Radio Bremen
Tabulatorium
2001 - 2002
"Nuntii Latini mensis Augusti 2002" (Radio Bremen) Recitator: Kurt Hille Clades
pulcherrimarum terrarum et urbium: inundationes maximae Transgressio
Rubiconis? - Plus quadragies centena milia [4.000.000] hominum quaestu carent Gysi
nunc privatus Turci poenam mortis tollunt Indigena consecratus Venit, vidit et cucurrit Principatus mundanus natationis
liberae Insigne Bremae novum Praenuntiatio tempestatis poena placet diversa, genus mortale sub undis Post hanc quidem calamitatem Deucalioni et Pyrrhae tantum superesse
licuit, qui novam gentem procreaverunt.
Glossarium
"Nuntii Latini mensis Iulii 2002" (Radio Bremen) Recitator: York Grüninger Manus pedifollica Germaniae magno
iubilo excepta Calamitas aeronautica supra lacum
Brigantinum Tribunal Nationum Unitarum
institutum Saevitia tempestatis septem
homines occisi Regia Berolinensis restituetur Capite velato docere non licet Praenuntiatio tempestatis
Testis est etiam Vergilius, qui Aeneam Italos populos debellaturum esse his verbis dixit:
Quid autem est, quod his annis nos impellat eum gradum cultus humanioris
omittere et sedes nostras neque fame neque bello coactos relinquere, ut
frequentes per vias stipatas aditusque incertos vagemur?
Glossarium
"Nuntii Latini mensis Iunii 2002" (Radio Bremen) Recitatrix: Hannelore Zöllner
Moellemann excusatus esse vult Juergen Moellemann, praeses Factionis Liberalis vicarius, veniam Iudaeorum in Germania viventium petivit. Controversiae magnae enim factae erant, quod ille pronuntiaverat Michel Friedman, qui in Centrali Iudaeorum Germaniae Consilio secundum locum obtinet, suo more gerendi efficere, ut multorum animi a Semitis averterentur.
Liber Walserianus prelum subibit Domus editoria Suhrkamp constituit se illum Martini Walser librum de morte critici cuiusdam conscriptum edituram esse. E contrario diurnum Frankfurter Allgemeine litteris apertis ad Walser datis negaverat se illud opus ante librum impressum in actis suis divulgaturum, quod animo a Semitis abhorrente conscriptum esse videretur.
Fons nitrofeni inventus Horreum frumenti in civitate Mecklenburg-Vorpommern situm fons pabuli nitrofeno herbicidio contaminati est. In hoc horreo iis temporibus, quibus Respublica Democratica Germaniae vigebat, herbicidia periculosa asservabantur. Vestigia huius veneni in ovis atque gallinis reperta sunt.
Expositio Documenta undecima in oppido Kassel prima huius millennii patefacta Documenta Kasseliana, qua nulla artis expositio maior atque celebrior est in mundo, his diebus patefacta est. Haec expositio anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto [1955] condita adhuc decies [10x] peracta erat. Huic spectaculo, quod per centum dies usque ad diem decimum quintum mensis Septembris [a.d. XVII Kal.Oct.) visitari poterit, Okwui Enwezor e re publica Nigeriana ortus praeest.
Praenuntiatio tempestatis Aequam
memento rebus in arduis Huc
vina et unguenta et nimium brevis
"Nuntii Latini mensis Maii 2002" (Radio Bremen) Democratae Christiani Nederlandici vicerunt In Nederlandia per suffragia tanta commutatio rerum facta est, ut Democratae Sociales post octo annorum regimen a re publica gerenda avocati sint. Plurimi enim suffragantium factionibus dextris faverunt, e quibus secundum locum nunc factio illius extremistae Pim Fortuyn obtinet, qui nuper interemptus erat; victoriam autem Democratae Christiani adepti sunt, quorum praeses Jan Peter Balkenende iam a Beatrice regina iussus est habenas rerum Nederlandicarum accipere. Chirac praesidens iterum Jaques Chirac denuo praesidens rei publicae Francogallicae creatus est. Suffragio decretorio hic princeps factionis Degaullianae victoriam adeptus est de Jean-Marie Le Pen, illo fautore populismi odiique phyletici et capite Frontis Nationalis. Praesidium ministrorum Jean-Pierre Raffarin suscepit; quo munere pro tempore fungetur donec mense Iunio novum parlamentum creetur. Factio Liberalis conventum egit Nova res facta est in conventu Factionis Liberalis in urbe Mannheim peracto: coetus legatorum primum ibi praesidem suum Guido Westerwelle fieri iussit candidatum cancellariatus. Praeterea decretum est, quid socii huius factionis fieri velint, si per suffragia iis licebit ad gubernacula rei publicae accedere. Inter alia promissum est vectigalia minutum iri legesque, quae ad ea pertinent, simpliciores redditum iri. Hic laetitia - illic tristitia Societas pedifollica Borussia Dortmund campionatum Germaniae huius anni assecuta est. Ultimo pediludio societatem pedifollicam Werder Bremen vicit, quae tamen certamini Europaeo UEFA intererit. Societas Schalke 04 poculum Unionis Pedifollicae Germaniae adepta est. Pedilusores autem societatis Bayer Leverkusen hoc anno tres quidem titulos merere potuerunt - non modo campionatum et poculum Germaniae, sed etiam campionatum Europae; at cunctis ludis, qui maximum momentum ad bonum eventum habuerunt, victi tamquam manibus nudis ac vacuis relicti sunt. Senatus civitatis Hamburgi non iam vult Portus communis civitatum Bremae, Saxoniae Inferioris, Hamburgi non fiet. Id senatus civitatis Hamburgi decrevit. Nunc Brema et Saxonia Inferior pecuniae collocatorem privatum quaerunt, ut portus navibus maximis