Nuntii Latini

Finnish Broadcasting Company

 (Radiophonia Finnica Generalis) 

 

Archiv I

19.5.2000 - 6.12.2002

 

   

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

QUID PUTIN ET ZEMIN DIXERINT
Praesidens Russiae Vladimir Putin, itinere biduano in Sinas suscepto, Pekini collegam suum Jiang Zemin convenit. Qui moderatores, tamquam si optimi amici essent, poculis vini Campanensis inter se pulsis de cooperatione politica et oeconomica colloquebantur et relationes inter Russiam et Sinas intercedentes laudibus extollebant. Promulgatione communi edita Putin et Zemin Coreae Septentrionali programma nucleare deponendum esse flagitabant monentes et fortunae totius orbis terrarum et securitatis Asiae orientalis maxime interesse, ut paeninsula Corea armorum atomicorum expers maneret.

TABACUM COMMENDARI VETITUM
Ministri a sanitate Unionis Europaeae postridie Kalendas Decembres novam legem perferendam curaverunt, quae tabacum commendari omnino vetat. Producta eius generis televisifice praeconari iam nunc illegale est, sed novo edicto sancitur, ne quis merces tabacarias aut radiophonice, aut in actis diurnis, aut in Interreti pervulget. Lex antitabacaria, quam etiam curatores magnorum certaminum autocineticorum observent oportet, inde a mense Iulio anno bismillesimo quinto (2005) valere incipiet.

DUMAS ABHINC 200 ANNOS NATUS
Hoc anno duo saecula elapsa sunt, cum Alexandre Dumas, scriptor celeberrimus Francogallus, natus est. Die Saturni sollemnitates ad memoriam illius viri recolendam actae ita finitae sunt, ut reliquiae eius cum magna funeris pompa in mausoleum Parisiense nomine Panthéon transferrentur. Constat cives Francogallos maximae auctoritatis in hoc templo sepultos esse. Capulus velamento caeruleo tectus erat cum textu Francogallico litteris argenteis conscripto, quem his fere verbis Latine reddideris: "Omnes pro uno et unus pro omnibus".

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

NATO AMPLIFICATA
In conventu Pragae acto NATO confirmavit septem nationes in confoederationem ascitum iri, quae essent Bulgaria, Estonia, Lettonia, Lituania, Romania, Slovakia, Slovenia. Hae nationes, quae primo vere aut ineunte aestate anni bismillesimi quarti membra fient, regionem confoederationis ampliorem facient, quamquam vim eius militarem haud multum augebunt. George Robertson, secretarius generalis confoederationis, dixit NATOnem fortiorem et efficaciorem sociam fore omnibus, etiam Unioni Europaeae et Russiae. Praesidens Poloniae Alexander Kwasniewski affirmavit se esse  commotum et felicem, quod consilium de amplificatione in urbe Praga captum esset, quam confoederatio Varsaviensis anno millesimo nongentesimo duodeseptuagesimo (1968) invasisset. Lineas divisionis Europae, iniuriam pacti inter Ribbentrop et Molotov facti, bellum frigidum atque aequilibrium in timore positum tandem aliquando finem cepisse. Igor Ivanov, minister a rebus exteris Russiae, monuit Russiam mutationes NATOnis attentissime observare et flagitare, ut confoederatio structuris belli frigidi solveretur.

COMITIA AUSTRIAE
In comitiis Austriae parlamentariis factio popularis (ÖVP) duce Wolfgango Schüssel opinione maiorem victoriam reportavit, cum plus quadraginta duas centesimas (42,3 %) suffragiorum obtinuit. Democratis socialibus triginta septem sententiarum centesimae (37 %) datae sunt, factioni libertatis (FPÖ), quae maximam cladem accepit, tantum decem virgula duae (10,2 %). Partibus viridium novem centesimae (9 %) suffragantium faverunt. Ad urnas plus octoginta centesimae hominum suffragium habentium accesserant. Ex eventu comitiorum sequitur, ut Wolfgang Schüssel in munere cancellarii foederalis maneat. De novo regimine constituendo Schüssel nuntiavit se cum ceteris factionibus parlamentariis consulturum esse.

TUMULTUS NIGERIANI
Tumultibus in Nigeria ortis  ducenti fere homines mortui et mille ducenti vulnerati esse existimantur. Tumultus illi originem ceperunt, cum redactrix ephemeridis ”This Day”, in urbe Kaduna divulgatae, feminas de titulo ”Miss World” certantes laudibus tollens scripsisset prophetam Muhammed quamvis ex eis uxorem ducere potuisse. Musulmani prophetam illis verbis violatum esse arbitrati tumultuari et in Christianos saevire coeperunt. Cum violentia per quadriduum continuata esset, constitutum est, ut certamen pulchritudinis Londinium transferretur. Quam rem aegre ferens minister Nigerianus a communicatione peregrinos accusavit, quod coniuratione facta ostendere voluissent Nigeriam tale certamen instituere non posse. Redactrix autem, quae in sua de certamine pulchritudinis commentatione candidatas etiam prophetae Muhammed placituras fuisse scripserat, de blasphemia accusata est. Itaque civitas Nigeriae septentrionalis, cuius maior pars est islamica, fatwam sive praeceptum religiosum dedit, ex quo redactricem tam blasphemam necari licet. Femina illa perterrita ex Nigeria ilico profugit.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 22.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

MAGNA CLADES OECOLOGICA
Navis petrolearia Graeca nomine Prestige in Oceano Atlantico ante oram Hispaniae decurrens die Martis (19.11.) in imo mari submersa est, cum saeva tempestate orta rimis dehiscere coepisset et deinde in duas partes rupta esset. Quo factum est, ut complures metretae petrolei in mare effunderentur et litus Hispaniae septentrionalis spatio ducentorum chiliometrorum statim valde inquinaretur. Clades oecologica eo maior esse existimatur, quod in his Oceani partibus plus nonaginta piscium genera vivunt et illae aquae quaestui piscatorum maximi momenti sunt.

ANDREOTTI VINCULIS DAMNATUS
Giulio Andreotti, pristinus primus minister et senator perpetuus Italiae octoginta tres annos natus, in ius iterum vocatus homicidii convictus est et vinculis viginti quattuor annorum damnatus. Iudices senserunt eum una cum coniuratis mafiosis id egisse, ut diurnarius Italianus nomine Mino Pecorelli anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) occideretur. Causam illius caedis fuisse, quod Andreotti metueret, ne Pecorelli in actis diurnis talia scriberet, quae ipsi in re publica versanti perniciei essent.

OSAMA BIN LADEN VIVERE VIDETUR
Osama bin Laden, dux ordinis terroristici al-Qaida, qui bello in Afganistania abhinc unum fere annum gesto iam perisse putabatur, nihilo minus in vivis esse videtur. In televisione enim Quatariensi taenia sonigera publicata est, in qua aliquis facinora terroristica non ita pridem commissa laudibus extollit et Americanos praemonet, ne Iraquianis bellum inferant. Linguistae, voce oratoris diligenter examinata et sententiis eius grammaticaliter enucleatis, nuntiaverunt in dubium vocari non posse, quin locutor ille Osama bin Laden esset.

DUO HIATUS NIGRI NUPER INVENTI
Astronomi Americani duos hiatus nigros ingentis magnitudinis in eodem galaxia invenerunt. Agitur de tantis materiei conglobationibus, ut ipsam lucem absorbeant. Speculatores caeli docuerunt corpora illa, quorum massa instar plus decies centenorum milium solum esset, a Tellure quadringentis milionibus annis luce mensis distare et inter se omni tempore appropinquare.

DE TUTELA STIRPIUM ET ANIMALIUM
In urbe Iacobopoli conventus orbis terrarum actus est ad decernendum, quae nova stirpium et animalium genera a commercio internationali prohiberentur. Indici specierum hoc modo tutandarum addita sunt exempli gratia duo genera pristium, hippocampus sive caballio marinus nec non mahagonum Brasilianum. Delphinus in Ponto Euxino vivens, cui nomen scientificum Tursiops truncatus, et captari et venire omnino est vetitus.

 

 

 

 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

DE IRAQUIA SENTENTIA
Die Veneris (8.11.) Consilium Securitatis Nationum Unitarum sententiam unanimiter probavit, qua praesidens Iraquiae Saddam Hussein ad arma exuenda cogeretur. Iraquiani intra septem dies condiciones datas plene accipere debent et deinde intra triginta dies omnia programmata chemica, biologica et nuclearia, quae habent, palam facere. Inspectoribus armorum permittendum est, ut in quemvis locum Iraquiae quovis tempore eant et cum quibusvis hominibus ibi colloquantur. Primam de observationibus suis relationem inspectores mense Martio exeunte Nationibus Unitis dabunt. At si Iraquia officium inspectorum aliquo modo impedire conabitur, de ea re sine mora referendum erit.  Statim post sententiam a Consilio Securitatis probatam Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, Iraquianos hortatus est, ne propter securitatem civium ordinemque orbis terrarum occasionem arma interneciva delendi dimitterent. “Alioquin”, ait Annan, “Consilium Securitatis officium suum praestare debebit.” Quae verba ad bellum Iraquiae inferendum spectabant.

BELLUM PARATUR
Administratores Americani dixerunt consilia ad bellum contra Iraquiam suscipiendum iam parata et a praesidente George W. Bush probata esse. Minimum ducenta milia militum Americanorum in Iraquiam missum iri, qui ex copiis terrestribus, aeriis maritimisque constarent. Minoribus videlicet copiis, si necesse esset, Iraquiam occupari non posse. Bellum susceptum iri, si Saddam Hussein  decreto Consilii Securitatis non paruisset. Palatia praesidentis, stationes defensionis aeriae aliaque praesidia ex aere bombardatum iri, sed operationem aeriam breviorem fore quam in bello Sinus Persici fuisset. Numerum militum Britannorum, qui bello terrestri interessent, fore quindecim milium.

DE SUMMO CONVENTU BRUXELLENSI
In summo conventu Unionis Europaeae, Bruxellis nuper habito, Dania, penes quam est praesidium Unionis, flagitavit, ut ordines humanitarii in Tzetzeniam admitterentur atque illi, qui crimina militaria ibi commisissent, ad ius vocarentur. Sed praesidens Russiae Vladimir Putin vim in Tzetzenia adhibendam esse asseveravit, quia de terrorismo oppugnando ageretur. De transitu Russorum in regionem Kaliningradensem constitutum est, ut documentum itinerarium, quod facile acquireretur, ad iter faciendum sufficeret neque syngraphus visus necessarius esset.   Cum Lituania et Polonia anno bismillesimo quarto ad Unionem Europaeam adiunctae erunt, regio Kaliningradensis intra Unionem Europaeam manebit.

COMMUNISTAE SINARUM CONVENTUM AGUNT
Factio communistica Sinarum in urbe Pekino sextum decimum conventum agit. Insunt in illa factione circiter sexaginta miliones membrorum, ex quibus plus duo milia conventui intersunt. Praesidens Jiang Zemin conventum oratione inauguravit, qua negotiatores privatos in factionem communisticam invitavit, Taiwanianis colloquia proposuit, democratiam occidentalem damnavit.

 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 8.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

COMITIA TURCIAE
In comitiis Turciae parlamentariis partes politicae potestatem tenentes gravissimam cladem acceperunt neque ulla ex eis in novum parlamentum admissa est. In locum earum subeunt factio Iustitiae et Progressus (AKP), anno ante condita, et factio Popularis Republicana (CHP), quae in prioribus comitiis ex parlamento exclusa erat. Exitus comitiorum ostendit cives, paupertatem et inopiam quaestus usque crescentem pertaesi, classem politicam corruptam et insidias inter se molientem deponere et deserere voluisse. Factio ministri primarii Bülent Ecevit, nunc abituri, vix unam centesimam suffragiorum accepit, cum ante tres annos viginti duas centesimas accepisset.

COMMUNICATIO IN RUSSIA COERCETUR
Duma Russiae additamenta ad duas leges comprobavit, quibus magistratus ampliorem quam ante potestatem instrumenta communicatoria coercendi haberent, ne res ad terrorismum oppugnandum pertinentes ab his singillatim referrentur. Res technicas vel tacticas operationum palam facere non licebit neque informationem divulgare, quae magistratibus terrorismum oppugnantibus noceat.  Eisdem additamentis etiam programmata televisifica vetantur, quibus violentia, facinora crudelia aut pornographia continentur. Sunt, qui censeant Cremlinum novis legibus libertatem verborum in Russia coercere et instrumenta communicatoria punire, quae magistratus propter necem obsidum in theatro Moscuensi factam apertissime vituperaverint.

OPUS ESSE OTIO
Archiepiscopus Finniae Jukka Paarma monuit vitam non tantum in consumptione et emptionibus consistere. Opus esse etiam tranquillitate pacis et otii, qua una cum familiaribus frueremur. Nullam esse causam oeconomiae mercatus ita se dedere, ut tabernae mercatorum semper apertae essent. Causam his archiepiscopi monitionibus dederat, quod die Dominico post festum Omnium Sanctorum maxima quoque pantopolia in Finnia aperta erant. Archiepiscopus censebat mutationem esse necessariam, ne festinatio et res oeconomicae nimium pondus in vita hominum haberent. De hoc esse in societate hominum cogitandum et colloquendum.

LITTERIS ESSE STUDENDUM
Universitates debent studentes suos incitare, ut examina etiam artium humaniorum subeant, quamquam illa studia in initio lucrosa esse non videantur. Ita censet Alan Greenspan, praeses Argentariae Foederalis Americanorum.  Oratione Neo-Eboraci habita Greenspan monuit extensam eruditionem humanisticam ad actuositatem creativam et innovativam instrumenta necessaria praebere. In hac positum esse fundamentum progressionis oeconomicae Civitatum Americae Unitarum. Quam ob rem studia humaniora non esse minoris aestimanda quam doctrinam rerum naturalium. ”Est opinio a permultis comprobata”, ait Greenspan, “quod studia philosophiae, litteraturae, musicae linguarumque cogitationem conceptualem iuvant.”

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

QUID MOSCUAE ACCIDERIT
Discrimen obsidale in theatro Moscuensi ortum die Saturni multo mane finem cepit. Tunc enim grex specialis securitati Russiae tuendae subita incursione facta eis aedibus potitus est, ubi separatistae Tzetzeni plus septingentos homines in obsidatu tenebant. Milites celeres, cum materia explosiva usi sibi viam per parietem aperuissent et gasum stupefaciens in caveam infudissent, inopinanter in theatrum irruperunt. Secuta est brevis pugna, inter quam terroristae ad unum fere omnes occisi sunt, sed etiam multi innocentes vitam amiserunt. Numerus obsidum mortuorum postea ad centum undeviginti crevit, quia complures hominum in nosocomia deportatorum ex intoxicatione perierunt. Primum quidem magistratus Russi diurnarios celaverunt, cuius generis gasum copiae peculiares ad actionem perficiendam adhibuissent, sed tandem patefactum est illum vaporem soporiferum ex opiato nomine phentanylo compositum esse.

DE CONVENTU HELSINKIENSI
Consilium terrarum septentrionalium hac septimana quinquaginta annos complet, quam ob rem in urbe Helsinki conventus triduanus celebrabatur. Die Martis in parlamento Finlandiae sessio inauguralis habita est, cui omnes civitatum borealium monarchae et primi ministri interfuerunt. Eodem die vesperi hospites magnae auctoritatis in Theatrum musicum nationale convenerunt, ut spectaculo sollemni adessent.

LULA ELECTIONUM VICTOR
Luiz Inacio Lula da Silva, candidatus partium sinistrarum, novus praesidens Brasiliae electus est, cum suffragiorum plus sexaginta centesimas sibi paravisset. Jose Serra, antagonista eius, cui factiones administratrices favebant, cladem acerbam accepit. Victoria Lulae factum est, ut Brasilia primum praesidentem de plebe haberet.

FEMINAS FLAVAS RARESCERE
Feminae natura flavae annis ducentis proxime futuris ex orbe terrarum omnino evanescent, si investigationi a Germanis factae fidem tribuimus. Ultimas puellas flavicomantes in Finnia nascituras esse, ubi earum copia pro rata parte omnium maxima sit. Causam, cur illa proprietas non diu duratura sit, eam esse, quod genum flavitatis paulatim secedat. Sed Petter Portin, professor genologiae Universitatis Turkuensis, illam doctrinam ut fundo carentem omnino improbat.

SHERLOCK HONORE AFFECTUS
Sherlock Holmes, detector in historia litterarum fortasse omnium celeberrimus, membrum honorarium Regiae societatis chemicorum Britanniae cooptatus est. Ad eam rem significandam collo statuae eius in urbe Londinio positae nomisma ornamentarium insertum est. Tunc primum accidit, ut persona omnino ficta ad aliquam societatem scientificam magni momenti ascisceretur.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

THEATRUM MOSCUENSE OCCUPATUM
Die Mercurii vesperi manus rebellium Tzetzenorum armata in theatrum Moscuense penetravit et multa centena spectatorum obsides cepit. Separatistae bombis iuxta parietes dispositis minitati sunt se totum aedificium displosuros esse, si copiae Russorum securitati tuendae in theatrum introire conatae essent. Idem flagitant, ut Russi bello Tzetzenico intra unam septimanam finem faciant. Die Iovis mane iam quandam biocolytam portae principali appropinquantem occiderunt.

SUFFRAGIUM POPULI IN IRLANDIA
Septimana vergente in Irlandia suffragium populi institutum est ad cognoscendum, quid de tractatu Nicensi Unionis Europaeae fieri placeret. Ad quaestionem, utrum illud pactum approbaretur, necne, suffragatorum maior pars ’ita’ respondit. Quae cum ita sint, nihil iam impedire videtur, quin fines Unionis Europaeae ad orientem versus propagentur. Bertie Ahern, primus minister Irlandiae, postquam de plebiscito certior factus est, magna sollicitudine levatus: "Populus Irlandensis", inquit, "officium suum in Unione Europaea praestitit."

DE ALIQUOT TALIBANIS LIBERANDIS
Administratores Americani ponderant, possitne fieri, ut pars Talibanorum, qui in ergastulo stationis militaris Guantanamo tenentur, custodia liberetur. Nuntiavit Donald Rumsfeld, minister defensionis Americanorum, talem captivorum parvum numerum ex vinculis emitti posse, qui explorationi Americanorum usui non esset. Utrum hi plenam libertatem habituri sint, an in sua quisque patria in ius vocentur, nondum constat. Dicuntur saltem Pakistaniani petivisse, ut sui cives ex Guantanamo domum dimitterentur.

OCCISOR SERIALIS AMERICANUS
Iam tres septimanae sunt, cum Washington et rus eius suburbanum anxio occisoris serialis timore exterrentur. Agitur de insidiatore artis sclopetandi peritissimo, qui in praesens tempus vitam tredecim hominum temere selectorum petiit, cum eos in areis stativis sistentes vidisset. Quorum decem uno sclopeti ictu exactissime directo interfecit et tres graviter vulneravit. Custodes publicae securitatis illis caedibus indagandis quidem impensam operam dederunt, sed eis nondum contigit, ut homicidam detegerent. Idem sicarius etiam nuntium divulgavit, in quo ait pueros et puellas Americanorum numquam et nusquam ab ipso tutos fore.

DE NUNTIIS LATINIS EMITTENDIS
Die Dominico horologia in Europa ad tempus hibernum aptabuntur. Eodem die Radio Finland programmata sua Anglica, Francogallica et Germanica in terras peregrinas emittere desinet. Nuntii Latini autem etiam posthac peregre audiri poterunt, sed observetur eos ad emissiones Finnicas et Russicas adiunctum iri. Si quis plura de hac mutatione scire vult, redactionem Nuntiorum Latinorum adeat.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

SCELERA ABOMINABILIA
Die Veneris (11.10.) in magno pantopolio prope Helsinkium sito facta est explosio, qua septem homines perierunt et octoginta vulnerati sunt. Materiam explosivam ibi posuerat iuvenis     undeviginti annorum, qui et ipse mortuus est. Causa facinoris, quod ille diu praeparaverat, adhuc latet. Vespere Sabbati in insula Balio Indonesiae prope ducenti homines vitam amiserunt, cum pyrobolus in vehiculo positus prope cauponam nocturnam exploderetur. Maior pars victimarum erant periegetae. Huius sceleris reus a plerisque habetur ordo al-Qaida, in quem etiam culpa ictuum in Kuvaito et Iemenio nuperrime factorum confertur.

CARTER PRAEMIO PACIS ORNATUS
Jimmy Carter, olim praesidens Americanorum, hornotino pacis praemio Nobeliano ornatus est. Commissio Norvegiae Nobeliana censuit illum longinquo tempore conflictionibus populorum dirimendis et iuribus humanis defendendis operam navavisse. Insignia fuisse eius merita, cum problema programmatis nuclearis in Corea Septentrionali et discrimen Timoriae Orientalis solverentur. Carter impedivisse dicitur, ne USA anno nonagesimo quarto Haitiam invaderet. Praecipuum autem fuit, quod anno duodeoctogesimo moderatores Israëlis et Aegypti in praedium praesidentiale Camp David invitavit neque ante dimisit quam inter se paciscerentur. Concordia ita facta Menachem Begin et Anwar Sadat praemium pacis acceperunt.

PRIMUM DE LONDINIENSIBUS TESTIMONIUM
In regione Southwark urbis Londinii nuperrime reperta est tabula lapidea, in qua nomen Latinum Londiniensium scriptum est. Nomen urbis Londinium iam apud Tacitum occurrit, sed tabula est primum testimonium materiale de ipsis Londiniensibus. Archaeologi illam inter annos quinquagesimum et centesimum quinquagesimum p. Chr. n. factam esse iudicaverunt. In tabula  nominatur  ”Tiberinius Celerianus, moritex Londiniensium”, qui eam ”numinibusAugustorum et Deo Marti Camulo” dedicavisse dicitur. Vocabulum ”moritex” est alioquin ignotum, sed sunt qui illud negotiatorem significare credant. Mars Camulus est deus belli, qui in regione Galliae Campanensi olim colebatur. Itaque quidam putant Tiberinium Celerianum fuisse mercatorem, qui forsitan vina Campanensia in Britanniam importaret. Utcumque est, tabula Southwarkensis confirmat verba Taciti (Annales 14,33) ad  annum sexagesimum p. Chr. n. spectantia, ex quibus Londinium tum fuit “copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre”.

PELLICULA LATINA
Mel Gibson, notissimus actor cinematographicus, novam pelliculam cinematographicam in Italia moderari coepit. Nomen illi est Passio. Argumentum fidelissime evangeliis nititur.  Praecipuum autem est, quod omnes dialogi fient sermone Latino aut Aramaico. Partes Mariae Magdalenae aget Monica Bellucci, personam Iesu Christi  James Caviezel.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 11.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

NAVIS PETROLEARIA DISPLOSA
Navis petrolearia Francorum, nomine Limburg, in sinu Adenensi prope litus Iemenianum displosa est. Erat onerata sexaginta tribus metretis petrolei, quae displosione facta ignem ceperunt. Ex viginti quinque nautis omnes praeter unum ex incendio salvati sunt. Causa calamitatis nondum pro certo constat. Societas navicularia credit displosionem esse facinus terroristarum. Praefectus navis narravit se fidem habere nautae, qui naviculam velociter appropinquantem vidisset. Illam, lateri dextro petroleariae navis impactam, effecisse displosionem et incendium. Quia sola collisio duplicem carinam Limburgi perforare non potuisset, naviculam sine dubio materia displosiva oneratam fuisse. Testes calamitatis oculati censent petroleariam  Limburg eodem modo deletam esse, quo USS Cole, navis insectatoria Americanorum, ante duos annos apud oram Iemenianam interisset. Tum auctor sceleris habebatur Osama bin Laden cum ordine al-Qaida.
Iemenium multis copulis cum extremistis musulmanis coniunctum est. Pater Osamae fuit Iemenita, qui postea in Arabia Saudiana locupletatus est. Membra ordinis al-Qaida in regionibus deviis Iemenii latere et ibi forsitan nova facinora praeparare creduntur. Magistratus autem Iemenienses, qui terroristis insequendis una cum Americanis operam dant, autumant causam displosionis non fuisse facinus sed incendium casu ortum.
 
NOVA MEMBRA UNIONIS EUROPAEAE
Commissio Unionis Europaeae die Mercurii relationem divulgavit, in qua suadet, ut decem novae nationes in Unionem anno bismillesimo quarto accipiantur. Nova membra fore Poloniam, Hungariam, Tzekiam, Slovakiam, Sloveniam, Estoniam, Lettoniam, Lituaniam, Cyprum, Melitam. Romaniam autem et Bulgariam non ante quam anno bismillesimo septimo in Unionem ascisci posse. De anno Turciae asciscendae nihil dictum est, nam commissio censet illam, quod pertinet ad quaestiones oeconomicas et iura humana, condiciones candidatis positas nondum complevisse. Quam rem Turci aegerrime tulerunt. Definitivum de novis membris asciscendis consilium capiet summus conventus UE, qui mense Decembri Havniae futurus est.
 
IN AFGANISTANIA OPIUM PRODUCITUR

Apud Nationes Unitas aestimatum est Afganistaniam hoc anno paene tria tonnarum milia opii gignere, quod ex papavere producitur. Cultura papaveris, ut creditur, adhuc augebitur, cum profugi in Afganistaniam reversi sibi victum quaerere conabuntur. Regimen Talibanorum culturam papaveris cum gravissima poena vetuerat. Hodierni magistratus eandem subventionibus promissis coercere conantur, sed multi cultores dicunt se nullam subventionem accepisse, quamvis papaveris cultura destitissent. Itaque rebus desperatis ad veteres consuetudines et pristinum opii commercium reverterunt. Maior pars heroini, quod in Europa venum datur, ex opio Afganistaniae paratur.
 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 4.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkaränta.

CONDICIO DISCRIMINIS IRAQUICI
Die Martis nuntiatum est Iraquianos omnes armorum inspiciendorum condiciones accepisse, quae a Nationibus Unitis positae essent. Moderatores autem Civitatum Americae Unitarum de ea re certiores facti illud responsum pro nihilo ducentes recusaverunt, quominus solum reditum inspectorum in Iraquiam approbarent. Flagitant enim, ut Iraquiani indicem armorum suorum exitialium divulgent et eis duriores sanctiones imponantur. In sententiam Americanorum discessit Jack Straw, minister negotiorum exterorum Britanniae, cum negavit consensum de inspectione armorum inventum sufficere.

DE IMMUNITATE ACCUSATIONUM
Ministri Unionis Europaeae a rebus exteris conventu Bruxellis habito decreverunt, ut singulae nationes sociae cum Civitatibus Americae Unitis separatim paciscerentur, utrum civibus Americanis immunitas accusationum in iudiciis criminalibus internationalibus daretur necne. Illas pactiones ad eos pertinere, qui in exercitu aut in regimine Civitatum Americae Unitarum operarentur aut muneribus paci tuendae fungerentur.

DE HISTORIA TIMORIAE ORIENTALIS
Timoria orientalis, parva res publica in Asia inter meridiem et solis ortum spectante sita, membrum Nationum Unitarum centesimum nonagesimum primum cooptata est. Agitur de civitate omnium recentissima, quippe quae abhinc quattuor menses sui iuris facta sit, cum diu contra Indonesianos pro libertate pugnasset. Inter saeculum autem sextum decimum et annum millesimum nongentesimum septuagesimum quintum (1975) illa regio colonia Portugallorum fuit, donec Indonesiani eam occupaverunt.

NOVA TECHNOLOGIA IN AFRICA
Usus Interretis et telephonulorum portabilium in Africa citato gradu increbrescit, ut nuntiat grex operarius Nationum Unitarum a technologia informativa et communicatoria. Hoc enim sesquianno frequentia nexuum modemorum in illa continenti viginti centesimis aucta est. Quanta gratia autem telephonula portabilia ibidem valeant, vel exinde apparet, quod spatio quinque annorum proxime praeteritorum his instrumentis adhibendis plures coniunctiones apertae sunt quam telephonis filo instructis toto saeculo superiore.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 27.9.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkaränta.

DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS
Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit.

QUID TONY BLAIR SUIS DIXERIT
Tony Blair, primus minister Britanniae, cum coram parlamento verba faceret, civibus suis persuadebat bellum Iraquicum necessarium esse. Nuntiavit exploratores Britanniae indicia congessisse, quae ostenderent Iraquianos his ipsis temporibus sibi arma chemica et biologica paravisse. Idem monuit Saddam Hussein non solum civitatibus finitimis sed etiam toti orbi terrarum magno periculo esse, eo magis, quod intra quinque annos etiam arma nuclearia possideret. Iraquiani autem illa omnia infitiati sunt dicentes relationem a Britannis divulgatam plenam esse mendaciorum et falsarum accusationum.

GRATIA FABULARUM CRIMINALIUM
Scriptores Sueti, tam viri quam feminae, in fabulis criminalibus componendis hodie prae ceteris eminere videntur. Si evolveris indices, qui narrent, quid quisque in Europa legat, certe animadvertes libros Suetorum de aliquo argumento criminali agentes in primis fere locis positos esse. Inter auctores huius generis fortasse maxime excellunt Henning Mankell, Liza Marklund et Håkan Nesser. In Germania, ut unum exemplum afferam, opera Mankelliana maiorem venditionem habuerunt quam ulli alii libri post bellum alterum mundanum.

DIES ANAUTOCINETICUS EUROPAE
Septimana vergente in urbe Helsinki, sicut circiter in mille trecentis aliis oppidis et urbibus Europaeis, dies anautocineticus celebrabatur. Actio eo tendebat, ut possessores autoraedarum privatarum, cum ad negotia urbana gerenda foras exirent, autocinetum suum domi relinquerent et iter aut pedibus emetirentur aut saltem vehiculis publicis uterentur. Dicebatur effici posse, ut commeatu in singulis urbibus ita represso et qualitas aeris melior redderetur et strepitus viarius multum deminueretur.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 20.9.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR
Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat.  Praecipue Americani et Britanni credunt  Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria.  Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire.

COMITIA SUETIAE PARLAMENTARIA
Democratae sociales cum foederatis suis in comitiis Suetiae parlamentariis victoriam reportaverunt, ex quo sequitur, ut Göran Persson, primarius minister et dux democratarum socialium, in potestate maneat. Una cum prasinis et factione sinistra democratae sociales paene quinquaginta tres centesimas  suffragiorum et centum nonaginta unum delegatos in novum parlamentum acceperunt.
 
PAUPERTAS IN EUROPA ORIENTALI CREVIT
Ordo mundi sanitarius (WHO) relationem divulgavit, in qua de paupertate et sanitate decem nationum Europae orientalis agitur. Homines, qui ad victum singulorum dierum minus quam quaternos eurones et quinas denas centesimas (4,15) habent, hodie quadraginta sex centesimas (46%) ex omnibus incolis faciunt.  Idem decem annis ante tantum tres virgula tres centesimas (3,3%) fecerunt. In terris pristinae Unionis Sovieticae homines in medio decem annis iuniores mortem obeunt quam Europaei occidentales. At paupertas ad omnes nationes Europaeas attinet. Ex Europaeis occidentalibus circiter decimus quisque in paupertate vivit.
 
QUID SIT MOLESTIA SEXUALIS

Factum est primum, ut Unio Europaea directoriam probaret, qua molestia sexualis definiretur. Ex illa directoria ad molestiam sexualem pertinent omnes rationes se gerendi, quae fiunt contra voluntatem alterius, sive verbales sive tacitae, atque consuetudines corporales petulantes, quibus dignitas humana offendatur. Eadem directiva etiam vetat, ne feminae propter graviditatem aut vacationem maternitatis discriminentur. Membra Unionis Europaeae debent munera et magistratus constituere, quorum sit vigilare, ut aequalitas sexuum perficiatur. Adhibendae sunt  etiam rationes, quibus certum fiat, ut poena delictum veraciter sequatur.
 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.9.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

MEMORIA CLADIS AMERICANAE
Die Mercurii (11.9.) unus annus actus erat a famosissimo ictu terroristico in Civitatibus Americae Unitis facto, quo circiter tria milia hominum ex una et nonaginta nationibus oriundorum vitam amiserunt. Memoria illius diei atri non solum in America, sed etiam in diversis orbis terrarum partibus multimodis recolebatur. In ipsa urbe New York cives magna multitudine in locum inanem aedium World Trade Center convenerunt, ut mortem suorum precibus effusis et floribus appositis reminiscerentur. Primum quidem silentium triste ad id ipsum temporis momentum indictum est, quo primum aeroplanum uno anno ante caeliscalpio impactum erat. Deinde nomina omnium mortuorum publice recitari coepta sunt.

REGIMEN AUSTRIAE MUNUS DEPONIT
In Austria hoc autumno exeunte electiones parlamentares iam ante tempus praestitutum instituentur. Wolfgang Schüssel, cancellarius foederalis, postquam regimen suum civitate administranda desistere nuntiavit, publice suasit, ut parlamentum dimitteretur et in Austria nova comitia haberentur. Discrimen politicum initium cepit, cum tres ministri, Factionis libertatis asseclae, propter discordias partium suarum internas cooperationem administrativam deponere decrevissent.

BUSH ET BLAIR INTER SE COLLOCUTI
George Bush, praesidens Americanorum, et Tony Blair, primus minister Britanniae, colloquio in Camp David habito dixerunt se maxime niti, ut quam plurimae nationes consilio suo de bello praesidenti Iraquiae Saddam Hussein inferendo subsidium ferrent. "Communitas internationalis", Blair inquit, "fidem habere debet nos periculo a Saddam creato prudenter et re diligenter deliberata occursuros esse."

CALAMITAS FERRIVIARIA IN INDIA
Saltem octoginta homines interierunt et amplius centum vulnerati sunt infortunio ferriviario, quod in India orientali hac septimana accidit. Tramen ex urbe Calcutta profectum Delium versus iter faciebat, cum unus e duodeviginti curribus repente exorbitavit et in flumen decidit. Tres autem aliae raedae ex ponte suspensae remanserunt. Custodes publici locales illum casum tristem a bellatoribus tectis effectum esse autumant, sed administratores Indiae talem calamitatis causam infitias eunt.

AURORA BOREALIS IN CAELO FINNIAE
In caelo Finniae his vesperis et noctibus fulgores aurorae borealis multicolores conspici potuerunt, ac quidem ita, ut illae luces caelestes etiam in Finnia meridionali hominibus polum intuentibus sub oculos caderent. Rerum periti ex Instituto meteorologico docuerunt in corona Solis magnam lacunam ortam esse, quam ob rem impetus venti solaris usque ad Tellurem pervenirent.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.9.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

X CONVENTUS ALF MATRITENSIS
Academia Latinitati Fovendae, anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto condita, antea novem conventus  internationales convocavit, ex quibus nonus in urbe Jyväskylä Mediae Finniae abhinc quinque annos celebratus est. Decimus conventus his ipsis diebus Matriti, in aedibus Universitatis Sancti Pauli, agitur. Adsunt latinistae ex duodeviginti nationibus oriundi.

