Nuntii Latini

Radio Bremen

 

Tabularium Nuntiorum Latinorum 2001-2002  hic inveniri potest. 

Tabularium Nuntiorum Latinorum 2003 (Mart.- Aug.)  hic inveniri potest. 

Mane paulisper, quaeso, dum Nuntios Latinos videre possis!

 

"Omnes Nuntii Latini hic legi possunt (tabularium)" (Radio Bremen)

"Nuntii Latini Septimanales 17.6.2016" (Radio Bremen)

 

 Impetus terroristicus

In urbe Americana nomine Orlando caede cruenta undequinquaginta homines necati et totidem fere vulnerati sunt. Numquam antea post Americanorum memoriam tot homines cursu Amuciano vitam amiserunt. Civis Americanus stirpe Afgana, qui hoc facinus commiserat, a vigilibus publicis telo necatus est

E Germania arma exportata

Anno praeterito Germania tertium locum in orbe terrarum obtinuit inter eas civitates, quae arma exportaverunt. Solae Unitae Civitates Americae atque Russia plus armorum vendiderunt. Quorum armorum maxima pars in Orientem Proximum et Africam Septentrionalem missa est, imprimis autem in Arabiam Saudianam et Aegyptum.

Elisabetha II decursione militum honorata

Londinii media in urbe decursio militum fastigium celebrationum erat, quae actae sunt, ut dies natalis nonagesimus reginae celebraretur. Ducenti equi et mille quadringenti milites splendide vestiti praetervecti sunt. Regina munere plus quam sexaginta tres annos functa diutius regebat quam reges Europae nostrorum temporum et omnes reges, qui umquam  Britanniae praefuerunt.

 

 

 

"Nuntii Latini Septimanales 10.6.2016" (Radio Bremen)

Gauck praesidentiam iterare non vult

Joachim Gauck praesidens Germaniae Berolini declaravit se hoc munus non iteraturum esse. Gauck senex septuaginta sex annorum confirmavit se hoc consilium cepisse propter aetatem suam. Usque ad muneris finem autem mense Martio se more solito laetum atque toto animo officiis daturum esse.

 

Parlamentum genocidum damnat

Parlamentum Germaniae caedem unius virgula quinque milionum Armeniorum primo bello mundano factam damnavit atque simul confessum est Germanos sceleris socios fuisse. Turciae moderatores adhuc negant deportationem et caedem Christianorum imperii Ottomanici fuisse genocidium. Recep Tayyip Erdogan praesidens hanc damnationem indignatus legatum Berolino revocavit. 

 

In Germania tempestates vehementes

Tempestates vehementes et procellae imprimis in Germania meridiana damna gravissima attulerunt. Regiones quaedam inundatae, viae atque aedificia undis abrepta, pontes afflicti sunt, nonnullis locis fluentum electricum defecit. Inundationibus decem minimum homines vitam amiserunt.
tempestas,-atis,f.: Unwetter; procella,-ae,f.: Sturm; meridianus,-a,um: südlich, Süd-...; damnum: Verlust, Schaden; afferre,-o,tuli: beibringen, verursachen; quidam: ein gewisser, irgendein, Plural: einige; inundare: überschwemmen; abripere,-io,-ui,-reptum: wegreißen, überschwemmen; affligere,-o,-flixi,-flictum: zu Boden werfen, beschädigen; fluentum electricum: elektrische Strömung, Stromversorgung; deficere,-io,-feci: den Dienst versagen, unterbrochen werden; inundatio,-ionis,f: Überschwemmung; minimum: wenigstens.

 

 

 

 

"Nuntii Latini Septimanales 3.6.2016" (Radio Bremen)

Obama memoriam peremptorum revocat

Barack Obama primus praesidentium Unitarum Civitatum Americae Hiroshima urbem Iaponiae visitavit. Ibi admonuit de incolis illius urbis, qui ante unum et septuaginta annos interierant bomba nucleari ab Americanis immissa. Collocutus est etiam cum hominibus, qui ex illa clade supersunt. Exercitus Iaponiae anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo in Mari Pacifico bellum Americanis intulerat Pearl Harbour stationem classis aggressus. Quod bellum Americani quattuor annis post ad exitum adduxerunt duas bombas nucleares Iaponiae immittentes.

 

 

"Nuntii Latini mensis Ianuarii 2004" (Radio Bremen)


Novus praesidens Austriae
Alexander Van der Bellen vir septuaginta duo annorum praesidens Austriae electus est. Qui caput factionis Viridium pristinum electione decretoria paucis suffragiis superavit Norbert Hofer candidatum Factionis Liberalis Austriae, quae populismum dextrum exercet. Van der Bellen succedit in locum Heinz Fischer Democratae Socialis, qui bis hoc munere functus decedit legibus obsecutus.