idoneus eo adiutore in Wilhelmshaven oppido perficiatur. Operum intermissio a metallorum opificibus finita Post intermissionem operum quindecim dierum in civitate Badenia-Virtemberga factam inter operum datores et consociationem opificum metallorum manupretium augendum esse convenit. Hoc anno opifices manupretium quattuor centesimis partibus (4%) auctum accipient. Interim et consociationes ceterarum regionum hanc pactionem secuti sunt. Tutela animalium legi constitutionali Germaniae inseritur Parlamentum Germaniae decrevit, ut lege constitutionali sanciretur animalia protegenda esse. Quo decreto melius prohiberi potest, ne quis animalia vexet, indigno more vehat, eis adhuc experimenta non necessaria abutatur. Prima editio mundana in oppido Bremerhaven facta In theatro oppidi Bremerhaven spectaculum Atlantic Affairs primum toto in orbe terrarum datum est. Cuius operis auctor Udo Lindenberg cantus ac versus, qui inter bella mundana celebres erant, ad iudicium huius saeculi accommodatos praebuit. Kuros Athenis inventus Archaeologi Germani, qui antiquitatis cognoscendae causa eam regionem Athenarum effodiunt, quae Kerameikos appellatur, Kuron invenerunt. Est iuvenis statua saeculo sexto ante Christum natum facta. Opus Dipylonis magistri esse existimatur, qui primus arte sua Athenis dicitur floruisse. Praeter iuvenem aliae statuae repertae sunt, inter quas Sphinx. Praenuntiatio tempestatis Si
et umidus et frigidus fuerit mensis Maius, agricolarum horrea doliaque plena
frugum fore proverbium vetus et rusticum ait. Quae cum ita sint, hunc mensem
auspicatissimum coepisse apparet. At paucis diebus post nobis quidem, qui prope
mare Germanicum habitamus, temporibus aestivis frui licuit, cum reliqua Germania
ab imbribus inundationibusque vexaretur. Quid ergo de messibus nostris?Horatio
poetae nihil opus erat caelum sideraque observare, ut scribere posset (carm.saec.
29ff.):
"Nuntii Latini mensis Aprilis 2002" (Radio Bremen) Caedes horrifica in urbe Erfurto Mense Aprili exeunte caedes atrocissima in urbe Erfurto facta est. Iuvenis quidam armatus scholam intravit, ut magistros necaret. Postquam sedecim [16] homines caesi sunt, auctor necis se ipsum interfecit. Ille videtur se ulcisci voluisse, quod nuper e schola expulsus erat. Tale facinus crudele numquam antea in Germania factum est.
Imperium Leo Kirch negotiatoris corruit Societas KirchMedia, cui mercatura pellicularum cinematographicarum et transmissionum televisificarum quaestui erat, aere diruta est. Hic enim complexus mercatorius, qui inter maximos Europae fuerat, pronuntiavit aes alienum, quod postremo ad sex miliarda Euronum conflatum erat, solvi non iam posse. In Germania nullum umquam maius naufragium fortunarum post bellum secundum mundanum accidit.
Legatio Colin Powell ministri irrita E regione Orientis Proximi Colin Powell ab exteris rebus minister Civitatum Unitarum Americae irritus domum rediit, quod indutias inter Israelianos et Palaestinenses perficere non potuit. Palaestinenses, quorum impetibus homines caedi pergunt, Israelianis crimini dant illos in pugnis, quae in oppido Dienin commissae sunt, magnam caedem fecisse. Consilium Securitatis Nationum Unitarum decrevit de his rebus collegium inquisitorium institui.
Ad militiam obligari a constitutione Germanica non abhorret Iuvenes ad militiam vocari non discrepat a constitutione Germaniae. Quo iudicio summae rei publicae consilium querellae adversatum est, qua postulabatur, ne quis officio militiae teneretur nisi voluntarius. Praeterea declaratum est non alienum esse a pari iuris condicione mulierum virorumque servanda viros tantum ad militiam obligari.
Impetus terroristicus in Tunesia Dierbae in insula Tunesiae vasa gasaria autocineto onerario imposita ante synagogam displosa sunt. Quare multi homines aut mortui sunt aut gravia vulnera acceperunt. Inter eos fuit grex Germanorum, qui, ut illud aedificium celebre viserent, laophoro eo advecti erant. Adhuc mortui sunt duodeviginti [18] homines, inter quos tredecim [13] Germani. Non iam dubitatur displosionem illam machinatione terroristarum factam esse.
Commutatio rerum Magdeburgi civitate Saxonia-Anhaltino factis, cum Factio Socialis Democratica Germaniae calamitate quasi Cannensi affecta dimidium fere suffragiorum perderet. Democraticis Liberis post octo annos tandem rursus licebit in sellis curiae Magdeburgensis sedere. Reinhard Höppner, praeses civitatis Saxoniae-Anhaltini, se magistratu abdicaturum totumque e re publica recessurum esse pronuntiavit. Sunt, qui dicant Gerhard Schröder cancellarium clade nuntiata consternatum iterum iterumque exclamavisse: "Reinhard Höppner, suffragia redde!"
Novum museum in loco victoriae Arminii celebris Magno cum apparatu in vico Kalkriese dedicatio musei novi celebrata est, quod in loco cladis Varianae famosae exstructum est. Per multa saecula dubitabatur, ubinam illa pugna facta esset, qua Germani anno nono p. Chr. n. Romanos Arminio duce "in saltu Teutoburgiensi" devicerant tres legiones occidentes. Ante quattuordecim [14] autem annos reliquiis quibusdam casu detectis illud dubium plane sublatum esse videtur. Huic celebritati interfuit etiam Romano Prodi Commissioni Europaeae praesidens.
