Nuntii Latini

Finnish Broadcasting Company

(Radiophonia Finnica Generalis)

 

Pristini Nuntii Latini in tabulario inveniri possunt:

Tabularium I (19.5.2000 - 6.12.2002)         Tabularium II (13.12.2002 - 26.12.2003)    

Tabularium III (2.1.2004 - 31.12.2004)   Tabularium IV (1.1.2005 - 31.12.2005)

Tabularium V (1.1.2006 - 31.12.2006)    Tabularium VI (1.1.2007 - 31.12.2007)

Tabularium VII (1.1.2008 - 31.12.2008)     Tabularium VIII (20.2.2009 - 24.8.2009)

Tabularium IX (8.1.2010 - 19.2.2010)

bellum Iraquicum secundum: 21.3.2003 (vide in tabulario)

 

Vade retro ad paginam domesticam "prolatein.de"

 

"Nuntii Latini", 14.6.2013 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Tumultus in Turcia latius vagantur

Manifestationes tumultuosae in Turchia iam in duodeoctoginta urbes vel oppida vagatae sunt. Constantinopoli vigiles urbis reclamatores ex platea Taksim iterum iterumque vi adhibita abire coegerunt, sed vigilibus recedentibus illi pertinaciter in plateam revertuntur. Ex Aedibus Albis nuntiatum est Americanos propter violentiam contra reclamatores adhibitam sollicitari.


Damna inundantionum in Media Europa ingentia

Etsi aquae diluviales Mediae Europae hac septimana magnam partem descendere coeperunt, periculum nondum omnino evanuit. Maxima damna ex inundationibus urbes et regiones apud flumina Albim et Danubium iacentes ceperunt. Cancellaria Angela Merkel aestimavit reparationem damnorum tantum in Germania multis milliardis euronum constare.
 

Miliones liberorum loco famulorum servant

Ordo Laboris Internationalis (ILO) refert plus decem miliones liberorum loco famulorum vel ancillarum laborare. Laborem esse saepe gravem et periculosum atque interdum pueros et puellas in servitutem redactos esse. Plerasque esse puellas, inter quas etiam puellulae quinque annorum inveniantur. Pessimas esse condiciones in quibusdam terris Africanis.
 

Veterrimus nummus Caroli Magni in Norvegia repertus

Archaeologi Norvegi apud urbem Nidrosiam, hodie Trondheim appellatam, nummum veterrimum cum inscriptione CARLVS reppererunt, quod est nomen Caroli Magni, regis Francorum. Anno octigentesimo Carolus a papa Leone IV in urbe Roma coronatus atque imperator et Augustus appellatus est. Nummus autem signatus est, cum Carolus adhuc rex, nondum imperator esset. Ex quo colligi potest illum nummum plus mille ducentos annos habere et in suo genere unicum esse. Alii nummi aetatis Caroli Magni, in Norvegia reperti, signati sunt, cum Carolus iam imperator coronatus esset.


Putin a coniuge divertit

Vladimir Putin, praesidens Russiae, et Ljudmila Putina in colloquio televisifico de divortio nuntiaverunt. Matrimonio paene triginta annos iuncti duas filias habent. Putin dixit consilium divertendi a coniugibus una captum esse. De vita privata praesidentis rumores fuerunt, sed fas non fuit illos in Russia palam tractare.
 

Nuitiae in Suetia regiae

Madeleine, principissa Suetiae, cum negotiatore Neo-Eboracensi Christopher O’Neill matrimonium iunxit. Ritus nuptiarum praesentibus circiter quingentis hospitibus in ecclesia Regiae Stockholmiensis celebratus est. Madeleine est filia minor reginae Silviae et regis Caroli XVI Gustavi, cuius regnum mense Septembri quadraginta annos duraverit.

 

 

 

 

"Nuntii Latini", 7.6.2013 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

De tempestate Europae

Hac aestate ineunte tempestas in Europa multum variavit. In Finnia, imprimis in partibus terrae septentrionalibus, aer tam calidus fuit, ut cives de aestibus molestis et saluti nocentibus publice praemonerentur.
Civitates autem mediae Europae, praesertim Tzekia, Austria, Germania, imbribus et inundationibus vexatae sunt, quibus complures homines vitam amiserunt et multa milia domum relinquere coacta sunt.