Erdogan potestatem maiorem affectat
Binali Yildirim ministrorum Turciae praesidens novus, qui Recep Tayyip Erdogan praesidenti est familiarissimus, pronuntiavit constitutionem civitatis sine mora transformatum iri. Ahmed Davotuglu, cui sucessit, munere se abdicaverat, cum regimini praesidentiali instituendo non satis operam dedisset. Et domi et foris sunt, qui Erdogan vituperent, quod nimium potentiae in se vertere velit.

Böhmermann damnatus
Iudicium civitatis Hamburgensis Jan Böhmermann illum auctorem satirarum ex urbe Brema ortum condemnavit. Cui iudices quasdam sententias damnaverunt, quibus carmen maledicum impleverat. In ius vocatus erat a Recep Erdogan Turciae praesidente. Quo facto Böhmermann non iam licet has sententias denuo recitare.

Ucraina victrix
Jamala cantrix Ucrainica Cantorum Certaminibus Eurovisionis Stockholmiae in capite Sueciae habitis victrix exiit. Quam autem cantricem miserant Germani, Jamie-Lee Kriewitz Saxonia Inferiore orta iudicata est ultima. Iis certaminibus cantores viginti sex nationum interfuerunt.

 

 

 

 

"Nuntii Latini mensis Ianuarii 2004" (Radio Bremen)

Recitator: Heinrich Fliedner

Exercitus Germaniae commutabitur
Peter Struck minister defensioni Germaniae praepositus constituit exercitum commutandum esse: Militum numerum esse diminuendum in ducenta quinquaginta milia [250.000], stativa centena esse tollenda. Praeterea exercitum transformandum esse, ut sit aptior ad expeditiones pacificatorias

Bush de statione in Luna aedificanda cogitat
George Bush Unitarum Civitatum Americae praesidens in oratione dixit Americanos viginti annis stationem spatialem in Luna instituturos esse, e qua postea naviculis spatialibus in Martem planetam proficiscerentur. Bush hoc anno iterum munus praesidentis petiturus est.

Transfereturne caput Iraniae in alium locum?
Oppidum Bam in Irania situm ante paucas septimanas paene totum motibus terrae deletum est. Hac clade triginta milia hominum perierunt. Quo facto ii, qui Iraniam regunt, animo pendent, utrum Teheranum civitatis caput alium in locum transferri debeat necne. Teheranensis enim regio semper in periculo est, ne terrae motibus conquassetur.

Bibliotheca in glacie nivibusque sita
Statio Neumayer, quae in terra Antarctica ab instituto Alfred-Wegener ad rerum naturam investigandam constituta est, suam bibliothecam accipiet. Scriptores clari et noti velut Günter Grass et Christa Wolf plus quam mille libros narrativi generis iam dedicaverunt. Quos libros Polarstern illius instituti navis cursum proximum ab oppido Bremerhaven in terram Antarcticam dirigens eo feret.

Regina navium
Navis nomine Queen Mary II, qua nulla umquam altior fortior splendidior exstitit, primum in mare altum profecta est. Haec navis in Francogallia constructa inter Southampton et New York homines terras alienas spectaturos vehet.

MEMORABILIA
Tempus carnelevarii
Multi homines, praecipue Rhenani, nullos dies laetiores agunt quam illos, qui ieiuneis antepaschalibus praecedunt, i.e. tempus carnelevarii. Gaudio elati lascivire, saltare, iocos facere, pompas maximas agere solent sententiam Horatii secuti (c. IV, 12, 17 sq.):

misce stultitiam consiliis brevem:
Dulce est desipere in loco.

Sunt autem atque fuerunt, qui ab hac consuetudine abhorreant, quod ex libidine nimiaque levitate sit orta. In iis fuit Paulus Melissus Schedius humanista saeculi sexti decimi, qui carmine quodam magistratus urbium monet, ut tales festivitates, quae Bacchanalia vocat, plane vetent. Qua voce res Romanas in memoriam vocare vult:
Anno quingentesimo sexagesimo septimo a.u.c. [567 = 186 a.Chr.n.] enim senatus consulto Bacchanalia vetita sunt, quod patribus persuasum erat inter haec orgia omnia nefanda primum patienda, deinde facienda esse. In orgiastas igitur, qui quasi coniurationis cuiusdam socii civitatis fundamenta everterent, esse animadvertendum. De quibus rebus apud T. Livium rerum scriptorem narratur (39, 17, 4 sqq.).


