"Nuntii Latini
mensium Iulii et Augusti 2003" (Radio Bremen)
Recitator:
Dr. Franz Hartmann
Vis
electrica Americam septentrionalem defecit
In America septentrionali plures quam quinquaginta miliones [50.000.000] hominum
complures dies fluento electrico carebant. Per metropoles velut Detroit vel New
York nihil iam publice agi potuit. Calamitas illa tribus ductibus electricis
mendosis effecta esse dicitur.
Fervidus
aestus in Europa
Magnis silvis incendiis consumptis in Lusitania periculum publicum a
magistratibus declaratum est. Etiam in aliis regionibus Europae propter eximium
aestum ingentes silvae flammis deletae sunt. In oppido Perl-Nennig, quod oppidum
in Saravia situm est, viri rerum meteorologicarum periti gradus caloris
quadraginta virgula [40,3°C ] tres mensi sunt; quo calore maior numquam post
hominum memoriam in Germania fuit.
Bellum
clandestinum in Iraquia geritur
In urbe Bagdad Sergio de Mello Brasilianus, qui Nationum Unitarum legatus
specialis ibi versabatur, occisus est, dum aedificium illius institutionis
displosione insidiosa vastatur. Quo in casu plus viginti homines vitas amiserunt,
ad centum vulnerati sunt. John Abizaid, qui nuper copiis Americanis Iraquiam
tenentibus praefectus erat, primum declaravit milites suos bello clandestino
insidiose peti. Postquam enim desitum est pugnare, plures quam centum
quinquaginta [150] milites Americani per insidias interfecti sunt. Interea
George Bush praesidens Americanus confessus est se causas belli Iraquiani
inflavisse.
Controversiae
inter Germaniam et Italiam ortae
Verbis Antigermanicis a magistratu quodam Italiae expressis Gerhard Schröder
cancellarius Germaniae ferias, quas in Italia agere voluerat, renuntiavit.
Stefano Stefani enim secretarius a publicis civitatis negotiis dixerat cunctos
peregrinabundos Germanicos homines flavos, ineptos, nationem immoderate colentes
esse, qui strepitu et clamore litora Italiae invaderent. Interim ille Stefano
ablegatus est et controversiae Italo-Germanicae compositae sunt
Armstrong
victor quintum
Lance Armstrong Americanus quintum vicit Circuitum Galliae. Jan Ullrich Germanus
post annum intermissum denuo competitor acerrimus exstitit in illo certamine
birotali, quo nullum est difficilius. Qui vehementissime decertans secundum
locum obtinere valuit.
Schwarzenegger
ambitionem pronuntiat
Arnold Schwarzenegger histrio ille, qui in urbe cinematographica Hollywood
famosam personam terminatoris induebat, nunc se munus praefecti Californiae
petere pronuntiavit; se in civitate California vitia funditus exstirpare velle.
Schwarzenegger, qui ex Austria natus est et iuvenis corpus suum musculosissimum
in foris mercede ostentabat, Republicanorum partes sequitur.
Harding
urbem Bremam reliquit
Daniel Harding, cum Deutsche Kammerphilharmonie Bremen quattuor annos
temperavisset, urbem Bremam reliquit. Qui symphoniam proximam a Radiophonia
Bremensi in forum transmissam protulit permultis plaudentibus. Hic iuvenis
Britannia ortus famam suam a ripis Visurgis fluminis totum fere in orbem
terrarum propagavit.
Ludi
Olympici hiemales in urbe Vancouver futuri
Vancouver urbs Canadensis electa est, ut ibi anno bis millesimo decimo [2010]
ludi Olympici hiemales haberentur. Quod Consilio Internationali Olympico placuit.
Illa urbs praelata est urbi Pyeongchang Coreae Meridionalis, cum Salisburgum
Austriae iam primo suffragio recusatum esset.
MEMORABILIA
Pugna Actiaca
Mense Septembri anni septingentesimi vicesimi secundi a.u.c. [722 = 31 a.Chr.n.]
ad Actium classis Marci Antonii, qui diu in civitate Romana vir potentissimus
fuerat, devicta est. Qua victoria ille Gaius Octavius, qui a Iulio Caesare
dictatore testamento adoptatus eius nomen acceperat, orientali quoque parte
imperii Romani potitus est, quam ille collega pristinus una cum Cleopatra
Aegyptiorum regina tenuerat.