Artificia Graeca in urbe Berolino exponuntur "Vetustas Graeca - sitne aliquid fictum an factum" disputant ii, qui electa artificia Graeca in Aedibus Martin Gropius composuerunt. Opera quinto et quarto saeculo a.Chr.n. facta inspici possunt, quo in tempore ars Graeca floruisse dicitur. In his operibus exstruendis pars ornamentorum lapideorum, quae Heroum in oppido Trysa situm ornaverant, dilapsa et fracta est. Artificia reliqua usque ad diem secundum mensis Iunii visitari possunt.
Loriot Praemium Eulenspiegel adeptus Victor von Bülow vel Loriot a Bremensibus Praemio Till Eulenspiegel affectus est. Hic tamquam Till Eulenspiegel curavisse dicitur, ut homines quasi in speculum intuentes vitas et mores cognoscerent. Plerique ludi huius hominis urbani in aedibus Radiophoniae Bremensis perfecti sunt. Victor von Bülow spatium vitae, quod Bremae emensus erat, prosperrimum et felicissimum fuisse affirmavit.
Elisabeth secundae reginae mater mortua Mater reginae anno centesimo secundo vitae in Windsor palatio suo mortem obiit. Cives Britanniae ei nomen amoris plenum materculae reginae dederunt, quod plebi dilectissima erat.
Et nunc: Tempestas Si
quicquam post longam saevitiam hiemis optanti optigit umquam insperanti, nihil
gratius esse potest quam ver. Ut in carminibus Buranis (Carm. amatoria 136,1) Omnia
Sol temperat Quamquam multo etiam calidius fieri oportet, ut gaudiis veris fruamur, animo non deficiamus: aestas crescit eundo.
Alii nuntii De congressu amicorum linguarum Latinae et Graecae "Litterae Latinae et Graecae numquam evanescent" - id quidem sibi persuasum habent magistri et professores, qui linguam Latinam et Graecam docent. Qui hoc anno - ad numerum fere mille - in urbem Dresdam convenerunt, ut de his quaestionibus disputarent: Quanti aestimari potest his quidem temporibus studium linguae Graecae et Latinae? Cur etiam hodie litteris antiquorum hereditate nobis relictis studeamus? Neque philologi ipsi modo, sed etiam alii gravissimi et dignitate praediti homines, in his Theo Sommer, ille editor commentarii periodici DIE ZEIT, multis et iustis de causis studium humanitatis non neglegendum esse censuerunt. "Praemio humanitatis", quod secundo quoque anno homini de humanitate merito a societate linguae Graecae et Latinae faventium tribuitur, hoc anno Alfred Grosser, ille auctor Franco-Gallicus, affectus est.
De museo novo in Kalkriese Ante diem undecimum Kalendas Maias (21.4.)in vico Kalkriese prope oppidum Osnabrück sito, museum novum a Sigmar Gabriel, primo ministro Saxoniae Inferioris, apertum est. Ibi duo milia fere annorum reliquiae Vari legionumque eius iacent, postquam anno nono post Christum natum tres legiones Romanae (XVII., XVIII., XIX.) a Germanis Arminio Cherusco duce proelio devictae sunt. Paucis modo annis ante hic maestus locus illius cladis Varianae "in saltu Teutoburgiensi" factae, qui tot annos a tot viris prudentibus frustra quaesitus erat, repertus est. Hunc verum locum pugnae esse apparet ex magna copia rerum militarium et nummorum Romanorum ibi inventorum, quos ante annum nonum post Christum natum signatos esse constat. Museum, quod opus novum ac huic tempori aptum est, a visitatoribus quasi explorari potest. Locus pugnae, qui a Tacito in Annalibus (I,61) perscribitur, nunc hortus archaeologicus factus est. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
"Nuntii Latini mensis Martii 2002" (Radio Bremen)
Tumultus in consilio foederali ortus
Cum lex de advenis recipiendis in consilio foederali lata esset, tumultus et rumores orti sunt. Praesidens consilii Klaus Wowereit suffragium ambiguum Brandenburgense assensionem iudicaverat. Qua ratione praesides civitatum factionum Christianarum rem publicam labefactari affirmaverunt et indignationem simulantes a contione secesserunt.
Coloniae indignatio magna de pecuniis acceptis
Factio Socialis Democratica Coloniensis pecuniis acceptis in infamiam incidit. Norbert Rüther, qui modo huic factioni renuntiavit, confessus est se contra leges falsis professionibus fontem largitionum acceptarum celavisse. Coloniae nunc publice investigatur, num illae pecuniae solutae sint, ut maior apparatus purgamentis comburendis locaretur.
In Afganistania inter alios Germani milites mortem obierunt
Et duo milites Germanici et tres Danici, qui praesidiis Afganistaniae intererant, interfecti sunt, dum missili, quo aeroplana deleri possint, vim displodendi adimere conantur. Insuper tres Dani et quinque Germani gravibus vulneribus affecti sunt. Milites mortui et vulnerati quoque iam in patrias revecti sunt. Quo de casu certior factus Rudolf Scharping, minister defensionis Germaniae, statim itinere Africano interrupto Berolinum revertit.
Regio orientis proximi tumultibus concussa
Nullo tempore, postquam Palaestinenses ante duos annos seditionem coeperunt, violentius actum est quam hoc mense. Profecto plures ducentis hominibus interfecti sunt, dum insidiae terroristicae fiunt vel Israeliani maiore vi vindictam quaerunt. Consilium Securitatis Nationum Unitarum autem Civitatibus Americae Unitis rogantibus declaravit sibi rem publicam Palaestinensium instituendam videri. Quae sententia ad id tempus nequaquam effici potuerat.