ORATIONES ET ACROASES
Orationes plenariae et acroases sive relationes breviores, quae omnes Latine habentur, sunt numero circiter quinquaginta. Argumenta principalia sunt duo, ex quibus unum est ”De lingua Latina communicationis inter Europaeos instrumento”, alterum ”De inceptis hodiernis institutionis Latinae renovandae ac vivae Latinitatis fovendae”. In sessione inaugurali verba fecerunt Antonius Capellán, architectus Matritensis et summus conventus moderator, atque professor Romanus Bruno Luiselli, praeses ipsius Academiae Latinitati Fovendae. 

Inter oratores excellit Michael von Albrecht Heidelbergensis, qui ”De lingua Latina in philologia Latina adhibenda” locutus est. Caelestis Eichenseer Saraviensis, vir de Latinitate viva meritissimus, ”De neologismis Latinis recenter conditis et condendis” orationem habuit, Theodoricus Sacré Lovaniensis ”De poesi Latina aetatis recentissimae”. Cletus Pavanetto, praeses fundationis Vaticanae cui nomen Latinitas, ”Humanistarum partes in Europa Latina constituenda” explicavit.

EXCURSIONES ET ACROAMATA
Praeter orationes et acroases, ex quibus aliquot tantum nominare potuimus,  in programmate conventus fuerunt excursiones et varia acroamata. Martis die Pseudolus, fabula Plautina, a grege Treverensi Latine acta est. Excursiones factae sunt in duas Hispaniae urbes celeberrimas, ex quibus utramque ordo UNESCO patrimonium humanitatis declaravit.

Die Mercurii hospites Segoviam viserunt, urbem aquaeductu Romano, castello Mauro Alcázar et cathedrali Gothica clarissimam. Die Iovis excursio in urbem Alcalá de Henares facta est, quae patria est scriptoris Miguel de Cervantes. Universitas huius urbis anno millesimo quadringentesimo nonagesimo nono condita est. Appellabatur illo tempore ”Compluti Urbis Universitas”, nam eo loco, ubi Alcalá de Henares iacet, olim erat urbs Romana nomine Complutum, primum a poeta Prudentio memorata. Duos iuvenes Complutenses, Iustum et Pastorem, aetate imperatoris Diocletiani martyrium ibi passos esse memoriae proditum est.

Praesto in conventu Matritensi sunt duae expositiones. Bibliotheca Universitatis Sancti Pauli exposuit opera iuridica, selecta ex libris suis antiquis. Radiophonia Finnica Generalis in conventum misit expositionem, qua illustratur, quomodo Nuntii Latini apud nationes omnium in orbe terrarum continentium his tredecim annis accepti sint.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 30.8.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

MUBARAK AMERICANOS PRAEMONET
Hosni Mubarak, praesidens Aegypti, monuit omnes terras Arabicas impetui contra Iraquiam adversari. Rerum statum iam propter condicionem Palaestinensium satis ancipitem esse. Arabas Saudianos clarissime dixisse se stationes militares Americanis daturos non esse, ut illi ex eis Iraquiam aggrederentur. Interventione militari facile effici, ut chaos in tota regione oreretur. ”Si cives Iraquianos eodem tempore interfeceritis”, inquit Mubarak, ”quo Palaestinenses occiduntur, nullus moderator Arabs furorem civium suorum frenare poterit.”  Dick Cheney, vicarius praesidentis Americani, nuperrime dixit Americanos cum confoederatis suis minas praesidentis Saddam Hussein neglegere non posse. In inertia maius esse periculum quam in actione.  

SUMMUS DE PROGRESSU DURABILI CONVENTUS
Summus de progressu durabili conventus, a Nationibus Unitis convocatus, Iohannisburgi die Lunae initium cepit. Ad sexaginta milia participum ex omnibus orbis terrarum partibus Iohannisburgum advenerunt, ut de rebus oecologicis, socialibus politicisque ad totum mundum pertinentibus inter se consulerent et consilia caperent.

Primus de eisdem rebus conventus abhinc decem annos in urbe Rio de Janeiro habitus est. Postea res haud multum mutatae sunt neque in hornotino quidem conventu magna spes ponitur. Decimus quisque ex sex hominum miliardis aquam puram adhuc non habet. Viginti centesimae populi mundani octoginta centesimis omnium opum fruuntur.

Argumenta principalia conventus Iohannisburgensis sunt quinque, scilicet sanitas, energia, aqua, agricultura, multiformitas naturae. Delegati ad id nituntur, ut declaratio politica efficiatur, qua moderatores mundi ad progressum durabilem fovendum  obligentur. Delegatio Finnorum, Iohannisburgum missa, est centum hominum, quibus praeest praesidens Tarja Halonen. Nationes egentiores cum industrialibus de multis rebus dissentiunt, e.c. de paupertate deminuenda, de consumptione promovenda, de problematis Africae, de sanitate. Illis difficile est persuadere tutationem naturae non esse impedimentum prosperitatis sed condicionem sine qua prosperitas augeri non possit.

Quamquam pleraeque nationes  Iohannisburgum summos moderatores miserunt, George W. Bush, praesidens Americanus, in conventum non venit, quod multi reprobaverunt. Bush iam ante recusavit, quominus tabulis Kiotensibus de emissionibus nocivis circumscribendis subscriberet. Americani tamen quartam fere partem huius pollutionis in atmosphaeram emittunt.

SILVAE PLUVIALES TUTELATAE
In Brasilia condita est maxima in orbe terrarum regio tutelata silvarum pluvialium. Iacet ad confinium Guianae Francorum in Brasilia septentrionali. Est magnitudine duodequadraginta milium chiliometrorum quadratorum, quae unam centesimam omnium in Brasilia silvarum pluvialium faciunt. Idem est maximum in mundo viridarium nationale.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 2.8.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit  Reijo Pitkäranta.

ROGATIO CIVITATUM ARABICARUM
Civitates Arabicae declarationem adumbraverunt, qua flagitatur, ut copiae Israelianorum e regionibus Palaestinensibus in easdem stationes retrahantur, in quibus mense Septembri anno bismillesimo (2000) fuerint. Sed consilium securitatis Nationum Unitarum recusavit, quominus hoc documentum approbaret Americanis nuntiantibus se nonnisi tales rogationes suasuros esse, in quibus ictus terroristici a gregibus Palaestinensibus perpetrati publice condemnarentur.

PAX INTER CONGOAM ET RUANDAM
Praesidentes Congoae et Ruandae, cum bellum in finibus Congoae iam per quattuor annos gestum tandem componi vellent, in urbe Praetoria tabellos pacis subnotaverunt. Inter moderatores convenit, ut Hutui regimini Ruandae rebelles, qui in partibus Congoae orientalibus versarentur, intra nonaginta dies castris expellerentur et triginta milia militum Ruandensium ex solo Congoensi domum reducerentur.

CALAMITAS AERIA IN UCRAINA
Die Saturni aeriportus urbis Leopolis Ucrainae in aream miserabilis stragis mutatus est, cum aeroplanum exercitus Ucrainae in medium populum spectaculum volatus attente observantem decidit. Octoginta tres homines, in quibus quindecim parvuli, calamitate vitam amiserunt. Duobus diebus post praesidens Leonid Kutshma, illo casu acerbo valde concussus, toti civitati iustitium indixit, quo factum est, ut vexilla ubique in Ucraina in mediis palis proponerentur.

MESSIS IN FINNIA IAM MATURUIT
Frumentum in arvis Finniae hac aestate tam celeriter maturuit, ut messium tempus iam mense Iulio exeunte inciperet. Agronomi ratiocinantur annonam hornotinam aliquanto uberiorem esse quam anno praeterito, si proventum agri in tota civitate respicias. In Nylandia autem et in quibusdam aliis regionibus segetes et siccitate et imbribus laboraverunt.

ARMSTRONG RURSUS VICTOR FACTUS
Lance Armstrong, birotarius professionalis Americanus, victoriam certaminis Francogalliae circumvehendae iam quartum reportavit. Haec praestatio eo admirabilior est, quod abhinc sex annos in illo viro Texiano malignus cancer testicularis repertus est, qui ei usque ad pulmones et cerebrum iam emanaverat. Armstrong autem ex morbo gravissimo ita convaluit, ut his quattuor annis e certamine birotali Tour de France semper victor discederet

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 26.7.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

WORLDCOM DECOXIT
Worldcom, quae est magnitudine secunda in USA societas telecommunicativa, ad decoctionem pervenit. Pernicies societatis palam facta est, cum vitia in rationibus eius pecuniariis mense Iunio detecta essent. Falsis rationibus adhibitis Worldcom rettulerat se lucrum fecisse, quamvis commercia eius iacturaria fuissent. Tribus annis ante sors societatis in bursa argentaria sexaginta quattuor dollaris constabat, sed paulo ante quam in bursa Neo-Eboracensi mense Iunio exeunte aestimari desita est, tantum novem dollari centesimis habebatur. Magistratus iudiciarii nuntiaverunt se actionem de criminibus oeconomicis in Worldcom commissis intenturos esse.
 
NOVUS ARCHIEPISCOPUS CANTUARIENSIS
Archiepiscopus Valliensis Rowan Williams a ministro primario Tony Blair novus archiepiscopus Cantuariensis designatus est, quod caput est non tantum ecclesiae Britannicae sed etiam omnium septuaginta milionum anglicanorum in orbe terrarum habitantium. Williams de opinionibus suis radicalibus noscitur, quibus iram partium ecclesiae conservativarum iam suscitavit. Homosexuales defendit, feminarum ad episcopatum accessum sustinet, bellum Americanorum contra terroristas commissum vituperat. Iudicavit etiam ecclesiam et civitatem esse disiungendas. Nam ecclesia anglicana in Britannia adhuc privilegium habet et regina Elisabeth est nomine summa moderatrix ecclesiae. Williams septem linguis loquitur. Sermo eius patrius est lingua Cymrica.
 
LILIC TUTELAM FLAGITAT
Zoran Lilic, qui ante Slobodan Milosevic praesidens Iugoslaviae fuit, vult, ut regimen Iugoslavicum sibi tutelam accusationum confirmet, antequam in tribunali Hagensi testis exsistat. Timet enim, ne a suis accusetur, si res civitatis secretas iudicibus aperuerit. Testimonium Lilici accusationes de sceleribus a Milosevic commissis confirmaturum esse creditur.
 
DE MORBO ALZHEIMERIANO
Investigatores Americani novam methodum excogitaverunt, qua periculum in morbum Alzheimerianum incidendi iam in homine viginti annorum comperiri potest. Prima indicia manifesta illius morbi plerumque post sexagesimum aetatis annum apparent. At si diagnosis temperi facta est, evolutio morbi multum retardari aut omnino prohiberi potest. Morbus Alzheimerianus est dementia cum sclerosi et degeneratione nervorum coniuncta, cui investigando medicus Germanus Aloisius Alzheimer initio vicesimi saeculi primus operam navabat. Nova methodo tomographica mutationes in structura cerebri, quae sunt morbi Alzheimeriani propriae, melius et maturius quam ante diagnosticantur.
 
INTERRETE APUD SINENSES PERVULGATUR
Sinenses in orbe terrarum tertium locum in usu interretis tenent, nam quadraginta miliones eorum conexionibus interretiariis utuntur. Tantum USA et Iaponia plures cives cum interreti coniunctos habent. Sinenses usum interretis commercialem promoverunt, etsi moderatores communistae timent, ne facultas informationem et disputationes politicas vigilandi illa libertate debilitetur.
 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 19.7.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

CATECHISMUS ECCLESIAE FINNICAE LATINUS
Catechismus parvus, a Martino Luthero compositus, est unus ex libris confessionalibus ecclesiae Finnicae evangelico-Lutheranae. Novus catechismus, in quo doctrina Christiana Finnis denuo exponeretur, originem habuit auspiciis synodi, quae anno millesimo nongentesimo tertio facta est. Episcopus Helsinkiensis Eero Huovinen designatus est, qui textum  adumbraret. Novus catechismus eo consilio scriptus est, ut breviter et dilucide definiretur, quid esset doctrina Christiana. Medullam illius faciunt decem praecepta, symbolum fidei, oratio Dominica, sacramenta. Liber  in synodo anni undebismillesimi comprobatus et anno sequenti divulgatus, omnibus Finnis evangelico-Lutheranis gratuito distributus est. Textus, antea Suetice et Anglice translatus, nuperrime etiam in Sinensem, Russicam et Latinam linguam versus est. Versiones hominibus, Finnici sermonis ignaris, serviunt, qui doctrinam Lutheranam cognoscere cupiunt. Versio catechismi Latina maxime ad dialogum oecumenicum inter ecclesiam catholicam et Lutheranam spectat.
 
URSI MARINI PERICLITANTUR

Numerus ursorum marinorum est hodie circiter viginti duorum milium, ex quibus tredecim fere milia in Canada vivunt, ceteri in regionibus arcticis Alascae, Groenlandiae, Norvegiae Russiaeque. Maiorem partem anni ursi marini in campis glacialibus Oceani septentrionalis circumvagantes agunt, ubi phocis, piscibus et avibus aquaticis vescuntur. Periculum illis impendet a venatione et pollutione, sed proximis decenniis illa species propter mutationes climaticas magis periclitabitur. Nam si glacies polaris, quae his triginta annis sex centesimis deminuta esse aestimatur, eodem modo solvi perrexerit, fieri poterit, ut ursi marini vitae condicionibus ita mutatis passim emoriantur.
 
DE LONGAEVITATE
Investigatione  ab Americanis facta demonstratur longaevitatem forsitan esse hereditariam. Fratres vel sorores hominum centum annos natorum saepius quam ceteros ultra centum annos vivere. Itaque illa investigatione opinionem de geno longaevitatis confirmari. Fratrem hominis centenarii septies decies, sororem octies probabilius quam alios usque ad centum annos vivere.
 
CONVENTUS ALF MATRITENSIS
Denique omnes latinistas de conventu internationali Academiae Latinitati fovendae, Matriti, in aedibus Universitatis Sancti Pauli (CEU) a die II usque ad diem VII mensis Septembris futuro commonemus. Agetur in conventu maxime de lingua Latina communicationis instrumento et de inceptis institutionem Latinam renovandi. Radiophonia Finnica Generalis inter conventum praesto habebit expositionem, qua illustrabitur, quomodo Nuntii Finnorum Latini apud nationes omnium in orbe terrarum continentium his tredecim annis accepti sint. De conventu Matritensi plura in pagina eius interretiaria (www.tekhnai.es/alfconventus) legere potestis. Universi fautores Latinitatis, ad Conventum Matritensem grati acceptique venietis!

 

 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 13.7.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

PRAESIDATUS PENES DANOS
Mense Iulio ineunte dominatus Unionis Europaeae semestris ab Hispanis ad Danos transiit. Moderatores eorum se maxime id acturos esse nuntiaverunt, ut consilium Unionis dilatandae perficeretur et certum horarium, quo novae civitates ad societatem accederent, in summo conventu Hafniae instituendo statueretur. "Quamquam dilatatio",inquit minister Bertel Haarder, "Danis praesidentibus rerum caput erit, etiam alia mandata diligenter curabuntur".

TENSIO INTER COREAS AUCTA
Coreani septentrionales finitimos suos Coreanos accusaverunt, quod naves bellicas in maritima sua misissent et hac iniuria consulto facta tensionem militarem in eadem regione augere voluissent, ubi una septimana ante classes utriusque civitatis cruente conflixissent. Magistratus Coreae Meridianae concesserunt naves suas quidem eo mari circumvectas esse, sed negaverunt eas in aquas alienas penetravisse.

UNIO AFRICANA CONDITA EST
Rectores civitatum Africae hac septimana Durbaniae, in urbe Africae Australis, conventum egerunt ibique Unionem Africanam condiderunt pristinum Ordinem Africae Unitae (OAU) oblitterando. Nova unio eo tendit, ut cooperatio nationum sociarum in oeconomia, securitate et cultu civili melior reddatur. Thabo Mbaki, praesidens Africae Australis, et Muammar Gaddafi, dux Libyae, verbis extulerunt, quantam vim haec consociatio vel ad discriminationem phyleticam avertendam habitura esset.

QUID GERHARD SCHRÖDER DIXERIT
Gerhard Schröder, cancellarius foederalis Germaniae, dixit fraudes in societatibus mercatoriis Americanis factas ostendere, quanto periculo Europaei systemata oeconomica Americana imitarentur. Abusus enim effecisse, ut fides civium, quam foris argentariis tribuissent, iam valde vacillaret. Manifestum esse possessorum Americanorum nihil interesse, quemadmodum operarii valerent, dummodo ipsi domini sibi magnas divitias pararent.

NOVA LEX IN CIVITATE VATICANA
Pontifex Maximus Iohannes Paulus II legi subscripsit, quae tabacum in aedibus civitatis Vaticanae fumare vetat. Si quis hoc statutum neglegere ausus erit, pecunia triginta euronum multabitur, sive peccator cardinalis purpuratus fuerit sive insignia archiepiscopi gesserit. Utrum cives de interdicto Latine an Italice certiores fiant, nondum constat.

AQUILAE MARINAE AUGENTUR
Numerus aquilarum marinarum in Finnia hoc anno amplius decem centesimis auctus est. Neque illud genus avium, cui nomen scientificum Haliaeetus albicilla, apud nos tanta frequentia nidificaret, nisi iam per triginta annos publice protegeretur. In praesenti in finibus nostris amplius mille aquilae marinae inveniuntur, quarum insignem partem pulli nondum nidulati constituunt.

 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.7.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

MAGNA CALAMITAS AERIA
Unus et septuaginta homines, quorum maior pars pueri et puellae, vitam amiserunt, cum aeroplanum epibaticum Russicum et aeroplanum onerarium Germanicum die Lunae multo mane in caelo Germaniae meridianae inter se collisa sunt. Quae fuerit causa calamitatis, nondum constat, sed examinatores illum casum tristem aut ex errore pilotae aut ex neglegentia proretarum secutum esse putant.

QUID IN AFGANISTANIA ACCIDERIT
Afgani nuntiaverunt quadraginta cives suos interisse et amplius centum vulneratos esse ictu bombico, quem aeroplana Americana in eos dedissent. Caedes in vico haud procul ab urbe Kandahar sito facta est, ubi tunc temporis nuptiae celebrabantur et hospites laetitia exsultantes more maiorum in aera sclopetabant. Americani autem, cum illis displosionibus se ad pugnam lacessi crederent, sibi temperare non potuerunt, quominus multitudinem hominum bombis verberare inciperent.

CUBA SOCIALISTICA MANEBIT
Parlamentum Cubanum consensu omnium legem fundamentalem ita mutandam esse censuit, ut systema socialisticum in Cuba administranda semper servaretur et illud consultum irrevocabile esset. Hoc plebiscito sancito civibus persuasum est nihil iam impedire posse, quominus patria sua etiam post obitum praesidentis Fidel Castro et successoris eius designati Raul Castro socialistica maneat.

ALIMENTA FINNICA PURISSIMA
In alimentis zoogenibus, quae in Finnia producuntur, nulla fere vestigia aut venenorum aut elementorum alienorum reperta sunt. Inspectione anno praterito facta apparuit in his cibariis neque ulla hormona neque remedia anabolica vetita inesse. Etiam copiae venenorum circumiectalium minimae remanserunt.

GREX BRASILIAE VICTOR EVASIT
Ludi pedifollici mundani in Corea meridiana et Iaponia instituti pridie Kalendas Iulias ad finem venerunt, cum certamen ultimum in urbe Iocohama inter greges nationales Brasiliae et Germaniae propositum est. Tropaeum tulerunt Brasilienses, postquam Ronaldo, sphaerista eorum praestantissimus, follem in portam adversariorum bis impegit. Victoria in Brasilia tanta iubilatione salutata est, ut totam nationem felicitate dissiluisse crederes.

STEVE FOSSETT REM BENE GESSIT
Steve Fossett, milionarius Americanus duodesexaginta annos natus, rem novam et memoria dignam gessit. Ei enim omnium primo contigit, ut aerostato vectus totum orbem terrarum solus circumvolaret. Fossett die quarto decimo, postquam sublimis abierat, itinere triginta unius milium chiliometrorum uno tenore confecto in desertum Australiae orientalis feliciter de caelo descendit.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 28.6.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

QUID PRAESIDENS BUSH DIXERIT
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione die Lunae habita censuit liberam rem publicam Palaestinensium interim condendam esse, quae certis finibus terminisque circumscriberetur. Id tamen ea condicione fieri posse, ut Palaestinenses regimine mutato sibi novos moderatores crearent. "Cum hodierni praesidentes", inquit, "potestatem deposuerint ac modus administrandi et rationes securitatis renovatae erunt, Americani civitati Palaestinensium instituendae favebunt."

LEX HISPANIAE ANTITERRORISTICA
Senatus Hispaniae legem perferendam curavit, quae eo spectat, ut factionibus terrorismum fulcientibus omni iure interdicatur. Patribus propositum est impedire, ne Batasuna, ala politica ordinis separatistici ETA, regno iam insidiaretur. Quae factio, quamquam negavit sibi ullum usum aut consuetudinem cum gregibus armatis esse, tamen semper recusavit, quominus ictus terroristicos ab ETA perpetratos condemnaret.

DE EXERCITIBUS PROFESSIONALIBUS
Numerus militum mercennariorum in exercitibus civitatum Unionis Europaeae sociarum magis atque magis augetur. Rerum condicio his decem annis tantopere mutata est, ut in media Europa, scilicet in Britannia, Belgio, Hollandia et Hispania, conglobatio quaedam exercituum professionalium oreretur. Etiam viri Francogalli militiam facientes hoc anno exeunte ad munera civilia obeunda dimittentur. Finni autem necessitatem militiae civibus suis iniunctam servaturi sunt.

OBESITAS IN ORBE TERRAE AUGESCIT
Cardiologi orbis terrarum putant obesitati tribuendum esse, quod decies centena milia hominum quotannis ex cardioplegia et morbis cardiacis moriantur. Multitudo hominum obesorum in dies augescit, ac quidem ita, ut verbi causa in America Septentrionali iam tertius quisque puer aut puella nimia pinguitudine laboret.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 21.6.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

COMITIA PARLAMENTARIA FRANCORUM
In comitiis parlamentariis Francorum Unio Maioritatis Praesidentialis (UMP) magnam victoriam reportavit, cum ex quingentis septuaginta septem (577) sedibus trecentas quinquaginta quattuor (354) occupavit. Rebus sic stantibus minister primarius Jean-Pierre Raffarin, post comitia praesidentialia ad tempus designatus, cum eisdem fere ministris, quos habebat, in munere mansit. Praesidens Jacques Chirac, qui antea potestatem cum ministro primario democrata sociali dividebat, nunc favorem et parlamenti et regiminis habet. Itaque ea, quae ante suffragia praesidentialia promisit, iam solvere poterit, scilicet exactionem vectigalium et tributorum renovare, condiciones pensionariorum meliores reddere, criminalitatem coercere. At tantum sexaginta fere centesimae civium ad urnas accesserunt. Itaque in actis diurnis Francorum quaesitum est, quis re vera in comitiis victoriam reportavisset, praesidens Chirac an inertia civium. Communistae unam et viginti sedes in parlamento obtinuerunt, factio prasinorum tres, Frons nationalis ne unam quidem.
 
CONVENTUS MINISTRORUM LUXEMBURGENSIS
Ministri a rebus exteris Unionis Europaeae die Lunae (17.6.) Luxemburgum convenerunt. Ibi actum est de tribus gregibus Palaestinensium in catalogum terroristarum addendis, de immigratione legibus contraria impedienda, de subventionibus agriculturae. Rationes pecuniarias gregum, qui in illo catalogo nominarentur, in tota Unione Europaea praecludendas esse. Tony Blair, minister primarius Britannorum, conventui suaserat, ut auxilium oeconomicum illis nationibus negaretur, quae migrationem illegitimam e suis terris in Unionem Europaeam non impedivissent. Quod consilium, quattuor nationibus resistentibus, reiectum est, quamquam numerus hominum, qui illegaliter in Unionem veniunt,  singulis annis circiter quingenorum milium est. De confiniis Unionis Europaeae strictius quam antea custodiendis in summo conventu, septimana vergente Hispali futuro, disputabitur. Subventionibus, quibus agricultura novorum Unionis membrorum iuvaretur, praesertim Germani obstiterunt. Nihilo minus ministri de hac re concordiam invenerunt,  sed quo modo subventiones numerentur, postea accuratius constituetur.
 
LUDI PEDIFOLLICI CONTINUANTUR
Ludi pedifollici mundani plus tres septimanas continuantur. Praeter opinionem greges Francorum et Argentinorum, qui optimis adnumerabantur, iam in sectionibus initialibus re male gesta eliminati sunt. Franci, victores olim et ludorum mundanorum et Europaeorum, ne semel quidem follem portae adversariorum inferre potuerunt. Ex triginta duobus gregibus inter octo praecipuos evaserunt  Anglia, Brasilia, Corea Meridiana, Germania, Hispania, Senegalia, Turcia, USA. Ex his quattuor in certamina semifinalia prodibunt. Ludus finalis inter victores semifinalium pridie Kalendas Iulias fiet.
 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 14.6.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

RELATIONES INDIAE ET PAKISTANIAE
Tensio politica et militaris inter Indiam et Pakistaniam orta paulatim relaxari videtur. Die Martis naves bellicae, quas India in propinquitatem Pakistaniae miserat, reduci coeptae sunt. Donald Rumsfeld, minister defensionis Civitatum Americae Unitarum, cum in urbem Delium proficisceretur moderatores utriusque civitatis conventurus, ait rerum statum iam in melius mutatum esse.

TERRORISTA CUM BOMBA SORDIDA
Magistratus Americani terroristam comprehenderunt, qui bombam sordidam, ut dicitur, alicubi in Civitatibus Americae Unitis displosurus erat. Omnibus apparebat istum hominem nequissimum, si consilium suum perfecisset, magno civium numero perniciem allaturum fuisse. Bomba sordida nuncupatur instrumentum necis, quod ex materia displosiva et elementis radioactivis mixtis constat.

LEX DE PRODUCTIS COSMETICIS PERLATA
Parlamentum Unionis Europaeae omnium fere consensu sanxit, ne nova cosmetoria, quae animalibus adhibitis examinata essent, in regione Unionis ad mercatum deferrentur. Statutum est etiam, ut, quaecumque cutis curandae remedia in terris peregrinis auxilio bestiarum probata essent, finibus Unionis Europaeae prohiberentur.

SICILIA CUM ITALIA PONTE CONIUNGETUR
Moderatores Italiae freto Siciliensi pontem imponere decreverunt, quo Sicilia cum Italia continenti coniungeretur. Agitur de ponte pensili, qui magnitudine cetera huius generis opera superabit. Erit enim quinque chiliometra longus et in altitudinem supra maris aequor octoginta metrorum erigetur. Politici Sicilienses incepto libenter favent, sed sunt etiam, qui conatum improbent metuentes, quantum detrimentum natura circumiecta ex illa mole capiat.

PERICULUM NATANTIBUS IMMINET
Tantum abest, ut omnes adulti Finni artis natandi periti sint. Quae res sine dubio in causa est, cur anno praeterito plus centum sexaginta nostrates in aqua perierint. Ut numerus eiusmodi mortium deminuatur, apud nos hac aestate actio instituetur, cui nomen "Age prudenter in aquis!". Mensibus enim Iunio et Iulio hominibus in litoribus apricantibus orbes natatorii distribuentur eisque spectacula praebebuntur ad monstrandum, quibusnam rationibus natatores in periculum vocati ex morte eripiantur.

SERENA WILLIAMS VICTRIX EVASIT
Lutetiae Parisiorum certamen teniludii internationale propositum est. In serie feminarum Serena et Venus Williams, sorores Americanae, tanta sollertia pila ludebant, ut de primatu totius certationis inter se dimicarent. Ex hoc certamine superior discessit Serena, soror minor natu. Ludo peracto puella eventu gavisa: "Somnia mea" inquit "vera exstiterunt. Haec victoria tamen mihi dulcacida est, cum eam de sorore mea maiore reportaverim".

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 7.6.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

ANNIVERSARIUM REGINAE ELISABETH II

Elisabeth II, regina Britannorum, abhinc quinquaginta annos in thronum ascendit. Anniversarium a Britannis mense Iunio ineunte per quadriduum celebratum est. Sollemnia inaugurata sunt concentu musicae classicae, in palatio Buckinghamiensi dato, cui adfuerunt duodecim milia civium per sortitionem electorum. Prodierunt inter alios cantatrix Kiri Te Kanawa et violoncellista Mstislav Rostropovitch. Die Lunae (3.6.) alius concentus ibidem datus est a cantoribus popularibus Paul McCartney, Eric Clapton, Elton John, Sting multisque aliis.  Postridie eius diei, praesentibus moderatoribus politicis et familiaribus reginae, missa sollemnis in basilica Sancti Pauli celebrata est. Vesperi sollemnia in viis plateisque urbis continuata sunt. Circiter septingenta hominum milia in medium Londinium convenerant, ut pompa festiva, saltationibus aliisque spectaculis diem festum celebrarent. Aeroplana militaria una cum supersonico aereo Concord urbem supervolando reginam salutaverunt. Regina dono accepit autocinetum, nota Bentley, quod octo euronum milionibus aestimatur.
 
LEGES DANORUM DE IMMIGRATIONE

Parlamentum Danorum leges pertulit, quibus immigratio coerceretur. Numerus peregrinorum in Daniam venientium temperabitur et condiciones, quibus asylum petentibus venia commorandi conceditur, fient difficiliores. Licentia perpetuo in Dania manendi peregrino non dabitur, antequam septem annos ibi habitaverit. Antea haec licentia post triennium data est. Neque peregrinus   plenam cautionem socialem nisi septennio in Dania transacto habere poterit. Ius familiam coniungendi tantum homines minime viginti quattuor annorum habebunt. Illud ius antea nullo modo circumscribebatur. Propositum est impedire, ne peregrini fictis matrimoniis concives suos nomine familiarium in Daniam inducant.
 
MILES IN UNIVERSO PULCHERRIMA

In certamine pulchritudinis, quod factum est in Portu Divite (Puerto Rico), palmam et titulum pulcherrimae in Universo feminae reportavit Oksana Fedorova, natione Russica.  Secundum locum obtinuit puella Panamensis, tertium Sinensis, quartum repraesentatrix Africae Australis. Certamen a sescentis fere hominum milionibus televisifice visum est. Oksana Fedorova est puella viginti quattuor annorum, quae artibus militaribus in Academia Petropolitana erudita est. Fieri non potuit, ut victoria eius Russis non placeret. Quin etiam Mihail Gorbatshov, pristinus praesidens Sovieticus, re comperta superbiens censuit Russos in certaminibus omnis generis, non tantum in Olympiis, aemulos superare posse. 
 
FAMES AFRICAE MERIDIANAE IMMINET

Ordines Nationum Unitarum monent famem decem fere milionibus hominum in Africa meridiana proximis mensibus imminere. Pessimas esse condiciones in Malavia, Zimbabuia, Lesotho, Suazilandia. Causam esse, quod proventus agrorum propter difficultates agriculturae, tempestates, discrimen oeconomicum  duobus annis continuis minimus fuerit.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 31.5.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

DE NOVA ELECTRIFICINA NUCLEARI
Parlamentum Finnicum centum septem suffragiis contra nonaginta duo (107-92) decrevit, ut nova electrificina nuclearis aedificaretur. Minister primarius Paavo Lipponen affirmavit Finniam vi nucleari ita augenda de energia in patria suppeditanda curare et nimiam importationem evitare. Ita etiam consilia de pollutione climatica evitanda optime effectum iri.
 
VIR SINE VITA TRANSACTA
In festo cinematographico Cannesiano Finni duo ex septem proemiis hornotinis  reportaverunt. Grande proemium datum est pelliculae, quae inscribitur ”Vir sine vita transacta”, auctore et moderatore Aki Kaurismäki. Praemium optimae actricis obtinuit Kati Outinen, quae in illa pellicula personam agit militis Exercitus salvifici. Iam sex annis ante pellicula Kaurismäkis ”Procul nubes effugiunt”, ubi homines opere destituti describuntur, in certamine Cannesiano fuit. In taeniola ”Vir sine vita transacta” persona principalis est homo tecto carens, qui memoriam perdidit et amore militis salvificae capitur. Palmam auream hornotinam consecuta est Roman Polanski pro pellicula ”Clavista”.
   
NATO ET RUSSIA PACTIONEM FECERUNT

Pactio de communi consilio Russiae et NATOnis in statione militari infra Romam sita die Martis confirmata  est. Praeter praesidentes Bush et Putin, duodeviginti moderatores nationum confoederatarum pactioni subscripserunt. Novo consilio ita creato cooperatio inter NATOnem et Russiam consolidatur. Russia autem internis decretis confoederationis intercedere non potest.
 
PAUPERTAS IN ARGENTINA GRAVESCIT

In Argentina triginta sex miliones hominum habitant, ex quibus duodeviginti miliones in paupertate vivunt. Numerus pauperum his duobus mensibus auctus est quattuor milionibus. Causa paupertatis ita crescentis est celeris inflatio monetalis et inopia quaestus usque aggravescens. Depressio oeconomica in Argentina iam quadraginta septem menses durat.
 
LUDI PEDIFOLLICI MUNDANI
Certamina de principatu mundi pedifollica hodie officialiter in Extrema Oriente ineunt. Ludi fiunt partim in Iaponia, partim in Corea Meridiana. In certamina admissi sunt greges triginta duarum nationum, qui in octo sectiones divisi sunt. Ex quaternis gregibus singularum sectionum initialium bini eliminabuntur. Sedecim greges in ludos sequentes admittentur, sed ea condicione, ut grex cladem passus statim eliminetur. Primus lusus fit hodie inter Senegaliam et Franciam. Zinedine Zidane, qui optimus lusor pedifollicus totius mundi bis creatus est, pede leviter laeso gregi Francorum hodie interesse non potest.
 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 24.5.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

DE BELLO AFGANISTANICO
Copiae internationales bellum in partibus Afganistaniae orientalibus renovaverunt, ut Talibanos et terroristas ordinis al-Qaida illis locis montanis et asperis latentes ad unum omnes opprimerent. Haec expeditio, cui amplius mille milites intersunt, imprimis a cohortibus Britannorum geritur. Americanorum autem est sociis suis praesidium aerium ex helicopteris et aeroplanis bellicis ferre.