NOTABILIA
Artificia argentea Augustae Rauricae spectanda
Intra castra Augustae Rauricae saeculo quarto medio p.Chr.n. arca plena rerum argentearum sub terra condita est, vasorum scilicet pretiosorum, supellectilis, nummorum. Haec arca ante quadraginta fere annos, dum illa area complanatur in campum gymnasticum, est deleta et thesauri magna pars detecta et in museo eius loci posita est. Altera pars, quae tum celata erat, ante paucos annos eodem translata est. Qua re thesaurus nunc demum totus ibi spectari potest usque ad mensem Ianuarium proximi anni. De qua exhibitione plura invenies in interreti sub www.augusta-raurica.ch

Das römische Silber aus Kaiseraugst
Römermuseum
Giebenacherstr. 17
CH-4302 Augst


Glossarium
Latein   Deutsch   Englisch
stativa   Milirärstandort   garrison
motus terrae   Erdbeben   earthquake
genus narrativum   Belletristik   belles lettres
ephemeris   Zeitung   newspaper

carnelevarium

  Karneval   carnival
orgia   Geheimkult   secret rites
orgiastes   Teilnehmer am Geheimkult   one who celebrates orgia
supellex   Hausgerät   household goods

 

 

 

 

"Nuntii Latini mensis Decembris 2003" (Radio Bremen)

Recitator: Hannelore Zöllner

Saddam Hussein captus
Saddam Hussein Iraquiae quondam tyrannus per menses quaesitus Tikrit in oppido patrio captus est. Ille a militibus Americanis indagatus est in cuniculo quodam abditus. Consilium est eum in Iraquia reum fieri.

Immutatio vectigalium constituta
Inter factiones, quae Germaniam regunt, et adversas post magnas controversias convenit de vectigalibus minuendis. Consilio mediatorio praefuit Henning Scherf civium magister Bremensis. Speratur vectigalia minuta rebus oeconomicis profutura esse.

Frustra conventus de constitutione Europaea habitus
In conventu rerum publicarum Europaearum moderatorum in urbe Bruxellis habito dissensio de gradu dignitatis singularum civitatum orta est. Qua dissensione Unio Europaea nunc in ancipiti est; nam constitutio Europaea, nisi omnes de hac re consentiunt, fieri non potest.

Iubilaeum aeronauticum
Ante centum annos Wilbur et Orville Wright fratribus Americanis die septimo decimo mensis Decembris omnium primis contigit, ut machinatione motorio impulsa volarent. Quo volatu, quamquam duodecim tantum secundarum atque minus quinquaginta metrorum fuerat, saeculum aeronauticum coeptum est. Ad hoc iubilaeum celebrandum in loco Kitty Hawk, ubi primus volatus factus erat, maxima arte volatum est aeroplanis veterum temporum reaedificatis. Huius spectaculi causa myriadae spectatorum eo convenerunt.

E cineribus Phoenix
Venetiis theatrum Gran Teatro La Fenice denuo dedicatum est Ricardo Muti nonnullos Beethoven compositoris cantus moderante. Quod theatrum praeclarum ante octo annos combustum nunc restitutum est. Aedificii descriptiones ad exemplum antiquum fecit Aldo Rossi architectus ex urbe Mediolano arcessitus.

Denuo miraculum apud Visurgim fluvium factum
Contra omnium exspectationem societas pedifollica Werder Bremen dimidia parte ludorum absoluta princeps certaminis exstitit. Quem locum primum Ligae Foederalis per duos fere menses obtinebit. Werderani saepius quam ceterae turmae pedilusorum victoriam tulerunt, saepius quam pedilusores ceterarum societatum follem portae intulerunt; Brasiliano Ailton soli sexies decies id contigit. Ceterum cuncti consentiunt nullam manum pedifollicam hoc quidem tempore pulchrius folle pedibusque ludere quam Werderanos.

Will Quadflieg mortuus
Undenonaginta [89] annos natus Will Quadflieg mortuus est. Qui actor personam Fausti docti induens in illa fabula famosissima, quam Goethe composuerat, non solum in Germania, sed ubique terrarum summam gloriam nactus est. Usque ad extremum vitae tempus non longe ab urbe Brema ruri habitabat.

Mammale minime parvum detectum
Duodecim metrorum sunt balaenae speciei novae, quam biologi Iaponici nuper constituerunt genomate nixi. Iam ante triginta [30] fere annos ex forma cerebri et numero lamellarum oris nonnullorum exemplarium captorum suspicio erat ea non ad ullam notam speciem pertinere. Nunc autem ex cognitione animalis mortui, quod ad insulam quandam Iaponiae appulsum erat, omne dubium sublatum est. Nova species in honorem biologi Iaponici Balaenoptera omurai nominata est.