Comitia Bavarica
Comitiis communalibus nuper per Bavariam habitis Unio Socialis Christiana paulo plura suffragiorum acquisivit quam proximis. Monaci autem in capite Bavariae candidatus factionis Socialis Democraticae Christian Ude iterum magister civium primarius electus est; qui denuo coalitione rubra-viridi nisus urbem regere poterit.
Helvetii de civitate Nationibus Unitis adiungenda suffragium ferunt
Cives Confoederationis Helveticae plebiscito facto civitatem suam Nationibus Unitis adiungendam esse constituerunt. Pro ea re duodecim cantones sententias tulerunt undecim cantonibus rem improbantibus. Confoederatio Helvetica ultima rerum publicarum - civitate Vaticano et Taivania exceptis - adhuc Nationibus Unitis se adiungere negaverat.
Mercatus librarius Lipsiae habitus
Mercatu librorum Lipsiae habito Christa Wolf auctrix Praemio Librario Germanico pro opere vitae affecta est. Günter Grass, qui iam Praemium Nobelianum adeptus erat, ornatu magno facto excellentissima oratione ingenium auctricis laudavit. Ceterum hoc anno libros audibiles hominibus maxime acceptos esse apparuit. Eius generis libri recentes etiam in mensa Radiophoniae Bremensis expositae erant.
Novus praesidens summae rei publicae consilii
Hans-Jürgen Papier nunc summae rei publicae consilio praeest. Is aetate quinquaginta octo [58] annorum a consilio foederali delectus succedit Jutta Limbach, quae annos sexaginta octo [68] nata otio cum dignitate fruetur. Papier erat ex quattuor annis vicepraesidens summae rei publicae consilii.
Athenienses stadium Olympicum renovant
Stadium Olympicum Atheniensium abhinc tres annos terrae motu graviter laesum penitus reficitur. Hoc aedificium marmore candido exstructum insigne est, quod ibi prima Olympia nostrae aetatis anno millesimo octingentesimo nonagesimo sexto [1896] data sunt. Magistratibus propositum est, ut opera perficiantur, priusquam mense Augusto anni bis millesimi quarti [2004] ludi Athenis editi erunt.
Galli in Germaniam reverterunt
Pellicula novissima e libellis orta, quos auctores pictographici René Goscinny et Albert Uderzo ediderant, plurimos spectatores in cinemata attrahit. Iterum dramatis personae ab hominibus veris aguntur. Hac in fabula, quae inscribitur "Asterix et Obelix: Missio Cleopatra", illi Galli fortes et callidi formosam Cleopatram adiuvant milites Romanos pavore atque plagis vexantes.
Praenuntiatio tempestatis
Quo
usque tandem abutere, o Iupiter, patientia nostra? Quam
diu etiam furor tempestatis tuus nos eludet? Quem ad finem effrenati imbres et
venti se effundent? Anonymus quidam in carminibus Buranis de vere multum et diu
meditans metuit, ne hiems iam mense Februario recedere cogatur:
Bruma,
veris aemula,
sua iam repagula
dolet demoliri;
demandat Februario,
ne se solis radio
sinat deleniri. (carmina Burana 57,1)
Tempestatibus mensis Februarii fortiter restitimus. Nunc autem mense Martio, i.e. vere ineunte, etiam nos desiderium solis et caloris capit. Da, quae promissa sunt, o Iupiter, cum tempora anni cursu solis terminata sunt.
|
Glossarium |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
"Nuntii Latini mensis Februarii 2002" (Radio Bremen)
Ludi Olympici hiberni peracti
Exquisitissimo et permagnifico spectaculo finis Olympiorum hibernorum undevicesimorum [XIX] celebratus est, quae in Urbe Lacus Salsi per sedecim dies habita sunt. Nullis certaminibus, postquam ante centum sex [106] annos denuo instituta sunt, plus operae studiique ad id consumptum est, ne spectatores athletaeque in ullum periculum vocarentur. Ludis interfuerunt plures quam duo milia quingenti [2500] agonistae e septuaginta septem [77] nationibus orti. Inter quos Ole Einar Bjoerndalen Norvegus eminuit, qui quattuor nomismata aurea tulit. Nullius nationis athletis melius evenit quam Germaniae, qui triginta quinque [35] nomismata sibi pepererunt, inter quae erant duodecim aurea. Laetitia autem certaminum feliciter peractorum paulum obumbrata est: fuerunt enim athletae, qui iuris iurandi Olympici obliti drogis se excitavissent. Hi duos in annos certaminibus athleticis excludentur.
Milosevic reus factus
In tribunali Hagensi, quod est ad iniurias bellicas persequendas institutum, agi coeptum est in Slobodan Milosevic, qui praesidens Serbiae Iugoslaviaeque fuerat. Ei crimini datur auctorem fuisse, ut in Bosnia genocidium perpetraretur atque in Cossovia Croatiaque humanitate contempta alia scelera gravissima committerentur. Damnatum poenam sequi oportet, ut per reliquam vitam inclusus teneatur. Exspectatur sententiam non ante finem anni bis millesimi quarti [2004] pronuntiatum iri.
Jagoda magistratu se abdicavit
Florian Gerster, et minister rerum socialium Rhenaniae-Palatinatus et sodalis factionis Socialis Democraticae, administrationi operum praeerit. Succedet Bernhard Jagoda, quem cum rumores tum minister operum atque laborum Walter Riester urgebant, ut immaturo otio se daret. Qua ratione Riester demonstravit se infamiam tabularum, quae male administratae essent, non pati. Item administrationem operum reformari iussit.