Hanc victoriam Horatius poeta [c. I 37], qui ei Caesari amicus erat, gaudio
elatus carmine celebravit, cuius initium est:
Nunc
est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
ornare
pulvinar deorum
tempus
erat dapibus, sodales.
Victor
autem, qui postea Augusti nomine honoratus est, paulatim rem publicam ita
restituit, ut re vera regnum esset unius viri. Post cuius mortem per saecula
imperatores, qui potentiam eius aemulabantur, etiam in Germania vel Russia, sibi
Caesaris nomen vindicabant.
NOTABILIA
ISTA in medium profert recentissimum carmen adhuc publice non totum auditum.ISTA,
illi musicae popularis periti, carmina Latina eo modo, qui Hiphop nominatur,
modulantur. Hoc carmine de rebus gestis Romanis, de Romanorum hostibus, de pace
belloque agitur. Versibus intercalaribus ex Vergilii Aeneide electis verba de
Calgaci oratione, quae a Tacito rerum scriptore praestantissimo tradita est,
inclusa sunt neque prima pars Belli Gallici istius Caesaris deest. Sodales ISTA
verba antiqua modulis novis canunt.
Quod opus TU, ROMANE! inscriptum in interreti sub titulo www.ista-latina.de (vel
ljanszen@ista-latina.de vel cliedtke@ista-latina.de) emi potest.
Glossarium
| Latein |
|
Deutsch |
|
Englisch |
| fluentum
electricum |
|
elektrischer
Strom |
|
electric
current |
| ductus
electricus |
|
Stromleitung |
|
power
line |
| Lusitania |
|
Portugal |
|
Portugal |
| Saravia |
|
Saarland |
|
Saarland |
|
bellum
clandestinum
|
|
Guerilla-Krieg |
|
guerilla
war |
| displosio
insidiosa |
|
Sprengstoffanschlag |
|
bomb
attack |
| Circuitus
Galliae |
|
Tour
de France |
|
Tour
de France |
| birotalis |
|
Rad- |
|
bicycle |
"Nuntii Latini mensis
Iunii 2003" (Radio Bremen)
Recitatrix:
Isabella Grüninger
Senatus
Bremensis novus
Electionibus Bremensibus mense Maio habitis inter Factionem Socialem
Democraticam et Unionem Christianam Democraticam nuper de coalitione renovanda
convenit atque decretum est, quid Bremam regentes perficere vellent. Henning
Scherf Democrata Socialis magister civium esse perget, Hartmut Perschau, qui est
Democrata Christianus, senator a rebus oeconomicis erit, Ulrich Nußbaum, qui
est mercator in urbe Bremerhaven neque ullius factionis sodalis, senator fisco
praeerit.
Möllemann
in mortem desiluit
Jürgen Möllemann, pristinus ille cancellarius vicarius Germaniae, umbrella
descensoria usus in mortem desiluit. Magistratus pro certo habent Möllemann
mortem sibi conscivisse, cum eum vectigalium fugacem persequerentur. Foederalis
Conventus Legatorum paulo ante immunitatem eius, qui antehac legatus popularis
Factionis Liberalis Democraticae fuerat, domus eius perscrutandae causa
sustulerat.
Aditus
ad Unionem Europaeam probatus
In Polonia et Czechia civitatibus suffragia lata sunt, quibus cives decernerent,
num vellent suas civitates Unioni Europaeae adiungi necne. In ambobus
civitatibus plures quam tres suffragantium partes [¾] adiunctioni assensae sunt.
Politici, qui eis civitatibus praesunt, declaraverunt populis suis ex his
suffragiorum eventibus res secundiores esse futuras.
Reconciliatio
concordiae facta
Duces earum octo nationum, quae maxima auctoritate toto in orbe terrarum esse
habentur, conventu in oppido Evian habito litem de bello Iraquiano composuerunt.
Bush et Chirac praesidentes Civitatum Unitarum et Francogalliae communiter cum
aliis, in his Schröder cancellario Germaniae, se Iraquiam bello finito ex
integro restituere velle declaraverunt.
Planeta
ruber certatim petitur
Primum Europaeorum vehiculum spatiale, cui nomen Mars-Express est (i.e. vectio
ad Martem citissima), a Baiconur portu spatiali in Cazastania sito ad Martem
planetam profectum est. Non multo post Americani aliam navem spatialem nomine
Mars-Rover (i.e. peregrinator Martialis) eodem miserunt. Quae naves spatiales
missae sunt exploratum, num quod genus vitae in hoc sidere exstaret. Europaea
navis mense Decembri ad planetam illum rubrum appelletur.
