Schritte der Texterschließung

"Partzipien und ihre Konstruktionen"

Caesar, bellum Gallicum 1, 25

Aufgaben am Ende des Textes

Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento,  quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scuta e manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros ab latere aperto adgressi circumvenire et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac summotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.

 

Schreibe alle Partizipien und ihre Bezugswörter heraus und bezeichne sie (PPP, PPA)! Welche Zeitverhältnisse werden durch die Partizipien ausgedrückt?

Zur Kontrolle Deiner Ergebnisse klicke hier: PPP   PPA  

 

Schreibe die Partizipien und ihre Bezugswörter heraus, die in der Konstruktion des Ablativus absolutus oder des Participium coniunctums stehen!

Zur Kontrolle Deiner Ergebnisse klicke hier: Ablativus absolutus

                                                                               Participium coniunctum