NOVAE LUNAE CIRCUMIOVIALES
Uranoscopi Americani, dum in universitate Havaiana caelum observant, undecim novas lunas circumioviales reppererunt. Quo factum est, ut numerus satellitum, quae stellam Iovem circumferuntur, ad undequadraginta ascenderet. Haec corpora caelestia in conspectum adducta magnitudine non excellunt, cum diametro nonnisi binorum aut quaternorum chiliometrorum sint. Instrumentis ad spatium cosmicum perscrutandum illi astronomi non solum telescopio, sed etiam machina photographica digitali eximiae efficacitatis utebantur.

GLACIES EX ANTARCTIDE DEFRACTA
Ex glaciario nomine Ross in ora Terrae Antarcticae sito mons glacialis amplius ducenta chiliometra longus defractus est, cum ex eodem loco paucis diebus ante aliud fragmentum evulsum esset, quod in longitudinem octoginta chiliometra pateret. Credideris illam glaciei liquationem caelo calefacto effectam esse, sed investigatores universitatis Wisconsinianae negant talem rerum conexionem concludi posse.

ECCLESIA S. MARIAE PETROPOLITANA

Die Dominico, quo festum pentecostale celebrabatur, in urbe Petropoli ecclesia Lutherana Sanctae Mariae dedicata rursus in usum sacrum inaugurata est. Rebus divinis procurandis praefuit Aarre Kuukauppi, episcopus Ingriae, adiutus a multis clericis, quorum in numero erat Jukka Paarma, archiepiscopus Finniae. Inter hospites ad caerimoniam invitatos eminebant praesidens Finniae Tarja Halonen et Alexander Jakovlev, praefectus urbis Petropolis.

STOCKHOLMIA 750 ANNOS COMPLET
Hoc anno septingenti quinquaquinta anni ab urbe Stockholmia condita elapsi sunt. Pro conditore eius habetur dux Birgerus, qui anno millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo duas epistulas Stockholmiae conscriptas auctoritate sua confirmavit. Prima septimana mensis Iunii Stockholmiae dies sollemnes anniversarii agentur, quo fiet, ut tota urbs sit plena acroamatum, expositionum et spectaculorum diversi generis.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 17.5.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

COMITIA PARLAMENTARIA
Die Mercurii in Nederlandia comitia parlamentaria facta sunt, quorum victores exstiterunt democratae Christiani et populistae extremae dextrae. Omnibus apparet, nisi Pim Fortuyn, dux huius factionis, per insidias occisus esset, extremistas tantam gratiam apud cives inituros non fuisse. Partes autem administratrices cladem acerbam acceperunt, quo fit, ut coalitio socialistarum et fautorum factionis centralis post regimen octo annorum potestate absistere cogatur. Dubium enim non est, quin Jan Peter Balkenende, praeses democratarum Christianorum, novus primus minister Nederlandiae futurus sit.

CONSOCIATIO NATO ET RUSSIA
Russia et Consociatio militaris NATO in suis relationibus mutuis novam aetatem inierunt. Ministri enim utriusque partis, dum in urbe Reykjavik considunt, inter se pacti sunt, ut consilium commune instituerent, in quo Russia eodem fere statu esset ac civitates illius confoederationis sociae. Tabulis huius decreti duabus septimanis peractis Romae subscribetur.

DE TREDECIM PALAESTINENSIBUS
Tredecim Palaestinenses, quos Israeliani pro terroristis habent, cum obsidione ecclesiae Iesu natalis Bethleemicae liberati essent, in Cyprum translati sunt, ubi nunc exspectant, donec sibi nova patria attribuatur. Sex civitates Unionis Europaeae, scilicet Belgium, Graecia, Hispania, Italia, Irlandia et Portugallia, iam nuntiaverunt se paratas esse illos viros ad se recipere. Qualem autem iuris libertatisque condicionem hi exsules in finibus Unionis Europaeae accepturi sint, nondum constat.

CONVENTUS DE IURIBUS INFANTIUM
Ordo Nationum Unitarum in urbe New York sessionem specialem de iuribus infantium habuit. Iam in eo erat, ut conventus praeter spem eveniret, quoniam participes concordiam in consulendo invenire non videbantur. Oratores Civitatum Americae Unitarum adversabantur, quominus mentio de familiis disponendis fieret, cum illa locutio ad abortum approbandum spectaret. Tandem documentum commune editum est, in quo scriptum legitur pueros et puellas contra famem et paupertatem protegendos esse.

QUIS SIT LIBER OMNIUM OPTIMUS
Consociationes in Norvegia litterariae, cum scire vellent, quis esset optimus liber umquam exaratus, centum scriptores adierunt et eos sententiam de hac re rogaverunt. Victoriam suffragii facilem reportavit Don Quijote, opus saeculo septimo decimo a Miguel de Cervantes confectum, in quo de equite contra molendina alata desperanter pugnante narratur. Quo loco quodque opus in hoc certamine positum sit, ex indice centum librorum praestantissimorum apparet, quem Institutum Nobelianum Norvegiae nuperrime divulgavit.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 10.5.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

CHIRAC VICTOR
Comitiis die Dominico factis, Jacques Chirac octoginta duabus centesimis suffragiorum praesidens Francorum in proximum quinquennium creatus est. Adversario candidato Jean-Marie Le Pen circiter duodeviginti centesimae sententiarum datae sunt. Ex civibus ius suffragii habentibus, quorum sunt quadraginta duae miliones, plus octoginta centesimae ad urnas accesserunt. Numquam antea factum est, ut praesidens Francorum tanto suffragiorum numero crearetur. Jean-Marie Le Pen se cladem accepisse confessus est, sed aemulum suum accusavit, quod rationes aetatis sovieticae populum ambiendo adhibuisset. Affirmavit se in comitiis parlamentariis mense Iunio futuris novum proelium suscepturum esse.

EUROPAEI EXITUM COMITIORUM LAUDANT
Complures moderatores nationum Europaearum exitum comitiorum laudaverunt. Romano Prodi, qui praesidet commissioni Unionis Europaeae, praesidenti Chirac gratulatus dixit Francos rursus ostendisse se ad medullam Europae pertinere. Sicut multi alii gratulatores, Prodi politicam separationis extremae dextrae repulsam et confractam esse affirmavit.Pat Cox, praeses parlamenti Europaei, victoriam praesidentis Chirac rationis de intolerantia et extremismo politico triumphum appellavit. Praesidens foederalis Germaniae Johannes Rau telegrammate praesidenti Chirac misso arbitratus est  exitu comitiorum politicam nationalismi et xenophobiae repelli et valores Europaeorum communes confirmari.
Tarja Halonen, praesidens Finniae, censuit populum Francorum suffragiis datis probavisse se valoribus Europaeis defendendis addictos esse, scilicet ad sustinendam democratiam, iustitiam, iura humana. Comitiis Francorum omnes homines monitos esse democratiam per se ipsam non effici, nisi instrumenta ab illa data strenue adhiberentur.

CAEDES POLITICA IN NEDERLANDIA
Pim Fortuyn, politicus Nederlandiensis extremae dextrae, apud stationem radiophonicam Hilversumiensem die Lunae occisus est. Fortuyn, qui immigrationi vehementer obsistebat, apud cives iuniores magna gratia valebat. Ex demoscopiis recentioribus factio eius in comitiis parlamentariis hoc mense futuris quindecim centesimas votorum acceptura esse putabatur. Fortuyn, vir quinquginta quattuor annorum, qui antea professor sociologiae fuerat, a ceteris politicis, saepe austeris et taediosis, differebat. De homosexualitate sua aperte loquebatur, composite vestiebatur, luxuriose habitabat, atriensem et autoraedarium privatum habebat. De lege fundamentali articulum, quo discriminatio vetatur, omnino tollendum esse censebat.

NOVA PYRAMIS REPERTA
Archaeologi fundamenta pyramidis circiter quattuor milium quingentorum annorum haud procul ab urbe Cairo reppererunt, quae est numero centesima decima pyramis in Aegypto reperta. Forsitan aedificata est reginae, nepti aut nurui pharaonis Kheopsis, qui maximam omnium pyramidem in Aegypto aedificandam curavisse traditur.  

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 3.5.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

GREX INVESTIGATORUM DISSOLUTUS
Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, decrevit, ut gregem solveret, cuius erat in res Israelianorum in oppido Jenin gestas inquirere. Ille grex, cui praefectus erat pristinus Finniae praesidens Martti Ahtisaari, Genavae multos per dies licentiam proficiscendi frustra exspectaverat, cum Israeliani novas condiciones ponendo iter illius morarentur.

STRAGES ERFORDIENSIS
Erfordiae, in urbe Germaniae, die Veneris septimanae proximae (26.4.) magna strages facta est. Iuvenis, vultum persona nigra celatus, in Gymnasium a Gutenberg nominatum irruit et sedecim hominibus pistolio automato interfectis denique sibi mortem consciit. Victimae erant tredecim magistri, duo discipuli, una custos publica in auxilium vocata. Strages maior fieri potuisset, nisi magister historiae persona a vultu occisoris arrepta eum detexisset et in vacuum conclave scholare inclusisset. Occisor erat Robert Steinhäuser, discipulus eiusdem gymnasii, qui mense Februario propter absentias illicitas et falsificationes ex schola expulsus erat.

COMITIA FRANCORUM PRAESIDENTIALIA
Alterum suffragium comitiorum praesidentialium apud Francos proximo die Dominico (5.5.) fiet. Lionel Jospin, minister primarius socialista, in primo suffragio cladem passus, cives hortatus est, ut contra Jean-Marie Le Pen suffragando ostenderent se factioni dextrae extremae et periculis inde imminentibus obsistere. In viis urbium Gallicarum magnae civium multitudines contra Le Pen agmine facto incedentes reclamitaverunt. Interfuerunt reclamationibus consociationes politicae partium sinistrarum atque ordines a iuribus humanis et circumiectis tutandis. Ex demoscopiis recentioribus Le Pen vix plus quam quintam fere partem sententiarum sibi conciliabit. Argumenta principalia, de quibus in comitiis agitur, sunt securitas, inopia quaestus, tutela socialis. Uterque candidatus de securitate civium augenda et de sceleribus coercendis locutus est. Chirac quadringenta sexaginta milia occupationum creare pollicetur, Le Pen autem novos carceres condere et immigrationi finem imponere mavult.

IN EUROPA MERIDIANA NASCI FILIOS
Investigatores Melitenses, qui nativitatem quinquaginta annorum statistice scrutati sunt, reppererunt in terris Europae meridianae plures filios nasci quam in Media aut Septentrionali Europa. Nullam causam huius rei ostendere potuerunt. Temperatura caeli differentiam explicare non potest, nam in continenti Americana condicio est adversa. Apud Mexicanos, in meridie degentes, numerus filiarum est multo maior quam infantium masculorum, in Canada autem, regione maxime septentrionali, filii inter neonatos clarissime praevalent. Ergo in regionibus Europae septentrionalibus numerosiores sunt infantes feminae, in partibus Americae septentrionalibus plures nascuntur masculi.

 

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 26.4.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

CHIRAC ET LE PEN VICTORES
Die Dominico in Francogallia primum suffragium praesidenti creando habitum est. Sententiis computatis apparuit praesidentem hodiernum Jacques Chirac earum viginti fere centesimis potitum esse. Haec res nemini mira videbatur, sed quis crederet candidatum partium dextrarum Jean-Marie Le Pen primo ministro Lionel Jospin cladem illaturum? Ita tamen accidit, et inde sequitur, ut cives die quinto mensis Maii decernant, utrum Chirac an Le Pen novus praesidens Francogalliae futurus sit. Jospin, ubi primum se certamine inferiorem discessisse audivit, spe deceptus se de re publica recessurum esse nuntiavit.

OMNIS EUROPA OBSTUPEFACTA
Eventus electionum praesidentialium non solum omnes Francogallos, sed etiam totam Europam ira consternationeque affecit. Constat enim Le Pen, quippe qui sectator extremarum partium sit, societati Unionis Europaeae adversari et odio peregrinorum immigrantium flagrare. Idem vir etiam Iudaeis durum agrestemque se praebuit. Iam metuendum est, ne propter victoriam eius xenophobia et antisemitismus in Europa revirescant.

MUNUS PRAESIDENTIS AHTISAARI
Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, pristinum praesidentem Finniae Martti Ahtisaari illis triumviris praefecit, quorum est cognoscere, quidnam in campo profugis Palaestinensibus recipiendis in oppido Jenin acciderit. Adhuc enim ambigitur, quot homines inter operationem militarem ab Israelianis ibidem factam vitam amiserint. Postea nuntiatum est Israelianos recusavisse, quominus illud collegium approbarent, cum socii eius rei militaris parum periti essent. His cavillationibus auditis Kofi Annan respondit se paratum esse iter cognitorum in Orientem Proximum duobus diebus differre, sed fieri non posse, ut in collegium nova membra cooptarentur.

CIBI CARCINOGENESIM EFFICIENTES
Investigatores Universitatis Stockholmiensis animadverterunt in cibis amylosis et in graticula assatis magnam copiam inesse veneni nervosi, quod ad carcinogenesim conferret. Omnium periculosissima esse poma terrestria fricta, sed etiam in pane friabili eandem materiam nocivam inveniri.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 19.4.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

POWELL ET ARAFAT CONVENERUNT
Colin Powell, minister Americanus a rebus exteris, praesidentem Palaestinensium Jasser Arafat in oppido Ramallah convenit, ut cum eo deliberaret, quibusnam rationibus discrimen inter Israelianos et Palaestinenses ortum tandem solveretur. Post colloquium amplius tres horas continuatum Powell diurnariis dixit conventum utilem et benignum fuisse. Ad quaestionem autem, essetne ignistitium iam propius, respondere non potuit. Paucis diebus post nuntiatum est Powell re infecta ex Oriente Proximo domum profectum esse.

QUID IN VENETIOLA FACTUM SIT
Hugo Chavez, praesidens Venetiolae amotus, die Dominico ad munus obeundum rediit, cum consilia eorum, qui novis rebus studebant, ad irritum cecidissent. Revertit in urbem Caracas e quadam maris Caribici insula, in quam die Veneris ab exercitu seditioso deportatus erat. Expulsio tamen praesidentis apud plebem tantam indignationem movit, ut coniuratos rerum conversionis brevi paeniteret et Chavez de exilio in palatium praesidentiale revocaretur. Quo facto usurpator Pedro Carmona a potestate, quam tantum per unum diem tenuerat, recedere coactus est.

OPERISTITIUM IN ITALIA GENERALE
Die Martis vita publica totius Italiae omnino fere torpuit propter operistitium generale, quod societates operariorum instituerunt, ut consiliis administratorum de novis laborandi condicionibus adversarentur. Viae et plateae urbium et oppidorum refertae erant hominum vexilla agitantium et primo ministro Silvio Berlusconi reclamitantium. Omnino duae miliones civium in loca media confluxisse existimantur. Commeatus publicus tota Italia constitit, et scholae, mensae nummariae, sedes postales portas suas clauserunt.

GUSMAO NOVUS PRAESIDENS ELECTUS
Victor electionum praesidentialium Timoriae orientalis pronuntiatus est Xanana Gusmao, defensor libertatis patriae suae. Ex eventu suffragiorum apparuit eum votorum octoginta tres centesimas sibi paravisse, cum alter candidatus Francisco Xavier sententiarum septendecim centesimas acciperet. Gusmao iusiurandum praesidentiale die vicesimo mensis Maii (20.5.) dabit, eodem die, quo Timoria orientalis sui iuris fiet.

CURSUS MARATHONIUS LONDINENSIS
Septimana vergente Londinii certamen cursus Marathonii institutum est. Hic eventus athleticus spectatoribus eo maiori oblectamento fuit, quod Khalid Khannouchi Americanus illud iter velocius confecit quam quisquam ante, scilicet duabus horis, quinque minutis et duodequadraginta secundis (2.05.38). Idem fere accidit in serie feminarum, nam non multum afuit, quin Paula Radcliff, athleta e Britannis oriunda, culmen mundanum assequeretur.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 12.4.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

VIOLENTIA IN TERRA SANCTA CONTINUATUR Nationes Unitae, Unio Europaea, USA nec non Russia ab Israelianis flagitaverunt, ut ignistitio facto copias a vicis oppidisque Palaestinorum statim reducerent atque auxilium humanitarium ad eos pervenire permitterent. Etiam Summus Pontifex Ioannes Paulus II violentiam, quae in Terra sancta fieret, intolerabilem esse dixit. Sed ex demoscopiis recens factis circiter octoginta sex centesimae Israelianorum operationibus militaribus favent, quae in ripa Iordanis occidentali fiunt. Causa est terrorismus Palaestinorum continuus, cuius victimae cives Israeliani fuerunt. Die Mercurii huius septimanae (10.4.) octo cives mortui sunt, cum autoraeda longa ictu suicidiario prope Haifam exploderetur.  

MISSA FUNEBRIS REGINAE MATRIS
Missa funebris Reginae matris Britanniae die Martis in Abbatia Vestmonasteriensi celebrata est. Postea feretrum in castrum Vindsoriense vectum est, in cuius capella regina familiaribus praesentibus sepulcro condita est iuxta maritum suum, regem Georgium VI, qui iam ante quinquaginta annos diem obierat supremum.  

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 5.4.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

BRITANNIA LUCTU AFFECTA
Elisabeth, mater reginae Britanniae, die Saturni post meridiem de vita decessit centum et unum annos nata. Nuntiatum est filiam reginam apud lectum matris morientis sedisse. Cives Britanni suam pristinam reginam, quae per amplius unum saeculum vixit, pro avia totius nationis habebant, memores eam summum bonum publicum propriis commodis semper anteposuisse. Die Lunae memoria matris reginae in diversis partibus Britanniae salutationibus more militari factis recolebatur.

QUID JASSER ARAFAT DIXERIT
Jasser Arafat, praesidens Palaestinensium, se potius moriturum esse dixit, quam voluntati Israelianorum morem gesturum, ut in exsilium proficisceretur. Idem flagitavit, ut nationes peregrinae iniquitatibus Israelianorum intercederent, qui in urbe Bethlehem non solum in meschitas, sed etiam in ecclesias Christianas impetus facerent. Multi bellatores Palaestinenses in ecclesiam Christi natalem asyli petendi causa confugerunt. Arafat ipse in praetorio suo in oppido Ramallah collocato pertinaciter se continet, quamquam a copiis Israelianis obsessus inopia omnium rerum laborat.

ABU ZUBAYDAH COMPREHENSUS
Abu Zubaydah, unus e fidelissimis administris Osamae bin Laden, in Pakistania comprehensus et magistratibus Americanis traditus est. Ille vir triginta annos natus operationibus ordinis terroristici al-Qaida praefuisse existimatur, cum prior dux Muhammed Atef mense Novembri bombis Americanorum occisus esset. Zubaydah captus ordini Al-Qaida eo maius detrimentum attulit, quod eum nomina omnium fere huius coniurationis sociorum novisse creditur.

OLATUS SOCIETATIS FINNAIR
Finnair, societas aeronautica Finnica, aliquot volatus inter Helsinkium et Moscuam intercedentes hac septimana abolere cogitur. Hoc enim modo Russi directivum ab Unione Europaea editum ulciscuntur, quo prohibetur, ne aeroplana Russorum nimio strepitu volantia in spatium aerium Unionis Europaeae veniant. Qua lege de sonitu aeroplanorum perlata fieri poterit, ut societates aeronauticae Russicae hoc anno etiam undecim milia volatuum revocent necesse sit.

LEA ANTILOPEN ADOPTAVIT
In viridario in Kenia constituto leaena quaedam antilopen pullam sibi alendam suscepit. Res est mira, cum bovidae, in quibus antilopae sunt, leonibus praedae esse consuerint. Illa lea autem hanc adoptionem iam ter fecit, primam anno vergente, secundam die Sancti Valentini, tertiam his diebus. Huc accedit, quod eadem fera adultas quoque antilopas sibi appropinquare sinit.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 29.3.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen. 

AFGANISTANIA TERRAE MOTIBUS AFFLICTA
Die Lunae in Afganistania septentrionali magna calamitas accidit, cum provincia Baghlan terrae motibus affligeretur. Tota urbs Nahrin corruit, triginta milia hominum domos amiserunt, numerus mortuorum est complurium centenorum. Propter longas siccitates et penuriam cibariorum Baghlan iam ante calamitatem in angustiis versabatur. Pars incolarum regionis  sunt adhuc fugitivi in Pakistania. Si illi domum iam revertissent, numerus victimarum multo maior esset. Auxilium in provinciam calamitosam ab ordinibus humanitariis et tutatoribus pacis portatur, qui sunt in Afganistania. Maxime necessaria sunt tentoria, vestes, cibaria, medicamenta. Difficultates afferunt pessimae condiciones viarum.  

DE PECCATIS SACERDOTUM
Pontifex Romanus Ioannes Paulus II ad quintam feriam hebdomadis sanctae epistulam omnibus mundi sacerdotibus dedit, in qua scripsit mentem suam penitus excussam esse peccatis aliquot sacerdotum, qui gratiam cum sacra ordinatione acceptam prodidissent.  Ita surgere scandala gravia, quae omnes alios sacerdotes bene meritos suspicione obumbrarent.  Verba pontificis ad crimina paedophiliae spectant, quibus ecclesia imprimis in USA hoc tempore gravatur. Novissimus casus septimana praeterita Ludovicopoli Missuriae (Saint Louis) palam factus est, ubi pristinus seminarista omnes catholicos episcopos Americanos accusavit, quod sceleribus sacerdotum occultatis molestatores puerorum protegissent.  

SAFIYA HUSSEINI  CRIMINE ABSOLUTA
Safiya Husseini, femina Nigeriana triginta quinque annorum, mense Octobri capitis damnata erat, quod adulterium fecisset. Nam filiolam pepererat, quae de consuetudine adulterina concepta esse iudicabatur. Supplicium, quod Safiya ex lege islamica solvere debebat, erat lapidatio. Illa poena apud nationes peregrinas quam maxime reprehendebatur. Die Lunae iudicium superius urbis Sokoto, quae sita est in Nigeria septentrionali,  Safiyam omnibus criminibus absolvit. Patrem filiolae fuisse pristinum Safiyae maritum neque ullum adulterium factum esse. Supplicium ideo quoque legi contrarium fuisse, quod lex islamica in illa regione eo tempore nondum valeret, quo filiola conciperetur.  

TELEPHONULUM PERICULUM
Qui autovehiculum gubernans telephonulo gestabili  loquitur, commeatum magis periclitatur quam gubernator ebrius. Experimentis in simulatro factis investigatores Britanni animadverterunt reactiones eorum, qui gubernantes telephonulo utebantur, dimidio lentiores esse quam alioquin. Qui alcoholum sumpserant, tantum tricenis centesimis lentius reagebant quam gubernatores sobrii.

SOCIETAS TABACARIA DAMNATA
Philip Morris, societas tabacaria Americana, damnata est, ut propinquis feminae, cancro pulmonis mortuae, centum quinquaginta miliones dollarorum solveret. Iudices censebant societatem fraudulenter egisse, cum sigarilla leviora eis commendavisset, qui fumificationem deponere vellent.  

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 22.3.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit c

CONVENTUS URBIS MONTERREY
In urbe Monterrey, quae in Mexico est, hac septimana magnus conventus internationalis invitatu Nationum Unitarum habetur ad deliberandum, quibusnam rationibus paupertas populorum in orbe terrarum deminuatur. Participes e primoribus sexaginta fere civitatum constant, sed et Argentaria mundana et Ordo a commercio mundano legatos in coetum miserunt. Moderatores Unionis Europaeae et praesidens Civitatum Americae Unitarum iam polliciti sunt se auxilium populis egentioribus praebitum aucturos esse.

STATUS IN ITALIA NECESSITATIS
Administratores Italiae, cum immigrantes illegales finibus prohibere vellent, civitati statum necessitatis indixerunt. Quod consilium ceperunt, postquam paene mille profugi Curdi e Libano in Siciliam navi vix gubernabili illegaliter pervenerunt. Novum consultum magistratibus et vigilum cohortibus maiorem auctoritatem eos peregrinos coercendi dat, qui oram Italiae sine permissu petere student.

VETUS ARX INCARUM REPERTA
In Andibus Peruvianis oppidum deperditum repertum est, quod aetate Incarum floruisse videtur. Prima ruinarum vestigia abhinc tres annos sub oculos cuiusdam archaeologi Britanni in illa regione ambulantis venerunt. Haec arx in angusto montis iugo constituta et in altitudine plus trium chiliometrorum sita unum ex ultimis praesidiis fuisse existimatur, unde Incae saeculo sexto decimo expugnatoribus Hispanis resistere conabantur.

MAGNUS SALMO EFFECTUS
In Nova Zelandia biotechnologi genis mutatis salmonem novae indolis effecerunt, qui in pondus ducentorum quinquaginta chiliogrammatum crescere potest. Quaedam civitates Americae septentrionalis iam permittunt, ut talia animalium monstra in stagnis saginentur, dummodo ne aquae illarum piscinarum fontibus naturalibus commisceantur. Qui autem eius generis pisciculturae adversantur, solliciti sunt, quidnam futurum sit, si gena nociva in circumiecta irrepserint.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.3.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

MEMORIA CLADIS AMERICANAE
Die Lunae annus dimidiatus ab ictu terroristico in America septentrionali facto praeterierat. In urbe Washington et quidem in hortis Aedium Albarum auspiciis praesidentis George Bush sollemnitas acta est ad memoriam eorum trium fere milium hominum recolendam, qui clade diei undecimi mensis Septembris mortui erant. Novi Eboraci autem silentium triste bis habitum est, scilicet eis ipsis temporis momentis, quibus utraque turrium geminarum aedium World Trade Center ingenti aeroplanorum impetu corruerat. Vespere facto in situ illarum turrium monumentum photoelectricum lucere coepit. Quod opus e duabus columnis lucis constans in altitudinem sesquichiliometri assurgit.

MUGABE ELECTIONUM VICTOR
In Zimbabua septimana vergente comitia praesidentialia facta sunt. Quorum victor pronuntiatus est Robert Mugabe, praesidens hodiernus, quippe qui amplius quinquaginta sex centesimas sententiarum sibi paravisset. Quae cum ita sint, non est necesse alterum suffragium instituere. Sed Morgan Tsvangirai, candidatus partium oppositarum, cum nonnisi quadraginta duabus votorum centesimis potitus esset, electiones illegales fuisse contendit et recusavit, quominus eventum earum approbaret. Etiam observatores Norvegi autumaverunt illa comitia multis vitiis laborasse.

ARAFAT LIBERTATEM RECEPIT
Jasser Arafat, praesidens Palaestinensium, qui inde a mense Decembri domo exire vetitus erat, libertatem in Ripa occidentali et Gaza se movendi recepit, quamquam itinera peregrina nonnisi permissu Israelianorum facere sinitur. Moderatores Israeliani custodiam eius lenire constituerunt, cum intellexissent eum imperavisse, ut occisores ministri Israelis a re viaria ad unum omnes comprehenderentur.

DE CUNICULO MONTIS ALBI
Cuniculus sub Montem Album actus, quo Francogallia cum Italia coniungitur, commeatui autocinetorum privatorum denuo apertus est. Clausus erat tribus annis ante, cum in illo meatu submontano incendium funestissimum conflatum esset, quo undequadraginta homines vitam amiserunt. Quando autem vehicula oneraria quoque licentiam per eundem cuniculum transeundi acceptura sint, nondum constat.

HELSINKIUM, URBS PURISSIMA
Helsinkium loco sexto positum est in investigatione globali, qua magnae orbis terrarum urbes inter se comparabantur ad cognoscendum, quali vitae commoditate et iucunditate uterentur. Insuper apparuit Helsinkium urbem omnium in Europa purissimam esse. Inter res, quae in hac inquisitione respiciebantur, erant criminalitas, munditia, bonitas scholarum et curae valetudinis nec non facultates otii agendi.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 8.3.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

HELVETIA MEMBRUM NATIONUM UNITARUM
In Confoederatione Helvetica suffragium populi factum est, in quo maior pars civium voluit, ut Helvetia membrum Nationum Unitarum fieret. Ex viginti tribus cantonibus duodecim societati favebant, undecim contra eam suffragia dederant. Quamquam Helvetia antea membrum Nationum Unitarum non fuit, tamen iam diu actionibus illarum multimodis interfuit.  

SHARON A JOSPIN REPREHENDITUR
Lionel Jospin, minister Franciae primarius, collegam suum Israelianum Ariel Sharon durissimis verbis vituperavit. Politicam illius in irritum cecidisse illumque magnam partem responsalem esse, quod circulus violentiae et ultionis in Proximo oriente in dies peior fieret et homines omnem spem abiecissent. In eo esse, ut societas Palaestinensium dissolveretur, cum nemo statum rerum moderaretur. Praesidentem Arafat esse exclusum et potestate ipsius uti nequire. Discrimen ignistitio facto politice solveretur. Nationes Europaeae, una cum Americanis, moderatoribus Israelianis et Palaestinensibus dicerent: ne longius procederent in fundula, ubi iam essent.

RECLAMATIONES CONTRA BERLUSCONI
Complura dena milia hominum in urbe Roma contra politicam Berlusconianam reclamitaverunt. Illa reclamatio maxima erat, postquam Silvio Berlusconi mense Iunio anni praeteriti regimini Italiae praesidere coepit. Causa erant renovationes a regimine factae, praesertim propositum quoddam regiminis in parlamento nuper probatum. Ex illo proposito Berlusconi, quamvis sit primus minister, imperium suum oeconomicum adhuc moderari possit. Delegati oppositionis politicae, cum de ea re suffragium fieret, ex aedibus parlamenti reclamitantes exierant. Berlusconi moderatur tria retia televisifica, quae maxima sunt in Italia, praeterea societates cinematographicas, sedes praeconiis divulgandis magnamque domum editoriam.

DE REBUS COLUMBIANIS
Dux bellatorum clandestinorum, qui contra regimen Columbiae pugnant, deprehensus et captus est. Vir ille, nomine José Parmenides Castro, operationibus seditiosorum praeerat et actiones eorum pecuniis suis sustentabat. Castro, ut custodes publici Columbiani rettulerunt, captus est in urbe Bogota, quod caput est Columbiae. Castro suspectus habetur, quod complures homines rapiendos curaverit. Accusabitur etiam de pecuniis repetundis et seditione. Alius quoque dux seditiosus, Salvador Vargas appellatus, ab exercitu Columbiano interfectus esse narratur. In operationibus militaribus contra seditiosos susceptis septem obsides liberati sunt.

DE PERICULIS CIRCUMIECTORUM
Ordo mundi sanitaria (WHO) aestimat trinas miliones parvulorum annuatim periculis circumiectalibus perire. Maior pars mortium apud nationes egentiores fit, maxime propter aquam impuram, inquinationem aeris interni et venena in circumiecta emissa. In causa sunt etiam calamitates vehiculares, incendia, pessima hygiene. Relatio ordinis in conventu Bancokii facto exposita est.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.3.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

NATIONES UNIONIS OPORTET SINT AEQUALES Tarja Halonen, praesidens Finniae, monuit necesse esse, ut  membra Unionis Europaeae inter se essent aequalia. Unionem positam esse in valoribus democraticis. Sibi persuasum esse democraticas traditiones etiam postea in Unione Europaea pro fundamento haberi. Finniam esse quidem parvam terram sed nullo modo minorem quam fuit, antequam membrum Unionis fieret.  

NOVUM DE PACE CONSILIUM
De pace in Proximo oriente facienda novum consilium ab Abdullah, principe hereditario Arabiae Saudianae, adumbratum est. Ex illo consilio Israeliani, relicta Gaza et ripa Iordanis occidentali, in fines, quos ante bellum sex dierum anni millesimi nongentesimi sexagesimi septimi habuissent, se reciperent. Nationes autem Arabicae Israelem civitatem agnoscerent, consuetudines cum illa diplomaticas iungerent, de securitate illius fidem praestarent. Etiam commercium in statum normalem redigeretur. Murus lamentationis Hierosolymitanus et pars Iudaica veteris urbis Hierosolymorum Israeli relinquerentur.  
Ariel Sharon, minister Israelis primarius, de novo pacis consilio colloqui paratus esse dicitur. Radiophonia Israelitica narravit illum a regimine Americanorum petivisse, ut sibi facultatem cum principe Abdullah communicandi pararet. Colin Powell, minister a rebus exteris Americanorum, propositum Arabiae Saudianae  firmum gradum faciendae pacis iudicavit.  

FRAUDES ATHLETARUM
Olympia hiemalia, in urbe Lacus Salsi celebrata, septimana vergente ad finem pervenerunt. Ludi opinione fere omnium feliciter facti sunt, quamquam probationibus sanguinis et urinae palam factum est, quod  aliquot athletae medicamenta vetita ad vires augendas et reficiendas ante certamina sumpserant. Nomen medicamenti a quibusdam nartatoribus sumpti est darbepoetinum, quod paucis mensibus ante ludos in usum receptum erat. Excellebant inter fraudatores Johannes Mühlegg, origine Germanus sed natione Hispanus, nartator in tribus certaminibus victor, atque Larisa Lazutina et Olga Danilova, nartatrices Russiae.
 

Ut fieri solet, omnes athletae fraudis accusati innocentiam suam asseverabant et methodos rationesque probationis dubias falsasque esse accusabant. Mühlegg, qui antea usum excitationis drogariae vehementer damnaverat, mirari se aiebat, quomodo fieri potuisset, ut medicamentum in corpus suum intraret. Russi autem se victimas persecutionis fuisse dixerunt. Victor Mamatov, moderator gregis Russorum, Americanos accusabat, quod rationibus politicis inducti iniuste contra concives suos egissent. Russos in ludis contemptos et discriminatos esse, quod nimis multa nomismata consecuti essent. Americanos quibusvis modis victoriis feminarum Russicarum finem imponere voluisse.  

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 22.2.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

MAGNA CALAMITAS IN AEGYPTO
In Aegypto amplius trecenti homines mortui sunt incendio funesto in tramine communi conflato, quod Cairo abierat et in urbem Luxor versus vehebatur. Clades eo maior erat, quod tramen igne concepto non statim constitit, sed vectores, ut vitam servarent, de curribus per fenestras desilire coacti sunt. Incendium ex displosione authepsae cibariae initium cepisse creditur.

QUID BUSH IN IAPONIA DIXERIT
Praesidens George Bush, dum civitates Asiaticas lustrat, in parlamento Iaponiae verba fecit confirmans Civitates Americae Unitas fidem in securitate Asiae praestanda servaturas esse. Idem promisit suos milites, si opus esset, ad varias minas avertendas ’vi Americana’ usuros esse. Iapones laudabat, quod in bello Afganistanico suppetias tulissent pollicitus se pro sua parte renovationibus in Iaponia oeconomicis omnimodis sustentaturum.