Convivium vetustissimum Bremae habitum
Centeni et mercatores et nauarchi et viri, qui in rebus politicis vel oeconomicis primos ordines tenent, Bremam in curiam convenerunt, ut quadringentesimum duodesexagesimum [458.] convivium anniversarium Schaffermahl dictum celebrarent. Sigmar Gabriel, qui Saxoniam Inferiorem regit, invitatus erat, ut orationem haberet. Ille cooperationem suae civitatis cum civitate Bremensi maximi momenti esse affirmavit. Praecipue id spectandum esse, ut in Germania septentrionali viae opesque ad commercium pertinentes meliores redderentur
Günter Grass librum novum perfecit
Numero quinquaginta milium exemplarium liber novus a Günter Grass scriptus editus est. In hoc libro, qui inscribitur "gressu cancri" [Im Krebsgang] , de illis rebus atrocibus narratur, quae die tricesimo [30.] mensis Ianuarii [= a.d. III. Kal.Febr. ] anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto [1945] factae sunt: tum in mari Baltico navis Germanica nomine Wilhelm Gustloff, cui decem milia [10 000] hominum inerant, a nave subaquanea Russorum demersa erat. Qui liber, cuius auctor iam praemium Nobelianum adeptus est, in plus triginta [30] linguas transferetur.
Spectacula cinematographica Berolini data
Berolini denuo ludi cinematographici editi sunt, in quibus spectacula quadringenta [400] numero ex octoginta [80] nationibus data sunt. Iis ludis nomine Berlinale primum praefuit Dieter Kosslick, qui in locum Moritz von Hadeln Helvetii successit. Praemium, cui nomen est Ursus Aureus, iudices duabus pelliculis tribuerunt: et pellicula cinematographica "Solis dies sanguineus" [Bloody Sunday] a Paul Greengrass facta et pellicula picturata "arte magica sublatus" [Spirited Away], quam Hayao Miyazaki Iaponiensis perfecerat, hoc praemio affectae sunt. Ursus Argenteus pelliculae Germanicae ab Andreas Dresen factae "dimidium scalarum" [Halbe Treppe] datus est. In summa quingenta milia [500 000] hominum ludos spectatum venerunt.
Elisabeth Mann Borgese obiit
Elisabeth Mann Borgese oceanographa octogesimo quarto anno [84.] in Confoederatione Helvetica e vita excessit. Docuerat inde ab anno millesimo nongentesimo octogesimo [1980] rerum politicarum scientiam in Dalhouse studiorum universitate Canadensi. Qua auctrice per nonnulla foedera pactum est, ut maria tutanda essent. Elisabeth Mann Borgese, filia postuma Thomas Mann scriptoris fabularum, nunc etiam in Germania apud multos homines nomen praeclarum accepit emissionibus televisificis recentibus, quibus vitae et tempora patris atque gentis clarissimae Mann divulgarentur.
Hildegard Knef mortua
Post morbum longinquum Hildegard Knef, illa actrix, cantrix, auctrix defuncta est. Vixit septuaginta sex [76] annos. Johannes Rau praesidens rei publicae eam actricem famosissimam fuisse praedicavit, cum Gerhard Schroeder cancellarius diceret Germanos artificem scaenicam popularissimam amisisse. Ludis cinematographicis, qui Berolini habebantur, huic divae cinematographicae, quae etiam in Hollywood aliquid profecerat, recensio praeteritorum artis operum dedicata est.
Cantrix Bremensis certamini internationali intererit
Corinna May, cantrix caeca Bremensis, proverbium secuta est, quo affirmatur Bremensibus licere ter conari. Nam bis frustra conata in certamine Chilonii habito electa est, ut pro Germania decertaret de praemio a consociatione televisifica Eurovisione instituto, de quo mense Maio Tallinni in capite Estoniae decertabitur. Carmine suo "Sine musica vivere nequeo" [I Can't Live Without Music] illa per Germaniam telespectatores tanta admiratione affecit, ut suffragio telephonico e quattuordecim [14] competitoribus victoriam ferret.
Praenuntiatio tempestatis
Tempestas
mensis Februarii gratissima fuit, si quem procellae delectant, immo vero non
tantum procellae, sed etiam nives, pruinae et tonitrus fulgura comitantes. Talia
tempora Vergilius poeta neminem nisi heroem suum pati potuisse scripsit, cum eum
ad oras Africae iactari fecit:
…
ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
…
Intonuere
poli et crebris micat ignibus aether…
(Verg.Aen. I
82 ff.)
Nobis
autem, qui anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo [1962] impetui
fluctuum et ventorum restitimus, clades maritimae vastationes
eiusmodi ferentes non iam contingant mense Februario posteris in annis.
|
|
Glossarium |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
|
|
"Nuntii Latini mensis Ianuarii 2002" (Radio Bremen) vom 1.2.2002
Euro adest
Euro anno ineunte inductus est mercatoribus argentariisque nullis difficultatibus affectis. Hanc pecuniam novam permulti homines ubique Europae laetitia atque clamore acceperunt. Ceterum Germanis ante Kalendas Martias marca Germanica uti licet.
Edmund Stoiber cancellariatum petit
Edmund
Stoiber, et primus minister Bavariae et praeses Unionis Christianae Socialis,
propalam professus est sese ex sententia utriusque factionis Christianae
cancellariatum petiturum.
Antea Unionis Christianae Democraticae praeses Angela Merkel se ab eodem incepto
desistere denuntiaverat. Mense Septembri in Germania fient comitia
parlamentariis creandis.
Milites Germani nunc in Afganistania
Vexillationes Germanicae inde a mense Ianuario Kabul, caput Afganistaniae, circumeunt. Qui milites ad negotium evocati sunt, quo nullum difficilius periculosiusque umquam post secundum bellum mundanum exercitui Germaniae mandatum erat. Ad mille milites Germani praesidiis a Nationibus Unitis missis intererunt.
Senatrix Bremensis mortem immaturam obiit
In via autocinetica, quae est inter Bremam et Bremerhaven
oppida, Hilde Adolf, dum
autocinetum domum ducit, casu viario interfecta est.