 

Tumultus in Turcia orti

In urbe Constantinopoli nec non Ancyrae, in capite Turciae, reclamationes violentae contra regimen et ministrum principem Recep Erdogan ortae sunt. Custodes publici, ut illos tumultus componerent, adversus populum gaso lacrimogeno et iaculatris aquaticis usi sunt, quo factum est, ut multa dena hominum graviter laederentur.

 

De statu Lettoniae novo

Nihil iam impedit, quin Lettonia anno proximo ad societatem euronis accedat. Censet enim Commissio Europaea illam civitatem condicionibus societatis ineundae iam satisfacere, sed decretum officiale de ea re non ante quam die nono mensis Iulii (9.7.) fiet

 

Sarinum in Syria adhibitum

Bello civili Syriae sarinum sive gasum nervosum in usu fuit, si rerum peritis Francogalliae et Britanniae fides facienda est. Neque tamen cognosci potuit, utra pars belligerantium ad illud armorum chemicorum genus adhibendum confugisset. Americani autem adhuc dubitant, quidnam de re cogitent.

 

De re scholastica Russiae (Saara Honkanen)

Ex lege a duma Russiae nuper perlata vestis scholaris omnibus scholis Russicis denuo proximo autumno usu recipienda erit. Unione Sovietica dissoluta discipuli ad libidinem suam vestiri siti sunt, nunc autem habitus scholaris obligatorius ad inaequalitatem inter familias divites et pauperes deminuendam necessarius vulgo putatur. De specie vestis novae nondum constat.

 

Aquae ad natandum purissimae

Unio Europaea investigationem faciendam curavit ad cognoscendum, ubinam Europae aquae ad natandum purissimae invenirentur. In comparatione respiciebatur, quanta esset copia bacteriorum in lacubus, fluminibus, litoribus marinis singularum civitatum. Victoriam certaminis reportavit Cyprus, sed etiam lymphae natatoriae in Luxemburgo et Croatia limpidissimas se praebuerunt. Pessima autem rerum condicio in Belgio, Britannia Hollandiaque reperta est.

 

 

"Nuntii Latini", 16.9.2011 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Ictus terroristici commemorabantur

Die Dominico (11.9.) decem anni acti erant ex quo impetus terroristicus maximae crudelitatis in USA factus est. Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt et contra turrim aedium Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center, gubernaverunt. Duodeviginti minutis post, aliud aeroplanum contra alteram earundem aedium turrim volavit.
Turres geminae, altitudine quadringentorum undecim metrorum, ignem conceperunt et post unam fere horam corruerunt. Tertium aeroplanum contra Pentagon praecipitavit, quartum prope urbem Pittsburgh Pennsylvaniae in silvam decidit. In his ictibus, quos undeviginti abductores inopinanter effecerunt, tria fere milia hominum perierunt. Osama bin Laden, origo sceleris, tandem Kalendis Maiis huius anni in Pakistania a copiis specialibus Americanis interfectus est. Die decennali impetuum, victimae per civitates Americanorum recolebantur. Commemoratio principalis facta est Neo-Eboraci loco turrium deletarum, ubi nomina omnium in ictibus mortuorum recitata sunt.

Medvedev in societates aerias vehemens

In Russia hoc anno complures graves calamitates aeriae acciderunt. Ideo praesidens Dmitri Medvedev flagitavit, ut societates aeriae, quae securitatem neglegerent, severius punirentur. Regimini mandavit, ut regulas pararet, ex quibus societates, quae praecepta securitatis violarent, maiore quam ante pecunia multarentur aut operatio illarum omnino finiretur.

Oceanus civitatibus insularum imminet

Civitates insularum Oceani Pacifici iam mutatione climatis afficiuntur. Cum superficies maris surgit, undae litora corrodunt, putei et fontes aquae potabilis facile saliuntur messesque corrumpuntur. Moderatores insulae Kiribati, ubi centum milia hominum habitant, iam quaerunt, quo incolae transferantur, si aqua surgere perrexerit.