SANCTIONES ZIMBABUAE IMPOSITAE
Ministri Unionis Europaeae a rebus exteris praesidenti Zimbabuae Roberto Mugabe et adiutoribus eius sanctiones imponendas esse decreverunt. Causa punitionis est, quod Mugabe in comitiis praesidentialibus praeparandis leges democraticas violasset et probihuisset, quominus observatores Unionis Europaeae in Zimbabuam libere venirent. Timetur tamen, ne tutela civium Europaeorum in illa terra commorantium propter sanctiones periclitetur.

CONVENTUS CONTRA TABACUM ACTUS
Ministri et summi magistratus sanitatis ex una et quinquaginta civitatibus Europae Varsoviam congregati deliberabant, quibusnam rationibus fumificatio deminueretur. Constat enim tabacum quotannis plus decies centenis milibus hominum mortem inferre. Consilium de eadem re abhinc quinque annos captum compluribus nationibus quidem fructui fuit, sed nusquam eventus ad spem responderunt. Adhuc aliquibus Europae terris usu venit, ut tabacum publice commendari liceat.

COPIAE PISCIUM DEMINUUNTUR
Multa genera piscium in Oceano Atlantico septentrionali decem annis proxime futuris omnino exhaurientur, nisi capturae praedatoriae finis factus erit. In maximo periculo sunt astacus, gadus, solea et thynnus, ut docent thalassobiologi, qui in urbe Bostonia conventum terrarum orbis egerunt. His quinquaginta annis copiae piscium duabus partibus decreverunt et praedae ad dimidium redactae sunt quamvis instrumentis piscatoriis melioribus factis.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.2.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen

IUDICIUM CONTRA MILOSEVIC COEPTUM
In tribunali Hagensi iudicium contra Slobodan Milosevic, pristinum Iugoslaviae praesidentem, die Martis incohatum est. Milosevic accusatur de legibus belli violatis et sceleribus contra humanitatem in Bosnia, Croatia, Cosovia commissis. In bellis Balcanicis, quae paene decennium duraverunt, complura centena hominum milia perierunt. 

Milosevic aliique summi moderatores Serborum coniurationis accusantur, quae ad id spectavit, ut musulmani et Croatae in Bosnia habitantes expellerentur aut interimerentur. In Bosnia ducenta quinquaginta milia incolarum vitam amiserunt, in Croatia trecenta triginta milia civium domiciliis suis expulsi sunt. Praeterea Milosevic et eius asseculae responsales habentur, quod octingenta milia Albanorum in Cosovia habitantium maxime in Albaniam aut Macedoniam confugere coacti sunt. Quibus sceleribus denique effectum est, ut Nato rebus Balcanicis interveniret et Serbi copias suas ex Cosovia abducerent. Milosevic in iudicio contumaciter se gessit, innocentiam suam asseverabat atque, ut iam in sessionibus ante ipsum iudicium habitis, negavit tribunal Hagense esse legale. Carla del Ponte, accusatrix principalis, dixit se trecentos testes collegisse, quibus Milosevic reus genocidii esse convinceretur. Iudicium duos annos duraturum esse existimatur.

PUTIN AMERICANOS MONUIT
Vladimir Putin, praesidens Russiae, Americanos monuit, ne bellum contra Iraquiam temere susciperent. Cooperationem internationalem non esse subaestimandam. Casum Iraquiae esse quidem ambiguum, sed illud problema ab una civitate solvi non posse. Nullam esse causam usus inter nationes consuetos neglegendi, cum de Iraquia ageretur.

OLYMPIA HIEMALIA FIUNT
Olympia hiemalia, numero undevicesima, his septimanis in Urbe Lacus salsi (Salt Lake City) Americae septentrionalis aguntur. Ludi inaugurati sunt a praesidente George W. Bush, ignis Olympicus accensus est a grege Americano hoccei glacialis, qui grex in Olympiis viginti duobus annis ante factis aureum nomisma consecutus erat. Finni iam secundo ludorum die victoriam duplicem reportaverunt. Nam in coniuncto certamine, quod ex desultura nartatoria et nartatione quindecim chiliometrorum constat, Samppa Lajunen evasit primus, Jaakko Tallus secundus. Alterum nomisma aureum Finnis portavit Janne Lahtela, qui die Martis in descensu per tumulos acrobatico  ceteros superavit.

PRINCIPISSA MARGARETA OBIIT
Margareta, principissa Britanniae, die nono mensis currentis in valetudinario Londinensi diem obiit supremum. Pridie eius diei impetu cardiaco affecta erat. Margareta, soror reginae Elisabeth, iam diu valetudine laboravit. Funus principissae proximis eius praesentibus fit hodie in capella Sancti Georgii Castelli Windesorensis.

 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 8.2.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen

FORUM MUNDI OECONOMICUM
Forum Mundi Oeconomicum (WEF) mense Ianuario in Februarium vergente Neo-Eboraci seminarium egit. Moderatores oeconomici iudicabant recessionem brevi finem habituram esse. Hoc anno in USA incrementum oeconomicum fore unius et dimidiae centesimae, in Europa aliquanto minus, in Iaponia autem oeconomiam adhuc recessuram esse. In eodem seminario divulgata est relatio, in qua res circumiectalis centum quadraginta duarum nationum recensetur. Primum locum in hac comparatione obtinet Finnia, quam sequuntur Norvegia et Suetia. Ex nationibus Unionis Europaeae ultimi sunt Belgae, inter omnes ultimum locum tenet Confoederatio Phylarchiarum Arabicarum. Finnia praesertim tribus  rebus excellit. Pollutio aeris et aquae ad minimum redacta est, emissiones gasales tepidariorum sunt exiguae, et pro tertio, problemata circumiectorum efficaciter a moderatoribus tractantur et solvuntur. Idem Forum (WEF) mense Octobri investigationem divulgavit, ex qua Finnia etiam competitivitate primum in orbe terrarum locum obtinet.

DEMENTIAM ALCOHOLO PROHIBERI
Investigatione in Nederlandia per sexennium facta compertum est dementiam usu alcoholi moderato prohiberi. Idoneam portionem ad memoriam conservandam ex binis potiunculis pro singulis diebus constare. Inter varia potionum alcoholicarum genera nullam esse differentiam.  Periculum dementiae abstemiis esse quadraginta centesimis maius quam alcoholi potoribus moderatis.

CONVENTUS ALF MATRITENSIS
(www.tekhnai.es/alfconventus)
Decimus conventus internationalis cademiae Latinitati fovendae, qui Salmanticae erat futurus, Matritum translatus in aedibus Universitatis Sancti Pauli (CEU) a die II usque ad diem VII mensis Septembris huius anni habebitur. Conventui praesidebit Bruno Luiselli, praeses ipsius Academiae, moderator erit Antonius Capellán García, architectus Matritensis. Argumenta principalia in Conventu tractanda erunt duo. Pro primo: De lingua Latina communicationis inter Europaeos instrumento a XV usque ad XX saeculum. Pro secundo: De inceptis hodiernis institutionis Latinae renovandae et vivae Latinitatis fovendae. Universi fautores Latinitatis ad Conventum Matritensem grati acceptique venietis! 

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.2.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

CALAMITAS LACUPOLITANA
Lacupoli, in urbe capite Nigeriae, armamentarium e causa ignota displosum est, quo facto multa centena hominum vitam amiserunt terrore panico ex calamitate orto. Si actis diurnis localibus fidem habemus, numerus mortuorum etiam duorum milium est. Praesidens Olusegun Obasanjo illam cladem pro tragoedia nationali habet et toti civitati iustitium edixit.

QUID GEORGE BUSH DIXERIT
Praesidens George Bush apud Congressum orationem annuam habuit, in qua considerabat, qualis esset status nationis. Monuit longe abesse, ut bellum contra terroristas illatum iam compositum esset, nam periculum terrorismi populo Americano adhuc imminere. Inveniri multa dena milia terroristarum, qui in diversis orbis terrarum partibus, praesertim in Oriente Proximo et in Philippinis, insidias suas expedite machinarentur.

DE SYSTEMATE OECOLOGICO
Systema oecologicum multarum regionum montanarum in periculum vocatum est, ut apparet ex investigatione recens instituta. In maximum discrimen venerunt Alpes nec non Mons Imavus, Caracorumi sive Montes Nigri et Caucasus Indicus, quae montium iuga ex Asia meridiana usque ad Afganistaniam extenduntur. In causis, cur circumiecta horum montium continuorum magis atque magis erodantur, sunt bella pollutiones, caesiones silvarum, res metallica et agricultura.

ASTRID LINDGREN DEFUNCTA
Astrid Lindgren, clarissima scriptrix Sueta, Stockholmiae diem supremum obiit anno aetatis suae nonagesimo quarto. Operibus suis, quorum amplius centum composuit, imprimis apud pueros et puellas magnam gratiam iniit, cum vitam eorum optime perspiceret et stilo lepidissimo et facetissimo describeret. In patria sua Astrid Lindgren, utpote conscientia quaedam totius nationis, plurimi aestimabatur.

TURUNEN, SENATOR IAPONIAE
Martti Turunen, vir natione Finnus unum et sexaginta annos natus, est primus omnium occidentalium, cui contigit, ut senator parlamentaris Iaponiae fieret. Ille, cum iuvenis viginti sex annorum munere missionarii functus in Iaponiam profectus esset, tanta eius delectatione captus est, ut sua familia domum remissa sibi in Iaponia novum domicilium collocaret. Civitatem autem Iaponiae accepit anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo.

VARENNE, EQUUS VELOCISSIMUS
In hippodromo Vincennensi Lutetiae Parisiorum certamen tolutarium Prix d’ Amerique nuncupatum institutum est, quod omnium huius generis certaminum durissimum iudicatur. Ceteris tolutariis multo pernicior evasit equus Italicus nomine Varenne, de cuius victoria Finni quoque optime meriti erant, cum exercitor eius esset Jori Turja et curatores Iina Rastas et Esa Myllymäki.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 25.1.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

ERUPTIO VULCANI FUNESTISSIMA
Mons ignivomus nomine Nyiragongo, qui in partibus Congoae orientalibus situs est, nuperrime magna vi erupit ex faucibus suis tantam lavae massam eructans, ut multa dena hominum in urbe vicina Goma habitantium interirent et ingens civium numerus tecto privaretur. Iam ordines auxiliarii e diversis civitatibus in regionem calamitatis frumentum et commeatus subvehendos curant.

DE AFGANISTANIA ADIUVANDA
Legati unius et sexaginta civitatum et oratores viginti fere ordinum internationalium in urbe Tokio conventum de auxilio Afganistaniae suppeditando egerunt. Participibus placuit, ut huic nationi tot et tantis malis afflictae pecunia quinque miliardorum euronum praestanda succurreretur. Moderatores Finniae promiserunt se decem miliones euronum ad Afganistaniam reaedificandam daturos esse. Propositum est, ut de pecunia Finnorum imprimis condiciones vitae feminarum et infantium meliores redderentur et minae de terra removerentur.

PAX IN MONTE LEONINO FACTA
Bellum civile, quod civitatem Montem Leoninum per decem annos vexavit, tandem compositum esse videtur. Nuntiavit praesidens Ahmed Tejan Kabbah res iam pacatas esse, cum moderatores civitatis cum ducibus bellatorum tectorum consensissent, ut arma deponerent. Hoc bellum domesticum civibus multo sanguine stetit, nam proeliis commissis saltem quinquaginta milia hominum vitam amisisse existimantur.

DE MAGNO OPERE SINENSIUM
Sinenses in civitate sua aggerem in orbe terrarum omnium maximum exstruere coeperunt. Cum tantam molem aliter perfici non posse arbitrarentur, magnam multitudinem urbium et oppidorum, quae illi operi incohando obstarent, displodendo delere decreverunt. Quo factum est, ut amplius decies centena milia civium domo sua relicta sibi novas sedes quaerere cogerentur.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 18.1.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

MUSHARRAF EXTREMISTAS COERCET
Pervez Musharraf, praesidens Pakistaniae, quinque ordines musulmanorum extremistarum in Pakistania agere vetuit. Duo ex illis ordinibus sunt responsales caedis, in parlamento Indiae mense Decembri factae. Post illam caedem non multum afuit, quin bellum in Casmiria inter Indiam et Pakistaniam oreretur. Nihilo minus praesidens Musharraf nuntiavit Pakistaniam cives suos de facinoribus terroristicis suspectos tribunalibus peregrinis damnandos tradituram non esse. Idem, quamvis terrorismum damnavisset, promisit Pakistanianos eos greges musulmanorum et animo et diplomatice adiuturos esse, qui administrationi Indorum in Casmiria resisterent. Et Russi et Americani nuntiaverunt se contentos esse, quod Musharraf greges extremistarum exstirpare vellet. Id fore fundamentum, quo tensio inter Indos et Pakistanianos relaxaretur. Post sermonem praesidentis magistratus Pakistaniae iam circiter duo milia extremistarum  deprehenderunt et sedes eorum clauserunt.  

SCHOLAE PUELLARUM AFGANARUM
Caburiae, in urbe principe Afganistania, quindecim scholae puellarum hac septimana sunt apertae.  Illae scholae pecuniis ex Germania ministratis renovatae et calefactione ornatae sunt Quindecim milia quingentae puellae se scholas frequentare velle nuntiaverunt. Magistrae, quae puellas docent, sunt quadringentae triginta. Inter regimen Talibanorum scholae puellarum vetitae erant.  

TALIBANI IN CUBAM DEPORTANTUR
Talibani et bellatores ordinis al-Qaeda, in Afganistania capti, in stationem militarem Guantanamensem, in litore Cubae sitam, ab Americanis transferuntur. Captivi singuli in itinere ad sedes suas sunt catenati et a binis vigilibus custoditi. De iudiciis, in quibus de facinoribus eorum quaeratur, nondum constitutum est.  

BERLUSCONI DE LUPANARIBUS
Silvio Berlusconi, primus minister Italiae, iras et discordias provocavit, cum de lupanaribus in Italia restituendis considerandum esse dixit. Vias publicas, quae prostitutione turparentur, purgari posse, si lex anni 1958 de lupanaribus claudendis abrogaretur. Claudio Scajola, minister rerum interiorum, statim se primo ministro assentire nuntiavit. Alii autem novo proposito vehementer resistunt: Lupanaribus lege comprobatis ipsam civitatem fore sociam illicitae pecuniarum exactionis. Gloria Buffo, delegata parlamentaris, negavit primi ministri esse meretrices viarum verbis aggredi, cum in tribus canalibus televisificis eius ipsius cotidie feminae vestibus exutae viderentur.  

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 11.1.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

RERUM IN PROXIMO ORIENTE STATUS
In Proximo Oriente post intermissionem trium septimanarum novae violentiae ortae sunt. Die Iovis mane duodecim currus loricati Israeliani cum machinis aggerandi in urbem Rafah regionis Gazae meridianae penetraverunt et habitationes Palaestinensium destruere coeperunt. Copiae Israelianae sclopetis automatariis armatae invasoribus praesidio erant. Illa excursione Israeliani eum impetum ulcisci voluerunt, quem Hamas, ordo Palaestinensium extremistarum, in stationem eorum militarem pridie eius diei fecerat cum interitu quattuor Israelianorum et amborum aggressorum.

BERLUSCONI, MINISTER MULTIPOTENS
Silvio Berlusconi, primus minister Italiae, sibi etiam negotia civitatis extera interim curanda suscepit. Quod consilium cepit, postquam minister Renato Ruggiero, assiduarum in regimine de politica Europaea rixarum pertaesus, se id munus deponere nuntiavit. Ruggiero in eis ministris erat, qui euronem, monetam Unioni Europaeae communem, in usum receptum esse valde gaudebant, cum tres alii ministri illam renovationem nummariam parvi penderent.

DUO CAPITA CULTURALIA EUROPAEA
Unio Europaea duas urbes elegit, quae hoc anno capita cultus civilis Europaea nuncupari mererentur. Hae sunt Salamantica Hispanorum et Brugae, urbs Belgarum in Flandria occidentali sita. Salamantica, cuius mentionem iam Livius, antiquus rerum Romanarum scriptor, in libris suis fecit, ob monumenta praeclara tantam sui admirationem habet, ut parva Roma vulgo appelletur. Brugae autem ’Venetiae septentrionales’ vocari solent, quod mediae huius urbis partes crebris canalibus abundant.

VICTOR HUGO ANTE 200 ANNOS NATUS
Mense Februario proxime futuro ducenti anni acti erunt, cum Victor Hugo, scriptor celeberrimus Francogallus, in urbe Vesontione natus est. Acta diurna Francogallica iam hac septimana memoriam tanti viri celebrare coeperunt autumantes eum inter primos pecuniae communis Europaeae fautores fuisse. Illum enim anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quinto (1855) proposuisse, ut tota Europa una et eadem moneta continentali uteretur omnibus aliis nummorum generibus de medio sublatis.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 4.1.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

EURO IN USUM RECEPTUS
Inito novo anno circiter trecentae miliones Europaeorum, qui in duodecim terris Unionis Monetariae Europaeae habitant, pecuniis suis nationalibus depositis chartas nummarias monetasque communes in usum receperunt. Nova pecunia est euro, qui in centesimas divisus est. Apud plerosque populos Unionis pecunia nationalis iuxta eurones usque ad finem mensis Februarii adhiberi poterit. Transitus in usum euronum fuit ingens operatio, nam anno vergente quinquaginta miliarda nummorum et quattuordecim miliarda et dimidium chartarum nummariarum publice emissa sunt. In novis chartis nummariis portae, ianuae, fenestrae pontesque delineata sunt, quae nusquam exstiterunt sed varias aetates variaque genera architectonica praeferunt. 
Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, prospicientiam laudavit, qua duodecim nationes Europaeae, unitatem contra dissolutionem defendentes, novam pecuniam assumerent. Testimonium esse politicae, quae in unitatem et integrationem niteretur, quod nationes, olim inimicitiis disiunctae, in usum pecuniae communis transeuntes viribus unitis opulentiam peterent.

ANARCHIA ARGENTINAE IMMINET
Senator Eduardo Duhalde a parlamento praesidens Argentinae designatus est, qui usque ad mensem Decembrem anni bismillesimi tertii in munere maneret. Antecessor eius, Adolfo Rodrigues Saa, post unam tantum septimanam tumultibus ortis a praesidentatu discedere coactus est. In his decem diebus Duhalde est iam quintus Argentinae praesidens iuratus. Perturbatio politica in Argentina orta est, cum praesidens Fernando de la Rua propter discrimen oeconomiae publicae munus reliquisset. Cives timent, ne pecunias in argentariis depositas amittant, illi autem, qui debita peregrina habent, propter devaluationem imminentem sollicitantur.  
Duhalde, vir sexaginta annorum, est factionis peronistarum sed etiam apud ceteras partes politicas magna gratia valet. In oratione inaugurali pollicitus est regimen unitatis nationalis constituere, quo adiuvante chaos oeconomicum et politicum compesceretur.  

 


Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 28.12.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

KARZAI IUS IURANDUM DEDIT
Hamid Karzai, primus minister Afganistaniae temporarius, die vicesimo secundo mensis Decembris ius iurandum officiale dedit. Hoc factum est sollemnitate in urbe Cabulo instituta, cui interfuerunt duces tribuum seniores, legati diversarum civitatum et milites Americani magnae auctoritatis. Karzai, dum civibus verba facit, monuit Afganistaniam plus viginti annos bello vexatam plenam esse ruinarum, quam ob rem ad eam reaedificandam celeri auxilio internationali opus esset. Idem pollicitus est iniurias a Talibanis populo illatas correctum et iura feminarum in integrum restitutum iri.

QUID PONTIFEX MAXIMUS DIXERIT
Pontifex Maximus Iohannes Paulus II maiorem partem orationis suae nataliciae omnibus parvulis angustiis belli pressis dedicavit et speravit fore, ne intolerantia et violentia umquam sub religionis praetextu adhiberentur. Imprimis eos infantes, qui in Israele, in regionibus Palaestinensibus, in Afganistania, in Ruanda et in Civitatibus Americae Unitis viverent, in animo habebat. "Servate parvulos", inquit, "ut hi pro sua parte spem humanitatis servare possint".

DISCORDIA INDIAE ET PAKISTANIAE
India et Pakistania se ad bellum gerendum parare videntur, nam ambae civitates missilia et copias speciales in utriusque confinium, praecipue in loca regioni Casmiriae vicina, transtulerunt. Causa discriminis nuperrime orti est impetus, quem grex quidam terroristicus abhinc duas septimanas in parlamentum Indiae fecit. Rectores Indiae culpam huius facinoris in musulmanos conferunt contendentes incursionem auspiciis Pakistanianorum effectam esse.

EVENTUS IN CUNICULO FRETI GALLICI
Cuniculus sub Freto Gallico actus die Mercurii mane clausus est, ut impediretur, ne quaedam peregrinorum turba e Francogallia in Britanniam illegaliter immigraret. Commeatus ferriviarius in cuniculo interceptus est, quoad custodes publici Francogalliae circiter centum quinquaginta homines ignotae originis, qui Britanniam petebant, tandem comprehenderunt.

DE INCENDIIS IN AUSTRALIA SILVARUM
Civitas Nova Vallia Meridiana, quae est in partibus Australiae inter meridiem et solis ortum spectantibus, vehementibus incendiis silvarum vexatur. Calamitate factum est, ut ferriviae et viae stratae rumperentur ac saltem quinquaginta milia familiarum electricitate privarentur. Etiam in megalopoli Sydneio et Camberrae, in urbe capite Australiae, multa domicilia propter periculum ignis in dies latius grassantis vacuefacta sunt.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 21.12.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

OSAMA EXSULTABAT
In televisione Americana divulgata est taenia magnetoscopica, in qua Osama bin Laden ictibus terroristicis die XI mensis Septembris factis exsultat. In illa taenia cum quattuor sociis in cubiculo sedens narrat se tempus ictuum quinque diebus ante praescisse, immo vero computavisse, quanta damna aeroplana pro missilibus adhibita factura essent. ”Fratres nostri”, inquit, ”qui operationem effecerunt, sciebant se martyrium subituros esse. Illos rogavimus, ut in Americam irent, sed de ipsa operatione ne primam quidem rem cognoverant. Exercebantur, sed illis operationem non aperuimus, antequam in loco et eo ipso momento, quo in aeroplanum ascensuri erant.”
Osama narrat se maximam rerum fiduciam habuisse et credidisse incendio, quod combustibile liquidum effecisset, structuras aedificii ferreas solutum iri; deinde tabulatum, quod aeroplanum contigisset, una cum tabulatis supra positis collapsurum esse. De facinoribus praeparandis ”Aestimaveramus”, inquit Osama, ”tria vel quattuor tabulata contingi posse.”
De culpa Osamae ne antea quidem ullum dubium apud Americanos fuit, sed verba in taeniam magnetoscopicam recepta haud ambigue convincunt eum fuisse sceleris originem et excogitatorem.  Illa taenia in quadam domo privata urbis Jalalabad mense Novembri exeunte reperta erat.  

BELLUM IN AFGANISTANIA CONFECTUM

Proeliis in montibus Tora Bora finitis bellum Afganistanicum confectum est. Ultimi bellatores ordinis al-Qaeda ex speluncis montium in confinium Pakistaniae effugerunt. Ad pacem tutandam tria milia militum ex variis nationibus in Afganistaniam mittentur. Post sex menses seniores gentium convenient, qui novum Afganistaniae regimen creabunt. At quo Osama bin Laden evaserit, penitus ignoratur. Americani promiserunt se viginti quinque miliones dollarorum soluturos esse, si quis eum deprehendisset aut certa indicia de loco, ubi esset, praebuisset.  Talibanis ex potestate expulsis et ordine al-Qaeda  in Afganistania devicto nihilo minus periculum terrorismi nationes occidentales sollicitare pergit.  

NOKIA IN ORBE TERRARUM SEPTIMA

Acta diurna Financial Times indicem societatum mercatoriarum divulgaverunt, quae hoc anno in orbe terrarum maximi aestimantur. Primum locum in illo indice tenet General Electric, opus mercatorium Americanum, secundum Microsoft, programmatis computatralibus ubique nota. Nokia, societas Finnica telephonulis clarissima, septimum locum habet. Anno praeterito Nokia in eodem indice fuit undecima. Cum Silvio Berlusconi, primus minister Italiae, in summo conventu Unionis Europaeae, nuper in Laeken habito, Finnos malignis sermonibus offendisset, acta diurna, quibus titulus Helsingin Sanomat, monuerunt nullam societatem Italicam inter quinquaginta in orbe optimas locum obtenuisse.  


Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 14.12.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

RERUM IN PROXIMO ORIENTE STATUS
Primus minister Israelis Ariel Sharon et regimen eius omnes necessitudines cum praesidente Palaestinensium Jasser Arafat intercedentes rumpere decreverunt. Culpae eius id tribuunt, quod tot cives Israeliani his diebus ictibus suicidalibus a terroristis Palaestinensibus factis aut vitam amiserunt aut graviter vulnerati sunt. Inter eosdem ministros etiam de magnis actionibus belli in Ripa occidentali et Gaza incohandis convenit.

DE POENA TERRORISMI STATUENDA

Civitates Unionis Europaeae sociae inter se de poena terrorismi statuenda consenserunt. Ministri iustitiae Bruxellas congregati pacti sunt, ut, qui gregibus terroristarum praefuissent, vinculis quindecim annorum damnari possent. In facinoribus autem terroristicis talia scelera numerari, quibus commissis structurae alicuius civitatis aut ordinis internationalis diruerentur.

PRAEMIA NOBELIANA SAECULARIA
Hac septimana centum anni praeterierunt, cum praemia Nobeliana viris et feminis de litteris et artibus optime meritis attribui coepta sunt. Osloae, ubi praemium pacis quotannis dari solet, die Lunae iubilaeum saeculare celebratum est, ad quod agendum non solum hornotini Nobelistae, sed etiam pristini conciliatores pacis invitati erant.

QUOMODO VENETIAE SERVENTUR
Decuriones urbis Venetiarum consilium ceperunt, quo usi patriam suam in mare desidere prohiberent. Propositum est, ut in ostio sinus Venetiarum muri mobiles instruerentur, qui impedirent, ne aestus maris in urbem ascenderet. Quotienscumque accessus maris solito altior urbi imminebit, ascensus aquae marinae illa mole pro vallo collocata obsaepietur. Tutatores autem naturae metuunt, ne lacuna Venetiarum, si illud consilium perfectum sit, in stagnum et paludem mutetur.

MORBUS VACCAE VESANAE IN FINNIA
In Finnia primus casus morbi vaccae vesanae inventus est. Suspicio erat bovem, quae in quodam praedio Finniae septentrionalis pascebatur, illo contagio affectam esse, dum investigatores Britanni, specimine cerebri eiusdem ruminatoris diligenter examinato, pro certo affirmaverunt illam vaccam re vera encephalopathia bovina spongiformi laborasse. Unde eum languorem acceperit, nondum constat pecuario negante armenta sua his viginti annis pabulo tritis ossibus mixto saginari.

NOVUM INVENTUM ARCHAEOLOGICUM
Archaeologi in Aegypto sepulcrum aetatis vetustissimae effoderunt, in quo medicus pharaonis cum instrumentis suis humatus erat. Apparet illum virum nomine Skar abhinc quattuor milia ducentos annos valetudini regalium quintae dynastiae consuluisse.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 7.12.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

SPES PACIS EVANESCIT
Ictibus funestis a suicidis Palaestinis in Israele effectis viginti quinque Israeliani perierunt et plus ducenti vulnerati sunt. Fine hebdomadis tam sanguineo factum est, ut spes pacis in Proximo oriente faciendae magis magisque evanescere videretur. Periculum  stragis ordo Hamas ad se pertinere confessus est. Ut caedem vindicent, Israeliani destinata in regionibus Palaestinorum sita missilibus ex aeroplanis militaribus helicopterisque missis ferire pergunt. Americani, antea Israelianos ad moderationem hortati, sententia mutata concesserunt eos ius sui defendendi habere. Utrique autem parti de suis factis deliberandum esse, ut pax inter illas aliquando conciliari posset. Intifada, motus Palaestinorum, qui iam quattuordecim menses durat, effecit, ut plus mille homines vitam amitterent et ordo Hamas maiorem quam ante gratiam apud Palaestinos pararet. Post ictus terroristicos recentiores quidam ex moderatoribus eius ordinis gloriabatur esse suis tot voluntarios ad novas strages efficiendas paratos, ut in proximos viginti annos sufficerent.

DE BELLO AFGANISTANICO
Maiore parte Afganistaniae iam pacata bellum in regione urbis Kandahar continuatur. Vulgo putantur et Muhammed Omar et socii peregrini Talibanorum usque ad mortem pugnaturi esse. Colin Powell, minister a rebus exteris Americanorum, censet in quaestione nihil esse nisi tempus, quo Osama bin Laden deprehendatur et Taliban corruat.

PRINCIPISSA MASAKO FILIOLAM PEPERIT
Masako, principissa hereditaria Iaponiae, Kalendis Decembribus filiolam peperit. Postquam Masako mense Iunio anni 1993 principi hereditario Naruhito nupsit, Iaponienses illam attentissime observaverunt, ut  signa viderent, quibus nativitas heredis imperii praenuntiaretur. Anno 1999, graviditate apud populum iam palam facta, Masako partum immaturum edidit. In familia Iaponiae imperiali nulli post annum 1965 filii nati sunt et periculum est, ne proxima generatio dynastiae, in toto terrarum orbe vetustissimae, prole mascula careat. Cum lex, quae nunc est, successionem femineam vetet,  de iure successionis  mutando apud Iaponienses disputari coeptum est.

QUID FUTURUM SIT LINGUIS CLASSICIS
Mense Novembri in Decembrem vergente in urbe Sassari insulae Sardiniae conventus internationalis fuit, in quo de sorte linguarum classicarum quaerebatur, qualis in Europa futura esset. Aderant seniores, laudatores temporis acti, qui, vivae Latinitatis ignari, condiciones hodiernas tristiter lamentabantur sed nihil novi proposuerunt. Novam spem attulerunt magistrae iuniores, quae de suis felicissimis experimentis linguam Latinam novo et vivo modo docendi narrabant.  Conventui convocando Luciano Cicu professor Universitatis Sassariensis cum suis  adiutoribus operam diligenter dederat. Participes ex novem nationibus Europaeis convenerant.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 30.11.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

RERUM IN AFGANISTANIA STATUS
Aeroplana Americanorum praesidia Talibanorum ultima in Afganistania disposita bombardare perrexerunt, ut praesertim oppidum Kandahar, quod in partibus eiusdem civitatis meridianis situm est, ex hostibus expugnaretur. Americani, dum in Afganistania bellum gerunt, amplius quadraginta loca reppererunt, quae armis exitialibus praeparandis profuisse existimantur. Illa laboratoria iam in potestatem copiarum contra Talibanos pugnantium venerunt. Hac septimana ex inopinato etiam Russi suos milites Cabulum miserunt.


CONVENTUS DE AFGANISTANIA

Bonnae, in urbe Germanorum, consultationes aguntur, qualis administratio Afganistaniae imperio Talibanorum iam omnino fere liberatae futura sit. In hunc conventum auspiciis Nationum Unitarum convocatum venerunt legati Foederis septentrionalis, fautores regis Afganistaniae exsulantis nec non oratores duorum gregum minorum. Joschka Fischer, minister Germaniae a rebus exteris, participes ad compromissum historicum hortatus est, quod Afganistaniae meliorem sortem futuram daret. Idem censuit iuribus humanis ita consulendum esse, ut feminis quoque dignitas debita attribueretur.

EMBRYO HUMANUS CLONIZATUS
Societati mercatoriae Americanae nomine Advanced Cell Technology contigit, ut embryonem humanum clonizaret. Biotechnici, cum hoc artificium perfecissent, negaverunt sibi homines multiplicare in animo habere. Immo, clonizationem eo tendere, ut novae rationes ad aegritudines varii generis curandas proferrentur, quales essent cancer, sida, diabetes, Parkinsonismus et morbus Alzheimerianus. Quae quamvis ita sint, in toto orbe terrarum vehemens disceptatio de iure ethico talis investigationis orta est.

HUBBLE NOVAM PLANETAM INVENIT
Telescopium spatiale nomine Hubble extra nostrum systema solare novam planetam invenit, quae suam atmosphaeram natrii plenam habet. Ex Administratione Americanorum aeronautica et spatiali (NASA) nuntiatum est illud corpus caeleste magnitudine planetae Iovis instar fere esse et a Tellure spatio centum quinquaginta annorum luce mensorum distare. Orbita autem huius planetae propius sideri suo accedit, quam ut ibi ulla vitae signa reperiri possint.


 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 23.11.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

PAPA LEGATOS RELIGIONUM CONVOCAT
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, sermone in area Petriana Civitatis Vaticanae habito, legatos omnium in orbe terrarum religionum convocavit, ut pro pace orarent. Sperat fore, ut praesertim Christianorum et musulmanorum legati die XXIV mensis Ianuarii Asisii, in urbe Sancti Francisci, congrediantur.  Illis una edicendum, ne religio umquam causa sit odii aut violentiae. In hoc tempore generi humano necessarium esse, ut signa pacis videat et spei verba audiat. Auctore Summo Pontifice legati variarum religionum etiam anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto Asisium convenerunt.

NOVA CUM TZETZENIS COLLOQUIA
Die Dominico (18.11.) delegati Tzetzenorum et Russorum primum post duos annos inter se collocuti sunt. Ahmed Zakajev Tzetzenus in aeriportu Moscuensi Victorem Kazantsev convenit, qui a rebus Russiae meridionalis delegatus est praesidentis Putin. Kazantsev colloquia, Russis auctoribus constituta, constructiva fuisse rettulit. Etiam delegatus Tzetzenus se magnam spem pacis cum moderatoribus Russis faciendae habere dixit. Observatores externi censent colloquiis habitis indicari utramque partem velle, ut bello in Tzetzenia gerendo finis imponatur. Antea Russi negaverunt colloquia de pace nisi armis a Tzetzenis positis fieri posse.

MUSULMANI APUD IUDICES
Nonaginta quattuor musulmani extremistae, quorum plerique mense Maio deprehensi sunt, in iudicio militari Aegyptio accusantur, quod caedes clandestinas aliosque ictus terroristicos per insidias moliti sint. Maior pars eorum sunt Aegyptii. Inito iudicio accusati narraverunt se in carcere excruciatos esse. Patronus eorum censet futurum non esse, ut capitis damnentur.