Lucrum
extraordinarium
Ute Asendorf colona, quae in vico Oyten prope Bremam habitat, brevissimo tempore
dives facta est. Haec enim mulier triginta septem [37] annos nata quinque
miliones Euronum ludis televisificis adepta est. Se statim parte copiarum usuram
esse dixit, ut intra scholam filii auditorium novum exstrueretur.
Urbs
Roma a muliere condita
Urbs Roma non a Romulo et Remo condita est, sed a muliere quadam, quae filia
Aeneae fuisse dicitur; quod quidem Eleanor Leach scrutatrix Unitis Civitatibus
orta contendit Stesichorum poetam (630 - 555 a.Chr.n.) poetam testem faciens. At
sunt, qui dicant id verum esse non posse.
Notabilia
Toto in Romanorum imperio viae in longitudinem octoginta quinque milium
chiliometrorum [85.000] erant stratae, quibus extrema quoque imperii loca cum
Roma capite coniuncta erant, sive Lusitania sive Mesopotamia. His viis non modo
exercitus Romani proficiscebantur, sed etiam commercio optimae facultates
praebebantur. Quantum laboris et sumptus Romani in id rete viarium impenderint,
apparebit, si tibi in mentem inducas per universas Unionis Europaeae civitates
quinquaginta tantum milium chiliometrorum [50.000] vias autocineticas esse,
quorum duodecim milia [12.000] sunt in Germania. De viis stratis Romanorum et de
itineribus tum factis novissime liber editus est multis imaginibus illustratus.
Eo libro certior quoque fies de tabernis et deversoriis, quae viis adiacebant.
[Werner Heinz, Reisewege der Antike, Unterwegs im Römischen Reich, Theiss
Verlag, Stuttgart 2003, ISBN 3806216703, € 24,90]
Glossarium:
| Latein |
|
Deutsch |
|
Englisch |
| umbrella
descensoria |
|
Fallschirm |
|
parachute |
| Foederalis
Conventus Legatorum |
|
Bundestag |
|
Bundestag |
| legatus
popularis |
|
Abgeordneter |
|
member
of German Parliament |
| spatialis |
|
Raum- |
|
space... |
|
scrutatrix
|
|
Forscherin |
|
scientist |
| lLusitania |
|
Portugal |
|
Portugal |
| rete |
|
Netz |
|
network |
| via
autocinetica |
|
Autobahn |
|
motorway |
| deversorium |
|
Herberge |
|
inn |
"Nuntii Latini mensis
Maii 2003" (Radio Bremen)
Recitator:Heinrich Fliedner
Suffragia
Bremensia
Electionibus Bremae habitis nulla factio plures sedes parlamentarias assecuta
est quam Socialis Democratica. Secundum locum obtinuit Unio Democratica
Christiana, cui aliquanto minor numerus civium suffragatus est quam quadrienio
ante. Nihilominus Henning Scherf magister civium affirmavit se coalitioni harum
duarum factionum adhaesurum esse. Virides Bremenses plura suffragia in se
vertere potuerunt quam umquam antea. Liberales, qui paulo ante factionis
conventum Bremae habuerant, ut suffragatores allicerent, una tantum sede
parlamentaria potiri potuerunt.
Conventus Socialistarum
Iuniorum Bremae habitus
In conventu iuvenum factionis Socialis Democraticae Germaniae, qui paulo ante
electiones in Brema urbe habitus est, ea consilia Gerhard Schröder cancellarii
et coalitionis rubrae-viridis, quae Agenda Viginti Decem nominari solent,
vehementissime vituparata sunt. Cum Olaf Scholz secretarius summus factionis
Socialis Democraticae a cunctis delegatis exsibilaretur, Henning Scherf magister
civium Bremensis - et ipse Socialista Democraticus - ab iisdem leniter
clementerque acceptus est.
Calamitates
autoraedarum longarum
Mense Maio vectores Germanici duarum autoraedarum longarum calamitatibus affecti
sunt. Haec in Hungaria prope Siofok oppidum ad lacum Pelsonem situm in ferriviae
transgressu tramine contusa est, quo in casu triginta tres [33] vectores
interfecti sunt.