Radiatio Tzernobylensis in fungis Finniae restat

Etsi ab calamitate nucleari Tzernobylensi iam viginti quinque anni acti sunt, in fructibus silvarum Finniae, praecipue in fungis, cesium radioactivum adhuc invenitur. Exempli gratia in provincia Tavastia radioactivitas fungorum alta esse pergit. Nihilo minus fungi, si recte praeparati sunt, sine periculo comedi possunt.

Planeta, ubi vita exsistere possit, repertus

Astronomi Obsevatorii meridionalis Europae in Chile laborantes extra nostrum systema solare novum planetam reppererunt, ubi vita theorice exsistere possit. Quoad massam, ille planeta est ter quaterve maior quam Terra. Vita ibi possibilis habetur, quia temperatura inter triginta et quinquaginta gradus Celsianos variante aqua inveniri possit. De novo planeta relatum est in conventu in USA habito. Ibidem astronomi quinquaginta alios planetas a se extra solare systema repertos esse narraverunt. Observatorium meridionale Europae (ESO, the European Southern Observatory) est ordo astronomorum, quem civitates Europaeae, inter quas Finnia, sustinent. Sedes eius centralis est in Germania.


"Nuntii Latini", 9.9.2011 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Reijo Pitkäranta.

Rixa inter Turciam et Israelem

Inter Turciam et Israelem, nationes Civitatum Americae Unitarum in Proximo Oriente socias, rixa vehementissima orta est. In causa discriminis est ictus, quem milites Israeliani anno praeterito in navem auxiliarem Turcicam cum morte novem nautarum fecerunt. Moderatores Turci Israelianos excusationem delicti poposcerunt, sed hi recusaverunt, quominus id facerent.


Programma Iraniae nucleare

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) in sollicitudinem programmatis Iranianorum nuclearis adductus est. Cognovit enim in Irania iam tales apparatus usu recipi, quorum ope uranium ad arma nuclearia aptum eliquari potest. Huc accedit, quod Iraniani sedes suas atomicas in loca subterranea transferre coeperunt, ut eas ab ictibus bombicis tutarentur.


Incendia Texiae silvestria

In Texia, quae est una e regionibus Civitatum Americae Unitarum, saltem quinguaginta incendia campestria grassantur. Vis eorum tanta fuit, ut iam amplius mille domus delerentur. Rick Perry, gubernator Texiae idemque candidatus praesidentialis, sperat fore, ut tempestas frigidior una cum ventis debilioribus operam siphonariorum faciliorem reddat. 


De peragratione murium lemmorum

Plurimi mures lemmi hoc tempore in Lapponia ex partibus septentrionalibus in regiones meridionales peragrant. Pristina emigratio aeque magna annis millesimis nongentesimis septuagesimis fuit. Peragratio ad mensem Octobrem durabit, et tum lemmi ubique fere in Lapponia videri poterunt. Hoc genus animalium, quotienscumque populatio eorum nimium crevit, peragrare incipit.


Certamina athleticae mundana

Mense Augusto in Septembrem vergente in urbe Coreae Meridionalis nomine Daegu ludi mundani athleticae campestris celebrabantur. Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris antecesserit. Commemorandum tamen est athletas Finnos rem tam male gessisse, ut ne unum punctum quidem domum reportarent.





"Nuntii Latini", 1.7.2011 (Radiophonia Finnica Generalis)

Nuntii Latini ad ferias abeunt

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam Nonis Augustis (5.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et iisdem aestatem quam optimam exoptemus.



"Nuntii Latini", 17.6.2011 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Cives ex Syria effugiunt

Exercitus Syriae adversarios regiminis persequi perrexit, quo factum est, ut incolae prope confinium Turciae habitantes magna multitudine ex patria in Turciam confugerent. Quae cum ita essent, Ordo auxiliarius a Semiluna Rubra in regione ex adverso Syriae iam quintam sedem profugis excipiendis aedificare coepit.