Ea fuerat senatrix Bremensis, cui condiciones operariorum, feminarum, iuvenum,
hominum egentium nec non salus publica curae erant. Quae mulier pro Factione
Sociali Democratica in re publica versata plebi maxime accepta erat, ut
putaretur digna esse, quae Henning Scherf civium Bremensium magistro succederet.
Bremae paulo plures homines labore destituti
In oppido Bremerhaven mense Decembri septendecim virgula septem partes centesimae [17,1%] ex operariis quaestu carebant - non aliter atque mense anteriore. Bremae autem eorum numerus paulo auctus est, ut tunc duodecim virgula quattuor partes centesimae [12,4%] ex iis sine labore essent. Christian Hawel, qui Bremae officium operum et laborum dirigit, pronuntiavit et tempestatem hibernam et recessionem oeconomicam illud effecisse. Inter operarios totius Germaniae illo tempore paene decimus quisque tantum quaestus expers erat.
Neubarth exercitator novus societatis pedifollicae Schalke 04
Frank Neubarth, pristinus ille pedilusor societatis Werder Bremen, ludis huius anni finitis manum primam societatis pedifollicae Schalke 04 exercebit. Se usque ad annum bis millesimum quartum [2004] hoc munere functurum esse subscriptione nominis confirmavit. Neubarth trecentos septendecim [317] ludos pro Werderanis absolvit et nonagies septies [97x] follem portae intulit
Certamen birotale sex dierum Bremense optimum eventum habuit
Bruno Risi
et Kurt Betschart socii certamine birotali duodequadragesimo [38.] Bremae habito
victoriam adepti sunt. Ambo birotarii Helvetici certamen Bremense vicerunt
tertium, cum Andreas Kappes, cui Brema orto spectatores Bremenses maxime
faverent, una cum Andreas Beikirch socio quartus e certamine exiret.
In summa centum triginta milia [130.000] spectatorum hoc certamen Bremae
frequentaverunt, quod maximum et plebi maxime acceptum omnium certaminum
birotalium orbis terrarum esse inter omnes constat.
Nova praeses instituti Goethe
Jutta Limbach, quae nunc summae rei publicae consilio praeest, Kalendis Maiis novum munus inibit: Ea praeses instituti Goethe succedet Hilmar Hoffmann, qui munere cedet, ut otio cum dignitate fruatur.
Astrid Lindgren mortua
Nonaginta quattuor [94] annos nata Astrid Lindgren obiit. Propter fabulas pueriles liberis atque parentibus ubique terrarum maxime accepta erat. Composuit libellos classicos velut " liberi Bullerbuenses sumus " vel " de Karlsson tecticola " vel " de Pippi tibialibus longis ", quae fabula anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto [1945] gloriam repentinam atque universalem poetriae attulerat.
Sociologus celeberrimus Lutetiae Parisiorum mortuus
Lutetiae Parisiorum Pierre Bourdieu sociologus natione Francogallus anno aetatis septuagesimo secundo [72.] in valetudinario quodam e vita discessit. Hic vir, qui inter homines contemporaneos in doctrina sociologica versantes eminuit, numquam a re publica recessit. Inter libros eius, quibus laudem sibi paravit, est ille "de miseriis mundanis" conscriptus, qui anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio [1993] editus est.
Praenuntiatio tempestatis
Iam Romani
antiqui existimabant hiemis tempestatem praeclaram occasionem esse paululum vini
gustare. Exempli causa Horatius poeta commemorari potest, qui e domo sua Soracte
nive candidum videns Thaliarcho cuidam mandavit:
Dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.
Permitte divis cetera….
Hoc anno ineunte nobis in septentrionibus viventibus tempestas paulum quidem
nivis, sed, ut semper, procellas imbresque graves tulit:
Sequamur exemplum Horatii poetae !
| Glossarium | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
"Nuntii Latini mensis Decembris 2001" (Radio Bremen) vom 28.12.2001
Regimem ad tempus delectum Afganistaniam reget
Consilium Securitatis Nationum Unitarum exercitum multinationalem in Afganistaniam mitti constituit. Qui exercitus praesidio erit iis, qui Talibanis pulsis per sex menses Afganistaniam recturi sunt. Militibus eius exercitus, quibus Britanni praesunt, et Afganos tuendi et sui defendendi causa armis uti licet.
"Rubri" et "Rubidi" coalescunt in civitate Berolino
Coalitio
Factionis Socialis Democraticae (SPD) cum Factione Socialismi Democratici (PDS)
civitatem Berolinum per quinque annos reget. Klaus Wowereit (SPD) magister
civium et Gregor Gysi (PDS) laeti dixerunt se de principiis regendi consentire.
De muneribus distribuendis se postea acturos esse. Regimen novum, quod Berolini
senatus appellatur, die decimo septimo [17.] mensis Ianuarii creabitur.
Angela Merkel triumphavit
Angela Merkel e conventu Factionis Christianae Democraticae (CDU), qui in urbe Dresden habitus est, quasi triumphans abiit. Delegatorum enim nonagesima pars e centum [90%] Laurenz Meyer secretarium generalem suffragata est. Numero suffragiorum etiam gradus comprobationis Angela Merkel ipsius significari existimabatur.
Procuratores navalium "Vulkan" damnati
Tres procuratores pristinorum navalium "Vulkan" ab iudicio civitatis Bremae fidei laesae damnati sunt, ut per binos annos custodia teneantur. Per iudicium autem eis spatium probationis concessum est. Re centum dies acta iudicibus persuasum est Friedrich Hennemann, qui navalibus praefuerat, una cum duobus collegis octingentis quinquaginta milionibus [octiens milliens et quingentiens = 850.000.000] marcis Germanicis pecuniae publicae aliter usum esse atque iussus sit. Ei enim mandatum erat, ut hac pecunia navalia in Germania orientali sita adiuvarentur.