Paucis diebus post in Francogallia duodetriginta [28] homines vitas amiserunt,
cum prope Lugdunum laophorum alterum inter noctem et pluvias de via decideret. Praeterea multi homines
vulnerati sunt. Plurimi vectorum, qui his casibus afflicti sunt, e Germania
septentrionali profecti erant. Quibus autoraedarum calamitatibus per longum
tempus nullae graviores fuerunt.
Statio
navalis Columbus
In urbe Bremerhaven statio navalis Columbus inaugurata est vectoribus, qui maria
terrasque exteras navibus visuri sunt. Ab hac statione, qua nulla earum, quae in
Europa exstant, recentior atque egregior est, hoc iam anno sexaginta naves ad
peregrinationes otiosas proficiscentur.
Iubilaeum
Petropolitanum
Trecentos ante annos Petrus Magnus Russorum Caesar in paludibus ad ostia Newae
fluminis sitis Petropolim urbem aedificari iussit, ut Russis mare Balticum
pateret. Illa urbs his quidem temporibus certe digna est quae aliis Europae
metropolibus comparetur sicut Lutetiae Parisiorum vel Pragae. Insunt ei autem
inter alia ducenta quinquaginta [250] musea, in quibus est illa praeclara
pinacotheca Eremitage nominata. Propter trecentos pontes, quibus plures quam
quadraginta insulae coniunctae sunt, haec urbs Venetiae Septentrionum nomen
accepit. Cuius iubilaeum festo spectaculisque magnificis celebratur.
George
Tabori in urbe Bremerhaven praemio ornatus
George Tabori rerum scriptor et fabularum auctor et dispositor in urbe
Bremerhaven praemio Jeanette Schocken ornatus est. Quod praemium cives huius
urbis instituerant, ut de Nationalibus Socialistis admonerent, qui libros sibi
ingratos in conspectu populi urendos curavissent. Tabori autem nonaginta fere
annos natus ipse praemium accipere non potuit.
Vinum
antiquitatis redivivum
De regione circum Vesuvium montem sita Martialis poeta (epigramma IV 44)
scripsit: "Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris, presserat hic
madidos nobilis uva lacus", sed Vesuvio anno undeoctogesimo [79] p.Chr.n.
erupto "cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla". Duobus milibus annis post
viris quibusdam vini peritissimis contigit, ut vinum eadem ratione, qua Romani
antiqui utebantur, producerent. Ei vino nomen Villa dei Misteri datum est; qua in
villa prope Pompeios sita vinum prelo pressum esse notum est.
Poesis
profecta
Per tres dies urbs Brema arti poeticae quasi portum praebuit, quo unus et
viginti [21] carminum auctores toto ex orbe terrarum convenerunt, ut quartum
sollemne litterarum internationale celebrarent. Ab aliis versus noti et
familiares sunt recitati, ab aliis nova et inaudita prolata sunt. Quibus
artificiis poeticis aliquot milia hominum magno gaudio affecti sunt.
MEMORABILIA
Imperator Fredericus Barbarossa aquis submersus
Adest
anni tempus calidius, quo homines libenter in lacibus, fluminibus, piscinis
publicis natant sui recreandi causa. Sed monendi sunt, ne ventre pleno aquam
intrent. Eis documento sit mors illius praeclari imperatoris Frederici, cui
Barbarossae [i.e. barbae rutilae] cognomen erat, qua mense Iunio anni millesimi
centesimi nonagesimi [1190] p.Chr.n. in Saleph, flumine Anatoliae, abreptus est
bene pransus. Quo de casu anonymi auctoris in epistula de Frederici imperatoris
expeditione sacra conscripta haec traduntur:
…
cum summa iactura rerum vix pervenimus Saleph in die dominica, quae fuit
vigilia Barnabae apostoli.
Cum domnus imperator per quoddam compendium transiret in convallibus montium
quandam rapidissimam aquam, salvum quae eum recepit in aliam ripam, facto ibi
prandio post infinitos et intolerabiles labores, quos per mensem iam erat passus
et amplius, cum vellet balneari in eadem aqua et ita se refrigerando vellet
transnatare, occulto Dei iudicio casu lacrimabili et inopinato submersus est.
Tam
subitam mortem praeclari principis multi imperii incolae credere noluerunt, ut
postea fama exstitit Fredericum non esse mortuum, sed ablatum in montem Kyffhäuser,
ubi dormiret, donec occasione data imperium suum renovaret.