COMITIA KOSOVIENSIA
In Kosovia comitia parlamentaria facta sunt. Quadraginta sex centesimas suffragiorum obtinuit coalitio Kosoviae democratica, cui praeest Ibrahim Rugova, Albanus moderatus.  In comitiis creatum est parlamentum centum viginti delegatorum, quod postea et praesidentem et regimen designabit. Kosovia est adhuc provincia Iugoslaviae, cui Consociatio Nationum Unitarum moderatur.

OSAMA BIN LADEN FUGITIVUS
Acta diurna Arabiae Saudianae, nomine al-Watan, rettulerunt Osamam bin Laden adiutoribus suis, quos semper secum haberet, praecepisse, ut ipsum interficerent, si a copiis Americanorum circumventus effugere non posset. Esse etiam visocasetam, in qua ille musulmanos hortaretur, ut etiam semet ipso mortuo rebus Americanorum nocere pergerent. Acta, quae supra diximus, addiderunt Osamam, qui complura latibula sibi praeparavisset, urbe Mazar-i-Sharif a coalitione septentrionali expugnata, sedem usque mutare. Colin Powell, minister a rebus exteris Americanorum, nuntiavit viginti quinque miliones dollarorum solutum iri, si quis nuntium attulisset, quo adiuvante bin Laden caperetur aut interficeretur.

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 16.11.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

IMPERIUM TALIBANORUM FINITUM
Hac septimana Cabulum, urbs princeps Afganistaniae, et maior pars totius civitatis imperio Talibanorum liberatae sunt. Moderatores Foederis septentrionalis, cum copiis suis Cabulum expugnassent ibique ministeria maximi momenti dicionis suae fecissent, promiserunt se id acturos esse, ut dux Talibanorum Muhammad Omar et caput terroristarum Osama bin Laden, si deprehensi essent, in iudicium adducerentur.

MISSIONARII OBSIDIONE LIBERATI
Octo operarii auxiliarii occidentales, quos Talibani per tres menses in obsidione tenuerant, in libertatem vindicati et helicoptero Americanorum in Pakistaniam tuto deportati sunt. Omnes bono statu repertos esse nuntiatur. Quattuor Germani, duo Americani et duo Australiani a Talibanis mense Augusto Cabuli in vincula coniecti erant accusati, quod apud islamitas fidem Chistianam propagarent.

CALAMITAS AERIA AMERICANA
Die Lunae Novum Eboracum nova clade afflictum est, cum in suburbio eius aeroplanum capacissimum societatis American Airlines in terram decidit et omnes ducenti sexaginta vectores vitam amiserunt. Prima suspicio erat hanc quoque calamitatem dolo malo terroristarum effectam esse, sed postea praevaluit opinio aeronavem fortasse propter turbinem aeris violentissimum praecipitavisse.

BUSH ET PUTIN CONVENTUM EGERUNT
Inter praesidentes George Bush et Vladimir Putin, dum in urbe Washington colloquuntur, de copia armorum atomicorum deminuenda convenit. Eis placuit, ut numerus cuspidum nuclearium, quarum utraque civitas in praesenti sex fere milia habet, ad tertiam partem redigeretur. Neque tamen praesidentes consentire potuerunt, quomodo discordia de novo systemate Americanorum missilibus avertendis componeretur.

MAGNUS CONVENTUS CLIMATICUS
In urbe Marrakech magnus conventus internationalis habitus est ad deliberandum, quae esset sors futura tractatus climatici in Kioto quattuor annis ante facti. Magistratus e centum sexaginta civitatibus congregati, postquam illam quaestionem difficilem per duas septimanas tractaverunt, tandem concordiam invenerunt, ex qua nationes industriales obligarentur, ut copiam emissionum carbonei dioxydati ante annum bis millesimum duodecimum (2012) quinque fere centesimis deminuerent. Civitates Americae Unitae tamen iam prius recusaverant, quominus tale consilium perficerent.

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 9.11.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

SABENA DECOXIT
Sabena, quae est societas aeronautica nationis Belgarum, naufragium omnium fortunarum fecit, ex quo sequitur, ut circiter octo milia hominum opere destituantur. Ex ruina Sabenae Belgae quasi publicum luctum perceperunt, quamquam illa societas diu vacillaverat et quinquaginta annis semel tantum lucrum fecerat
.
OECONOMIA MUNDI RECESSIT
Ministri oeconomiae Unionis Europaeae, Bruxellis die Martis congressi, unanimiter censebant oeconomiam mundi in recessionem magis magisque delabi.  Neque celerem rerum mutationem exspectari posse. Deficiente civium securitate oeconomiam publicam diu adhuc laboraturam esse, etsi instituta internationalia illam iam proximo anno recreatum iri crederent.

OSAMA NATIONES UNITAS ACCUSAT
Oratione, in taeniam magnetoscopicam excepta, quam televisio Quatariensis Al Jazzeera die Saturni transmisit, Osama bin Laden, qui in Afganistania latitat, Consociationem Nationum Unitarum accusavit, quod instrumentum esset scelerum, quae contra musulmanos committerentur. Moderatores Arabas, in illa consociatione operantes, infideles et hypocritas appellavit. Idem omnes musulmanos hortatus est, ut sacrum contra occidentales bellum susciperent. At Amir Mussa, secretarius generalis Confoederationis Arabicae, Osamam nomine Arabum et musulmanorum non loqui affirmavit. Etiam Ahmad Maher, minister rerum exterarum Aegypti, monuit bellum geri inter Osmam bin Laden et totum orbem terrarum.

REM PUBLICAM PALAESTINENSIUM ESSE CONDENDAM
 Ministri a rebus exteris nationum Arabicarum, qui Damasci conventum egerunt, rem publicam Palaestinensibus condendam accelerant. Quam rem et praesidens George W. Bush et minister primarius Tony Blair orationibus suis antea sustinuerunt. Nationes autem Arabicae suspicantur promissa eorum oblivione obrutum iri, postquam bellum terroristis indictum sit confectum.

CNN IN AEQUILIBRIUM NITITUR
Moderator retis televisifici CNN operariis suis suasit, ut in nuntiis ad Afganistaniam pertinentibus in aequilibrium niterentur. Cum de civibus Afganis bello mortuis narrarent, simul commonerent terroristas sanguinarios a regimine Talibanorum protegi.  Immane esse sceleribus illorum omissis principalem operam victimis et difficultatibus Afganistaniae impendere.

DE SEXU INFANTIS PRAEDESTINANDO
Regimen Britanniae explorare vult, an parentibus permittendum sit, ut in certis casibus sexum infantis praedestinent. Technica conceptionis, qua sexus praedestinari potest, in multis clinicis Britannicis iam in usu est. Itaque regimen decrevit, ut magistratus responsales illam technicam explicarent, qua spermatozoida inter se discernerentur. Magistratus debent etiam considerare, an nova conceptionis ratio in quibusdam casibus approbanda sit, ut  divisio sexuum intra familiam aequetur. Ecclesia autem catholica conceptioni huius generis vehementer repugnat. Etiam medici quidam monent nova technica adhibita fieri posse, ut proles perturbationibus geneticis afficiatur.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 2.11.2001 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

RERUM IN AFGANISTANIA STATUS
Centum fere aeroplana Americanorum bellica his diebus stationes et praesidia Talibanorum et ordinis al-Qaida imprimis in urbibus Cabulo, Mazar-i-Sharif et Kandahar collocata bombis verberaverunt. Americani iam etiam aliquot militum pedestrium cohortes in Afganistaniam miserunt, ut concessit Donald Rumsfeld, minister defensionis Civitatum Americae Unitarum. "Habemus", inquit, "in Afganistania septentrionali parvam manum militarem, cui mandatum est, ut nos de idoneis bombarum destinatis certiores faciat."

COOPERATIO ANTITERRORISTICA
Terrae septentrionales et civitates Balticae cooperationem antiterroristicam efficaciorem redditurae sunt. Munia enim gregis operativi communis, cuius est contra criminalitatem pugnare, ita amplificabuntur, ut actiones eius non solum ad usitata scelera prohibenda pertineant, sed etiam ad terrorismum avertendum dirigantur. De ea re in conventu consensum est, quem primi ministri illarum nationum Hafniae, in urbe capite Danorum, septimana vergente egerunt.

DE TUTELA NAVIUM FRACTARUM
Unesco sive Ordo Nationum Unitarum culturae, educationis et scientiarum pactionem fecit, ut naves olim fractae et urbes in maribus submersae a raptoribus thesaurorum protegerentur. Idem ordo autumat ingentem bonorum culturalium copiam iam ex imis maribus direptam esse atque maleficia illius generis propter technicam modernam in dies faciliora factu fore. Existimat tres fere miliones navium fractarum in profundis marium orbis terrarum iacere, quarum situs omnino non constet.

AEROPLANA ROCHETO PROPULSA
Machinatoribus Australianis contigit, ut rochetum ad aeroplana supersonica propellenda feliciter probarent. Si omnia bene successerint, aeroplana civilia futura, cum vi rocheti in aera emissa altitudinem triginta septem chiliometrorum consecuta erunt, tam cito volare poterunt, ut velocitatem soni etiam octies superent. Receptacula fomitis eorum plena erunt hydrogenii, quod in motro cum oxygenio coniungetur.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 26.10.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

ICTUS AEREI CONTINUANTUR
Ictus Americanorum et Britannorum contra Afganistaniam mox tres septimanas continuantur. Defensione Talibanorum aeria magnam partem deleta etiam aeroplana humilius volantia et helicoptera bello interesse possunt. Ictibus novissimis praesertim prima acies Talibanorum petitur, qui a parte septentrionali Cabulum contra copias confoederationis septentrionalis defendunt.
 

DE DAMNIS LATIS VEL ACCEPTIS
De damnis exercitui Talibanorum latis incerti tantum rumores afferuntur, quia diurnarii peregrini in Afganistaniam non admittuntur. De civibus innocuis in bello mortuis Talibani saepius rettulerunt. Quin etiam Americanos accusaverunt, quod arma chemica et biologica adhibuissent. Praeterea gloriantur se helicopterum hostium telis missilibusve suis delevisse. Americani autem hos sermones mendacia esse  affirmant, quamquam non negant damna collateralia fieri potuisse. Unum ex helicopteris suis vitio quodam affectum in Pakistania decidisse, qua calamitate duo milites mortem obissent. Alterum helicopterum in Afganistania rotas appulsu vitiatas reliquisse sed alioquin salvum revertisse.
 

PROFUGI PAKISTANIAM INUNDANT
Afgani bellum fugientes confinium Pakistaniae inundaverunt. In Pakistaniam tantum illi admittuntur, qui documenta necessaria habent, sed etiam aegroti, senes, liberi mulieresque refugium accipiunt. Profugos, limitem per vim transire conatos, custodes publici fustibus expulerunt. Iam quinquaginta fere milia Afganorum his septimanis in Pakistaniam venerunt.
 

EPISTULAE PULVEREM DIFFUNDENTES
Involucra, ex quibus pulvis albus profluxit, sollicitudinem hominibus afferre pergunt, cum timendum sit, ne bacteria anthracis contineant, sicut epistulae, ex quibus iam tredecim homines in America morbum contraxerunt. Involucra huius generis, quamvis plerumque innocua, reperta sunt etiam in Finnia, Suetia, Dania, Iaponia, Australia, Malesia alibique.  Septimana vergente Washingtoniae duo officiales cursuales anthrace mortui sunt. Itaque in omnibus eius urbis diribitoriis cursualibus quam maxima cautela agitur nec involucra nisi digitabulis adhibitis tractantur. Vestigia bacteriorum anthracis etiam in illo diribitorio reperta sunt, unde involucra in Aedes Albas  transmittuntur.
 

KURSK IN SUPERFICIEM LEVATA
Kursk, navis submarina nuclearis, quae mense Augusto anni proximi naufragium in Mari glaciali fecit,  in navalia Rosljakov, prope urbem Murmansk sita, tracta est. Summa pars navis in superficiem levata est, sed investigatores ante intrare non poterunt quam aquae ex nave interiore exoneratae erunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 19.10.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

BELLUM IN AFGANISTANIA
Aeroplana Americanorum bellica varias Afganistaniae regiones iam per sesquiseptimanam die ac nocte bombardant. Quamquam bellatoribus propositum est ictus aerios nonnisi in cohortes et armamentaria hostium intendere, factum tamen est, ut unus impetus in horreum Ordinis a Cruce Rubra in urbe Cabulo constitutum per errorem daretur. Dum haec geruntur, copiae Afganorum Talibanis adversantium in partibus Afganistaniae septentrionalibus prope oppidum Mazar -i-Sharif, quod in confinio Uzbekistaniae situm est, feliciter processerunt. Abdullah Abdullah, minister a rebus exteris Foederis septentrionalis Afganistaniae, nuntiavit partes regimini Talibanorum oppositas velle, ut suae actiones militares ad totius belli gerendi rationem melius adiungerentur.

METUS ANTHRACIS AUGETUR
In Civitatibus Americae Unitis aliquot casus anthracis sive carbunculi contagiosi inventi sunt. Agitur de pestilentia minacissima, quam ob rem metuendum est, ne terroristae islamitae in bello contra Americanos et ceteros occidentales gerendo ad arma biologica confugerint. Etiam in diversis partibus Europae pulvis quidam albus in nonnullis litterarum involucris repertus mentes hominum terrore panico affecit. Die Martis nuntiatum est in Finnia quoque, scilicet in urbibus Helsinki, Vaasa, Tampere et alibi, complures epistulas et fasciculos suspiciosos in lucem venisse. Postea tamen apparuit illas litteras nullum virus malignum continere.

QUID TONY BLAIR DIXERIT
Tony Blair, primus minister Britanniae, subsidium suum ad rem publicam Palaestinensem condendam pollicitus est. Speravit fore, ut finis consultationum, quae in Proximo Oriente agerentur, esset pax iusta, qua parta Israeliani et Palaestinenses quisque in sua civitate collateraliter viverent. Blair sententiam suam in conventu diurnariis edocendis aperuit, cum praesidentem Palaestinensium Iasser Arafat Londinii convenisset.

PRAEMIUM NOBELIANUM PACIS
Ordo Nationum Unitarum et primus secretarius eius Kofi Annan praemium Nobelianum pacis hoc anno accipiunt. Brabeutae Norvegi, dum rationes decreti sui explicant, docuerunt illum ordinem et praesidem eius summo honore dignissimos esse, cum enixe operam navassent, ut res in orbe terrarum pacatiores et magis ordinatae fierent. Secretarium Kofi Annan pro iuribus humanis contra terrorismum vehementer pugnavisse et coetui Nationum Unitarum maiorem auctoritatem paravisse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 12.10.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

LIBERTAS IMMUTABILIS
Cum ordo Talibanorum, qui Afganistaniam administrat, pertinacissime recusavisset, quominus Osamam bin Laden, de ictibus terroristicis suspectissimum, Americanis iudicandum dederet, operatio militaris, cui nomen est "Libertas immutabilis", die Dominico initium cepit. Primum ictum dederunt quinquaginta missilia Tomahawk et quadraginta aeroplana militaria. Destinata eorum principalia erant stationes et praesidia Talibanorum in variis Afganistaniae partibus sita, ut apud urbes Cabulum, Jalalabad, Kandahar, Herat, Mazar-e-Sharif. Missilia ex navibus bellicis aut submarinis, quae sunt in Sinu ArabicoM, directa sunt. In initio tantum Britanni una cum Americanis bello intersunt. Sed postea etiam auxilia Canadae, Franciae, Germaniae Italiaeque exspectabuntur. Praeterea plus quadraginta nationes aeroplanis Americanis licentiam transvolandi vel in aerodromos suos descendendi dederunt aliudque auxilium necessarium promiserunt. Ictus, tempore nocturno suscepti,  defensione aeria Talibanorum iam vulnerata, interdiu  noctuque continuantur.

CERTAMEN FORE LONGUM
Praesidens George W. Bush monuit bellum terrorismo illatum fore longum certamen, quamquam in praesenti oculi omnium in Afganistaniam conversi essent. Affirmavit bellum non esse susceptum contra Afganistaniam, nedum contra orbem islamicum. "Civitates Americae Unitae," inquit, "populum Afganistaniae amicum habent." Idem commemoravit Americanos in Afganistaniam etiam cibaria demittere.

OSAMA CONTUMAX
In oratione, loco ignoto facta, quam televisio Quatariensis transmisit, Osama bin Laden praesidentem Bush ducem infidelium totius mundi appellavit. Terroristas, qui die undecimo mensis Septembris quattuor aeroplanis abductis plus sex milia hominum in America peremerant, primum agmen musulmanorum appellavit eosque laudavit. "Deus omnipotens", inquit,  "primo agmini musulmanorum benedixit eisque permisit, ut Civitates Unitas Americae delerent. Deum omnipotentem oro, ut illos exaltet et in paradisum admittat." Delegatus Aedium Albarum monuit illa verba haud ambigue ostendere, quam ob rem bellum contra terroristas susceptum esset.

CONSILIUM SECURITATIS ICTUS COMPROBAT
Consilium securitatis Nationum Unitarum conventum  habuit, in quo delegati Americanorum et Britannorum de impetu in Afganistaniam facto rettulerunt. Conventu peracto Richard Ryan, praeses eius consilii, nuntiavit ictus aerios a membris unanimiter comprobatos esse. Etiam ministri a rebus exteris Unionis Europaeae palam fecerunt se has operationes militares fulcire et sustinere.

MINISTRI ARABES TERRORISMUM DAMNANT
Ministri a rebus exteris viginti duarum nationum Arabicarum die Mercurii in Quataria conventum extraordinarium confoederationis Arabicae habuerunt, in quo scelus barbaricum in Americam commissum vehementer damnaverunt. Idem sollicitabantur, ne bellum ex Afganistania in alias terras islamicas vagaretur, et negaverunt terrorismum esse religionis islamicae.

 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 5.10.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

QUID CONSOCIATIO NATO CENSUERIT
Praepositi consociationis militaris NATO censuerunt se a Civitatibus Americae Unitis iam satis multa et valida testimonia accepisse, quae ostenderent Osamam bin Laden et satellites eius culpam magnae calamitatis in urbibus New York et Washington factae sustinere. George Robertson, primus secretarius eiusdem confoederationis, dixit manifeste probatum esse perpetratores scelerum socios fuisse conspirationis internationalis al-Qaida nuncupatae, cui praeesset Osama bin Laden. Quae cum ita essent, fieri non posse, quin quintus articulus, quo in charta consociationis NATO fundamentali de defensione communi sanctum esset, in usum reciperetur.

QUID PUTIN BRUXELLIS DIXERIT
Praesidens Russiae Vladimir Putin paratus est de consociatione NATO dilatanda benignius cogitare, dummodo Russia in illa rerum progressione melius respiciatur. Hanc sententiam Bruxellis pronuntiavit, ubi moderatores Russiae et Unionis Europaeae summi gradus conventum egerunt. Eodem tempore affirmavit se Civitatibus Americae Unitis in actionibus antiterroristicis auxiliaturum esse.

COMMEATUS IN AFGANISTANIAM
Primi commeatus frumenti, quos ordo Nationum Unitarum in Afganistaniam advehendos curat, in urbem principalem Cabulum pervenerunt. Haec invectio, qua magna copia farinae in pistrinas eiusdem urbis transportabatur, erat prima, quam auxiliatores post aggressionem terroristicam in Americanos factam Afganis suppeditaverunt. Neque currus onerarii in itinere ullis periculis occurrebant, quam ob rem nihil obstare videtur, quin transportationes cibariorum continuari possint.

TURRIS PISARUM DENUO APERIETUR
Turris Pisarum obliqua, quae iam diu viatoribus clausa est, medio mense Decembri denuo usui publico aperietur. Abhinc undecim annos animadversum est illam molem mediaevalem quinquaginta sex metra altam tantopere inclinatam esse, ut qui eam intravissent, in capitis periculum venirent. Deinde turris refectione suscepta quadraginta quinque centimetris erectior reddita est. Architecti existimant eam ita renovatam saltem trecentis annis proxime futuris visitatoribus satis tutam fore.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 28.9.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

UNIO EUROPAEA CONVENTUM EGIT
Moderatores Unionis Europaeae Bruxellis conventum necessitatis egerunt deliberaturi, quae consilia de impetibus terroristicis in populum Americanum nuper factis caperent. Convenae unanimiter affirmaverunt se summa sodalitate Civitatibus Americae Unitis subsidium laturos esse in actionibus contra terroristas adhibendis. Americanos ab Unione Europaea adiutum iri, etiam si illi adversus territores arma sumere constituissent, dummodo ne id cum decretis Consilii securitatis Nationum Unitarum discreparet

SANCTIONES PAKISTANIAE SUBLATAE
Sanctiones oeconomicae et militares, quae Indiae et Pakistaniae propter experimenta nuclearia tribus annis ante facta impositae erant, iussu praesidentis George Bush sublatae sunt. Censuit enim Bush operae pretium non esse illas sanctiones continuare, quod talis puniendi ratio suis non iam usui esset. Constat regimen Pakistaniae Americanis permisisse, ut spatio suo aerio, si opus esset, ad impetus in fines Afganistaniae faciendos uti possent.

PERES ET ARAFAT CONVENERUNT
Shimon Peres, minister negotiorum exterorum Israelis, et Iasser Arafat, praesidens Palaestinensium, in aeriportu Gazensi convenerunt, ut violentiis, quae iam unum annum in Oriente Proximo durant, finem imponerent. Consensum est inter eos de cooperatione securitatis renovanda et de talibus consiliis ineundis, quibus fides armistitii servaretur. Israeliani etiam promiserunt se coercitiones, quas regionibus Palaestinensium indixissent, levaturos esse.

PAPA ITER IN ARMENIAM SUSCEPIT
Pontifex Romanus Iohannes Paulus II hac septimana iter salutatorium in Armeniam suscepit. Causa visitationis est, quod in praesenti mille septingenti anni acti sunt, cum Armenia civitas Christiana facta est. Traditur ecclesia eius ab apostolis Taddeo et Bartolomeo, quorum sepulcra adhuc ut loca sacra coluntur, condita esse. Anno trecentesimo primo Armenia omnium nationum prima fidem Christianam sibi religionem statalem assumpsit.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 21.9.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

ATRA DIES MARTIS
Vigiles aliique succursores, qui in ruinis Manhattanensibus fumum emittentibus nulla mora interposita laboraverunt, postridie calamitatis diei quinque siphonarios servaverunt, postea autem neminem superstitem reppererunt. Victimae, quarum numerus in dies crescit, Neo-Eboraci sunt quinque milia sescentae quadraginta, Washingtoniae centum undenonaginta. Quinque milia quadringenti viginti duo homines in calamitate Neo-Eboracensi vi explosionum ita disparuerunt, ut corpora eorum adhuc non sint reperta. Erant inter victimas homines ex saltem sexaginta duabus nationibus oriundi. Cives Britanni, qui perierunt, erant inter ducentos quinquaginta et trecentos, Germani inter centum et ducentos.

BUSH ISLAMITAS AMERICAE DEFENDIT
Cum homines post ictus terroristicos in quibusdam partibus iram suam contra musulmanos vel Arabas in America habitantes vertissent, praesidens Bush Centrum Islamicum Washingtoniense visit, ut iniustis animi motibus finem imponeret. "Musulmani Americani", inquit, "operam pretiosam rei publicae tribuunt et digni sunt, qui reverenter tractentur. Facies terroris non est vera facies islamismi."

BIN LADEN AD IUDICIUM FLAGITATUR
Americani Talibanos Afganistaniae accusant, quod Osamae bin Laden, qui de ictibus terroristicis suspectus habetur, refugium dederint, et flagitant, ut illum sibi tradant. Delegatio Pakistaniae, de postulatis Americanorum in Afganistaniam missa, infectis rebus Islamabadam, in urbem Pakistaniae principem, revertit. Etiam Consilium securitatis Nationum Unitarum Talibanos hortatur, ut Osamam ad iudicium dedant. Muhammed Omar, summus sacerdos Talibanorum, dixit suos cum Americanis de ea re consulere paratos esse. Cum hoc propositum ab Americanis reiectum esset, consilium sacerdotum Talibanorum Osamae suasit, ut sponte ex Afganistania abiret.

BELLUM PARATUR
Americani magnam consociationem internationalem contra terrorismum constituere pergunt. Italia, Britannia Germaniaque auxilium militare, si opus esset, promiserunt. Russi cum Americanis consentiunt vim militarem ad terrorismum reprimendum forsitan necessariam esse. Ivan Ivanov, minister a rebus exteris Russorum, de cooperatione Russo-Americana cum ministro Colin Powell Washingtoniae collocutus est. Dubium non esse videtur, quin Americani ictus terroristicos Neo-Eboraci et Washingtoniae factos ulciscantur. Copiis electis imperatum est, ut ad bellum se pararent. Die Mercurii centum aeroplana militaria in stationes apud Sinum Persicum sitas missa sunt, sed ministerium defensionis recusavit, quominus certam metam eorum palam faceret. Minister Donald Rumsfeld monuit omnes rationes contra terroristas eorumque adiutores adhibendas esse neque usum copiarum terrestrium excludi posse. Etiam praesidens Bush de effectu ictuum aeriorum dubitans: "Cui bono est", inquit," contra tentoria denorum dollarorum, eaque vacua, binarum milionum dollarorum rochetas mittere?"
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 14.9.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

IMPETUS IN USA TERRORISTICUS
Die Martis (11.9.) mane impetus terroristicus maximae crudelitatis in Civitates Americae Unitas factus est. Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt et contra turrim aedium Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center, inopinanter gubernaverunt. Duodeviginti minutis post, aliud aeroplanum contra alteram earundem aedium turrim volavit. Turres geminae, altitudine quadringentorum undecim metrorum, quod symbolum potentiae oeconomicae Americanorum habebatur, ignem conceperunt et explosionibus factis post unam fere horam corruerunt. His aedibus deletis tertium aeroplanum, id quoque vi abductum, contra Pentagon praecipitavit, quae est sedes Washingtoniensis ministerii defensionis. Postea compertum est, ut minister a rebus exteris Colin Powell confirmavit, primum scopum tertii ictus fuisse Aedes Albas, residentiam praesidentis. Quartum aeroplanum a terroristis interceptum prope urbem Pittsburgh in silvam decidit. In aedificiis in ruinas redactis complura dena milia hominum laborare solebant.

DE AUCTORE SCELERIS INDICIA
De auctore et origine scelerum suspectus maxime habetur Osama bin Laden, Arabs Saudianus, terrorista et miliardarius in Afganistania latitans, quem ordini terroristico praeesse constat. FBI sive Foederalis Grapheum Investigationis Americanorum indicia quaedam de culpa illius in lucem iam venisse nuntiavit.
 

NUMERUS VICTIMARUM INGENS
De numero victimarum tantum vagae aestimationes fieri potuerunt. Praeter ducentos sexaginta sex vectores aeroplanorum, plus quinquaginta custodes publici et ducenti fere siphonarii mortui sunt. Minister defensionis Donald Rumsfeld censet in aedibus Pentagon circiter ducentos homines interisse. Nemo audet coniectare, quot milia hominum in ictibus Neo-Eboracensibus disparuerint. Sospites ex ruinis adhuc quaeruntur.

NATO SOCIIS SUCCURRIT
Confoederatio NATO nuntiavit se operationes defensivas suscepturam esse, si palam factum esset ictus contra Americanos extra Civitates Americae Unitas praeparatos esse. Ita primum fit, ut quintus articulus libri fundamentalis NATOnis in usum recipiatur. In illo articulo impetus contra unam nationem pro impetu in omnes nationes confoederatas facto habetur.

BUSH SUOS CONFIRMAVIT
Post calamitatem in historia Americanorum maximam praesidens George W. Bush animos civium orationibus habitis confirmavit: Hominem ignavum contra totam nationem Civitatum Americae Unitarum impetum fecisse, sed libertatem esse defendendam. Qui responsales flagitiorum ignominiosorum essent, ab Americanis quaesitum et punitum iri. Scelera commissa multo ampliora fuisse terrorismo, scilicet operationes bellicas. Scopum earum fuisse libertatem et democratiam. Hostem esse novi generis, qui nullam vitae humanae reverentiam haberet. Neque tamen eum in aeternum latitare posse neque eos, qui hosti refugium praeberent, in tuto mansuros esse.
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 7.9.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

DE CONSULTATIONIBUS COREARUM
Corea Septentrionalis ad consultationes cum Corea Meridionali resumendas parata est. Invitationem ad colloquia renovanda fecit Commissio nationi uniendae, cuius auctoritas apud illam civitatem multum valet. Inter utramque Coream iam bona necessitudo intercedebat, cum politica in Civitatibus Americae Unitis mutata effecit, ut vincula novae amicitiae necopinato rumperentur. Causa eius rei existimatur esse, quod Coreani septentrionales praesidentem Americanorum George Bush sibi infestissimum esse censent.

SOCOLATA E CIBIS SALUBRIBUS EST
Esus socolatae saluti prodest, ut quidam iam antea suspicabantur. Quam vere illa res ab eis iudicata esset, investigatores Californiani experimentis suis nuper probaverunt. Apparuit enim flavonoida, quae in socolata inessent, infarctus cordis et cerebri deminuere, cum coagulationem sanguinis coercerent. Socolatae ea quoque virtus tribuenda est, quod antioxydantium ope carcinogenesim prohibet.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 31.8.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

NUPTIAE IN NORVEGIA REGIAE
Haakon, heres regni Norvegiae, et Mette-Marit Tjessem Höiby matrimonium inierunt. Nuptiae regiae in ecclesia cathedrali Osloensi celebratae sunt praesentibus circiter octingentis hospitibus, inter quos erant principes et moderatores aut delegati nationum Europaearum nec non amici et familiares novorum coniugum. Ex Finnia in nuptias Osloenses venerat praesidens Tarja Halonen cum marito Pentti Arajärvi. In vias urbis congregati erant complura dena milia civium, ut sponsos viderent. Sollemnem nuptiarum benedictionem sponsis dedit episcopus Osloensis Gunnar Stålsett. Cena nuptialis hospitibus notabilioribus in palatio regio apposita est. Culminatio sollemnium nuptialium fuit spectaculum pyrotechnicum media nocte datum. In platea urbis principali plebs occasionem caerimonias nuptiales spectandi per magnum quadrum visificum habuit. Praecipuum in his nuptiis regiis erat, quod nova nupta, ex plebe oriunda, filium quattuor annos natum habet, quem sola sustentavit.
 

MERIDIATIONEM ESSE SALUTAREM
Somnus postmeridianus productivitatem laboris auget et defatigationem deminuit. Ex investigatione in Hispania facta patet meridiatione maximum quadraginta minutarum cerebrum et musculos recreari. Ita postmeridiano somno tam memoriam quam facultatem cogitationes in laborem conferendi meliorari. Requiete autem nimis longa rhythmum somni nocturni perturbari.
 

FEBRIS APHTHOSA RECRUDESCIT
Febris aphthosa in Britannia iam sedata esse putabatur, cum contagium in novas regiones grassatum esse nuntiatum est. Novos casus in Anglia septentrionem et orientem spectante apparuisse. Ad epidemiam coercendam in Britannia hoc anno plus tres miliones septingenta milia animalium domesticorum necata sunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 24.8.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

NATO MILITES IN MACEDONIAM MITTIT
Consociatio militaris NATO in Macedoniam tria milia quingentos milites paci tuendae mittere decrevit, quorum esset bellatores Albanorum tectos dearmare. De actione suscipienda inter legatos civitatum sociarum Bruxellas congregatos die Mercurii convenit. Omnes cohortes in Macedoniam decem diebus perventurae existimantur, et tota operatio, si res bene successerint, intra unum mensem perficietur. Nemo tamen certe scit, quanta sit armorum copia, qua rebelles Albani utuntur.

DE CONIURATIONE COMMUNISTARUM
Die Dominico in Russia memoria coniurationis in praesidentem Unionis Sovieticae Mihail Gorbatshov decem annis ante factae acta est. Die enim undevicesimo mensis Augusti anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo (19.8.1991) quidam oligarchae communistae sibi summam in Unione Sovietica potestatem arripere conabantur. Conspiratio autem spatio trium dierum oppressa est, et potestas ad praesidentem Russiae Boris Jeltsin transiit, qui omnibus rebus turbatis in currum cataphractum in mediam Moscuam invectum escendit et apud milites contionem habuit democratiam vehementer flagitans.

QUID GREX RIO FLAGITAVERIT
Moderatores undeviginti civitatum Americae Latinae Iacobopoli sive in urbe Santiago conventum egerunt, in quo polliciti sunt se sumptus defensionis coercituros esse ad oeconomiam uniuscuiusque civitatis meliorandam. Grex Rio, quo nomine ille coetus nuncupatur, documento edito nationes Americae Latinae ad fidem mutuam hortatus est eisque suasit, ne copiam armorum defensionis augerent et ut potius talibus consiliis provehendis operam darent, quae paupertatem multarum milionum hominum in suis terris deminuerent.

INDEX VESTIUM PROHIBITARUM
Teherani, in capite Iraniae, vigiles urbis custodire coeperunt, ne quis in vestitu et cultu corporis ab islamismo abhorrentibus in publicum prodiret. Feminae, si os vultusque fuco ornaverunt, in cauponis nullam ministrationem habent, et viris usu focalis interdictum est. Neque mercatoribus ius est tales tuniculas vendendi, quae imaginibus actorum cinematographicorum occidentalium decoratae sunt. His legibus perlatis musulmani conservativi auctoritatem praesidentis Mohammed Khatami debilitare student.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 17.8.2001

redegit Tuomo Pekkanen.
 

MEMORIALE MURI BEROLINENSIS
Idibus Augustis quadraginta anni acti erant, ex quo murus Berolinensis duci coeptus est. Paucis mensibus inter Berolini partes orientales et occidentales limes centum septem chiliometrorum perfectus est, quo moderatores communistae Germaniae orientalis impediebant, ne homines in occidentem gregatim effugerent. Murus ornatus erat trecentis turribus atque custodiebatur a quattuordecim milibus custodum et sescentis canibus. Post quattuor annos pro primo opere murus firmior substitutus est, qui anno septuagesimo quinto (-75) novis operibus renovatus est. Octingenti homines, qui trans murum fugere conabantur, a custodibus occisi sunt. Quamquam muro instructo cursus profugorum repressus est, tamen multis hominum milibus contigit, ut contemptis custodibus in libertatem evaderent. Murus ignominiosus die nono mensis Novembris anno undenonagesimo (9.11.1989) ruptus est. Sequenti anno Germania orientalis et occidentalis unitae sunt.