Numerus incolarum urbis Bremae crescit
Bremae
hoc ipso tempore quingenta quadraginta milia triginta unus [540.031] incolae
vivunt; quorum numerus sescentis triginta [630] maior est quam numerus proximi
anni. Quod in medium protulit Officium Statisticum Civitatis Bremensis.
Numerus autem incolarum oppidi Bremerhaven perpetuo minuitur, nam ad bina milia
[2.000] hominum quotannis illinc demigrant.
Brema certaminis pedifollici mundani particeps esse vult
Henning Scherf magister civium Bremensium in urbe Francofurto Bremam locum pediludiorum certaminis mundani proposuit. Talibus ludis faciendis Bremam maxime idoneam esse, nam in hac urbe et tutas tranquillasque res omnes et cunctas vias brevissimas esse. Stadium Visurgis renovatum quadraginta quinque milia [45.000] spectatorum capturum esse. Sumptus autem stadii renovandi quinquaginta quinque milionibus [quingenties et quinquagies = 55.000.000] marcis Germanicis constabunt.
Artificia magni momenti Berolini denuo spectari possunt
Berolini aditus ad Veterem Artificiorum Expositionem Nationalem a Julian Nida-Ruemelin denuo spectatoribus praebitus est. Hoc institutum, cuius aedificium per tres annos funditus renovatum est, anno millesimo octingentesimo septuagesimo sexto [1876] primum usui publico dedicatum erat. Ibi per tria tabulata quadringentae quadraginta [440] picturae atque octoginta [80] sculpturae spectari possunt. Inter quorum artifices ante alios laudani sunt hi: Caspar David Friedrich, Karl Friedrich Schinkel, Max Liebermann, Adolph Menzel, Max Beckmann nec non Edouard Manet, Claude Monet, Auguste Renoir, Auguste Rodin.
"Harry Potter" in linguam Latinam vertetur
J.K.Rowling auctrix fabularum de Harry Potter et principes domus editoriae Bloomsbury iis fabulis in Latinum et Graecum translatis animos discipulorum ad eas linguas discendas incitari volunt. Itaque Peter Needham professori cuidam, qui linguam Latinam et Graecam in collegio Eton docet, mandaverunt, ut librum "de Harrio Pottero et de lapide sapientium" usque ad annum bis millesimum tertium [2003] in Latinum et Graecum transferret.
Praenuntatio tempestatis
Germania est omnis divisa in partes duas, quorum unam incolunt homines Bavarici, alteram gentes quaedam, quae sub septemtrionibus vivere consueverunt. Hi omnes inter se differunt lingua, institutis, tempestate. Septemtrionalia tenent diu atque obstinanter imbres ventique et nebulae, sub sole candido in nive ambulare Bavaros iuvat. Putes mense Decembri imprimis nonnullos homines sub septemtrionibus viventes in animum inducere, ut in Bavariam migrent. Minime vero. Hi viri mulieresque haud umquam animo deficient sperantes tempestatem aliquando meliorem futuram. Ceterum non nisi in septemtrionibus Radiophonia NORDWEST audiri potest.
| Glossarium | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
"Nuntii Latini" (Radio Bremen) vom 29.11.2001
Schroeder venit, vidit, vicit
Gerhard Schröder legatos factionum et Socialis Democraticae et Viridium coegit assentiri, ut milites Germani bello Afganico interessent. Ille enim cancellarius Germaniae negavit coalitionem pergi posse, nisi omnes legati factionum regentium praeter singulos consilia sua adiuvarent. Socii Factionis Socialis Democraticae in conventu in urbe Nuernberg habito Gerhard Schröder cancellarium Germaniae maxima parte suffragiorum praesidem factionis comprobaverunt. Socii, in his et iuniores, qui "Jusos" appellantur, ita in omnibus fere rebus cum cancellario consentiebant, ut nonnulli commentatores Factionem Socialem Democraticam nihil aliud nisi congregationem ad eligendum cancellarium factam esse dicerent - ut olim Factionem Christianam Democraticam regente cancellario Helmut Kohl. Socii Factionis Viridis, qui in oppido Rostock rationes rei publicae regendae magnis controversiis disputabant, quasi dentibus stridentes et stomacho laborantes bellum contra terroristas comprobaverunt et hoc modo coalitionem regentem servaverunt. Quamquam ob eam rem a sociis Factionis Socialis Democraticae maxima laude afficiebantur, Democratae Christiani Factionem Viridem quasi animam suam amisisse et obsoletam supervacaneamque factam esse affirmaverunt.
Pro Afganistania pax firma quaeritur
A Nationibus Unitis [UNO] invitati legati gentium Afganistaniae et eorum, qui copiis suis singulis eius terrae regionibus potiti sunt, prope Bonnam concilium habent; etiam legatio regis ante triginta [30] fere annos fugati adest. Tale concilium propter discidia inter gentes Afganorum et propter dominationem Talibanorum per multos annos haberi non potuerat. Ut pax firma fiat, hae quaestiones solvendae sunt: Quomodo omnes huius terrae incolae securi vivere poterunt? Quomodo Afganistania post cladem Talibanorum administrabitur? Quomodo res publica democratica instituetur nulla gente nullaque factione exclusis? Quomodo egestati civium occurri atque saluti publicae prospici poterit? Has res convenire difficillimum erit. Quare fortasse pluribus conciliis opus erit, ut ea pax aequa assequatur, quae desiderantur.
Adiutores societatis "Shelter Now" in Germaniam reversi
Illi quattuor viri mulieresque societatis auxiliaris "Shelter Now", qui obsides a Talibanis deducti per tres menses in carceribus inclusi erant, nunc demum in Germaniam reverterunt. Postquam loco secreto se refecerunt, in Saxoniam Inferiorem redierunt. Talibani illos accusaverant, quod religiones Christianas vulgarent.