MEMORABILIA
De Canossa
Si quis invitus se submisse gerere coactus est, dicimus ei Canossam eundum fuisse.
Canossa est castrum in montibus Apenninis situm, ubi anno Domini millesimo septuagesimo septimo [1077] mense Ianuario Heinricus IV. rex Teutonicus non potuit, quin Gregorio VII. papae se submitteret. Duobus illis capitibus Christianorum, summo pontifice scilicet et Christianitatis patrono, inter se de principatu certantibus Heinricus excommunicatus erat. Principes autem imperii, qui cuperent potestatem regis minui, constituerant illum regem manere non posse, nisi intra annum diemque excommunicatione solutus foret. Qua re coactus Heinricus hieme frigidissimo Alpes transgressus est. Papa autem, qui timuit, ne rex cum exercitu veniret se pulsurus, perfugii causa in castellum Canossam se contulit. De rebus ibi gestis Lampertus Hersfeldensis haec narrat (annales p. 292 sq.) :

Venit ille (i.e. Heinricus), … et cum 
castellum illud triplici muro saeptum 
esset, intra secundum murorum 
ambitum receptus, foris derelicto omni 
comitatu suo, deposito cultu regio, nihil 
praeferens regium, … nudis pedibus 
ieiunus a mane usque ad vesperam 
perstabat Romani pontificis sententiam 
praestolando. Hoc secundo, hoc tertio 
die fecit. Quarto demum die in 
conspectum eius admissus post 
multas hinc inde dictas sententias … 
excommunicatione absolutus est.

Absolutione facta Heinricus regnum retinere et de principatu certamen renovare potuit. Quare historici adhuc dissentiunt, utrum Canossae regi clades evenerit necne.

NOTABILIA
Via Appia - viarum regina
Multi homines magni ingenii Viam Appiam laudaverunt, postquam ab Appio Claudio Caeco censore anno quadringentesimo quadragesimo primo a.u.c. [441 = 312 a.Chr.n.] sterni coepta est. Horatius poeta iter in hac viarum regina factum carmine descripsit. Hic quasi typus ceterarum viarum exstitit, e quibus rete viarum Romanarum nexum erat. Per eam legiones proficiscebantur Italiae partes meridionales et terras ad orientem sitas subacturae. Brevi tempore illa quasi arteria commeatus ac imperii nervus facta est. Roma a Circo Maximo ad columnas Brundisinas ducebat multis et magnificis aedificiis monumentisque cincta.
Talia et alia de illa via insunt in libro hoc:
Ivana Della Portella, Giuseppina Pisani Sartorio, Francesca Ventre:
Via Appia. Entlang der bedeutendsten Straße der Antike.
Theiss, Stuttgart 2003. 420 S., 220 farbige Abb.
Einführungspreis bis 31. 1. 2004: 34, 90 €, danach 39, 90 €

Glossarium
cuniculus   Erdloch   burrow
factio adversa   Oppositionspartei   Opposition
consilium mediatorium   Vermittlungs-Ausschuss   mediation committee
rei publicae moderator   Regierungschef   head of government

motorium

  Motor   motor
myriadae   Zehntausende   tens of thousands
Venetiae   Venedig   Venice
turma pedilusorum   Fußballmannschaft   football team
mammale   Säugetier   mammal
balaena   Wal   whale
Iaponicus   japanisch   Japanese
lamellae oris   Barten    
balaenoptera   Furchenwal   finback whale
saepire   umgeben   surround
praestolari   abwarten   wait for

 


 

 

 

 

"Nuntii Latini mensis Novembris 2003" (Radio Bremen)

Recitator: Dr. Franz Hartmann

Germania aere alieno liberanda
Commissio Unionis Europaeae decrevit, ut Germania et Francogallia proximo biennio aes alienum civitatis ultra minuere cogerentur. Haec autem poena sequitur ex iudicio Unionis Europaeae in illas civitates verso, cum lacuna aerarii his duobus annis nimis crevisset.

Hohmann eiectus
Coetus legatorum, qui pro factionibus Christianis sedes in parlamento Germaniae obtinent, primum ab his factionibus conditis legatum exclusit. Martin Hohmann legatus in Hassia electus magnas indignationes moverat oratione odium in Iudaeos vertens. Cum autem non nulli legatorum illum excludendum non censuissent vel suffragio se abstinuissent.

Conventus Factionis Socialis Democraticae
In conventu Socialistarum Democraticorum in urbe Bochum habito principes factionis magnas offensiones exceperunt, imprimis summus secretarius Gustav Scholz, qui in electionibus vix aegreque maiorem partem suffragiorum legatorum adeptus est. Gerhard Schröder cancellarius ob eam rem valde iratus id proprium dementiae esse et cunctos rationis expertes esse dixit. Auctores eius coniurationis legatos Saxoniae Inferioris fuisse suspicatus est. Quibus se calamitatem illaturum esse minatus est.