Origo bacterii EHEC quaeritur

In Germania origo bacterii letalis, quod dicitur EHEC, vehementer quaeritur, nam epidemia, quae imprimis Germanos vexat, inter pessimas huius bacterii contagiones in mundo habetur. Iam circiter tria milia hominum intoxicatione alimentaria ex hoc bacterio orta infecti sunt, viginti quinque perierunt.

Infectiones quidem in tredecim terris iam occurrerunt, sed casus mortis, uno excepto, in Germania fuerunt. Nemo adhuc scit, ubi epidemia orta sit et quo modo bacterium in cibum transierit. Holera primum suspiciebantur, nam morbo affecti rettulerunt se cucumeres, lycopersica acetariaque comedisse.

Deinde origo bacterii in germinibus soiae esse credebatur, quae in Germania septentrionali coluntur, sed ne illa quidem suspicio investigationibus accuratioribus confirmata est. Commercio holerum propter timorem consumptorum deficiente cultores maxima damna ceperunt, ad quae sarcienda a Commissione Europaea auxilium exspectatur.

Commissio Europaea miliones per luxuriam dissipavit

Ex libris rationum Commissionis Europaeae apparet praesidem José Manuel Barroso cum adiutoribus suis luxuriose vivendo multas miliones dissipavisse. Magnae pecuniae consumptae sunt in aeroplana privata, potiones exquisitas, ferias cum familiaribus in litoribus longinquis celebratas, convivia et deversoria luxuosa, dona carissima. In rationes Commissionis inquisivit Societas internationalis diurnalismi investigativi.

Eodem tempore, quo Unio Europaea cum dispensatione oeconomica laborat, commissio summas ingentes a tributariis collectas in talem vitae modum consumit, de quo cives ne somniare quidem possunt. Commissio Europaea ex viginti septem commissariis et circiter duobus milibus septingentis officialibus constat. Omnem pecuniam illi praestant tributarii Unionis.

Biologi vitam in profundo invenerunt

In fossis Africae Australis, profunditate mille trecentorum metrorum, inventae sunt duae species vermium, ex quibus una ignota erat. Huc usque creditum est tantum bacteria unicellularia in tanta profunditate sub terra vivere posse, nam antea propter inopiam oxygeni tales condiciones multicellularibus impossibiles habebantur.

Cygnus canorus crebrescit

Cygnus canorus, avis Finnorum nationalis, ante sexaginta annos haud procul aberat, quin exstingueretur, quia tum vulgo a venatoribus petebatur. Postea autem, vetita venatione, in stagnis remotioribus, paludibus lacubusque totius fere Finniae pervulgatus est.

Hodie a quinque milibus ad septem milia parium nidificantium esse aestimantur. Aliquot ante decenniis tantum mille quingenta fuerunt. Cygnus canorus inimicos naturales non habet et territorium suum fortiter defendit. Ex propinquitate nidi omnes alias aves nidificantes expellit, ut anates, anseres aliasque aquatiles. Inter nidificationem territorium suum propemodum solus cum coniuge possidet.




 Paginae Nuntiorum Latinorum complebuntur.

 ----------

"Nuntii Latini", 12.2.2010 (Radiophonia Finnica Generalis)

redegit Tuomo Pekkanen.

Debita Haitiae dimissa      

Principales terrae industriales promiserunt se Haitiae debita dimissuras esse. De dimissione debitorum Jim Flaherty, minister aerarii publici Canadensium, inter conventum a grege septem terrarum (G7) in Canada habitum nuntiavit. Gordon Brown, primus minister Britanniae, propositum laudavit admonens Haitiam ruinis obrutam etiam debitis obruendam non esse.

Olympia hiemalia inaugurantur

Olympia hiemalia proximis duabus septimanis Vancuverii, in urbe Canadae, celebrabuntur. Post Montem Regalem (1976) et Calgariam (1988) Vancuverium est iam tertia urbs Canadensium, quae ludos instituit. Inauguratio sollemnis fit hodie. Primum certamen est ludus exclusorius desulturae scridatoriae.