Plutonium in portum oppidi Bremerhaven invectum aegre fertur
Sodales consociationis oecologicae "Greenpeace" [i.e. pax virens] in portu oppidi Bremerhaven navi centum viginti quinque [125] chiliogramma plutonii invehenti palam adversati sunt. Illa materia radioactiva decem annis ante in Scotiam deportata erat. Nunc autem, quod depositorium illud sublatum est, haec materia periculosissima in Germaniam revecta est.
"Harry Potter" in cinematibus exoptatus
Nulla umquam fabula cinematographica iam primis diebus
plures spectatores attraxit quam illa nova Americana de "Harry Potter
et lapide sapientium" facta. Sic et in Civitatibus Americae Unitis et
in Britannia arcae cinematum pecunia inundatae sunt. Haec fabula, quae est
de illo artis magicae tirone Britanno, inde a die vicesimo secundo [22]
mensis Novembris in Germaniae quoque cinematibus spectari poterat.
"Nuntii Latini" (Radio Bremen) vom
7.11.2001
Berolini adhuc de coalitione
futura dubitatur
Bellumne Afganicum brevi finietur?
Perficieturne portus in oppido
Wilhelmshaven?
Via autocinetica A 1 amplificabitur
"Kursk" in navale siccum tracta
Radiophonia NORDWEST auditur
primum
Praenuntiatio tempestatis
Latein
Deutsch
Englisch
Factio Socialis Democratica
SPD
Social Democratic Party
Factio Viridium
Partei der Grünen
Green Party
stridere
knirschen
to gnash
stomachus
Magen
stomach
supervacaneus
überflüssig
Bonna
Bonn
Bonn
discidium
Zerwürfnis
dominatio
Gewaltherrschaft
egestas
Elend, Notlage
prospicere
sorgen für
to take care of
procuratio
Amt eines Beauftragten
task of a deputy
magister civium Bremensium
Bremer Bürgermeister
mayor of Bremen
consociatio oecologica
Umweltschutz-organisation
environmental organization
adversari
entgegentreten
to oppose, to act against
depositorium
Lagerstätte
disposal site
fabula cinemato-graphica
Film
movie
arca
Kasse
cashbox
tiro
Lehrling
apprentice
Ex electionibus, quae Berolini in capite Germaniae habitae sunt, Factio
Socialis Democratica victrix exiit. Tamen sola urbem regere non poterit.
Adhuc autem nondum satis constat, quam factionem ad civitatem regendam
adhibitura sit. Klaus Wowereit praefectus urbis dixit id spectandum esse,
ut et consensus inter regentes maximus et coalitio futura per hos quinque
annos stabilis foret. Frank Steffel, qui inter candidatos factionis Democraticae
Christianae principatum obtinuerat, pronuntiavit suam factionem, quae ipsius
culpa in electionibus non satis placuisset, summa vi regentibus se opposituram.
Colin Powell, Civitatum Americae Unitarum minister rerum externarum, affirmavit
Americam bellum Afganicum ante hiemem conficere velle. Timendum enim esse,
ne hiems multa et gravia impedimenta afferat. Attamen Americanos pugnando
non destituros esse nisi propositis perfectis. Utrum proelia per mensem
Ramadan muslimis sacrum continuentur necne, pro fortuna belli decretum
iri.
Ii, qui nuper creati mox civitatem Hamburgi recturi sunt, portum navibus
maximis ideoneum in oppido Wilhelmshaven aedificari nolunt: Sibi pactum
de eo portu communiter cum civitatibus Brema et Saxonia Inferiore aedificando
non iam servandum videri. Qua de re praefectus urbis Hamburgi designatus,
Ole von Beust, mox cum collega suo e civitate Saxonia Inferiore, Sigmar
Gabriel, aget.
Collegium mercatorum Bremensium consilium viam autocineticam A 1 - quae
via linea Hanseatica appellatur - inter Bremam et Hamburgum urbes sex curriculis
exornandi laudat. Praeses collegii mercatorum linea Hanseatica hoc modo
amplificata statum oeconomiae civitatis Bremensis meliorem fore dixit.
Viri rerum navalium periti hoc tempore
inspiciunt, quae de nave subaquanea
atomica "Kursk" restant. Reliquiae enim huius navis paucis diebus ante
in navale siccum prope Murmansk situm invectae sunt. Illa navis atomica
mense Augusto superioris anni aliquot explosionibus affecta in mari Barentico
demersa erat. Qua calamitate centum duodeviginti milites perierant omnes.
Hodie (Kalendis Novembribus) Radiophonia NORDWEST incipit divulgari in
omnes partes Germaniae ad septentriones vergentes. Quo nomine BREMEN 2
et NDR emissiones culturales communiter diffundunt. Succedit stationi BREMEN
2, quae usque ad hunc diem emittebat, quae scire digna essent de artibus
liberalibus. Statio NORDWEST vos de iis certiores faciet, quae apud Bremenses,
Frisios, Chaucos vel in domibus vel in foro senatuque in artibus atque
litteris facta erunt.
October huius anni Iano deo similis
fuit, partim in aestatem respexit et
dies calidiores tulit, partim iam autumni signa ostendit: nebulam quidem
et imbrem, sed adhuc iucundum calorem. Attamen augures auspiciis factis
tempestatem per Novembrem etiam hoc anno malam futuram esse interpretati sunt. Promite ergo vestimenta gravia contra ventum et imbrem e cistis et
aequo animo fortunae obviam ite; vel ut Horatius poeta iam scripsit Leuconoen
quandam appellans: sapias, vina liques... carpe diem quam minimum credula
postero.