COREANI SEPTENTRIONALES IN RUSSIA
Cum Kim Jong-il, moderator Coreae septentrionalis, nuper Russiam viseret, palam factum est Coreanos debita sua Russis ita solvere, ut eis operarios gratuitos mitterent. Acta diurna, quibus titulus est The Moscow Times, narraverunt circiter decem milia Coreanorum hac condicione opus servile in Russia facere. Campi, in quibus Coreani a suis magistratibus custoditi laborant, sunt maxime in Sibiria aut in Oriente extremo. Magistratus Russi locales ius rebus eorum interveniendi non habent. In quibusdam saltem campis operarii mercedem quandam accipiunt, ex qua triennio vel quinquennio pretium frigidarii vel televisionis servare possunt.

VITIA VERBERIBUS EXTRAHENDA
Ajatollah Shahroudi, moderator Iraniae iuridicus, nuntiavit verbera publica crebrius quam ante esse adhibenda, ut vitia radicitus extraherentur. A die vicesimo tertio mensis currentis verberationes exactissime perficiendas esse. At una tantum septimana ante ministerium Iraniae a rebus interioribus verbera publica damnaverat, quod existimationi Iraniae inter nationes nociva essent.

PERCONTATRUM GENESIS IN SPATIUM EMISSUM
Administratio Aeronautica et Spatialis Americanorum (NASA) in spatium cosmicum percontatrum emisit, quod particulas solis minutissimas colligeret. Percontatrum, cui nomen est Genesis, multas chiliometrorum miliones longe a sole vagabitur, sed laminae eius corpuscula microscopica arripient, quae ventis solaribus portantur. Haec corpuscula ex eadem materia sunt atque discus pulvereus et gasalis, ex quo systema solare ante plus quattuor miliarda annorum formari coepit. Genesis, si opus suum perfecerit, erit primum post rochetas in lunam missas navigium spatiale, quod specimina ex spatio cosmico in terram afferet.
 

 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 10.8.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

RERUM IN PHILIPPINIS CONDICIO
Regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus in ea civitate omnium maximus, postquam per multa decennia inter se armis conflixerunt, hac septimana indutias fecerunt. Concordia constituta speratur fore, ut pugnis in Philippinis meridionalibus commissis tandem finis fiat. Via tamen ad tutam pacem consequendam impedimentis plena est, nam Abu Sayyaf, manus musulmanorum extremistarum, quae viginti fere homines adhuc in obsidatu tenet, recusavit, quominus pactum armistitii approbaret.

CONSULTATIONES IN MACEDONIA
Etiam in Macedonia de pacificatione agitur. Ibi enim conciliatores occidentales moderatoribus Slavis et Albanis persuadere conantur, ut de armis ponendis consentiant. Novi autem tumultus in vicinitate urbis Scopiae orti prohibere videntur, quominus consultationes pacis progrediantur.

NOVA BIBLIOTHECA ALEXANDRINA
Bibliotheca Alexandrina, quam anno a.Chr.n. quadragesimo septimo incendio deletam esse constat, his decem annis cooperatione internationali renovata est. Inter primos libros in pegmatis eius Kalendis Augustis collocatos erant Biblia et alcoranus. Illud aedificium septem tabulatorum ab architectis Norvegis delineatum prope portum urbis Alexandriae constructum est, ubi bibliotheca antiqua olim sita esse existimatur. Nova bibliotheca, quae octo miliones librorum capere potest, anno proxime futuro publice inaugurabitur.

INOPIA VITAMINI D APUD FINNOS
Maior pars Finnorum inopia vitamini D aliquo modo laborat, praesertim tempore hiberno, cum lux solis ad id suppeditandum parum sufficit. Infantes et iuvenes, si vitamino D carent, rachiti implicari periclitantur, adulti autem propter illam penuriam saepe osteomalacia cum fracturis ossium diversi generis afficiuntur.

NOVUM VIRUS COMPUTATORIUM
Novum viri computatorii genus nomine Code Red in praesenti in Interreti grassatur, ut nuntiavit institutum SANS, cuius est securitati retis informatici providere. Code Red II, quod per cursum electronicum diffunditur, priore viro acerbius est et, postquam in servitoria penetravit, in systema lacunam facit. Ita fieri potest, ut alia vira eaque etiam periculosiora in machinas computatorias irrepant. Iam vermis Code Red I molestissimus fuit, cum biduo in trecenta milia computatrorum in omni orbe terrarum invasit.

CERTAMINA EDMUNDOPOLITANA
Edmundopoli sive in urbe Edmonton his diebus certamina athleticae levis mundana celebrantur. Marion Jones Americana, quamvis his quattuor annis ceteris omnibus feminis pernicior fuisset et iam invicta fere haberetur, in cursu centum metrorum praeter opinionem cladem accepit. Nam victoriam eius certationis reportavit Zhanna Pintusevits-Block ex Ucraina oriunda, quae illud spatium tribus secundi centesimis velocius cucurrit quam Marion Jones.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 3.8.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

URINATORES KURSK SCRUTANTUR
Urinatores Russi et Britanni navem submarinam Kursk ex fundo Maris glacialis tollere parant. Si opus ex proposito successerit, navis mense Septembri ad superficiem tolletur et in proximum portum militarem remulco abstrahetur. Primi greges urinatorum ad carinam descenderunt, ut inquirerent, quibus locis capula ad navem tollendam idonea annecterentur.

Kursk, quae modernissima fuit atomica navis submarina Russorum, naufragium mense Augusto anni praeteriti fecit. In illa calamitate centum duodeviginti nautae interierunt. Kursk naufragavit factis displosionibus, quarum causa nondum est pro certo cognita. Corpus navis in profunditate centum octo metrorum iacet.

DE BALAENIS TUTANDIS
Novozelandienses Iaponiam accusaverunt, quod nationes pauperiores corrupisset, ut cum ipsa pro captione balaenarum suffragarentur. Ministra primaria Novae Zelandiae Helen Clark narravit Iapones in flagranti delicto deprehensos esse: sibi persuasum esse eos populis egentioribus auxilium pecuniarium tali condicione promisisse. Novozelandienses iam antea Iapones de balaenis captandis vituperaverant. Australiani et Novozelandienses velint, ut in partibus meridionalibus Oceani Pacifici regio balaenis protegendis constituatur. Apud utramque nationem balaenae in re periegetica magni momenti sunt, quia peregrini in regiones litorales itinera faciunt, ut migrationes balaenarum observent.

Conventus annualis Commissionis de balaenis internationalis (IWC), nuper Londinii habitus, consilium de nova regione tutelaria in Oceano Pacifico condenda reiecit, cum dodrans (3/4) suffragiorum, ut postulabatur, pro illo proposito datus non esset. Itaque captatio balaenarum in meridionali Oceano Pacifico continuatur.

DE INCEPTIS LATINIS
Mensibus aestivis, praesertim Iulio et Augusto, apud multas nationes seminaria Latina instituuntur, in quibus omnes acroases et lectiones omniaque colloquia Latine fiunt. Feriae Latinae Ferigoletenses moderantibus Clemente Desessard et Johanne Claudio Champeau in Abbatia Sancti Michaelis haud procul ab urbe Avennione hodie (3.8.) finiuntur. Conventiculum Lexintoniense moderante Terentio Thunberg in Universitate Kentukiana septimana praeterita actum est. Cras (4.8.) inaugurabitur in Abbatia Maretiolensi seminarium Belgicum. Alia seminaria vivae Latinitatis hac aestate facta sunt Morsaci in Helvetia, Oppolii in Polonia, Washingtoniae, Amoeneburgi alibique. Omnia enumerare longum est.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 27.7.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

CONVENTUS G8 GENUENSIS
Septimana vergente summi moderatores terrarum industrialium et Russiae conventum Genuae egerunt. Eo tempore circiter centum milia hominum ex variis nationibus in illam urbem convenerant, ut contra oeconomiam globalem reclamitarent. Statim conventu inaugurato quidam greges hominum, lapidibus fustibusque armatorum, in viis urbis saevire coeperunt. Maior pars eorum erant anarchistae, qui fenestras tabernarum frangebant et in locum conventus vi adhibita penetrare conabantur. Nigris cucullis induti contra biocolytas lapides et lagoenas iaciebant, hi autem gaso lacrimogeno et iaculatris aquaticis se defendebant, ut turbam saevientem regredi cogerent.
In primo tumultu unus ex reclamatoribus, qui vehiculum custodum aggressus erat, ab eisdem sclopeto occisus est. Nocte custodes in scholam invaserunt, ubi activistae pernoctabant. Ibi cultros, fustes, vectes aliaque arma reppererunt. Circiter nonaginta anarchistae, in his quadraginta Germani, deprehensi sunt.
Moderatores nationum, qui conventui Genuensi intererant, se violentiam omnis generis damnare affirmaverunt et ad reclamitatores pacificos appellaverunt, ut ex grege ipsorum anarchistas excluderent. Oeconomiam globalem, contra quam reclamationes fierent, ipsis pauperibus prodesse, quos tumultuantes defendere sibi viderentur.

ARGUMENTA GENUAE TRACTATA
Agebatur in conventu Genuensi de oeconomia mundana variis modis recreanda. Disputabatur etiam de debitis nationum pauperum levandis, atque de aerario sanitatis condendo, ut sida, tuberculosis et febris palustris superarentur. Alia argumenta erant novum de missilibus programma Americanorum, pactum de atmosphaera tuenda, conflictus Proximi orientis.

AETNA LAVAM ERUCTAT
Aetna, mons Vulcanus, qui est in ora orientali Siciliae, in loca circumiacentia iam aliquot septimanas lavam eructare pergit. Magistratus Italiae in regionem eruptioni subiectam statum necessitatis indixerunt. In clivo montis aggeres ex terra exstructi sunt, quibus cursus massae lavicae praeter vicos propinquos dirigatur.
In oppidulis Nicolosi, Pedara, Ragalna, quae in radicibus Aetnae sita sunt, quindecim milia hominum habitant. Ex eis Aetnae proximum est Nicolosi, unde lava duo fere chiliometra adhuc abest. Impetus currentis lavici est quidem lentior quam ante, quia inferiores clivi minus praecipites sunt quam partes montis superiores.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.7.2001

redegit redegit Tuomo Pekkanen.

NORVEGI SORDES NUCLEARES RUSSIAE INVESTIGANT
Nuper primum factum est, ut Norvegi rei nuclearis periti in sinum Andrejeva paeninsulae Colae admitterentur, quod periculosissimum conditorium sordium nuclearium in orbe terrarum habetur. Norvegi iam multos annos cum Russis de eiectamentis nuclearibus purgandis consultant, quae sunt in illa paeninsula. Bellona, ordo circumiectalis Norvegicus, censet in fundo sinus Andrejeva iacere naves submarinas nucleares, ex usu sublatas, et complures metretas combustibilis nuclearis iam combusti, sed pessime depositi. Ad sordes purgandas Norvegia Russis decem miliones coronarum Norvegicarum concessit, ea condicione, ut aestimatores damnorum in regionem admitterentur.
 

INTERRETE NON ESSE SEDEM CONFESSIONALEM
Moderatores ecclesiae catholicae nuntiaverunt facultatem peccata per Interrete confitendi non dari. Etiam aetate computatrorum catholici ad sedem confessionalem irent. Archiepiscopus John Foley affirmavit Interrete esse quidem mirabile instrumentum ad evangelizandum et ad varia munia sacerdotalia exercenda, sed numquam fieri posse, ut homines peccata per illud confiterentur.
 

SIDA VIGINTI DUO MILIONES HOMINUM INTEREMIT
Morbus SIDA sive syndrome immunitatis defectus acquisiti hucusque viginti duo miliones hominum interemit, sed epidemia adhuc in initiis suis esse putatur. Mense Iunio viginti anni acti erant, ex quo primus SIDAe casus inventus est. Hodie in Africa viginti quinque hominum miliones virus morbi habent.
 

PISCES ADIPATOS CANCRUM PROSTATAE DEFENDERE
Si salmones, aringos aliosve pisces adipatos comedas, minus est tibi periculum, ne cancro prostatae afficiaris. Ex investigatione in Suetia facta viros, qui pisces non edant, bis terve maius periculum cancri prostatae habere quam illos, qui piscibus adipatis vescantur. Effectum salutiferum consistere in acidis pinguibus, quibus pisces adipati abundent.
 

DE MORBI ALTZHEIMER PERICULO
Investigatio in Finnia facta indicat discrimen morbi Altzheimer hypertensione et cholesterolo augeri. Maximum periculum in eum morbum incidendi esse hominibus mediae aetatis, qui simul et hypertensionem et maiorem cholesteroli modum habeant. Morbus Altzheimer frequentissima causa est dementiae, qua octoginta milia hominum in Finnia hodie laborant.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 29.6.2001

redegit redegit Reijo Pitkäranta.

RERUM STATUS IN MACEDONIA
Die Martis Albani rebelles prope urbem Scopiam et circa oppidum Tetovo cum exercitu Macedoniae acriter pugnaverunt. Eodem tempore bellatores tecti minitati sunt se copias suas in urbes ducturos esse, ut Albanos, si quid mali eis accidisset, ab iniuriis defenderent. Rerum condicio in Macedonia eo peior facta est, quod nationalistae Slavi ante aedes parlamenti vehementer tumultuati sunt flagitantes, ut regimen Macedoniae cum Albanis separatistis durius ageret. Iam sunt, qui metuant, ne civitas in bellum intestinum ruat.
 

PAPA ITER IN UCRAINAM FECIT
Pontifex maximus Iohannes Paulus II iter quinque dierum in Ucrainam suscepit fratribus orthodoxis huic peregrinationi acerrime adversantibus. Papa tamen inter totam visitationem omnes Christianos ad unitatem et concordiam hortabatur sperans fore, ut duae confessiones catholicae et tres communiones orthodoxae, quae in Ucraina essent, in pace inter se vivere possent.
 

BELLATORES TENERAE AETATIS
Numerus puerorum et puellarum armis dimicantium in orbe iam plus trecentorum milium est, ut ex relatione internationali recens divulgata patet. Si ille libellus fidem habet, reperiuntur omnino unus et quadraginta conflictus militares, maxime in Africa et Asia, in quibus liberi duodeviginti annis minores pugnis intersunt. Huc accedunt complures miliones minorennium, qui in armorum usu exercentur. Quamvis maior pars militum tenerioris aetatis e pueris constet, etiam usus puellarum – pro dolor – ad bellum gerendum iam crescere videtur.
 

DE PERCONTATRO MERCURIALI
Anno bismillesimo quarto (2004) e Civitatibus Americae Unitis percontatrum in orbitam circummercurialem emittetur. Quae navicula spatialis septem instrumentis scientificis praedita erit, quorum ope natura illius planetae per unum annum investigabitur. Cum Mercurius spatium nonnisi sexaginta milionum chiliometrorum ab Sole absit, haud mirum est calorem eius superficialem etiam quadringentos gradus Celsianos efficere. Quam ob rem mechanemata speculatri Mercurialis laminis specialibus protegetur.
 

AEDIFICIUM OMNIUM OPTIMUM
Regium institutum architecticum Britanniae una cum commentariis periodicis nomine World Architecture nuper certamen internationale de optimo in orbe terrarum aedificio posuit. E quadringentis fere operibus, quae ad certamen ultimum pervenerant, primo loco collocata est sedes legati Finniae in urbe Berolino aedificata. Quae cum ita essent, brabeo et singularibus honoribus decorati sunt tres architecti Finni, scilicet Rauno Lehtinen, Pekka Mäki et Toni Peltola, qui has lautas aedes larice inductas et opere clatrato ornatas designaverunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 22.6.2001

redegit redegit Tuomo Pekkanen.
 

FUMIFICATIONEM IN PUBLICO ESSE VETANDAM
Ordo sanitatis mundi (WHO) ad omnes nationes appellat, ut fumificationem in publico vetent. Ita homines non fumatores protegi, ne fumificationi passivae subiciantur. Gro Harlem Brundtland, quae illi ordini praeest, homines misocapnos adhortata est, ut iura ipsorum totis viribus defenderent, ne fumum tabaci contra voluntatem spirarent. Futurum est, ut praeconia laudativa tabaci in tota Unione Europaea vetentur. Nam Commissio Unionis Europaeae directivum praeparavit, quod interdiceret, ne merces tabacariae in actis diurnis et periodicis laudibus commendarentur. In Finnia sicut etiam in Suetia talis interdictio iam diu valet.
 

NOVA DE MORTE NAPOLEONIS TESTIMONIA
Investigatores Franci nova testimonia praebuerunt, quae Napoleonem per arsenicum veneficio mortuum esse ostenderent. Imperatorem in insula Sanctae Helenae exsulantem a coniuratis Francis et Britannis occisum esse, quia novo regimini imminere crederetur. Nimiam arsenici copiam repertam esse in quinque capillis Napoleonis. Illi capilli in insula Sancti Helenae conservantur ab anno millesimo octingentesimo vicesimo primo, quo Napoleon mortuus est. Causa mortis officialis erat cancer ventris. Opiniones de coniuratione contra Napoleonem facta iam ante fuerunt, sed investigatores de eis inter se valde dissenserunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.6.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

BUSH EUROPAM CIRCUMIT
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, his diebus civitates Europae circumit, ut praesertim moderatores Unionis Europaeae cognoscat et una cum eis de summis rebus colloquatur. Agitur de itinere inaugurali, nam haec est prima lustratio, quam Bush in veterem continentem facit, postquam praesidens Americanorum creatus est. Primum quidem in Hispaniam volavit, ubi regem et reginam Hispaniae salutavit et deinde in villa primi ministri Jose Maria Aznar hospitabatur. Postridie eius diei Bruxellas se contulit, ubi conventum cum ducibus Consociationis militaris NATO celebravit. Insuper propositum est, ut Bush die Saturni praesidentem Russiae Vladimir Putin in Slovenia conveniat.
 

DE PLEBIS SCITO IRLANDIAE
Septimana proxime praeterita populus Irlandiensis de tractatu Nicensi sententiam rogatus praeter exspectationem illi pacto refragatus est. Ministri a negotiis exteris Unionis Europaeae, dum conventum in Luxemburgo agunt, dixerunt se plebis scitum Irlandiae aegre ferre, sed tamen opinionem Irlandiensium honorare. Quae quamvis ita essent, se in animo non habere textum tractatus Nicensis propter illud suffragium mutare. Immo se maxime nisuros esse, ut horarium praestitutum pacti Nicensis rati faciendi servaretur.
 

NOVUM REGIMEN BRITANNIAE
Tony Blair, primus minister Britanniae, cum e comitiis parlamentaribus manifestus victor discessisset, regimen suum in maiorem modum renovavit, quam exspectatum erat. Inter alios Robin Cook, minister a rebus exteris ex inopinato munere demotus, et in locum eius substitutus est Jack Straw, qui non eodem studio ad res Unionis Europaeae imcumbere videtur ac ille. Etiam Nick Brown, minister agriculturae, cui crimini datum erat, quod in pugna adversus febrim aphthosam rem male gessisset, officium deponere coactus est.
 

MCVEIGH SUPPLICIUM SUBIIT
Timothy McVeigh, perpetrator ictus terroristici in historia Civitatum Americae Unitarum omnium temporum gravissimi, die Martis in carcere civitatis Indianae supplicium iniectione letali subiit. Convictus erat stragis centum duodeseptuaginta civium Americanorum, qui sex annis ante Oclahomae vitam amiserant magna bomba in aedibus publicis foederalibus displosa. Dicitur McVeigh aequo animo mortem oppetivisse et nullam paenitentiam sceleris egisse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 8.6.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

ROLAND DUMAS IN CARCEREM DAMNATUS
Roland Dumas, pristinus minister a rebus exteris Franciae, crimine corruptionis in carcerem sex mensium damnatus est. Christine Deviers-Joncour, olim amasiuncula ministri, captivitate trium annorum punita est, cuius damnationis dimidium est condicionale. Apud iudices confessa est se a Societate petrolearia Elf sexaginta miliones francorum accepisse. Officium suum fuisse ministro Dumas persuadere, ut ille consilium naves bellicas Taivanianis vendendi probaret. Pecuniis acceptis amica ministro munera largiebatur, vitam luxuriosam cum illo Parisiis egit atque, sicut iudex in iudicio dixit, et corpore et animo ad illum corrumpendum laboravit. Denique Dumas eo perductus est, ut naves Taivanianis vendere permitteret.
Loïk Le Floch-Prigent, pristinus director a negotiis Societatis Elf, carcere trium annorum et dimidii damnatus est, Alfred Sirven, alter a directore, qui mense Februario in Philippinis deprehensus est, quattuor annorum carcere. Le Floch-Prigent narravit directorem societatis Elf singulis annis ad praesidentem rei publicae Francorum venisse, ut referret, qui quoque anno politici largitionem accepissent. Corruptionem igitur sciente praesidente et sub eius tutela factam esse. Idem contendit praesidentem Chirac de illa largitione tantum scire quantum se ipsum.
Scandalum corruptionis et confessiones factae vitam politicam Francorum penitus perturbaverunt. Iudices in negotia societatis Elf inquirere pergunt et complures tam priores quam hodiernae auctoritates in ius vocabuntur. Plurima de criminibus commissis scit Alfred Sirven, qui hucusque recusavit, quominus de eis loqueretur.
 

FAMILIA REGIA IN NEPALIA OCCISA
Rex et regina Nepaliae atque septem familiares regis in urbe Katmandu Kalendis Iuniis occisi sunt. Creditur homicidam fuisse principem hereditarium Dipendram, qui familiam regiam sclopetando occidisset et postea mortem sibi consciscere conatus esset. Causam stragis fuisse, quod regina recusavisset, quominus matrimonium principis probaret. Ex lege fundamentali Nepaliae Dipendra novus rex renuntiatus est, quamvis somno comatico sopitus in nosocomio esset. At biduo post de vita decessit et regnum Gyanendrae patruo eius delatum est. Causam stragis Gyanendra casui tristi attribuere conatus sclopetum automaticum sua sponte displosum esse autumabat.
 

ANTONIUS QUINN MORTEM OBIIT
Antonius Quinn, actor cinematographicus origine Mexicanus, annos natus octoginta sex mortem obiit. Primum inclaruit in pellicula "Vivat Zapata", quae de vita narrat Aemiliani Zapata, ducis Mexicanorum revolutionarii. Maxime memorabilis est persona, quam egit in taeniola "Zorbas Graecus".
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.6.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

TUMULTUS PHYLETICI IN ANGLIA ORTI
Nocte diebus Lunae et Dominico interposita in oppido Oldham, in suburbano Mancestriae Anglorum, accidit, ut iuvenes Angli cum adulescentulis ex Asia advenis violentissime confligerent. Neque multum aberat, quin tota regio suburbana tumultuum phyleticorum vi in magnum locum proelii mutaretur. Inter pugnandum complura autocineta combusta et saltem in quinque publicas tabernas potorias ampullae Molotiovianae iactabantur. Detrimenta etiam multo maiora fuissent, nisi centiceps multitudo biocolytarum ad pugnatores dirimendos convocata esset.
 

GREX ABU SAYYAF VIATORES ABDUXIT
In Philippinis viginti viatores, scilicet tres Americani et septendecim Philippinenses, a grege musulmanorum Abu Sayyaf comprehensi et vi abducti sunt. Raptores cum captivis in duas catervas divisis in insulas Jolo et Basilan abisse existimantur. Gloria Arroyo, praesidens civitatis, recusavit, quominus latronibus pecuniam daret ad obsides in libertatem redimendos.
 

AMNESTY INTERNATIONAL 40 ANNORUM
Amnesty International, ordo celeberrimus iuribus humanis tuendis, die Lunae quadraginta annos complevit. Initia ordinis parva erant, nam principium eius e commentatione repetitur, quam Peter Benenson, iuris consultus Londiniensis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo mense Maio exeunte in actis diurnis The Observer inscriptis divulgavit. Hic postulavit, ut omnes, qui propter stirpem aut opiniones suas politicas incarcerati essent, e vinculis liberarentur. Hodie ordo Amnesty International tanta auctoritate valet, ut praemio Nobeliano pacis decoratus sedes suas in centum quinquaginta civitatibus habeat.

PRIMATUS IN DECATHLO MUNDANUS
In decathlo sive certamine decem artium novus primatus mundanus excellentissimus ortus est. Nam ludicris in Austria editis Roman Sebrle, vir Tzechus, e decuplo gymnico victor discessit novem milia viginti sex (9 026) puncta consecutus. Quo facto Sebrle non solum novum culmen mundanum praestitit, sed etiam athleta omnium temporum primus terminum novem milium punctorum in hoc certandi genere superavit.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 25.5.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

PERICULUM VEHICULUM
Aves aquatiles, praesertim anates, in urbibus Finniae vel frequentioribus, libenter nidificant. Ibi enim ab hostibus suis naturalibus tutiores vivunt. Sed cum pulli ex ovis excusi sunt, iter eorum ad proximum lacum aut maris litus propter frequentiam commeatus vehicularis est periculosum. Singuli pulli matrem aquas petentem in ordine sequuntur et agmina eorum usque ad medium mensem Iunium in viis urbium saepe conspiciuntur. Ideo gubernatores vehiculorum monentur, ut pullos vias transeuntes caveant.
Si iter ad aquam est longum, commendabile est pullos in capsam colligere et in aquam portare. Ipsis gubernatoribus magno periculo in viis publicis hoc tempore sunt alces. Hinnulei, a matribus desuefacti, temere vias transcurrentes saepe causa sunt calamitatum, in quibus et vectores vehiculi et animal graviter vulnerantur aut pereunt. De hoc periculo autoraedarii specialibus signis attentionis praemonentur.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 18.5.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

BERLUSCONI COMITIORUM VICTOR
Die Dominico in Italia comitia parlamentaria instituta sunt; quorum victoriam reportavit unio electoralis e factionibus centrali et dextra constans. Haec unio, cui praeest multimilionarius Silvio Berlusconi, tantam suffragiorum copiam sibi paravit, ut maiorem numerum sedium utriusque camerae parlamenti occuparet. Francesco Rutelli autem, praeses unionis Olivae, quo nomine coalitio partium centralium et sinistrarum appellatur, se cladem electionum accepisse concedere coactus est. Quae cum ita sint, Berlusconi, quamvis de corruptione et collusione cum mafiosis accusatus sit, novus primus minister Italiae erit.
 

JARUZELSKI IN IUDICIUM VOCATUS
Generalis Wojciech Jaruzelski, ultimus dux communista Poloniae, pro tribunali Varsoviensi de strage anno millesimo nongentesimo septuagesimo edita accusatur. Eo enim tempore in Polonia accidit, ut quadraginta quattuor operarii navalium, cum operistitio facto moderatoribus communistis reclamitarent, sclopetando occiderentur. Creditur Jaruzelski, qui tum minister defensionis erat, illam caedem imperavisse.
 

ISIDORUS PATRONUS INTERRETIS
Ecclesiae catholicae maxime interest, ut non solum singulae civitates et urbes, sed etiam actiones humanae diversi generis in tutela alicuius patroni sint. Itaque non mirum est antistites Vaticanos etiam reti informatico, quod vulgo Internet nuncupatur, suum proprium patronum delegisse. Hunc titulum accepit Isidorus, episcopus Hispalensis, qui saeculo septimo ineunte in Hispania floruit et Etymologiarum sive originum libros viginti composuit. Opus Isidori thesaurum omnium eius temporis doctrinarum appellaveris.
 

ESTONIENSES VICTORIAM CELEBRANT
Populus Estoniensis victoria certaminis cantus Eurovisionis triumphaliter exsultavit. Die Dominico circiter decem milia hominum in aream, quae ante curiam urbanam Tallinnensem patet, concurrerunt domuitionem cantorum victorum Tanel Padar et Dave Benton exspectaturi. In numero circumplaudentium erant Mart Laar, primus minister Estoniae, et Signe Kivi, ministra rerum culturalium. "Iam Estonia", inquit Laar, "cantans in Europam proficiscitur."
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 11.5.2001

redegit Tuomo Pekkanen.
 

PEREGRINATIO SUMMI PONTIFICIS
Summus Pontifex Iohannes Paulus II in Graecia et Proximo Oriente vestigia apostoli Pauli secutus sex dies peregrinatus est, ut rationes ecclesiarum catholicae et orthodoxae meliores faceret. Primum Athenas venit et una cum Christodulo, archiepiscopo orthodoxorum, Areopagum visit, ubi Paulus apostolus Atheniensibus orationem fecerat.

Ex Graecia Pontifex Romanus iter in Syriam perrexit. Christiani Syriae, qui sunt numero decima fere pars ex septendecim milionibus incolarum, ecclesiam suam in antiquissimis numerant. Cum regimine Syriae bonas habent relationes, ut vel ex eo apparet, quod aliquot ministri sunt Christiani. In urbe Damasco Papa magnam meschitam Omaijadi visit, ubi esse creditur sepulcrum Iohannis Baptistae, quem Mahometani unum ex suis prophetis habent. Postquam in oppido Kuneitra, in oropedio Golan sito, pro pace oravit, Iohannes Paulus II per insulam Melitam in patriam revertit.

Post annum millesimum quinquagesimum quartum, quo schisma ecclesiam Christianorum discidit, nullus Romanus Pontifex iter in Graeciam susceperat. Peregrinatio Summi Pontificis ideo quoque insignis fuit, quod ille coram archiepiscopo orthodoxorum a Deo veniam petivit iniuriarum, quas ecclesia catholica orthodoxae ecclesiae fecisset.
 

AMERICANI SUPPLICIUM MORTIS PROBANT
Maior pars Americanorum poenam capitis probant, ut patet ex demoscopio recens facto. Plus quam sexaginta centesimae ex eis, qui sententiam rogati sunt, se pro supplicio mortis stare responderunt. Nihilo minus opiniones factae sunt mitiores, nam ante septem annos octoginta centesimae mortis poenam commendaverunt. Multi sunt, qui iam non credunt metum mortis esse criminis impedimentum. Fieri etiam posse, ut insontes damnentur. Neque supplicia eodem modo in omnibus civitatibus Americae septentrionalis sumi. Maximum autem argumentum, quo capitis poena commendabatur, erat, quod homicidae ita puniti neminem alium occidere possent.
 

MAXIMA ELECTRIFICINA MARINA
Maxima in toto orbe terrarum electrificina marina, vi ventorum acta, in Dania die Dominico inaugurata est. Constat ex viginti phalangis turbinalibus plus centum metra altis, quae in Freto Danico prope urbem Havniam constructa sunt. Illa electrificina tres partes centesimas electricitatis Havniensium parabit.
 

AVES EX DINOSAURIS ORTAS ESSE
Fossile dinosauri plumosum, nuper in Sinis repertum, opiniones confirmat, secundum quas aves ex dinosauris originem habuerint. Illud fossile est centum triginta milionum annorum. Pertinet ad dinosaurum, qui magnitudine erat anatis. Etsi dinosaurus ille plumosus volare nequibat, tamen instar erat avis ideoque antecessor avium antiquissimarum haberi potest.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 4.5.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

QUID PRAESIDENS BUSH PROPOSUERIT
Praesidens George Bush oratione nuper habita censuit Civitatibus Americae Unitis novo systemate opus esse, quo impetus missilium finibus Americanis arcerentur. Negavit pactiones militares aetate belli frigidi initas impedire, quominus Americani novas sui defendendi rationes excogitarent. Russi, Sinenses nec non rectores complurium civitatum Americanis sociarum illis consiliis adversantur causam afferentes, quod talia proposita convento internationali anno millesimo nongentesimo septuagesimo secundo (1972) de missilibus avertendis facto repugnent.
 

TITO, PRIMUS PERIEGETA SPATIALIS
Dennis Tito, vir praedives Californianus sexaginta annos natus, in stationem spatialem internationalem hospitio receptus est. Quam ob rem meruit, ut periegeta spatialis omnium primus appellaretur. Ille, cum pridie Kalendas Maias e navigio Russorum siderali nomine Sojuz egressus per claustrum aerium in stationem spatialem volitavisset, hilari vultu: "Amo", inquit, "spatium cosmicum". Dicitur Tito pro volatu suo unam septimanam duraturo Russis magnam summam pecuniae exsolvisse.
 

INDIANI MEXICI NOVA IURA HABENT
Delegati parlamenti Mexici rogationem de iuribus Indianorum sententia plurium acceperunt. Nova lex vetat, ne quis propter causas ethnicas a vita communi segregetur. Huc accedit, quod populo Indianorum pauperi maior potestas conceditur consilia de suis rebus et de opibus naturae ineundi. Lege perlata speratur fore, ut consultationes pacis, quae inter regimen Mexicanum et zapatistas commoda Indianorum tuentes aguntur, prosperius succedant quam ante.
 

VICUS ANTIQUUS IN GALLIA REPERTUS
Asterix, series pictographica, omnibus fere nota et acceptissima est. Auctores tamen eius eo errant, quod ultimos Gallos invasoribus Romanis resistentes in Aremorica habitantes faciunt, cum sedes eorum re vera in Aquitania fuerit. Duo enim archaeologi Francogalli prope urbem Divonam Cadurcorum in Aquitania sitam vicum invenerunt, ubi olim erat oppidum Uxellodunum. Constat illum locum et natura et operibus oppidanorum egregie munitum a copiis C. Iulii Caesaris anno a. Chr.n. quinquagesimo primo demum expugnatum esse.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 27.4.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

QUID PRAESIDENS BUSH DECREVERIT
George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, qui iam per centum dies munere fungitur, interim recusavit, quominus Taivaniae aeroplana insectatoria novissima arte constructa venderet. Praesidenti hac mercatura desistendum erat, postquam moderatores Sinenses ei, si illam venditionem fecisset, discidium rationum diplomaticarum minitati sunt. Nuntiavit tamen Bush Taivanianos ab Americanis alia instrumenta militaria large et copiose emere posse.
 

REGIONES PALAESTINENSES CLAUSAE
Die Mercurii Israeliani omnes regiones Palaestinenses, inter eas territorium Gazam et Ripam occidentalem, in triduum clauserunt. Obsaeptio ad eos quoque Palaestinenses pertinet, qui e suis domiciliis in Israelem ad laborandum transgredi solent. Causa occlusionis viarum est, quod Israeliani hac septimana memoriam militum suorum bello caducorum celebrant. Eodem tempore quinquagesimum tertium anniversarium libertatis suae agunt.
 