Officina nuclearis a rete dirempta
Postquam rei publicae gubernatores et rerum oeconomicarum moderatores de vi nucleari utenda consenserunt, nunc prima electrificina nuclearis a rete electrico dirempta est. Illa electrificina prope oppidum Stade situm plus quam triginta annos fluentum electricum reddidit. Operarii spatium decem fere annorum sument ad loca restituenda.

Pecunia nervus rerum
Societas pedifollica Werder Bremen hoc tempore secundum locum Ligae Foederalis obtinet. Quam rem multi non modo fautores sed etiam rerum pedifollicarum periti valde mirantur. Omnes enim, quibus Werder curae est, maxima sollicitudine affecti sunt, cum duos optimos pedilusores, Ailton illum Brasilianum et Mladen Krstajic Serbum, ingenti pecunia a principibus societatis aemulae Schalke 04 ad se allicitos esse cognitum esset. Sed nondum omnium dierum sol occidit: nam Werderanis multi alii pedilusores optimi sunt, imprimis Johan Micoud ille excellens campi medii dispositor, qui ingeniosissime pila ludens animos spectatorum Bremensium maxima laetitia afficere solet.

Amphitheatrum Romanum in Bavaria inventum
In municipio Künzing archaeologi, quod amphitheatri Romani restat, invenerunt. Cuius operis arena in longitudinem centum duodeviginti [118], in latitudinem centum et quinque [105] pedes patet. Reliquiae repertae sunt, cum in area novis aedibus aedificandis solum exploraretur.

Mus non ridiculus
In delineamentis iocosis interdum mulier picta est, quae terrore perculsa in scamnum fugit, quod musculus caput e latebris extollit. Nunc autem mus quidam detectus est, qui vel cuique homini formidinem iniceret: Ossa muris, qui longitudine trium metrorum, pondere autem septingentorum [700] chiliogrammatum fuisse videtur, i.e. magnitudine bovis, a palaeontologis unversitatis Tubingensis cum hominibus doctis Venetiolanis et Californicis detecta sunt in America meridionali. Cui generi, quod ante octo miliones annorum vigebat, nomen scientificum Phoberomys (i.e. mus horrificus) datum est..

MEMORABILIA
Caroli Magni imperatoris coronatio
Festo nativitatis Christi anni octingentesimi [800] p.Chr.n. Romae Carolus rex Francorum in ecclesia Sancti Petri coronatus imperatorisque nomine honoratus est. Qua de re in Einhardi vita Caroli Magni scripta sunt haec (cap. 28):
"Ultimi adventus sui non solum hae fuere causae, verum etiam, quod Romani Leonem pontificem multis affectum iniuriis - erutis scilicet oculis linguaque amputata - fidem regis implorare conpulerunt. Idcirco Romam veniens propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, ecclesiae statum ibi totum hiemis tempus extraxit. Quo tempore imperatoris et Augusti nomen accepit. Quod primo in tantum aversatus est, ut adfirmaret se eo die, quamvis praecipua festivitas esset, ecclesiam non intraturum, si pontificis consilium praescire potuisset. Invidiam tamen suscepti nominis, Romanis imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientia."
Ita maiestas imperii translata est ad Francorum regem. Quamquam autem ille Carolus magnam Europae partem vi atque armis sibi subiecerat, multi eum Occidentis Patrem imperiumque eius quasi exemplum unionis Europaeae praedicant, in qua populi fide, concordia, legibus, regentis auctoritate coniuncti erant.

NOTABILIA
Palatia imperatorum Romanorum
A fine tertii p.Chr.n. saeculi imperatores Romani propter incursiones hostium coacti erant sedem Roma transferre in urbes, quae finibus propiores erant, in quibus Constantinopolim, Ravennam, Augustam Treverorum. Horum locorum palatiis, in quibus Caesares habitabant, expositio dedicata est, quae Augustae Treverorum usque ad diem quartum mensis Ianuarii anni bis millesimi quarti exhibetur.