NOTABILIA
Spectacula Romana in viculo Kalkriese
Prope viculum Kalkriese, quo loco Varus imperator Romanus illa maxima clade
affectus erat, per dies pentecostales spectacula Romana internationalia
habebuntur. Equites ludos edent, gladiatores pugnabunt armis suis ostentatis,
legionarii videbuntur iter facientes, sagittarii artem suam probabunt. Non solum
quomodo Germani antiquitatis equitaverint vel pugnaverint demonstrabitur, sed
etiam artes fabrorum proferentur. Praebebuntur cibi potionesque more antiquo
paratae. Pueris puellisque occasio
dabitur ludere sicut Romani vel res ad discendum utiles agere vel spectare,
quomodo fabri ferrum tudant.
[8./9.6.03, 10.00 -18.00 h, Museum und Park Kalkriese, Venner Straße 69,
D 49565 Bramsche-Kalkriese
www.kalkriese-varusschlacht.de]
Interim
reliquiae illae, quibus inventis viri docti sibi persuaserunt ea in regione
legiones Varianas contritos esse, usque ad mensem Septembrem medium in museo
urbis Francofurti ad Moenum sitae exhibentur:
[ Varusschlacht. Eine Legende wird ausgegraben.
Archäologisches Museum, Karmelitergasse 1, D 60311 Frankfurt/M.
www.archaeologisches-museum.frankfurt.de]
Glossarium
|
Latein
|
|
Deutsch
|
|
Englisch
|
|
factio
|
|
Partei
|
|
party
|
|
suffragari
|
|
stimmen
für
|
|
vote
for
|
|
suffragium
|
|
Wahl,
-stimme
|
|
election,
vote
|
|
exsibilare
|
|
auspfeifen
|
|
boo
someone
|
|
autoraeda longa
|
|
Bus
|
|
bus
|
|
lacus
Pelso
|
|
Plattensee
|
|
Lake
Balaton
|
|
Ferrivia
|
|
Eisenbahn
|
|
railway
|
|
Tramen
|
|
Zug
|
|
train
|
|
Lugdunum
|
|
Lyon
|
|
Lyon
|
|
Laophorum
|
|
Bus
|
|
bus
|
|
mare
Balticum
|
|
Ostsee
|
|
Baltic
sea
|
|
dispositor
|
|
Regisseur
|
|
Producer
|
|
prelum
|
|
Presse,
Kelter
|
|
Wine
press, squeezer
|
|
solemne
|
|
Festival
|
|
festival
|
"Nuntii Latini mensis
Martii 2003" (Radio Bremen)
Recitator:Volker
Lütjens
Bellum
Iraquiae illatum
George W. Bush Unitarum Civitatum Americae praesidens copias Iraquiam invadere
iussit. Die vicesimo [20.] mensis Martii mane urbs Bagdad primis bombis icta est.
"Contenti non erimus", Bush pronuntiavit, "nisi victoria parta"
oratione ad suam nationem habita. Attamen concessit bellum fortasse diuturnius
difficiliusque fore quam nonnulli nunc vaticinarentur. Civitates Unitas
sociosque id agere, ut tyrannidem Saddam Hussein everterent.
Reclamationes
contra bellum
Ubique terrarum ingens numerus hominum bello Iraquiae illato magna voce
reclamavit. Episcopi omnium ecclesiarum Germaniae protestati sunt id bellum
contra omnem rationem et contra ius gentium esse. Officium Vaticanum nuntiavit
Iohannem Paulum II papam nuntio belli accepto confectum cruciatu maximorum
dolorum esse. Gerhard Schröder cancellarius Germaniae dixit: "Consilium
falsum captum est." At Angela Merkel dux factionis adversae censuit
cancellarium Schröder et verbis et factis suis non sine aliqua culpa huius
belli esse.
De rebus emendandis
oratio habita
Gerhard Schröder Germaniae cancellarius declaravit se oneribus ordinis
medii leniendis atque subsidiis diminuendis Germaniae commodis prodesse velle.
Quibus rebus et pecuniis collocandis res oeconomicas in melius versum iri in
parlamento auguravit. Haec cancellarii consilia Angela Merkel, quae factionem
adversam moderatur, vituperavit, cum satis effectura non essent.
Djindjic
petitione occisus
Coniuratione facta a.d.IV Idus Martias Zoran Djindjic praeses ministrorum
Serbiae per insidias occisus est. Quo duce anno bis millesimo [2000] in civitate
Iugoslavia sine bello civili illa commutatio rerum peracta est, qua Milosevic,
crudelis ille dictator, potestate expulsus et reus in Tribunali Hagensi factus
est. Joschka Fischer minister ab exteris Germaniae eam caedem et horribilem et
scelestam questus est; verendum esse, ne quid detrimenti democratia in hac
regione caperet.