FEMINAE IN CUVAITO IURUM EXPERTES
Iudicium Cuvaitense a lege fundamentali decrevit, ne feminae eiusdem civitatis ius suffragii haberent. Qua sententia pronuntiata minister Cuvaiti rerum domesticarum, cui crimini datum erat, quod nomina feminarum in tabulas suffragatorum referri non sineret, causam obtinuit. Phylarchus Cuvaiti abhinc duos annos decreto subscripsit, ex quo feminis in electionibus anno bismillesimo tertio (2003) futuris suffragari liceret, sed illud edictum a parlamento civitatis conservativo ratum non est ductum.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 20.4.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

URBI ET ORBI
Die festo paschali Pontifex Romanus Iohannes Paulus Secundus ante Basilicam Sancti Petri missam celebravit, quae televisifice in quadraginta septem terras diffusa est. Tempestate frigidula sed aprica complura dena milia hominum in Aream Petrianam convenerant, ut Papam viderent eiusque verba audirent. Summus Pontifex monuit mundum posse mutari in locum, ubi homines melius viverent. In Proximo Oriente, Balcania, Africa, ubicumque conflictus violenti continuarentur, de pace non esse desperandum. Ait etiam se omnibus votis petere, ut evolutio technologica in utilitatem hominum totius mundi converti posset.
 

DEPRESSIONEM OECONOMICAM IMMINERE
Universitas Angelopolitana Californiae (UCLA) praemonuit rem oeconomicam Americanorum iam hoc anno in depressionem lapsuram esse. Recessionem quidem fore brevem, nam initium recreationis iam anno proximo futurum esse. Nihilo minus "auri sacram famem", ex nova technologia ortam, depressione urgente finitum iri. Societates commerciales et negotiatores in technologia et in nova oeconomia pecunias collocare pergere, sed id iam maiore quam ante deliberatione et consideratione. Periculum quidem recessionis faenoribus recens laxatis esse imminutum, sed laxata faenora ad collocationem pecuniarum aut consumptionem mercium longaevarum augendam suffectura non esse.
 

MUSAE LATINAE SAECULI XX
Academia Latinitati fovendae et Institutum Historicum Belgarum his diebus (20-21.4.) in Academia Belgica urbis Romae conventum internationalem agunt, in quo de poesi neolatina saeculi vicesimi disputatur. Conventui titulus est Musae Latinae saeculi vicesimi: a Didaco Vitriolio et Iohanne Pascoli usque ad tempora hodierna. Praeter lectiones Italice aut Latine faciendas in programmate sunt recitationes poetarum et concentus carminum Latinorum. Conventum in memoriam professoris Iosephi IJsewijn convocavit Theodoricus Sacré, successor eius in professoratu Latino Lovaniensi. Pecunias ministraverunt Fundatio Pegasus Sancti Galli et Universitas Catholica Lovaniensis.
 

DE RATIONE EGOITATIS ET MUNDI
Septimana vergente in urbe Tampere Finniae meridionalis fit magnus conventus philosophorum, in quo maxime de ea relatione agitur, quam egoitas hominis in ceterum mundum habet. Acroases principales faciunt profestrix Sandra Harding Californiana, scriptor Estoniensis Jaan Kaplinski, profestrix philosophiae Tamperensis Leila Haaparanta et redactor Hannu Taanila. Cogitationes philosophorum Europaeorum saeculi vicesimi in sex sessionibus explicantur. Inter quos eminent Freud, Sartre, Wittgenstein, Althusser, Habermas. Conventum convocaverunt Universitas studiorum et Schola superior technica urbis Tampere nec non Domus culturae Tamperensis (Tampere-talo), cuius moderatrix est Kaarina Suonio.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 13.4.2001

redegit Tuomo Pekkanen.
 

DIES ZINGARORUM INTERNATIONALIS
Dies internationalis Zingarorum Dominico die proximo (8.4.) actus est. Ideo Concilium Europaeum moderatores nationum appellavit, ut discriminationi Zingarorum obsisterent. Walter Schwimmer, secretarius generalis illius concilii, monuit problema principale esse, quod post bellum in Iugoslavia gestum multi Zingari fugitivi in Europa meridionali viverent. Schwimmer flagitavit, ut nationum moderatores condiciones vitae Zingarorum sublevarent et discriminationem eorum neglectionemque omnis generis radicitus evellerent. Concilium Europaeum, in quo membra sunt quadraginta tria, praesertim de iuribus humanis in Europa observandis curat. Zingari maximam in continenti Europaea minoritatem faciunt.

ULIXES AD MARTEM VERSUS
Administratio aeronautica et spatialis Americanorum (NASA) percontatrum ad Martem versus misit, quo exploraretur, an in illa planeta aqua exsisteret. Si res prospere successerit, percontatrum, cui nomen Ulixes datum est, mense Octobri anni currentis in orbita circummartiali consistet. Duo percontatra, duobus annis ante in Martem missa, rebus infectis interierunt..

LIBERTATEM SERMONIS IN RUSSIA REPRIMI
Societas televisifica Russorum, nomine NTV, hucusque a politica auctoritate independens nuntios de rebus Russicis sine censura divulgare potuit. Nunc autem Gazprom, gasalis consociatio statalis, maiorem partem illius societatis sibi acquisivit et canali NTV novos moderatores praeposuit. Russi timent, ne libertas sermonis moderatoribus ita mutatis reprimatur. Itaque et Moscuae et Petropoli homines pro informatione non impedita et libertate sermonis reclamitaverunt.
 Die Dominico (8.4.) circiter quattuor milia hominum ante Palatium hiemale Petropolitanum convenerunt, ut suum in canalem NTV favorem ostenderent. Die Sabbati (7.4.) decem hominum milia eodem modo Moscuae, quid sentirent, reclamitantes declaraverunt. Praesidens Vladimir Putin, in televisione Germanica de his rebus interrogatus, respondit regimen Russiae fidem suam de libertate sermonis dare. Civitatis esse sermonis libertatem cum civium tum rei librariae tutari. Addidit autem sibi in condicionibus hodiernis fas non esse litibus oeconomicis hominum lucripetarum immisceri.

NEDERLANDIA EUTHANASIAM APPROBAVIT
Senatus sive camera superior parlamenti Nederlandiae legem approbavit, qua euthanasia permitteretur. Camera inferior eandem iam mense Novembri acceperat. Lex validitatem habebit, postquam regina Beatrix ei subscripserit et singulae eius sententiae in actis officialibus divulgatae erunt. Quod duas fere septimanas duraturum esse existimatur. Ex nova lege singuli medici de euthanasia decernere non poterunt, sed consilium eorum in commissione independenti comprobandum erit. Neque tamen Nederlandienses de his rebus consentiunt. Cum de euthanasia in parlamento disputaretur, decem fere milia hominum ante aedes parlamenti in urbe Haga novae legi reclamitaverunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.4.2001

MILOSEVIC IN VINCULA CONIECTUS
Slobodan Milosevic, pristinus praesidens Iugoslaviae, Kalendis Aprilibus multo mane domi suae militibus regiminis specialibus, qui armis accincti ad eum deprehendendum venerant, ultro se dedidit. Captura eius sine maiore tumultu facta est, praeterquam quod Marijana, filia praesidentis triginta sex annos nata, sclopeto multotiens disploso aera aedium personuit. Paulo post Milosevic vinculis mandatus in ferriterium coniectus est cognitionem criminum suorum in custodia exspectaturus. Moderatores complurium civitatum magistratus Iugoslaviae laudaverunt, quod dictatorem suum tandem cepissent. Idem censuerunt Milosevic in tribunal Hagense vocandum esse, cum de multis sceleribus bello Kosoviensi commissis accusaretur.
 

CALAMITAS AEREA SINO-AMERICANA
Die Dominico aeroplanum Americanum speculatorium et velivolum militare Sinense, dum Mare Sinense meridionale supervolant, inter se collisa sunt, quo factum est, ut hoc in mare praecipitaretur, illud autem in insulam Sinarum nomine Hainan descendere cogeretur. Periculum est, ne ex illa calamitate grave discrimen diplomaticum oriatur utrisque iam verbis inter se acriter contendentibus, quae fuerit collisionis causa. Americani solliciti sunt, quidnam futurum sit, si secreta sua militaria in manus Sinensium venerint. Nam aeroplanum eorum ad Hainan appulsum, quamvis non sit armis instructum, tamen refertum est instrumentis electronicis subtilissima arte constructis, quibus usi exploratores Americani nuntios ex alienis aeroplanis et navibus submarinis emissos subauscultaverunt.
 

SEPULCRUM CONIUGIS PHARAONIS
Archaeologi ex arenis Aegypti sepulcrum effoderunt, in quo mumia coniugis pharaonis condita erat. Agitur de regina Naas, cuius coniux, pharao Gad Khensu Eyuf Ankh in illa regione sexto a.Chr.n. saeculo regnavit. In eodem conditorio etiam magnus gemmarum thesaurus et centum amuleta aurea reperta sunt. Publice nuntiatum est numquam factum esse, ut tanta amuletorum copia in uno et eodem sepulcro inveniretur.
 

STATURA HUMILIS CAUSA CAELIBATUS
Pueri infantes, qui recens nati corpore solito breviore sunt, adulti facti veri similiter caelibes remanebunt. In hanc conclusionem venerunt andrologi Britanni, cum cursum vitae quinque fere milium virorum Britannorum et Finnorum investigassent. Animadverterunt enim imprimis eos viros coniugis expertes mansisse, qui inde ab incunabulis usque ad aetatem pubertatis statura ceteris minores et macriores fuerant. In causa videbantur esse mutationes mentales permanentes, quibus illi iam in utero matris propter malenutritionem affecti erant.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 30.3.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

MIR CUM FRAGORE PRAECIPITAVIT
Statio spatialis Mir iter circumterraneum quindecim annorum finivit, cum in Oceanum Pacificum comitante fragore tonitrui simili praecipitavit. In insulis Fisiensibus observari potuit, quomodo quattuor partes stationis iam dissolutae una cum grege particularum minorum trans caelum ruerent et per octo secundas tenebras noctis illuminarent.
 

UNIO EUROPAEA DEFLUVIA RUSSORUM PURGABIT
In conventu Stockholmiae habito moderatores Unionis Europaeae decreverunt, ut Russis pecunia mutua ad proposita circumiectalia daretur. Argentaria Europaea pecuniam in purgatorio aquarum Petropolitano et forsitan etiam Kaliningradensi collocabit. Itaque defluvia harum urbium purgabuntur et aquae Sinus Finnici fient limpidiores. Praesidens Finniae Tarja Halonen, quae conventui Stockholmiensi intererat, consultum laudavit, quod Finnis esset maximi ponderis. "Mare Balticum", ait praesidens, "nobis omnibus commune est." Halonen monuit notatu dignum esse, quod Unio Europaea in regione Finnis propinqua tantae molis cooperationem cum Russis susciperet.
 

UNDE VENERIT FEBRIS APHTHOSA
Febris aphthosa, quae in Britannia vagatur, originem verisimiliter a carne duxit, quae in caupona Sinensi Angliae Aquilonalis ministrabatur. Caro polluta furtim ab Extremo Oriente in Britanniam invecta erat. Ex caupona reliquiae ciborum, quibus sues alerentur, in fundum Northumbriae nomine Heddon-on-the-Wall transportabantur. Morbus late vagatus est, quia sues non ante quam post aliquot septimanas, cum ad laniarium portabantur, in eum incidisse animadversi sunt. Casus morbi in Britannia iam paene septingenti sunt, sed minister agricolationis Nick Brown apud parlamentum confessus est epidemiam nondum in summum apicem pervenisse.
 

RELIQUIAE NUCLEARES RECLAMATIONES EXCITAVERUNT

Tramen ferriviarium, quo reliquiae nucleares ex ora Galliae occidentalis in Germaniam vehebantur, maximas reclamationes excitavit, cum tutores circumiectorum cursum eius impedire conarentur. Meta itineris erat Dannenberg, urbs Germaniae septentrionalis, unde reliquiae nucleares in oppidum Gorleben autocarris transportatae in speluncis subterraneis depositae sunt. Plutonium, ex quo reliquiae nucleares constant, non solum valde radioactivum est sed etiam venenosum ideoque transportationes eius magnum periculum circumiectale efficiunt. Quamvis transportatio sit tuta, circumiectorum tutores censent oeconomiam oecologicam postulare, ut de suis quisque reliquiis purgamentisque curet.
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 23.3.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

FEBRIS APHTHOSA LATIUS GRASSATUR
In Britannia iam paene quadringenti casus febris aphthosae reperti sunt, quam ob rem regimen civitatis edixit, ut omnia animalia, quae illo morbo contagiosissimo correpta essent, nulla mora interposita iugularentur. Mactationibus boum etiam milites Britanni adesse coeperunt provisuri, ut corpora animalium occisorum apte incenderentur. Primum quidem pecuariis regionis Devoniae, ubi morbus pessime grassabatur, succurrerunt.
 

ALBANI MACEDONIAM BELLO LACESSUNT
Exercitus Macedonum curribus cataphractis usus est ad bellatores Albanos expellendos, qui ex collibus urbi Tetovo circumiacentibus copias Macedoniae bello lacessere pergunt. Administratores Macedoniae eis imperaverunt, ut eodem, unde egressi essent, unius diei spatio se reciperent. Nisi id fecissent, omnia eorum praesidia deletum iri. Albani primum recusaverunt, quominus se copiis Macedonum dederent. Immo gloriabantur se brevi in ipsa urbe Tetovo armis decertaturos. Postea tamen nuntiaverunt se ad indutias faciendas paratos esse.
 

SEDES PETROLEO ANTLANDO SUBMERSA
Sedes maritima petroleo antlando, quae in aequore Brasiliae circumfuso fluctuabat, die Martis paucis minutis in mari submersa est. Quae moles instar aedium quadraginta tabulatorum erat omnium eiusdem generis stationum maxima. Talem fortunam habuit, cum unum e fulciminibus eius subaquaneis compluribus explosionibus e causa ignota factis male afflictatum esset. Naturae Brasiliae gravis calamitas oecologica imminet, nam pars magnae petrolei copiae, quae in tubis et receptaculis illius operis gigantei asservabatur, iam in Oceanum Atlanticum effundi coepit.
 

CALIFORNIA INOPIA ENERGIAE LABORAT
Vita cotidiana civium Americanorum in California habitantium intermissionibus electricitatis distribuendae iam per multos menses valde perturbatur. Ut exemplum afferam, Beverly Hills, regio celeberrima urbis Angelopolis, electricitatis omnino expers remansit. Vi electrica deficiente effectum est, ut semaphora exstinguerentur, deversoria tenebris obvolverentur, tabernae portas claudere cogerentur. Periculum est, ne difficultates ex inopia energiae provenientes per ceteras quoque civitates Americae Septentrionalis manent.
 

NIMIUS SALIS USUS VALETUDINI NOCET
Quantum cibus nimio sale conditus saluti hominis noceret, rerum periti Finni amplissima investigatione quindecim annis instituta probabiliter ostenderunt. Nam quo plus natrii in specimine urinae hominum probatorum inerat, eo facilius hi morbis cardiovascularibus implicabantur. Viri Finni singulis diebus copiam salis denorum fere grammatum consumunt, feminae aliquanto minorem, sed oportet illa salsitudo ad quina grammata reducatur, ne valetudo civium nimis periclitetur.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 16.3.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

COMITIA FRANCORUM MUNICIPALIA
Apud Francos comitia municipalia fiunt. Post primum suffragium, die undecimo mensis currentis factum, eventus adhuc est incertus. Alterum suffragium fiet die duodevicesimo. In antecessum partes sinistrae in municipiis, quae numero sunt triginta sex milia, plus potestatis paraturae esse putabantur, sed successus earum in primo suffragio fuit mediocris. Maximi momenti erit, quid futurum sit Parisiis et Lugduni. Haud procul abest, quin Parisii in potestatem partium sinistrarum transeant, quod numquam post conversionem rerum anni millesimi octingentesimi septuagesimi primi factum est. Etiam Lugduni, quae magnitudine est secunda urbs Francorum, partes sinistrae maiorem suffragiorum partem obtinere poterunt.
 

RECLAMATIONES IN UCRAINA
In Ucraina cives contra praesidentem Leonidan Kutshma reclamitantes flagitaverunt, ut a munere discederet. Kutshma accusatur, quod diurnarium Georgium Gongadze interficiendum curaverit. In media urbe Kiovia circiter decem milia civium convenerunt et lapides contra palatium praesidentis iecerunt. Biocolytae autem turbam hominum gaso lacrimogeno adhibito dispulerunt.
 

MILOSEVIC BREVI DEPREHENDENDUS
USA a regimine Iugoslaviae flagitavit, ut pristinus praesidens Slobodan Milosevic ante finem mensis Martii deprehenderetur. Quod nisi factum esset, Americanos Iugoslaviam adiuvare desituros esse. Parlamentum Americanum terminum posuit, ante quem novi Iugoslaviae moderatores haud ambigue ostenderent se cooperari velle, ut Milosevic in crimen vocaretur.
 

SANCTIONES IRAQUIANIS PERNICIEI
Iraquiani nuntiaverunt plus sedecim milia civium suorum mense Ianuario morbis perisse, quorum in causa aliquo modo essent sanctiones a Nationibus Unitis sibi impositae. Dimidiam partem mortuorum esse infantes puerosve. Propter sanctiones Iraquiam medicamentis carere ideoque liberos facile mori diarrhoea aut morbis organorum respiratoriorum. Iraquianis sanctiones oeconomicae impositae sunt, cum Cuvaitiam invasissent. Inde bello Sinus Persici orto a copiis nationum occidentalium expulsi sunt iisque imperatum est, ut, quaecumque arma interneciva haberent, ea delerent. Quod cum nondum perfecerint, sanctiones ante decem annos sacratae adhuc valere pergunt.
 

AMNESTIA INTERNATIONALIS RELATIONEM DIVULGAVIT
Ordo Amnestia Internationalis novam relationem divulgavit, qua certamen contra cruciatum in orbe terrarum incoharet. His tribus annis homines in plus octoginta terris excruciatos perisse. Magistratus publicos in plus centum quinquaginta terris reos cruciatus aut violentiae fuisse. Etiam in Europa cruciatum esse problema grave. Multos a vigilibus publicis in Europa deprehensos apud ipsos vigiles passos esse aggressiones, violentiam sexualem, contumelias, discriminationem phyleticam aliamve tractationem crudelem aut inhumanam. Victimas magistratuum in Europa saepe fuisse migratores, operarios peregrinos aut alienigenas asylum petentes. Quosdam migratores propter vim adhibitam etiam mortuos esse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 9.3.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

PONS IN PORTUGALLIA CORRUIT
Septuaginta septem homines in Portugallia perierunt, cum pons fluminis Durii corruit. Duo autocineta privata et unum laophorum, hominibus refertum, quae eo ipso tempore pontem transvehebantur, ex altitudine octoginta metrorum in profundum deciderunt. Nemo ex vectoribus superstes evasit. Locus calamitatis a faucibus fluminis triginta chiliometra distat.
 

TALIBANI BUDDHAS DELENT
Muhammad Omar, summus moderator motus Taliban, qui Afganistaniam in potestate tenet, edixit, ut omnia simulacra idolorum deicerentur et frangerentur. Edictum praesertim ad statuas Buddhae pertinet, quarum maximam copiam Afganistania habet. Qudratullah Jamal, minister informationis et culturae Talibanorum, magnum numerum simulacrorum iam deletum esse narravit. Quod factum esse in locis historicis provinciarum Herat, Ghazni, Kabul et Kandahar. Minister gloriabatur facillimum fuisse factu illa simulacra confringere, quia lignea vel fictilia essent. Etiam duas ingentes Buddhae statuas, quae essent in Bamiyan, in frustula destructum iri.
Illae statuae, in loculamento rupestri positae, sunt in toto terrarum orbe maximae sui generis, nam una est altitudine triginta sex, altera quinquaginta trium metrorum. Pro thesauro archaeologico Afganistaniae pretiosissimo habentur, quia sunt prima exemplaria ingentium Buddharum, quae postea etiam in aliis Asiae partibus sculpebantur. Unio Europaea, ordo Unesco, Thailandia, Malesia, hinduistae Indiae nec non Sinenses insaniam Talibanorum indignantur. Iapones, qui Afganistaniam siccitate et bello civili afflictam maxime adiuverunt, auxilium se posthac eis negaturos esse minitantur. Sed neglecta ira nationum peregrinarum Muhammad Omar in edicto de simulacris delendis perseverat, quia sint idola legi Islamicae contraria.
 

PEREGRINATIO PERNICIOSA
Televisio Arabiae Saudianae nuntiavit triginta quinque peregrinatores die Lunae apud Meccam pedibus conculcatos mortuos esse. Maiorem partem eorum fuisse feminas. Calamitatem factam esse in valle Mina, cum magna hominum turba velut contra diabolum lapides coniciens ritum ad peregrinationem pertinentem perficeret.
 

CELTAS BRITANNIAE FUISSE ANDROPHAGOS
In Britannia meridionali prope Alvestoniam factae sunt excavationes archaeologicae, ex quibus ossa victimarum humanarum in lucem venerunt. Investigatores iudicaverunt quosdam ex hominibus mactatis in ritibus anthropophagorum comesos esse. Reliquias eorum esse eius aetatis, qua Romani Britanniam expugnarent. De religionibus Celtarum Iulius Caesar, in opere de Bello Gallico narravit. Apud Celtas druides, qui rebus divinis interessent, sacrificia procuravisse et pro victimis homines immolavisse. Illa sacrificia facta esse ab eis, qui gravibus morbis affecti essent aut in proeliis periculisque versarentur.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 2.3.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

MAGNUM SCANDALUM ATHLETICUM
Certamina nartatoria mundana, quae in urbe Lahti nuper celebrata sunt, rei athleticae Finniae ingentem ignominiam intulerunt. Delecti enim ordinis internationalis antidrogarii Wada, probatione ex inopinato instituta, reppererunt duas nartatrices et quattuor nartatores Finnos, cum praestationes suas meliorare vellent, rationibus illicitis usos esse. Scandalum eo gravius et vix credendum esse videtur, quod inter agonistas in illa fraude comprehensos sunt duo clarissima athletarum Finnorum lumina, scilicet Harri Kirvesniemi, vir quadraginta duorum annorum omnibus fere notus et cynosura quaedam huius ludicri generis, alter autem Mika Myllylä, olympionices populo acceptissimus.
 

APHTHAE EPIZOOTICAE IN BRITANNIA
Pecuarii Britanni, quibus morbus vaccae insanae iam magno detrimento fuit, novo malo vexantur. Apparuit enim nonnullos greges pecorum Britanniae aphthis epizooticis correptos esse, quam ob rem magistratus praecavere coeperunt, ne hic contagiosissimus et periculosissimus morbus alio quoque manaret. Cives admoniti sunt, ut a praediis obeundis abstinerent, et primus minister Tony Blair agricolis, qui illo malo in angustias adducti essent, opitulationem statalem pollicitus est.
 

TUMULTUS CRUENTI IN BORNEO ORTI
In ea parte magnae insulae Bornei, quae Indonesiae subiecta est, atrocissimae violentiae ethnicae coortae sunt. Indigenae enim Daiaci in cives ex insula finitima Madura advenas tam implacabili odio saeviunt, ut stragibus ab eis effectis iam multa centena civium externorum vitam amiserint. Narrantur aborigines cultris et iaculis armati magna multitudine in habitationes peregrinorum irruisse easque incendisse. Diurnarii rettulerunt se complura corpora mutilata in viis oppidorum iacentia vidisse.
 

STATUS IURUM IN SINIS HUMANORUM
Mary Robinson, legata Nationum Unitarum a iuribus humanis, cum Sinas obiret, a moderatoribus eiusdem civitatis flagitavit, ut ergastula, quae ibi essent, nulla mora interposita clauderentur. Constat enim magistratibus Sinarum moris esse cives, quos punire velint, causa incognita ad labores coactos condemnare. Robinson ait se censere nefas esse homines in carceres lautumiarum includere, quod etiam leges de iuribus humanis sanctae vetarent.
 

LEX DE IMMUNITATE PORTORIORUM
Ministris a rebus exteris Unionis Europaeae placuit, ut civitatibus orbis omnium egentissimis immunitas portoriorum concederetur armis et proiectilibus exceptis. Quod consultum ad duodequinquaginta nationes opibus et facultatibus minime valentes pertinet. Nova lex, quamquam multam vim ad oeconomiam terrarum Europaearum habebit, tamen sententia plurium perlata est legatis Francogallis illi rogationi vehementissime refragantibus. Importatio bananarum anno bis millesimo sexto portoriis liberabitur, cum invectio oryzae et sacchari inde ab anno bis millesimo nono immunis vectigalium futura sit.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 23.2.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

ICTUS AERIUS IN IRAQUIAM FACTUS
Aeroplana Britannorum et Americanorum militaria impetum aerium in stationes Iraquianorum prope urbem Bagdad positas fecerunt. Bombardationes eo spectavisse nuntiantur, ut systemata detectoria radar, quae aeroplanis Britannicis et Americanis super illam regionem volantibus imminere coepissent, omnino delerentur. Post ictum confectum George Bush, novus praesidens Americanorum, dictatorem Saddam Hussein praemonuit, ne arma exitialia fabricari pergeret. Si id fecisset, se contra eum acturum esse.
 

NAVIS PROFUGORUM PLENA VADO SEDIT
In ora Francogalliae accidit, ut navis oneraria Curdorum profugorum refertissima vado sideret. Nauarchi, qui illos homines illegaliter importabant, clam se a custodibus subduxerunt, sed omnes nongenti profugi, inter quos multae familiae cum infantibus erant, e periculo incolumes servati sunt. Magistratus Francogalli, postquam audiverunt profugos metu persecutionum praesidentis Iraquiae Saddam Hussein fugae se mandavisse, polliciti sunt eis in Francogallia remanere licere. Eodem tempore cryptopolae, qui navem consulto ad scopulos gubernaverant, undique quaeri coepti sunt.
 

SATELLES ODIN IN ORBITAM EMISSUS
Die Martis e Sibiria parvus satelles artificialis in orbitam circumterrestrem emissus est. Quod instrumentum radiometricum nomine Odin opus Sueticum quidem est, sed in eo construendo non solum viri docti Canadenses et Francogalli, sed etiam rerum periti Finni magnam partem habuerunt. Investigatores satellitem Odin e spatio cosmico tales notitias in terram missurum esse exspectant, quarum ope ozonii in atmosphaera copia diligentius quam ante describatur.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 16.2.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

NOVA DE GENIS HOMINIS SCIENTIA
Greges investigatorum internationales, qui in gena hominis inquirunt, eventus studii palam fecerunt. Inter alia compererunt numerum genorum in homine esse dimidio minorem quam antea creditum esset, forsitan tantum triginta milium. In labore, qui ante decem annos susceptus est, viginti greges investigatorum intersunt. Nihilo minus haec investigatio tantummodo incohata est, nam labore multorum annorum adhuc opus erit, antequam vis et effectus genorum plenius intellegantur. Investigatores censent scientiam de origine morborum eisque curandis et depellendis penitus mutatum iri, postquam omnia gena cognita eorumque functiones explicatae sint.
 

NAVIS SUBMARINA ET PISCATORIA COLLISAE
Cum navis submarina Americana apud insulas Havaianas haud procul ab urbe Honolulu in superficiem surgeret, accidit, ut puppim in piscatoriam navem Iaponiensem impingeret. Submarina quidem incolumis mansit, sed navis piscatoria cito submersa est. Erant in hac triginta quinque nautae, ex quibus novem in calamitate interierunt.
 

CLASSEM BALTICAM ARMA NUCLEARIA NON HABERE
Vladimir Valujev, vicarius nauarcha classis Balticae Russorum, affirmavit classem suam his septem annis nulla arma nuclearia habuisse. Copias maritimas, quae Russis in regione Baltica essent, in tertiam partem iam deminutas tantum ad defensionem spectare. Valujev hospitibus peregrinis locutus est, qui in urbem Kaliningrad venerant, quod praesidium maritimum est Russiae.
 

DE RE OECONOMICA
Anno praeterito exeunte oeconomia publica Americanorum opinione celerius decrescere coepit. Alan Greenspan, praefectus Argentariae Foederalis, die Martis in parlamento Americano locutus censebat evolutionem lentam forsitan diutius duraturam esse quam vulgo aestimatum esset. Plurimum dependere a fiducia, quam consumptores in res futuras haberent. Illam fiduciam proxime graviter debilitatam esse. Nihilo minus mense Ianuario iam signa quaedam positiva exstitisse. Consumptio privata Americanorum magnopere in debitis et pretiis chartarum bursariarum constat neque nova incrementa capere poterit, antequam pretia in foro argentario rursus augeri coeperint.
 

PERCONTATRUM IN ASTEROIDEM DESCENDIT
Percontatrum spatiale Americanorum in superficiem asteroidis, cui nomen est Eros, feliciter descendit. Paulo ante, quam superficiem tetigit, imagines subtiles in terram emisit, in quibus particulae longitudine unius centimetri sunt visibiles. Percontatrum, antequam descendit, per unum annum Erotem circumvolaverat et centum octoginta milia photographematum miserat. Eros distat a terra trecentis milionibus chiliometrorum. Formam habet irregularem, nam est triginta tria chiliometra longus, tredecim latus totidemque crassus. Calor diurnus ibi est circiter centum graduum Celsianorum, nocturnum frigus graduum centum quinquaginta. Vis gravitatis est tantum bismillesima pars eius, quam terra habet.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 9.2.2001

redegit Reijo Pitkäranta.

SHARON COMITIORUM VICTOR
Die Martis in Israele comitia primo ministro creando habita sunt. Victoriam huius electionis manifestissimam reportavit Ariel Sharon, candidatus partium dextrarum nomine Likud, quippe qui sexaginta tres fere suffragiorum centesimas sibi pararet. Ehud Barak autem, pristinus primus minister, cum nonnisi triginta septem sententiarum centesimis potitus acerbissimam cladem accepisset, nulla mora interposita se a negotiis publicis recessurum esse nuntiavit. Sharon, dum ex victoria sua triumphans verba facit, confirmavit urbem Hierosolyma caput Israelis permansuram. Palaestinenses hortatus est, ut violentiam deponerent et pacem condicionibus realisticis expeterent.
 

TUMULTUS IN AEQUATORIA FACTI
His diebus in Aequatoria multa milia Indianorum vehementes tumultus moverunt administratoribus reclamitantes, quod pretia rerum necessariarum aucta essent. Gustavo Noboa, praesidens Aequatoriae, postquam consultationes cum Indianis actae ad irritum ceciderunt, civitati suae condicionem extraordinariam statuit. Haec lex magistratibus licentiam dat conventicula hominum dissipandi et populum itineribus in urbem principem prohibendi.
 

ASTEROIDES TERRAE APPROPINQUANT
Ad globum terrestrem versus hoc anno omnino duodequadraginta asteroides advolant, ut astronomi Russi ratiocinati sunt. Neque tamen nostra Tellus his corpusculis in ullum periculum vocabitur, nam cursus eorum satis longum spatium a nobis absunt. Mihail Smirnov, director instituti Russici, cuius est motus asteroidum caelestes observare, ait sphaeras planetularum usque ad annum bis millesimum centesimum sextum computatas esse neque ullam earum cum nostra planeta collisum iri.
 

QUAM FELIX QUAEQUE CIVITAS SIT
Diurnale Sueticum nomine Forskning & Framsteg percontationem globalem fecit ad cognoscendum, quam felices incolae cuiusque orbis terrarum civitatis se esse sentirent. Omnium felicissimi reperti sunt Venetiolani, nam omnino quinquaginta quinque centesimae eorum responderunt se fortuna sua contentissimos esse. Si haec investigatio fidem habet, etiam homines in Turcia, in Civitatibus Americae Unitis et in Nigeria habitantes se valde beatos esse censent. Qui autem in Belorussia, Moldavia aut Lituania vivunt, suam sortem gravissime miserantur.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 2.2.2001

redegit Tuomo Pekkanen.
 

IUBILAEUM VERDIANUM
Annus bismillesimus primus iusto iure appellatur Verdianus, nam Giuseppe Verdi, clarissimus omnium compositor dramatum musicorum, in theatris lyricis per orbem terrarum magna pompa celebratur. Culmen iubilaei fuit dies vicesimus septimus Ianuarii, quo centum anni a morte compositoris Itali acti erant. Verdi duodeviginti dramata musica composuit, ex quibus illud, cui nomen est Falstaff, hoc anno centum octoginta spectaculis praebetur. Eadem fere gratia valet La Traviata sive Devia, cuius spectacula hornotina sunt centum septuaginta tria. Theatrum lyricum Helsinkiense his mensibus in programmate quattuor opera Verdiana habet.
 

TONSORES IN CARCEREM CONIECTI
A Cabura, urbe principe Afganistaniae, nuperrime novus nuntius allatus est: motus Taleban extremistarum Islamitarum viginti quinque tonsores carcere damnavit, quod legem violavissent, qua comptus capillorum occidentalis vetatur. Ministerium malo tollendo et bono promovendo iam antea tonsores praemonuerat, ut a tonsuris non-Islamicis caverent. Sed cum tonsura haud dubie occidentalis, quam habuit Leonardo di Caprio in pellicula Titanic, apud adulescentes urbis Caburae acceptissima esset, tonsores facere non poterant, quin clientes suos eodem modo tonderent. Illo peccato apud magistratus Islamicos palam facto in carcerem coniecti sunt.
 

TERRAE MOTUS TERRIBILIS
Die Veneris, vicesimo sexto Ianuarii, tantus terrae motus in civitate Gujarati Indiae occidentalis accidit, ut alii viginti alii centum fere milia hominum perisse aestiment. Ordo a Cruce Rubra Finniae in regionem pessime afflictam valetudinarium campestre omnibus instrumentis aliisque rebus necessariis ornatum misit.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 26.1.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

GEORGE BUSH IUS IURANDUM DEDIT
Die Saturni summa imperii Civitatum Americae Unitarum ad novum praesidentem transiit, cum George Bush minor ritu sollemni magistratum iniit. Bush iure iurando summo iudici coram populo dato orationem concordem habuit, qua pronuntiavit se praesidentem omnium Americanorum esse velle. "Elaborabo", inquit, "ut nationem nostram cohaerentem reddam, quae in iustitia posita sit et civibus novas facultates praebeat." Civitatibus sociis confirmavit Americanos fidem servaturos esse neque a cooperatione internationali recessuros.
 

CLADES OECOLOGICA GALAPAGENSIS
Apud Insulas Testudineas, quae vulgo Galápagos appellantur, gravis calamitas oecologica facta est. Nuperrime enim accidit, ut navis oneraria magnam copiam petrolei importans, cum haud magnum spatium a portu abesset, ad scopulos allideretur et ex ea ingens petrolei vis in mare effunderetur. Periculum est, ne eiectamenta maris iguanidis, pelicanis et aliis animalibus exoticis, quae hic vivunt, perniciei sint. Constat regionem Galapagensem praesertim testudinibus suis elephantopodibus notam esse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 19.1.2001

redegit Reijo Pitkäranta.
 