Palatia -
Kaiserpaläste in Konstantinopel, Ravenna und Trier
Rheinisches Landesmuseum, Weimarer Allee 1
D 54290 Trier
www. Landesmuseum-trier.de

 

Glossarium
Latein   Deutsch   Englisch
lacuna aerarii
  Defizit im Staatshaushalt   budget deficit
factio   Partei   party
Hassia   Hessen   Hesse
suffragium   Wählerstimme   vote

Saxonia Inferior

  Niedersachsen   Lower Saxony
officina nuclearis   Kernkraftwerk   nuclear power station
rete electricum   Stromnetz   power supply system
fluentum electricum   Strom   current
pes   Fuß [29,6 cm]   foot
pedifollicus   Fußball-   football ....
pedilusor   Fußballspieler   football player
campi medii dispositor   Mittelfeldregisseur   midfield player
delineamentum   Zeichnung   drawing
scamnum   Schemel, Hocker   stool
Venetiolanus   venezolanisch   Venezuelan

 

 

 

 

"Nuntii Latini mensis Octobris 2003" (Radio Bremen)

Recitator: Volker Lütjens

Insidiae terroristicae in Iraquia perguntur
In urbe Bagdad pridie et Kalendis mensis islamici Ramadan plures quam quadraginta homines insidiis terroristicis occisi, multo plures vulneribus gravibus affecti sunt. Mirum est Paul Wolfowitz, vicarium ministri defensionis Unitarum Civitatum Americae, incolumem effugisse, cum deversorium Rashid nomine undetriginta [29] missilibus displosivis petitum est. Quinque locis per urbem displosiones insidiosae factae sunt, quarum una etiam statio Iraquiana Crucis Rubrae societatis adiutricis afflicta est. Hae caedes videntur factae esse a terroristis, qui novis rebus student.

Germania aere alieno oppressa
Res publica Germania hoc anno maioribus debitis onerata erit quam umquam antea. Hans Eichel minister fiscalis plura quam quadraginta miliarda Euronum [> 40.000.000.000 €] mutuari coactus est. Causas esse et eximium numerum hominum opere destitutorum et minorem vectigalium summam languore rerum oeconomicarum effectam

Sinenses sidera petunt
Russos Americanosque aemulati Sinenses quoque hominem in spatium cosmicum miserunt. Yang Liwei taiconauta (quo verbo Sinensi idem significatur atque Russorum cosmonautae vel Americanorum astronautae), postquam per unam et viginti horas nave spatiali Shenzou V. circum orbem terrarum vectus est, in solum reversus maximis honoribus celebratus est.

Somnium Americanum
Cives Californiae Arnold Schwarzenegger histrionem civitatis suae praefectum creaverunt. Schwarzenegger, qui ex Austria natus et corpore musculosissimo insignis est, multis placuit in pelliculis spectaculosis personam terminatoris induens. In honore petendo partes praesidentis George Bush secutus est.

Vis electrica in Italia collapsa
Vi electrica in Italia collapsa maxima turba maximaque confusio erat; nam paene omnibus communis vitae negotiis mora atque impedimentum inferebantur. Etiam homines quinque per obscurum in viis vitam amiserunt. Romae vero res pessimae se habuerunt. Romani enim neque vehiculis privatis neque publicis uti potuerunt.

Museum Bremense omnibus expectationibus frequentius
Universum, quo nomine technophysiotameum Bremense ante tres annos institutum vocatur, adhuc plures quam unam semis [1½ ] milionem hominum allicere potuit, cum ne dimidius quidem numerus speratus esset. In illo aedificio, cuius formam non aliud quam balaena argentea magis expresserit, visitatoribus multa et improvisa experiri licet, quibus hominum, rerum, cosmi natura melius perspici potest. Adulescentes, qui maximo gaudio inflammati id institutum perbonum iudicare solent, aiunt hoc Universum esse primum museum, in quod magistri minus temporis impendi velint quam discipuli.

Cuius sint nummi fontanae Trevi iniecti
Peregrinatoribus ex omnibus terris profectis mos est Romae fontano muneri Trevi vocato nummos inicere. Nunc praeter opinionem iudicatum est iis etiam licere nummos e cratera fontanae auferre: esse enim nullius rem; ad omnes igitur pertinere. Qui autem Urbem regunt longe aliter de ea re sentiunt curantes, ut illud monumentum barocum per dies noctesque custodiatur: plura enim quam centum milia Euronum [> 100.000 €] quotannis accipiuntur, quae Caritati societati auxiliariae permitti solent.

MEMORABILIA
Martinus Turonensis
Undecimo die mensis Novembris memoria Martini celebratur, qui saeculo quarto p.Chr.n. primo miles, post in Pannonia propagator fidei Christianae, tum in Gallia monasteriorum conditor, denique episcopus Turonensis fuit. Mores huius viri sancti bene intellegi possunt ex illis, quae Sulpicius Severus de chlamyde eius dimidiata narrat [vita S.Mart. 3, 1-3]:

Quodam tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obviam habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum. Qui cum praetereuntes ut sui miserarentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. Quid tamen ageret? Nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. …
Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum.

