTRAHIT
Hoc mense plures peregrini quam umquam ante Lapponiam Finniae obeunt. Circiter
sexaginta milia periegetarum, quorum maior pars sunt Britanni, trecentis
quinquaginta volatibus specialibus in Lapponiam venerunt. Anno vergente homines
religionis orthodoxae ex Russia et Graecia illis succedunt, itemque Franci, qui
itinera Lapponica tum demum suscipere solent. Viatores in Lapponia occasionem
tarandro vehendi, cibos Lapponicos gustandi, noctem arcticam aurora boreali
illuminatam admirandi habent. Societates periegeticae in deversoriis - piscinis,
balneis aliisque commoditatibus modernis ornatis - programmata specialia
peregrinis paraverunt. Neque iter est difficile, quia in multos aeriportus
Lapponiae etiam maxima aeroplana descendere possunt.
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 20.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
UNIO EUROPAEA
AMPLIFICABITUR
Die tertio decimo mensis Decembris (13.12.) summi moderatores Unionis Europaeae,
dum conventum Hafniae, in urbe capite Daniae, agunt, de decem novis civitatibus
in societatem Unionis cooptandis consenserunt. Itaque, nisi quid adversi
acciderit, inde a Kalendis Maiis anni bismillesimi quarti (1.5.2004) communitas
Europaea e viginti quinque nationibus constabit et eius nova membra erunt
Estonia, Lettonia, Lituania, Tzechia, Hungaria, Polonia, Slovenia, Slovachia,
Melita et Cyprus. Romano Prodi, praeses Commissionis, decretum recens factum
laudavit censens dichotomiae Europae finem impositum esse decem novis nationibus
in nomen Europaeum ascitis. "Nunc demum", inquit, "Europa vere
est unita, quoniam integratio ex voluntate populorum libera orta est."
TERRORISTAE OCCIDI SINUNTUR
Praesidens George Bush investigatoribus a re exploratoria Americanorum centrali
(CIA) licentiam terroristas omnium periculosissimos occidendi dedit. In actis
diurnis New York Times intitulatis scriptum legitur illo indice nomina viginti
quattuor virorum contineri, quorum capita essent Osama bin Laden et eius
princeps minister Ayman al-Zawahiri. Leges quidem Americanae praesidenti vitae
necisque potestatem non concedunt.
TUMULTUS IN VENETIOLA FACTI
Venetiola iam per duas septimanas operistitio generali et tumultibus violentis
laborat. Seditiosis propositum est, ut praesidens Hugo Chavez munus deponeret et
in civitate nova comitia instituerentur. Biocolytae animos multitudinis
calefactos reprimere conati sunt gaso lacrimogeno et proiectilibus cummeis
contra vulgus tumultuans utendo. Etiam praesidens Chavez consilia duriora ad rem
publicam restituendam adhibere constituit, ut peregrinis ostenderet operistitio
prohiberi non posse, quominus exportationes petrolei e Venetiola more solito
continuarentur.
FINNI ET SUETI BONI INVENTORES
Civitates Unionis Europaeae parvae, quales sunt Finnia, Suetia, Dania et
Hollandia, acriore ingenio ad novas res inveniendas praeditae esse videntur quam
ceterae, si relationi nuper factae fides tribuitur. Finni et Sueti
investigatione innovatoria omnes antecedunt, et penes eos est maximus numerus
diplomatum inventionis ad summam technologiam pertinentium. In regionibus
creativitatis potentissimis sunt Stockholmia cum suburbiis, Nylandia Finnorum et
Finnia septentrionalis.
DE PIIS CANTIONIBUS NATALICIIS
Tempore diem natalem Christi proxime praecedente in ecclesiis Finniae Lutheranis
moris est pias cantiones natalicias omnium pulcherrimas una voce cantare.
Psalmodiae huius generis, quae abhinc triginta annos cura et studio Societatis
missionariae Finniae initium ceperunt, apud populum tanta gratia valent, ut hi
eventus communes iam pro festo cantandi nationali maximi momenti habeantur.
BONA NATALIA!
Auswahl aus den "Nuntii Latini"
vom 13.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.
RELATIO DE
ARMIS INTERNECIVIS
Relatio de armis internecivis, quam Nationes Unitae ab Iraquianis flagitaverant,
inspectoribus armorum Bagdati tradita, in sedem sociationis Neo-Eboracensem
missa est. Continet paene duodecim milia paginarum, ex quibus duo milia centum
ad vim nuclearem attinent. Iraquiani affirmant se arma biologica, chemica aut
nuclearia non habere. Alterum relationis exemplar Vindobonam missum est, ubi ab
ordine IAEA (Internationalis Atomicae Energiae Associatio) examinabitur.
Compendium relationis intra decem dies paratum erit et certiora de illa iudicia
ad diem vicesimum septimum mensis Ianuarii praeparabuntur. Mohamed ElBaradei,
moderator ordinis IAEA, petivit, ut omnes patientiam haberent, quoad relatio
accurate perlecta esset. Idem censuit non ante, quam post unum annum iudicari
posse, an Iraquiani facultatem arma nuclearia parandi haberent. Amir al-Saadi,
consiliarius praesidentis Saddam Hussein, speravit relationem Americanis
satisfacere. Si quid in illa reprehendendum esset, testimonia inspectoribus
armorum tradenda esse, ut illi in rem loco ipso inquirerent.
EXERCITIA MILITARIA AMERICANORUM
Americani in Quataria exercitia militaria susceperunt, ut praefecturam novissima
technica ornatam usu probarent. In exercitiis currus cataphracti, naves longae,
aeroplana aut copiae bellatorum non intersunt, nam tantum instrumenta probantur,
quae ad imperandum, vigilandum et communicandum pertinent. Praefecti exercitus
de exercitatione belli Iraquiae inferendi agi vehementer negaverunt.
CARTER DE BELLO PRAEVENTIVO MONUIT
Jimmy Carter, praesidens olim Americanorum, hornotinum praemium pacis Nobelianum
Osloae, in urbe principe Norvegiae, die Martis recepit. Oratione ibi habita de
periculis belli praeventivi monuit. “Hodie”, inquit, “minimum octo
nationes armis nuclearibus ornatae in orbe terrarum sunt, ex quibus tres vicinis
suis minitantur. Idque in regionibus fit, in quibus magnae inter nationes
contentiones sunt. Si civitates praepotentes rationem belli praeventivi
adoptaverint, exemplum earum effectus calamitosos habere poterit.” Quae verba
ad politicam Americanorum et imminens bellum Iraquicum spectabant, quamquam
Carter mentionem concivium suorum non fecit.
MAXIMUM RESERVATORIUM FERARUM
Moderatores trium terrarum Africae meridianae tractatui subscripserunt, ex quo
maximum reservatorium bestiarum ferarum in communi confinio Mozambici, Rei
publicae Africae Australis et Zimbabuiae circa flumen Limpopum conderetur.
Reservatorium, situm in zavanis flumini Limpopo propinquis, erit magnitudine
circiter centum milium chiliometrorum quadratorum. Saepimenta finium sunt
sublata, ut elephantes, rhinocerotes, leones aliaque animalia per semitas suas
translaticias sine impedimentis migrare possent et periegetae sine
expeditionibus telonialibus ex una terra in aliam commearent.
|