DE MISSILIBUS URANII PAUPERATI
Exercitus consociationis NATO inter bellum Balcanicum abhinc duos annos gestum proiectilibus uranio pauperato instructis usus est, quorum circiter triginta milia in varia destinata in Cosovia et Serbia sita emisit. De ea re vehemens disceptatio orta est, postquam magistratus Italiae nuntiaverunt se suspicari illis missilibus effectum esse, ut multi milites Italiani paci tuendae in leucaemiam et in alios morbos cancrosos incidissent. Itaque moderatores complurium nationum occidentalium interdicendum esse censent, ne uranium attenuatum in armis fabricandis iam usurpetur.
 

DE CONDICIONE ORBIS TERRARUM 2001
Postridie Idus Ianuarias relatio nomine 'Condicio orbis terrarum anno bismillesimo primo (2001)' edita est. In hac communicatione politici castigantur, quod impotentes sint concordandi, quibusnam rationibus iacturis et detrimentis naturae circumiectae satis efficaciter succurratur. In relatione insunt multa exempla naturae usque deficientis: glaciaria polaria attenuari, scopulos corallicos paulatim evanescere, genera ranarum, quae mutationibus externis facillime afficiantur, omnino emori periclitari. Neque tamen aliqua signa melioris spei desunt: agriculturam biologicam in maiore gratia esse quam ante et quaedam venena organica adhiberi vetita esse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 12.1.2001

redegit Tuomo Pekkanen.
 

PAPA PORTAM SANCTAM CLAUSIT
Pontifex Romanus Iohannes Paulus II vigilia epiphaniae iubilaeum ecclesiae catholicae sollemniter finivit et epistulam apostolicam divulgavit, qua fidelibus in novum millennium praecepta dedit. In signum iubilaei finiti papa portam sanctam Basilicae Sancti Petri clausit, quae verisimiliter non ante quam post viginti quattuor annos denuo aperietur.

SOLLEMNE OMNIUM MAXIMUM
Peregrinatores hinduistae in urbem Indiae Allahabad, in ripa fluminis Gangis sitam, convenerunt, ut sollemne in historia generis humani omnium maximum celebrent. Minimum triginta vel, ut quidam aestimant, septuaginta miliones hominum proximis septimanis in illam sacram urbem congregabuntur, ut in flumine a peccatis purificentur. Aquae enim Gangis eo ipso loco maximam vim salvificam habere putantur.
Sollemne, cui nomen est Maha Kumbha Mela, duodecimo quoque anno celebratur. Esse dicitur velut universitas studiorum religionis omnibus aperta, eventum culturale, symbolum stabilitatis et unitatis nationis Indiae, in quo variae sectae religiosae et scholae philosophorum conveniant.

STATIO SPATIALIS MIR DELEBITUR
Moderatores Russiae decreverunt, ut statio spatialis nomine Mir deleretur. Statio in atmosphaeram terrae vertetur, ubi mense Februario exeunte supra Oceanum Pacificum peribit. Mir, quam plus centum cosmonautae aut astronautae viserunt, in spatium mense Martio anni millesimi nongentesimi octogesimi sexti missa est.

OCCISOR TRECENTIES
Medicus Britannus nomine Harold Shipman circiter trecentos homines viginti annorum spatio occidisse existimatur, ex quo numero inter scelestissimos occisores seriales in orbe terrarum numerandus sit. Shipman iam carcere damnatus est, quod quindecim feminas seniores, quas domibus ipsarum curabat, iniectionibus heroini letalibus necaverat. Nunc compertum est eum inter viginti quattuor annos plus quingenta testimonia mortis dedisse, cum in aliis regionibus medici eiusdem condicionis tantum circiter ducenos denos mortis casus eodem temporis spatio confirmavissent. Ex illa differentia statistica suspicio orta est trecentos fere homines a Shipman occisos esse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 5.1.2001

redegit Tuomo Pekkanen.

DE NOVO ANNO 2001 CELEBRATO
Pleraeque nationes occidentales contra rationem mathematicam novum millennium iam anno ante celebraverant. Russi autem et Sinenses et Iaponienses sollemnia huius mutationis nunc demum egerunt. Praesidens Putin censuit signa stabilitatis apud Russos inter primum annum praesidentatus ipsius apparuisse, sed concessit progressionem omnes cives assecutam non esse. Serbi, apud quos dictatura praesidentis Milosevic anno praeterito finita est, spe renovationum et vitae melioris Belgradi novum annum incohaverunt.
Hispani, Britanni et Americani septentrionales diebus festis tempestatibus nivalibus vexabantur. Australiani una cum anno novo anniversarium centesimum civitatis suae celebraverunt. In votis multorum in Australia republicanorum est Elisabetham II, reginam Britanniae, quae adhuc est etiam regina Australiae, novo anno de hoc munere amotum iri. Pontifex autem Romanus Iohannes Paulus II ait se sperare futurum esse, ut novus annus omnibus nationibus pacem, iustitiam, fraternitatem prosperitatemque afferret.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 29.12.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

INCENDIUM IN SINIS FUNESTISSIMUM
In urbe Sinarum Luoyang plus trecenti homines vitam amiserunt funestissimo incendio in quadam sede mercatoria orto. Calamitas facta est, cum magna multitudo iuvenum in discotheca festum nativitatis Christi saltando celebraret. Etiam complures fabri tignarii, qui eodem tempore loca inferiorum tabulatorum nova supellectile instruebant, illa clade perierunt. Quae fuerit incendii causa, nondum constat.
 

DE SALUTATIONE PAPAE NATALICIA
Pontifex Maximus Iohannes Paulus II die natali Salvatoris ex cathedra ante Basilicam Sancti Petri posita nuntium natalicium elocutus est, ad quem audiendum multa dena milia hominum confluxerant. Monuit papa terrarum orbem altissimis quidem tenebris obvolutum videri, sed se sperare lucem Bethlehemi bismillennio ante ortam omni caligine clariorem esse. Post benedictionem urbi et orbi datam et salutationem nataliciam sexaginta fere linguis pronuntiatam ille summus antistes autocineto aream Petrianam circumvectus peregrinatoribus adstantibus occurrit.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.12.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

GEORGE BUSH PRAESIDENS ELECTUS
George Bush novus praesidens Civitatum Americae Unitarum electus est. Die Mercurii enim dicasterium Civitatum foederatarum supremum decrevit, ne suffragia in civitate Florida data iam manu computarentur, quod id legi fundamentali repugnaret. Al Gore, candidatus democratarum, de decreto iudicum certior factus oratione televisifice habita se cladem comitiorum accepisse tandem professus est. George Bush autem, cum apud populum contionaretur, cives hortatus est, ut discordia deposita ita agerent, ut somnium Americanum in unoquoque eorum eventum haberet. "Equidem" inquit, "praesidens omnium Americanorum, cuiuscumque generis vel dignitatis sunt, esse volo et reverentiam totius nationis mereri."
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 8.12.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

CONVENTUS NICENSIS
His diebus in urbe Nicaea conventus fastigiosus Unionis Europaeae agitur. Maxime disputatur de suffragiis inter membra Unionis dispensandis. Cum futurum sit, ut in Unionem nova membra ex Europa orientali asciscantur, maiores nationes flagitant, ut sibi maior pars suffragiorum in conventibus concedatur. In Unione amplificata minores nationes facile numero suffragiorum praevalebunt, si singulae nationes ea, quae nunc habent suffragia, usque retinuerint.
Etiam de communi defensione creanda et copiis reactionis rapidae conscribendis nationes Europaeae inter se dissentiunt, nam recentes conflictus Balcanici ostendunt armis semper opus esse. Cum Unio Europaea materiam militarem satis modernam non habeat, quae ad omnes casus sufficiat, necesse est, ut bello Balcanico apparuit, Confoederationem Atlanticam ad auxilium vocare. At praesentia militaris NATOnis praesertim politicos Francos irritat,  quamquam vix fieri poterit, ut defensio Unionis Europaeae ab Americanis non pendeat.
 

CONSUMPTIO AMERICANORUM DECRESCIT
In oeconomia Americanorum indicia apparent, quae ostendunt consumptionem privatam deminui. Exempli gratia pauciores autoraedae veneunt et itinera aëria rarius quam ante suscipiuntur. Consumptores rem oeconomicam usque auctum iri non credunt. Una ex causis diffidentiae est, quod in foro argentario cursus chartarum bursariarum valde vacillaverunt.
 

FOSSILIA HOMINIS VETUSTISSIMA
Investigatores Franci et Keniani reliquias hominum reppererunt, qui ante sex miliones annorum in Kenia vixerant. In his sunt partes corporis quinque hominum, et virorum et feminarum. Vetustissimae antea reliquiae humanae, quae in Aethiopia repertae erant, una annorum milione et dimidio posteriores sunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.12.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

DE COMITIIS PRAESIDENTIALIBUS
George Bush minor, postquam victor electionum praesidentialium in civitate Florida pronuntiatus est, se iam pro novo Civitatum Americae Unitarum praesidente gerere coepit. Al Gore tamen recusavit, quominus ei principatum concederet, priusquam omnes sententiae iterum manu computatae essent. Itaque cum suis adiutoribus de eventu comitiorum querimoniam instituit.
 

EUTHANASIA IN HOLLANDIA RATA
Parlamentum Hollandiae euthanasiam ratam et legitimam fecit. Ex nova lege medici mortem eorum aegrorum accelerare sinuntur, qui morbo insanabili affecti magnis doloribus laborant. Hoc tamen ea condicione fieri licebit, ut moribundi ipsi, re diligenter deliberata, sua sponte iterum atque iterum sibi talem exitum letalem optent. Suffragatores euthanasiae ad opinionem suam defendendam de iuribus aegrotantium loquuntur, cum refragatores eiusdem legis perhibeant fore, ut cura hominum in caedem eorum mutetur.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 17.11.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

GRAVIS CALAMITAS IN AUSTRIA
Die Saturni mane in Alpibus Austriae gravissima calamitas accidit, cum tramen scansorium, quod nartatores e valle oppidi Kaprun per cuniculum plus tria chiliometra longum in verticem montis Kitzsteinhorn subvehebat, subito igne correptum est. Incendium exarsit, postquam illud vehiculum e duobus curribus constans spatium sescentorum metrorum ab ostio cuniculi processit. Nonnisi novem insessores e clade evaserunt, cum centum septuaginta fere homines fumo et flammis misere absumerentur. Cancellarius foederalis Wolfgang Schüssel de casu infelicissimo certior factus toti Austriae luctum publicum biduanum indixit. Quae fuerit calamitatis causa, nondum constat.
 

COMITIA IN USA PRAESIDENTIALIA
Iam amplius una septimana praeteriit, ex quo in Civitatibus Americae Unitis comitia praesidentialia habita sunt, et adhuc ambigitur, uter duorum candidatorum principalium altero sit prior. Omnia in suffragiis in civitate Florida datis posita esse videntur. In praesenti, cum ratio sententiarum per cursum publicum missarum nondum est habita, George Bush minor trecentis suffragiis competitori Al Gore praevalet.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 10.11.2000

redegit Reijo Pitkäranta.

COMITIA IN USA AMBIGUA
Certamen de praesidentatu Americanorum tam aequum fuit, ut certus eventus non adhuc sciatur. Cum suffragia in civitate Florida computata essent, apparuit vota utrique candidato principali data aliquot tantum centenis numero differre. Rebus sic stantibus lex iubet omnia suffragia Floridana iterum computare. Etiam sententiae, per cursum publicum missae sed nondum computatae, rationes comitiorum mutare poterunt. Die Martis, hora matutina Europaea, George Bush iunior, qui praevalere videtur, iam se victorem pronuntiavit et Al Gore illi telephonice gratulatus est. At paulo post uterque propter ambiguitatem computationis dicta sua retractavit.
 

HILLARY CLINTON IN SENATUM CREATA
Hillary Clinton, coniux praesidentis hodierni, in senatum Americanum ex civitate Novi Eboraci electa est. Apud Americanos numquam ante evenit, ut coniunx praesidentis in munus publicum crearetur. Parta victoria tam insigni Hillary Clinton fautoribus suis gratias egit et monuit res ipsas, quas defenderet, maximum momentum ad electionem ipsius attulisse.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 13.10.2000

MILOSEVIC EX POTESTATE EXPULSUS
Cum Slobodan Milosevic, qui cladem in comitiis praesidentialibus acceperat, eventum suffragii ad nihilum redigere temptavisset, complura centena milia civium in mediam urbem Belgradum ingressi parlamentum occupaverunt. Dux oppositionis Vojislav Kostunica hominibus ante parlamentum exsultantibus proclamavit Serbiam esse liberatam et rursus partem Europae. Neque exercitus nec biocolytae dictatori iam pristino oboedire volebant, cum populus imagines eius ex aedibus parlamenti foras eiceret.
Sicut multi alii dictatores, Milosevic fragilitatem potestatis suae non intelligens comitia praematura fieri iusserat, quae tam turpiter vitiare temptavit, ut iram civium in se excitaret. Quid pristino dictatori futurum sit, nondum constat. Manet enim adhuc Belgradi nec sustentatoribus caret. Immo dicit se etiam posthac in politica acturum esse. Milosevic de criminibus contra humanitatem commissis accusatur, sed interim novi moderatores Iugoslaviae recusant, quominus eum tribunali Hagensi iudicandum tradant.

KOSTUNICA PRAESIDENS FACTUS
Vojislav Kostunica, suffragio populi praesidens creatus, die Sabbati (7.10.) iusiurandum praesidentiale delegatis parlamentaribus dedit, qui in curiam urbis Belgradi convenerant, quia aedes parlamenti inter reclamationes magna damna ceperant. Oratione habita Kostunica affirmavit Iugoslaviam et Serbiam tergum tempori praeterito vertisse et inter nationes democraticas adiunctas esse.

QUALIS SIT NOVUS PRAESIDENS
Kostunica, annos natus quinquaginta sex, est doctor iuris, cuius doctrinae provincia specialis est constitutio civitatum. Anno septuagesimo quarto (1974) ex Universitate studiorum expulsus est, cum novae legi fundamentali resisteret. Anno nonagesimo secundo (1992) factionem Serbiae democraticam condidit et pro iuribus humanis et civilibus laborare perrexit. Kostunica promisit se civitatem creaturum esse, in qua omnes cives, tam Serbi quam alii, eodem statu eisdemque iuribus uterentur. Se ipsum Serbum nationalistam moderatum habet. Democratica oppositio Serbiae (DOS), quae Kostunicae favet, ex duodeviginti factionibus et uno collegio opificum constat.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 6.10.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

TUMULTUS IN IUGOSLAVIA FACTI
Belgradi, in urbe principe Iugoslaviae, circiter quadraginta milia hominum concursus in publicum fecerunt flagitantes, ut praesidens Slobodan Milosevic nulla mora interposita munus deponeret. Vulgus regimini reclamitans sine dubio in palatium praesidentiale irruisset, nisi custodibus publicis contigisset, ut eis aditum huc intercluderent. Vojislav Kostunica, dux refragatorum praesidentis, negavit rerum condicionem in Iugoslavia prius in melius mutatum iri, quam praesidens Milosevic se magistratu abdicavisset.
 

GERMANIA DECEM ANNOS UNITA
Dresdae, in urbe Germaniae, die Martis decennalia Germaniae redintegratae ritu sollemni celebrabantur. Constat enim die tertio mensis Octobris anno nongentesimo nonagesimo (3.10.1990) Democraticam rem publicam Germanicam interisse et partem Germaniae foederalis factam esse. Memorialibus Dresdensibus aderant praeter summos Germaniae moderatores etiam hospites peregrini, inter eos praesidentes Jacques Chirac et Tarja Halonen. Unus tamen deerat: Helmut Kohl, pristinus cancellarius foederalis de Germania unita optime meritus, postquam audivit sibi interdictum esse, ne orationem principalem festo Dresdensi haberet, recusaverat, quominus sollemnitatibus interesset.
 

TRES CALAMITATES MARITIMAE
In aquis Graeciae intra breve tempus tres calamitates maritimae acciderunt. Earum prima erat omnium gravissima, nam die vicesimo sexto mensis Septembris (26.9.) saltem septuaginta quattuor homines vitam amiserunt, cum navis quaedam epibatica saeva tempestate coorta in mari, quod insulae Paro circumfunditur, infeliciter submersa est. Deinde alia navis traiectoria ex eadem navicularia vado sedit. Postremo navigium, quo unus et triginta viatores Americani ad Theram versus vehebantur, ad scopulos in Aegaeo allisum naufragium fecit.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 29.9.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

DE OLYMPIIS SYDNEIENSIBUS
Olympiis Sydneiensibus, quae iam in finem vergunt, athletae Finni, postquam initio rem male gesserunt, paulatim successum meliorem habere coeperunt. Primum quidem Arsi Harju in globo iaciendo Olympionices evasit duobus Americanis in certamine post tergum relictis. Alteram victoriam reportaverunt Jyrki Järvi et Thomas Johansson, qui in suo velificationis genere ceteris navigatoribus peritiores erant. In arte autem sclopetandi Juha Hirvi cum magno omnium Finnorum gaudio sibi nomisma argenteum paravit. Etiam luctatio Finnis prospera erat, nam Marko Yli-Hannuksela in serie septuaginta sex chiliogrammatum nomismate aeneo affectus est.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 22.9.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

COMITIA IUGOSLAVIAE
Die Dominico in Iugoslavia comitia habebuntur, in quibus civitati foederali praesidens et parlamentum, Serbiae administratio regionalis creabuntur. Praesidens foederalis suffragio populari tum primum designabitur. Ex demoscopiis ante comitia factis praesidens Slobodan Milosevic apud populum multo minore gratia valet quam Vojislav Kostunica, candidatus oppositionis.
Multi autem timent, ne Milosevic cladem imminentem non fateatur et omnibus modis, etiam vi armisque, summae potestati inhaerescere conetur. Concilium Europaeum censet comitia Iugoslaviae nec libera nec independentia fore, cum observatores aequi et incorrupti comitiis adesse non sinantur.
Milo Djukanovic, praesidens Nigrimontii, comitia Iugoslaviae comoediolam appellavit, post quam Milosevic se victorem renuntiaturus esset. Cum Milosevic de criminibus belli Kosoviensis accusetur, in comitiis etiam de libertate eius agetur. Nam si potestate expulsus erit, in periculum incidet, ne in carcerem coniciatur.
 

DE PRETIO PETROLEI
Ordo nationum petroleum exportantium (OPEC) nuntiavit se productionem petrolei a Kalendis Octobribus octingenis milibus doliorum singulis diebus aucturum esse. Multi aestimatores censent hanc quantitatem ad pretium petrolei in mercatu mundano minuendum non suffecturam esse. Interea reclamationes in variis Europae partibus continuantur.
In Hispania circiter centum milia agricolarum Matritum aliasque urbes perturbaverunt, cum tractris suis per vias lentissime vehentes commeatum publicum impediebant. In Suetia gubernatores autocarrorum, qui portus maritimos circumcluserant, a custodibus publicis remoti sunt. Breviores reclamationes etiam in Finnia fuerunt.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 15.9.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

OBSIDES LIBERATI
Quattuor obsides Europaei, centum quadraginta dies in Philippinis meridionalibus retenti, in libertatem restituti sunt. Seppo Fränti et Risto Vahanen Finni, Marc Wallert Germanus et Stephane Loisy Francogallus die Lunae Tripolim, in caput Libyae, transportati sunt, unde iter in suam quisque patriam perrexerunt.
Obsides liberandos curaverat fundatio Libyca beneficialis, cui praeest Saif Gaddafi, filius dictatoris Muammar Gaddafi. Illa fundatio caerimonias in honorem obsidum liberatorum Tripoli instituerat, inter quas Erkki Tuomioja, minister a rebus exteris Finnorum, Libyae gratias egit, quod bonam operam discrimini solvendo navavisset.
In oratione nomine obsidum habita Risto Vahanen censuit velut solem sibi sociisque post longam noctem ortum esse. Monuit autem in insula Jolo adhuc unum Philippinensem et duos redactores Francogallos obsides esse. Vahanen et Fränti sero die Martis una cum ministro Tuomioja in Finniam reverterunt.
 

LUDI OLYMPII SYDNEIENSES INAUGURATI
Ludi Olympii Sydneienses hodie sollemniter inaugurati sunt. Intersunt ludis plus decem milia athletarum. Finni Sydneium unum et septuaginta participes miserunt, praecipue in athleticam levem atque natationem et saltum in aquam artificiosum. In Australia primum ver appropinquat. Differentia horalis inter Sydneium et Mediam Europam est novem horarum.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 1.9.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

SEX OBSIDES EX JOLO LIBERATI
Septimana vergente grex musulmanorum Abu Sayyaf sex ex obsidibus, quos quattuor mensibus ante per vim in insulam Jolo abduxerat, tandem in libertatem restituit. Quattuor feminae et duo viri ex obsidatu dimissi aeroplano Tripolim, in caput Libyae, devecti sunt, ubi Muammar Gaddafi, dux civitatis, eos sollemniter excepit. Veri simile enim est colonellum Gaddafi ereptoribus magnam pecuniae summam pro captivis liberandis exsolvisse. Adhuc tamen duodeviginti obsides, in eis duo Finni, Seppo Fränti et Risto Vahanen, in vinculis tropicis retinentur. Die Martis discrimen obsidatus in peius mutatum est, quod Abu Sayyaf etiam unum Americanum comprehendit eum de speculatione accusans.
 

INCENDIUM IN TURRI TELEVISIFICA
Die Dominico vesperi turris Moscuae televisifica, quae in altitudinem quingentorum quadraginta metrorum erigitur, igne pernicioso correpta est. Neque dubitandum est, quin, nisi cohortibus succurriciis statim contigisset, ut vim flammarum cempescerent, illa constructio in Europa omnium editissima ingentem ruinam tractura fuerit. Hac nova calamitate, quae Russiae obtigit, saltem tres homines vitam amiserunt, nam in anabathro eiusdem turris unus siphonarius et duo opifices televisifici exanimes inventi sunt. Praesidens Russiae Vladimir Putin, de turri flagrante certior factus, ait illud incendium signum condicionis Russiae miserabilis esse, quam ob rem renovationes oeconomicae prorsus necessariae essent.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 25.8.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

CALAMITAS NAVIS KURSK
Cum urinatores Norvegi ostiolum navis subaquaneae Kursk aperuissent, eam plenam aquae esse reppererunt. Deinde automatum magnetoscopicum intra navem miserunt, ubi, quamvis aqua limosa visibilitatem impediret, unum nautam mortuum animadverterunt. Qua re comperta Mihail Motsak, viceamiralius classis septentrionalis Russorum, omnes nautas mortem obisse nuntiavit.
Igor Sergeiev, minister defensionis Russiae, concessit quidem errores in nautis servandis commissos esse, sed omnia facta esse affirmavit, quae fieri potuissent. Idem repetivit, quod iam antea dictum erat, causam calamitatis fuisse, quod Kursk contra impedimentum exterius, forsitan aliam navem, collisa esset. Nationes autem occidentales negaverunt suas naves subaquaneas in mari Barentsico tempore calamitatis navigavisse.
In instrumentis informatoriis Russorum etiam vetus mina maritima aut torpedo vitiosa ipsius Kursk aut ab alia nave Russica imprudenter missa pro causa primae displosionis posita est. Cum Kursk in maris fundum praeceps submersa esset, altera displosione facta maiorem partem nautarum perisse. Displosiones in mari Barentsico factae etiam in stationibus sismicis Finniae notatae sunt. Maior displosio plus trium graduum Richterianorum fuit, quod displosioni subaquaneae duarum tonnarum dynamitis par est.
Russi Norvegos rogaverunt, ut sibi ad corpora nautarum ex nave Kursk colligenda auxilium ferrent. Delegatus autem urinatorum Norvegorum censebat id propter angustias locorum periculosum esse. Itaque corpora ex aqua levari vix poterunt, nisi navis ipsa in superficiem sublata erit.
 

MODERATORES RUSSI ACCUSANTUR
Cum Russi calamitatem, in quam Kursk inciderat, primum celare conati essent, deinde multa de ea mendacia narravissent atque auxilium peregrinorum diu repudiavissent, acta diurna Russica moderatores nationis vehementer accusaverunt: "Fama moderatorum Russiae in fundo Maris Barentsici iacet" (Vremja MN). "Tempus est interrogandi: quid si nobis mentiti non essent, quid si peregrini maturius advocati essent, quid fieri potuisset, si nos ipsi technicam bene constitutam habuissemus?" (Izvestija).
In diem Mercurii in Russia luctus publicus renuntiatus erat, quo memoria centum duodeviginti nautarum in mari Barentsico mortuorum colebatur.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 18.8.2000

redegit Reijo Pitkäranta.
 

CALAMITAS NAVIS SUBMARINAE
Die Saturni in mari Barentsico gravis calamitas accidit, cum navis submarina Russica vi nucleari propulsa nomine Kursk ex causa ignota fungi desiit et in imum mare delapsa est. Quo factum est, ut centum duodeviginti viri, qui in nave militabant, in angustiis locorum inclusi in summum discrimen vocarentur. Russi, postquam eos multotiens frustra e profundis servare conati sunt, re per complures dies deliberata tandem Norvegos et Britannos petiverunt, ut navibus et urinatoribus missis sibi opem ferrent. Britanni statim naviculam subaquaneam minutam in iter deduxerunt, sed metuendum est, ne auxilium eorum sero veniat, cum e navi in fundo maris iacente nulla iam vitae signa audita sint et nautis oxygenium et vires corporis in dies deficiant.
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 11.8.2000

redegit Tuomo Pekkanen
 

SANCTIONES IRAQUIAE IMPOSITAE REPROBANTUR
Multa milia Americanorum, quae ante Aedes Albas Washingtonianas convenerant, reclamitantes flagitaverunt, ut nationes occidentales consilia caperent, quibus sanctiones oeconomicae Iraquiae impositae tollerentur. Illis sanctionibus nihil effectum esse, nisi quod paupertas civium Iraquianorum augeretur et dictatura Saddami Hussein confirmaretur. Etiam apud Francogallos, Russos Sinensesque interclusio commercialis, quae bello Iraquico confecto initium habuit, saepius vituperata est. Neque homines periti inter ipsas Nationes Unitas negant, quin sanctionibus factum sit, ut oeconomia Iraquianorum manifesto decresceret. Concursus hominum eisdem reclamantium in Britannia quoque fuerunt.
 
 

VEGETARIAE FILIOLAS PARIUNT
Acta Britannica "The Times" de investigatione narraverunt, ex qua feminae vegetariae saepius filiolas quam filiolos parerent. Rem in Universitate Nottingamiensi investigatam esse. Investigatores animadvertisse apud Britannos in medio centenos senos filios pro centenis filiabus (106/100) nasci. At si mater vegetaria fuisset, tantum octogenos quinos filios pro centenis filiabus (85/100) editos esse. Diaetam igitur matris vegetariae certam vim ad sexum prolis habere. Materiam investigationis constitisse ex sex milibus puerperis Britannis, quae anno duodebismillesimo gravidae fuissent.
 
 
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 28.7.2000:

CONCORDE IN MORTEM PRAECIPITAVIT
Aeroplanum supersonicum nomine Concorde die Martis prope aeriportum Parisiensem praecipitavit. Unum ex motris aeroplani avolaturi ignem conceperat neque gubernatori contigerat, ut in terram reverteretur. Omnes centum vectores, ex quibus plerique erant Germani, novem aeronautici et quattuor homines prope locum calamitatis versantes mortui sunt. Concorde, velocitatem duorum milium chiliometrorum horalium superans, antea aeroplanum tutissimum fuit, quod viginti quinque annis numquam in calamitatem incidit. In commeatu publico inter Parisios vel Londinium et Novum Eboracum adhibetur. Mense Decembri aeroplana Concorde in Finniam septentrionalem Britannos ad ferias agendas portare solent.
 
 

DILUVIA SUETIAE DEFERVESCUNT
Suetia his duabus septimanis diluviis insolitis vexata est. Mense Iulio super Suetiam quinquies tantum pluit quantum assolet. Aquae pluviis continuis auctae die Veneris proxime praeterito in vicos mediae Suetiae ita irruerunt, ut domus delerentur et commeatus publicus interrumperetur, cum diluvium pontes dissolvisset. Ripis fluviorum corruentibus nihil erat, quod aquam in suo alveo retineret. Causa pluviarum sunt depressiones atmosphaericae, quae ex Europa orientali in occidentem fluxerunt. Hac septimana ineunte diluvia paulatim remittere coeperunt, quamquam aquae in quibusdam regionibus adhuc accrescebant.
 

FUNGI VENENOSI RUSSIS PERNICIEI
Circiter centum homines in Russia meridionali mortui sunt, cum fungos venenosos edissent. Toxicationes ex fungis ortae Russos quotannis vexare solent, sed hac aestate tam crebrae fuerunt, ut hoc malum magnae calamitati industriali par habeatur. Condiciones sunt similes in Ucraina. Propter pluvias et tempestatem calidam magna copia fungorum iam mense Iulio ineunte provenit. Itaque magistratus timent, ne numerus toxicationum hoc anno maior fiat quam umquam ante. Russi fungos amant et paene cotidie libenter gustant. At multi ex eis vix duo genera fungorum agnoscere sciunt.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 23.6.2000 (redegit Reijo Pitkäranta):

CADAVERA IN CARRO
Portitores Britanni in autocarro Nederlandico, quod in portum Dubrensem venerat, duodesexaginta corpora mortuorum et duo homines adhuc viventes reppererunt. Mortui erant iuvenes Sinenses, circiter viginti annos nati, quos sodalicium nefariorum in Britanniam furtim vehere conabatur. Vectores clandestini mortui erant, cum oxygenium in carro remulcato defecisset. In Europa difficile est hodie asylum invenire, quia nationes Europaeae duriores de asylo concedendo leges constituerunt. Ideo homines ex nationibus egentioribus magno quoque cum periculo in Europam clam immigrare conantur. Post annum nonagesimum sextum duo milia fugitivorum Europam petentium in itinere mortui esse existimantur.
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 16.6.2000 (redegit Reijo Pitkäranta):

CERTAMINA PEDIFOLLICA EUROPAEA
Certamina de primatu Europae pedifollica in Belgio et Hollandia iam per unam fere septimanam continuantur. Nunc primum fit, ut hic magnus eventus athleticus in duas civitatates distributus sit. Omnino sedecim phalanges nationales, quae in quattuor sectiones initiales divisae sunt, de principatu contendunt, in iis Germani, defensores victoriae abhinc quattuor annos in Anglia reportatae. Dolendum autem est, quod sphaeristis Finnis non contigit, ut se per ludos eliminatorios ad illa certamina expedirent.
 
 

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 9.6.2000 (redegit Tuomo Pekkanen):
 

ELECTRIFICINA TSHERNOBYLIENSE CLAUDETUR
Leonid Kutshma, praesidens Ucrainae, nuntiavit ultimum reactorium electrificinae nuclearis Tshernobyliensis ante medium mensem Decembrem clausum iri. Anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto in illa electrificina hucusque maxima calamitas nuclearis facta est, quae effecit, ut forsitan multa milia hominum radiatione nucleari perirent.
 

OPPIDA ANTIQUA REPERTA
In fundo maris apud litus Aegypti ruinae duorum oppidorum antiquorum ab archaeologis reperta sunt. Oppida, nomine Heracleum et Menuthis, ante plus quam mille annos in mare mersa sunt. Ruinae, quae circiter sex chiliometra ab Alexandria distant, in profundo decem fere metrorum iacent. Causa calamitatis, qua oppida deleta sunt, verisimiliter fuit motus terrae. Temporibus antiquis illa oppida artibus et divitiis clarissima erant. Heracleum portus Aegyptiorum principalis erat, donec Alexander Magnus, Aegypto expugnata, Alexandriam condidit. Tertium oppidum submarinum in eadem regione est Canopos, cuius reliquiae iam antea notae erant.
 
 

Auswahl der "Nuntii Latini" vom 2.6.2000 (redegit Reijo Pitkäranta):

EXPOSITIO HANNOVERAE MUNDANA
Hannoverae, in urbe Germaniae, Kalendis Iuniis expositio mundana ordine vicesima tertia inaugurata est. Germani hunc eventum eo studiosius praeparaverunt, quod nunc primum fit, ut talis expositio ad omnes gentes pertinens in eorum patria instituatur. Omnino centum quinquaginta sex nationes et septendecim ordines internationales res suas miras ante oculos proponere decreverunt, sed Civitates Americae Unitae pecunia publica destitutae expositioni interesse noluerunt. Quae quamvis ita sint, curatores existimant quadraginta fere miliones hominum his quinque mensibus ad expositionem spectandam venturos esse.
 
 

Auswahl der "Nuntii Latini" vom 26.5.2000 (redegit Reijo Pitkäranta):

PACTUM DE ARMIS NUCLEARIBUS
Quinque nationes potentissimae viribus atomicis valentes, scilicet Civitates Americae Unitae, Russia, Britannia, Francogallia et Sinae, se obligaverunt, ut armaturam suam nuclearem deponerent, quamquam horarium ei operationi non imposuerunt. Talem eventum habuit conventus in praetorio Nationum Unitarum habitus, in quo pactum de propagatione armorum nuclearium prohibenda retractabatur. Iam in eo erat, ut consultationes propter discordiam inter Americanos et Iraquianos ortam in fundulam inciderent, sed ad extremum partibus contigit, ut concordiam invenirent.
 

USUS TELEPHONORUM MANUALIUM
Usus telephonorum manualium in Europa iam tantopere increbruit, ut sonus eorum assiduus hominibus in locis publicis versantibus molestiae et incommodo esse coeperit. In traminibus fieri potest, ut insessor vicinus tibi stomachum moveat telephonematis nugatoriis magna voce actis. Quam ob rem multae societates Europae ferriviariae currus traminum in duas diaetarum partes dividere volunt; quarum in una viatores silentio gaudentes in otio et pace legere, operari et dormitare possint, in altera autem in telephonum suum gestatorium quidquid in buccam venerit garrire.
 
 

Auswahl der "Nuntii Latini" vom 19.5.2000:

DISPLOSIO MATERIAE PYROTECHNICAE
In oppido Enschede Nederlandiae, quod situm est prope confinium Germaniae, die Saturni repositorium displosum est, ubi centum tonnae materiarum pyrotechnicarum conservabantur. Minimum viginti homines mortui, prope nongenti quinquaginta vulnerati sunt, trecenta fere aedificia deleta. Causa calamitatis est adhuc ignota. Suspicio est displosionem fuisse facinus nefarium, nam triduo ante calamitatem in oppido Enschede tria incendia aedificiorum industrialium orta sunt. Oppidani de illo repositorio nihil sciebant neque intellegunt, quomodo fieri potuerit, ut inter habitationes ipsorum tanta copia materiae displosivae conservaretur.

Nuntii Latini 19.5.2000
redegit Tuomo Pekkanen