Cum autem chlamys eadem sit, quae Latine cappa dicitur, dimidia illa pars postea capellae nomen accepit et sanctissima reliquia a regibus Franciae asservabatur. Palladium enim regni habebatur Sanctusque ille patronus Francorum.
Res autem valde mira est haec: Gallorum paganorum deus sanctissimus fuit Mars miles divinus, cuius in honorem anseres mactabantur. Temporibus Christianis autem Francorum populo, qui Galliam occupaverat, persuasum erat se in tutela militis Sancti Martini esse, cuius dies anseribus assis celebratur.

NOTABILIA
Luxus antiquitatis Romanae
Verbum luxus apud Latinos primo ad herbas abunde progerminantes ubertatemque telluris pertinebat. Mox autem translatum est ad vivendi rationem nimis sumptuosam, cui ii, apud quos erat summa rerum Romanarum, septimo Urbis saeculo se dedere coeperunt. Nam magna orbis terrarum parte subacta satis magnae divitiae eis affluebant, ut villas magnificas aedificarent, gemmas ornamentaque pretiosissima coacervarent, centuriis servorum uterentur et vescendi causa terra marique omnia exquirenda curarent. De Romanorum helluationibus, villis omni luxu et opulentia instructis, sepulchris sumptuosissimis nunc liber e prelo exiit hic:

Karl-Wilhelm Weeber: Luxus im alten Rom - Die Schwelgerei, das süße Gift … Primus-Verlag, Darmstadt 2003, 175 S., 34,90 €
ISBN 3-89 678-239-8

Glossarium:
Latein   Deutsch   Englisch
displosio   Explosion   explosion
minister fiscalis   Finanzminister   minister of finance
mutuari   als Kredit aufnehmen   raise a loan
loabore destitutus   arbeitslos   unemployed, out of work

Sinensis

  Chinese, chinesisch   Chinese
vis electrica   Elektrizität   electricity
technophysiotameum   Naturkundemuseum   museum of natural history
balaena   Wal   whale
peregrinator   Tourist   tourist
munus fontanum   Prachtbrunnen   fountain
cratera   Brunnenbecken   basin
Turonensis   von Tours   of Tours
chlamys   Mantel   cloak, mantle
algor   Kälte, Frost   chill, frost
civitas Ambianensium   Amiens   Amiens
assus   gebraten   roasted, grilled
progerminare   sprießen   sprout
helluatio   Schlemmerei   gluttony, revelry

 

 

 

 

 

 

"Nuntii Latini mensis Septembris 2003" (Radio Bremen)

Recitatrix: Hannelore Zöllner

Vis electrica Americam septentrionalem defecit
In America septentrionali plures quam quinquaginta miliones [50.000.000] hominum complures dies fluento electrico carebant. Per metropoles velut Detroit vel New York nihil iam publice agi potuit. Calamitas illa tribus ductibus electricis mendosis effecta esse dicitur.

Rau praesidentiae iteratae renuntiat
Johannes Rau Germaniae praesidens alterum muneris spatium petiturus non est. Sibi enim alia proposuisse dicit. Se munus pro viribus modo plus modo minus ingeniose explevisse

Eximia victoria Stoiberiana
Christiana Unio Socialis tantam victoriam assecuta est, quantam in Germania nulla umquam factio ex electionibus liberis tulerat: abhinc Bavariam regere poterit duabus partibus [2/3] legatorum nisa. Sociales Democratae post bellum mundanum secundum numquam minorem partem suffragiorum in se vertere potuerunt. Tertium locum tenent Virides. Edmund Stoiber ministrorum praesidens pronuntiavit hanc suae factionis victoriam saeculi memoria esse dignam.

Leni Riefenstahl mortua
Leni Riefenstahl spectaculorum cinematographicorum moderatrix et photographa centum annos et unum nata vita decessit. Quoad vixit, male audiebat de istis operibus, quae Nationalibus Socialistis regnantibus fecerat. Memoriae mandavit, quae in conventu generali illius factionis anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto [1934] facta essent et quae inter ludos Olympicos biennio post.

Comitia in oppido Bremerhaven habita
Foedus Democratarum Socialium et Democratarum Christianorum comitiis in oppido Bremerhaven habitis multa suffragia perdidit. Virides multo validiores evenerunt, quod Unioni Populari Germanicae quoque contigit. Liberales octo annis intermissis denuo sedes decurionales assecuti sunt. Politici quique interpretati sunt electionum eventum, questi sunt multos a comitiis afuisse.