Berlusconi Bremae
adfuit
Gerhard Schröder Silvioque Berlusconi, quorum alter Germaniam alter Italiam
regit, Bremam convenerunt, ut de rebus, quae ad suas civitates pertinerent,
colloquerentur. Quamquam non consentiebant, qua ratione Iraquia tractaretur,
Berlusconi negavit discordiam intercedere inter Italiam et Germaniam. Plures
quam mille homines ante curiam Bremensem demonstraverunt se illius praesentiam
moleste ferre.
Hollywood amore
antiquitatis captum
Homines in regione Hollywood spectacula cinematographica fingentes et facientes
arma virosque antiquos reppererunt. Qua re fieri potest, ut brevi et vitam
Alexandri Magni et Hannibalem Alpes transgredientem et Leonidam ad Thermopylas
summa virtute patriam defendentem in cinematibus visamus. Wolfgang Petersen
quoque, dispositor pellicularum Germania septentrionali ortus, consilium cepit
in spectaculum convertere, Troia quomodo a Graecis capta sit.
Iudicium
mundanum institutum
Duodeviginti [18] iudicibus iure iurando astrictis iudicium internationale Hagae
res gerere coepit.
Quod iudicium institutum est, ut homines, quibus genocidium vel scelera contra
iura belli vel contra humanitatem commissa crimini dantur, eo in ius vocentur.
Huic instituto et Sinae et Israel et Civitates Unitae Americae vehementissime
adversantur.
Memorabilia
Natalis urbis Romae
Quotannis homines plurimi peregrinantes Romam petunt, alii ut temporum
praeteritorum monumenta admirentur, alii ut amoenitatibus vitae urbanae fruantur,
alii religionis causa. Cum autem ad tres miliones hominum urbem incolant, viae
duabus milionibus vehiculorum semper refertissimae, quin etiam infarctae sunt.
Cuius rei remedium iam speratur: Nam consilium est, ut proximo anno cuniculus
incipiatur, quo vehicula subter medios Romae vicos transvehi possint. Qua re
contaminatio aeris diminuatur et chaos vehicularium evitetur. Haec omnia fieri
non possent, nisi Romulus ante bina milia septingentos quinquaginta quinque
[2755] annos urbem condere instituisset. Qua de re Eutropius narrat [brev.
I,1.1-2]:
Romanum imperium, quo neque ab
exordio ullum fere minus neque
incrementis toto orbe amplius humana
potest memoria recordari, a Romulo
exordium habet, qui Reae Silviae
Vestalis virginis filius et - quantum
putatus est - Martis, cum Remo fratre
uno partu editus est. Is cum inter
pastores latrocinaretur, decem et octo
annos natus urbem exiguam in Palatino
monte constituit, XI Kal. Maias [21. Apr.],
Olympiadis sextae anno tertio [753
a.Chr.n.].
Notabilia
De Germania Romana
In regionibus, ubi lingua Theodisca viget, multa Romanorum vestigia inveniuntur:
oppida, castella, speculae, thermae. Religio Christiana per imperium Romanorum
in Germanorum terras pervenit nec non lingua Latina, qua et regentes et clerici
et docti homines ibi per multa saecula utebantur. Cultus humani bona, quae
Romani incolis Germaniae attulerint, in periodico illo proponuntur, cui
inscriptio DAMALS (i.e. illis temporibus) est.
[DAMALS - Das Magazin für Geschichte und Kultur,
Heft 03/2003, herausgegeben von der Deutschen Verlags-Anstalt,
inscriptio electronica: damals@dva.de]
| Glossarium |
| Latein |
|
Deutsch |
|
Englisch |
| ordo medius |
|
Mittelstand |
|
middle classes |
| petitio |
|
Attentat |
|
assassination |
| dispositor |
|
Regisseur |
|
director |
| pellicula |
|
Film |
|
film |
|
iure iurando
astringere
|
|
vereidigen |
|
put under an oath |
| Haga |
|
Den Haag |
|
The Hague |
| Sinae |
|
China |
|
China |
| cuniculus |
|
Tunnel |
|
tunnel |
| evitare |
|
vermeiden |
|
avoid |
| specula |
|
Wachtturm |
|
watch-tower |
|