Altes Gymnasium Bremense iubilaeum celebrat
Mense Septembri Altes Gymnasium Bremense quadringentesimum septuagesimum quintum [475]
annum scholae conditae celebravit. Ex qua schola antiquissima et nobilissima multi homines
celeberrimi exierunt, in his Karl Carstens, qui olim praesidens Rei Publicae Foederalis Germaniae
fuit. Willi Lemke senator Bremensis, cui educatio curae est, in laudatione dixit studia ingenuarum
artium his ipsis temporibus maximi momenti esse.

Fientne periegeses ad oras spatiales?
Abhinc anno circiter septimo periegetae spatialem oram attingere poterunt, si quidem id perfectum erit, quod Werner Inden, unus e directoribus societatis transvectionum spatialium Bremensis, proponit: quam ad rem aeroplanis militaribus Russorum emeritis nomine MiG XXXI [uno et triginta] utendum esse, quorum cuique cellae pro duodecim vectoribus inaedificatae essent. Haec vehicula e.g. ab urbe Monaco ad Maioricam insulam proficisci posse cursu parabolico viginti quinque [25] chiliometra in altum volantia. Vectores inter volatum supersonicum non solum tenebras spatiales, sed etiam breviter statum sine pondere passuros esse. Consilium esse tali pro itinere quindecim milia [15.000] Euronum postulatum iri.

Cognitio stercoraria
Elephantes Borneonis non sunt progenies pecorum domesticorum, quae cum hominibus in eam insulam pervenerunt; immo vero ipsorum maiores iam tum ibi habitaverunt, cum illa terra ab Asia continente abscissa est. Id apparet ex genomate cellularum intestinorum, quas biologi ex permultorum ipsorum excrementis extrahere potuerunt. Ita ex stercore cognitio.

MEMORABILIA
Pax Westphalica
Mense Octobri anni millesimi sescentesimi quadragesimi octavi [1648] post bellum crudelissimum triginta annorum Osnabrugi et Monasterii convenit de pace. Qua de re in Instrumento Pacis haec leguntur:

Notum sit universis et singulis, quorum 
interest, aut quomodolibet interesse potest:
Postquam a multis annis orta in Imperio Romano dissidia motusque civiles usque eo increverant, ut non modo universam Germaniam, sed aliquot finitima regna, potissimum Sueciam Galliamque ita involverint, ut diuturnum et acre exinde natum sit bellum, … legati plenipotentarii … ad Divini Numinis gloriam et Christianae Reipublicae salutem in mutuas pacis et amicitiae leges consenserunt et convenerunt …

Bellum illud ortum erat, cum status Bohemici protestantes Pragae legatos imperatoris, qui eos ad confessionem catholicam adigere voluit vim minatus, e quadam castelli fenestra deiecissent. Huic autem bello mox se interposuerunt et principes imperii, qui imperatori quam minimum iuris in se esse volebant, et reges finitimi, quibus cordi erat imperii potentiam minui.
Quamquam autem pace facta mox alia bella in media Europa gesta sunt, hoc ab illa pace ibi valuit:
non iam legitimum erat quemquam ad aliam fidei Christianae confessionem cogi. Id erat quasi semen tolerantiae, quae nunc inter indelebilia hominum iura habetur.

 

NOTABILIA
Liber de Harry Potter nunc Latinus
Omnibus, qui cum illi magiae discipulo tum linguae Latinae favent, magnum gaudium oblatum est. Venit primum volumen ex serie fabularum de illo conscriptarum, quod perite eleganterque Peter Needham magister Etoniensis in sermonem Latinum vertit. Quodsi opinaris versionem Latinam tibi nihil novi allaturum esse, cum librum illum Rowlingianum ex animo noveris, certe erraveris: admiranda est sollertia, qua ille mundus scholasticus magicusque Latine descriptus sit. Recte exspectes in hoc mundo tibi legenti mira quaedam obventura, e.g. illa materia culinaria modo butyrum dicitur, cum aliis libri locis butteri voce nominetur. Sed haec sint satis.

Titulus libri novi: J.K. ROWLING: Harrius Potter et Philosophi Lapis, translated by Peter NEEDHAM. Bloomsbury Publishing Plc., New York & London, 2003.
UK ISBN 0 7475 6196 6
US ISBN 1 58234 825 1

Glossarium:
Latein   Deutsch   Englisch
spectaculum cinematographicum   Film   film
moderatrix   Regisseurin   director
suffragium   Wahlstimme   vote
decurionalis   Stadtparlaments-   of city council

periegesis

  Tourismus   tourism
Monacum   München   Munich
Maiorica insula   Mallorca   Mallorca
supersonicus   Überschall-   supersonic
intestina   Darm   intestines
stercus   Mist   droppings
status   Stände   nobility